Skip to content

Chapter IX: Attila’s Home-Coming 145 (5)

Text size

Dum ita de praesenti rerum statu confabulamur, Onegesius foras prodiit, ad quem, ut ex eo disceremus, quae nostrae curae commissa fuerant, accessimus. Ille vero prius cum nescio quibus barbaris collucutus, quarere me ex Maximino iussit, quem Romani ex consularibus legatum ad Attilam essent missuri. Ut in tentorium veni, et Maximino, quae mihi Onegesius dixerat, retuli, habita de eo, quod barbaris respondendum esset, deliberatione, redii, dixique Onegesio, Romanos magnopere desiderare, illum suarum cum Attila controversiarum disceptatorem ad se accedere. Qua spe si exciderint, Imperatorem, quem sibi libuerit, legatum missurum. Extemplo me Maximinum arcessere iussit, quem, ut venit, ad Attilam deduxit. Unde non multo post Maximinus reversus, narravit, barbarum velle, Imperatorem ad se mittere legatos aut Nomum, aut Anatolium, aut Senatorem, neque ullos alios praeter hos admissurum. Et cum Maximinus obiiceret, minime convenire, legatos, qui ad se mittantur, designando, suspectos Imperatori reddere, Attilam respondisse, si haec abnuerint, armis se controversias disceptaturum. Reversis nobis in tentorium, ecce ad nos Orestis pater, “Vos ambos, inquit, ad convivium invitat Attilas, fiet vero illud ad nonam diei horam.” Tempore condicto observato, ut venimus, et una quoque Romanorum Occidentalium legati, stetimus in limine coenaculi coram Attila. Hic pincernae, ut mos est in illis regionibus, calicem tradiderunt, ut ante accubitum vota faceremus. Quo facto, et calice degustato, ipsa solia, in quibus nos sedentes coenare oportebat, ascendimus. Omnia sedilia circa parietes cubiculi ab utraque parte disposita erant: medius in lecto sedebat Attilas, altero lecto a tergo strato, pone quem erant quidam gradus, qui ad eius cubile ferebant, linteis candidis et variis tapetibus ornatus gratia contectum, simile cubilibus, quae Romani et Graeci nubentibus adornare pro more habent. Et primum quidem convivarum locum eius habebant, qui ad Attilae dextram sedebat, secundum eius, qui ad laevam: in quo nos et Berichus, vir apud Scythas nobilis, sed Berichus superiore loco. Nam Onegesius in sella ad dextram regii thori, et e regione Onegesii duo ex Attilae filiis sedebant. Senior enim in eodem, quo pater, throno, non prope, sed multum infra accumbebat, oculis prae pudore propter patris praesentiam semper in terram coniectis. Omnibus ordine sedentibus, qui Attilae erat a poculis ingrediens pateram vini tradit. Hanc ubi suscepit, proximum ordine salutavit, qui salutatione honoratus surrexit, neque prius eum sedere fas erat, quam merum degustans, aut etiam ebibens, poculum pocillatori redderet. Sedenti autem Attilae eodem modo, qui convivio intererant, pocula suscipientes et post salutationem degustantes, honorem exhibebant. Unicuique vero unus pocillator aderat, quem, quum pincerna Attilae exiret, introire suo ordine oportuit. Secundo et reliquis deinceps ad hunc modum honore affectis, Attilas nos quoque eodem modo salutavit secundum ordinem sellarum. Tum omnibus salutationis honore delato, pincernae recesserunt. Mensae vero iuxta Attilae mensam erant erectae, excipiendis tribus et quatuor, aut etiam pluribus convivis idoneae, quorum unusquisque poterat minime transgressus sedium ordines ex ferculis, quod sibi libitum erat, desumere. Deinde primus in medium accessit Attilae minister, patinam carnibus plenam ferens. Post ipsum qui panem ministrabant et opsonia mensis apposuerunt. Sed ceteris quidem barbaris et nobis lautissima coena praeparata erat et in discis argenteis reposita, Attilae in quadra lignea, et nihil praeter carnes. Moderatum pariter in reliquis omnibus sese praebebat. Convivis aurea et argentea pocula suppeditabantur, Attilae poculum erat ligneum. Simplex admodum illius vestis nulla re, nisi munditie, ornata erat. Neque eius ensis, neque calceorum barbarorum ligamina, neque eius equi frena, ut reliquorum Scytharum, auro aut lapidibus aut alia quacunque re pretiosa erant ornata. Ut opsonia primorum ferculorum fuere consumpta, surreximus, neque prius quisquam nostrum ad sedem suam est reversus, quam sibi traditam pateram vini plenam, servato priore ordine, Attilam salvum et incolumem precatus, ebibisset. Eo ad hunc modum honore culto, sedimus. Tum nova fercula cuique mensae sunt illata, quae alia continebant esculenta, ex quibus ubi omnes, quoad satis esset, comedissent, eodem modo surreximus, et epoto calice rursus consedimus. Adveniente vespere, facibusque accensis, duo Scythae coram Attila prodierunt, et versus a se factos, quibus eius victorias et bellicas virtutes canebant, recitarunt. In quos convivae oculos defixerunt; et alii quidem versibus delectabantur, aliis bellorum recordatio animos excitabat, aliis manabant lacrymae, quorum corpus aetate debilitatum erat, et vigor animi quiescere cogebatur. Post cantus et carmina Scytha nescio quis mente captus absurda et inepta nec sani quicquam habentia effundens risum omnibus commovit. Postremo Zercon Maurusius introivit. Edecon enim illi persuaserat, ut ad Attilam veniret, omnem operam et studium pollicitus, quo uxorem recuperaret. Hanc enim, cum illi Bleda faveret, in barbarorum regione acceperat, eamque in Scythia, ab Attila ad Actium dono missus, reliquerat. Sed hac spe frustratus est, quia Attilas illi succensuit, quod ad sua remigrasset. Itaque tunc arrepta festivitatis occasione progressus, et forma et habitu et pronuntiatione et verbis confuse ab eo prolatis, Romanae Hunnorum et Gothorum linguam intermiscens, omnes laetitia implevit et effecit, ut in vehementem risum prorumperent. Sed Attilas semper eodem vultu, omnis mutationis expers, et immotus permansit, neque quicquam facere, aut dicere, quod iocum, aut hilaritatem prae se ferret, conspectus est: praeter quam quod iuniorem ex filiis introeuntem et adventatem, nomine Irnach, placidis et laetis oculis est intuitus, et eum gena traxit. Ego vero cum admirarer, Attilam reliquos suos liberos parvi facere, ad hunc solum animum adiicere, unus ex barbaris, qui prope me sedebat et Latinae linguae usum habebat fide prius accepta, me nihil eorum, quae dicerentur, evulgaturum, dixit, vates Attilae vaticinatos esse, eius genus, quod alioquin interiturum erat, ab hoc puero restauratum iri. Ut vero convivium ad multam noctem protraxerunt, non diutius nobis compotationi indulgendum esse rati exivimus.

Die exorto, Onegesium adivimus dicentes, nos dimitti oportere, neque nobis diutius tempus terendum esse. Ille, Attilam quoque in ea esse voluntate, et nos dimittere constituisse, respondit. Itaque non multo post consilium procerum de his, quae Attilas statuerat, habuit, et litteras, quae Imperatori redderentur, digessit. Aderant quoque, quorum curae epistolas scribere incumbebat, inter quos erat Rusticius, vir e superiore Mysia ortus, qui ab hostibus captus, cum dicendi facultate valeret, barbaro operam in conscribendis epistolis navabat. Dimisso consilio, ab Onegesio precibus contendimus, ut Syllae uxori et eius liberis, qui in expugatione urbis Ratiariae una cum matre in servitutem redacti erant, libertatem restitueret. Et vero ab his liberandis minime abhorrebat, sed eorum libertatem magna pecuniae summa a nobis emptam volebat. Itaque nos eum supplices orare et obtestari, ut, habita eorum pristinae fortunae ratione, praesentis calamitatis commiseratione moveretur. Ille, ut Attilam adiit, mulierem pro quingentis aureis liberam dimisit et eius filios dono ad Imperatorem misit. Interea Recan, Attilae uxor, in aedes Adamis, qui eius res domesticas curabat, nos ad coenam invitavit. Ab eo una cum pluribus Scythiae principibus comiter excepti sumus et iucundis sermonibus et magnifico epularum apparatu. Tum unusquisque eorum, qui aderant, surgens, Scythica comitate poculum plenum nobis porrexit, et eum, qui ante se biberat, amplexus et exosculatus, illud excepit. A coena nos in tentorium nostrum recipientes, somnum cepimus. Postridie iterum nos Attilas ad coenam invitavit, et eodem, quo prius, ritu ad eum accessimus et ad hilaritatem nos convertimus. Tum autem non senior ex filiis Attilae in eius thoro una cum ipso accumbebat, sed Oebarsius, eius patruus. Per totum convivii tempus nos blandis sermonibus appellans Imperatori dicere iussit, ut Constantio, quem ad eum Aetius, ut ab epistolis esset, miserat, uxorem daret eam, quam illi promisisset. Etenim Constantius una cum Attilae legatis ad Theodosium venerat, et se operam daturum, ut pax longo tempore inter Romanos et Hunnos servaretur, dixerat, modo sibi uxorem locupletem matrimonio copularet. Huic petitioni Imperator annuerat, et Saturnini filiam, viri et opibus, et genere clari et ornati, se illi nuptui daturum promiserat. Saturninum autem interemerat Athenais seu Eudocia, (utroque enim nomine vocabatur,) neque Imperatori ad exitum perducere, quod promiserat, per Zenonem, virum consularem, licuit. Is enim olim magna Isaurorum multitudine stipatus, urbi Constantinopoli, quae bello premebatur, praesidio fuerat. Qui quum orientalium exercituum dux esset, puellam custodia eduxit, et Rufo cuidam, uni ex suis necessariis, despondit. Hac puella sibi subtracta, Constantius barbarum orabat, ne sibi factam contumeliam negligeret, sed perficeret, ut sibi uxor daretur aut ea, quae erepta fuerat, aut etiam alia, quae dotem adferret. Quamobrem per coenae tempus barbarus Maximinum Imperatori dicere iussit, non oportere Constantium spe ab ipso excitata falli, et ab Imperatoris dignitate alienum videri, mendacem esse. Haec Attilas Maximino mandavit, propterea quod Constantius illi ingentem pecuniae summam pollicitus erat, si uxorem e Romanis puellis locupletem duceret. Sub nocte a coena discessimus.

Tribus deinde diebus elapsis, muneribus donati dimissi sumus. Attilas quoque Berichum, virum e Scythiae primoribus, multorum vicorum in Scythia dominum, et qui in convivio superiore loco sederat, nobiscum legatum ad Imperatorem misit. Hunc enim et alias Romani pro legato admiserant. Nobis autem iter conficientibus et in vico quodam commorantibus, captus est vir Scytha, qui a Romanis explorandi gratia in barbaram regionem descenderat, quem crucis supplicio affici Attilas praecepit. Postridie etiam dum per alios vicos progrederemur, duo, qui apud Scythas serviebant, manibus vincti post terga trahebantur, quod his, quos belli casus dominos fecisset, vitam eripuissent. Hos, immissis inter duo ligna uncis praedita capitibus, in cruce necarunt. Berichus vero, quamdiu Scythiam peragravimus, eadem via nobiscum iverat, et placidus et amicus visus erat. Ut Istrum traiecimus, propter quasdam vanas causas, a servis ortas, nos inimicorum loco habuit. Et primum quidem equum, quem Maximino dono dederat, ad se revocavit. Etenim Attilas omnes Scythiae principes, qui in ipsius comitatu erant, donis Maximinum ornare iusserat, et unusquisque certatim illi equum miserat, inter quos et Berichus. At ille cum moderationis gloriam sibi comparare studeret, ex equis oblatis paucos acceperat, reliquos reiecerat. Berichus igitur equum, quem Maximino dederat, ademit, neque deinceps eadem via ire aut coenari nobiscum voluit. Itaque hospitalitatis tessera, in barbara regione contracta, eo usque progressa est. Hinc per Philippopolim ad Adrianopolim nobis iter fuit. In hac civitate quiescentes, Berichum rursus allocuti cum eo, quod tamdiu erga nos silentium tenuisset, expostulavimus. Nec enim ullam fuisse causam cur nobis irasceretur, quandoquidem in nulla re cum offenderamus. Itaque eo placato et ad coenam invitato, ab Adrianopoli movimus. In itinere Bigilam, qui in Scythiam revertebatur, obvium habuimus: quo edocto, quae Attilas ad legationem nostram responderat, coeptum iter continuavimus. Ut Constantinopolim venimus, Berichum existimabamus iram abiecisse, sed agrestis et ferae suae naturae minime est oblitus. Nam Maximinum insimulavit dixisse, quum in Scythiam transiisset, Areobindi et Asparis, exercituum ducum, auctoritatem apud Imperatorem nullius esse ponderis, et cum barbarorum levitatem et inconstantiam notasset, eorum gesta in nullo pretio habuisse.

Reversum Bigilam, quum in iis locis advenisset, ubi tum Attilas commorabatur, circumstantes barbari ad id praeparati comprehenderunt, et manus in pecunias, quas Edeconi adferebat, iniecerunt. Quam ipsum ad Attilam adduxissent, is ex eo quaesivit, cuius rei gratia tantum auri asportasset. Illi respondit, ut suis et comitum suorum necessitatibus provideret, ne rerum necessariarum inopia, aut equorum, aut aliorum animalium vecturae aptorum penuria, quae per longa itinera deperierant, a studio obeundarum legationum avocaretur. Praeterea ad redemptionem captivorum pecuniam paratam esse. Multos enim ex Romanis a se magnopere petiisse, ut propinquos suos redimeret. Cui Attilas: “Sed neque iam, o turpis bestia, Bigilam appellans, ullum tibi tuis cavillationibus iudicii subeundi patebit effugium: neque ulla satis idonea causa erit, qua meritum supplicium evitare possis. Longe enim maior summa est, quam qua tibi sit opus ad sustentandam familiam, vel etiam quam impendas in emptionem equorum, vel iumentorum, vel liberationem captivorum, quam iamdudum Maximino, quum huc veniebat, interdixi.” Haec dicens, filium Bigilae (is tum primum patrem secutus in barbaram regionem venerat) ense occidi iubet, nisi pater, quem in usum et quam ob causam tantum auri advexisset, aperiret. Ille ut vidit filium morti addictum, ad lacrymas conversus, ius implorare, et ensem in se mitti debere, non in filium, qui nihil commeruisset. Nec cunctatus omnia clandestina consilia, quae a se, ab Edecone, ab eunucho et Imperatore in Attilam composita fuerant, aperuit, et ad preces prolapsus, orare et obtestari, ut se occideret, et filium nihil promeritum liberaret. Cum autem Attilas ex his, quae Edecon sibi detexerat, Bigilam nihil mentitum perspiceret, in vincula duci praecepit, e quibus non prius eum exsoluturum minatus est, quam eius filius in eam dimissus alias quinquaginta auri libras pro utriusque liberatione exsolvisset, et Bigilas quidem in vincula est coniectus, filius autem ad Romanos rediit. Misit etiam Attilas Orestem et Eslam Constantinopolim.

4. Hinc Attilas, illinc Zeno Chrysaphium ad poenam deposcebant. Omnium autem in eum animis et studiis inclinatis, visum est ad Attilam legatos, mittere Anatolium et Nomum: Anatolium quidem magistrum militum praesentalem, et qui pacis cum barbaro initae conditiones proposuerat: Nomum veri magistri dignitatem gerentem, et in numerum patriciorum una cum Anatolio allectum, quae dignitas ceteris omnibus antecellit. Missus vero est cum Anatolio Nomus nom solum propter dignitatis amplitudinem, sed etiam quia erat benevolo in Chrysaphium animo, et apud barbarum gratia et auctoritate plurimum valebat. Nam si quid perficiendum sibi proposuerat, minime pecuniis parcendum esse censebat. Et illi quidem mittebantur, quo Attilam ira dimoverent et pacis conditiones observare persuaderent, illud quoque dicturi, Constantio nuptum datum iri puellam minime Saturnini filiae genere et opibus inferiorem. Illam enim minime gratum huiusmodi matrimonium habuisse: itaque secundum legem alteri nupsisse. Nec enim apud Romanos fas esse, mulierem invitam viro collocare. Misit et eunuchus aurum ad barbarum, quo mollitus ab ira deduceretur.

5. Anatolius et Nomus, Istro transmisso, ad Drenconem fluvium usque (sic enim appellant) in Scythiam penetrarunt. Illic Attilas reverentia tantorum virorum motus, ne longioribus itineribus defatigarentur, cum illis convenit. Initio quidem multa superbe et insolenter disserens, tandem magnitudine munerum aequior factus est et blanda legatorum oratione delinitus, se pacem servaturum secundum conventiones, iuravit; se quoque omni regione trans Istrum, tanquam Romanorum iuris ditionisque cedere, neque porro Imperatori de profugis reddendis molestum futurum, modo Romani in posterum a transfugis admittendis temperarent. Liberavit et Bigilam, numeratis quinquaginta auri libris, quas Bigilae filius cum legatis in Scythiam veniens attulerat. Tum et Anatolio et Nomo gratificans, quam plurimos captivos illis sine ullo pretio concessit. Postremo donatos equis et ferarum pellibus, quibus Scythae regii ad ornatum utuntur, dimisit. Comitem illis addidit Constantium, ut Imperator ipse re confirmaret, quae verbis promiserat. Ut legati redierunt, et cum Attila ultro citroque acta retulerunt, Constantio nuptui datur quondam uxor Armatii, filii Plinthae, qui apud Romanos exercituum dux fuerat et consulatum inierat. Ille in Lybiam profectus acie cum Ausorianis decertaverat et prospere pugnarat: mox morbo correptus vitam finierat. Eius uxori, genere et divitiis conspicuae, post mariti obitum Imperator nubere Constantio persuaserat. Sed sopitis omnibus ad hunc modum cum Attila controversiis, Theodosium novus timor occupavit, ne Zeno tyrannidem invaderet.

III

JORNANDES: DE REBUS GETICIS

_Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1723) Vol. I._

CAPUT XXXIV

Theodericus V. Vesegotharum Rex. In hunc Romani cum Auxiliaribus Hunnis rupta pace exercitum ducunt. Foedera firmantur. Attila pacatur. Item de Attilae aula.

Defuncto Valia, ut superiùs quod diximus repetamus, qui parum fuerant felix Gallis,[15] prosperrimus, feliciorque Thodoricus successit in regno: homo summa moderatione, compositus animi, corporisque virilitate[16] abundans. Contra quem Theodosio, et Festo Consulibus, pace rupta Romani Hunnis auxiliaribus secum junctis, in Gallias arma moverunt. Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae cum Caina Comite Constantinopolim se foederasset.[17] Aetius ergo Patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus, in Dorastena[18] civitate, à patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, Reipub. Romanae singulariter natus, qui superbiam Suevorum, Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano Imperio coegisset.[19] Hunnis quoque auxiliariis, Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum, diuque ex utraque parte acie ordinata, quum utrique fortes, & neuter firmior esset,[20] datis dextris in pristinam concordiam redierunt, foedereque firmato, ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque.[21] Qua pacatur Attila Hunnorum omnium dominus, & penè totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosâ inter omnes gentes claritate mirabilis. Ad quem in legationem remissus[22] à Theodosio juniore Priscus tali voce inter alia refert. Ingenita siquidem flumina, idest Tysiam, Tibisiamque, & Driccam transeuntes, venimus in locum illum, ubi dudum Vidicula[23] Gothorum fortissimus Sarmatum dolo occubuit. Indeque non longè ad vicum, in quo Rex Attila morabatur, accessimus: vicum inquam ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intento posset junctura tabularum comprehendit. Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area verò curtis[24] ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae Regis barbariam totam tenentis,[25] haec captis civitatibus habitacula praeponebat.

FOOTNOTES:

[15] A. Gallus.

[16] Garetius al. utilitate, ita in Ambros.

[17] Garetius al. efferasset, ita in Ambros.

[18] A. Dorestana.

[19] A. coegit.

[20] A. infirmior esset.

[21] A. secessit uterque. Qua pace Attila.

[22] A. se missum.

[23] A. & Garetius Vidigoja.

[24] A. Cortis.

[25] A. Hae sedes erant Attilae Regi barbariem totam tenenti.

CAPUT XXXV

De Attilae Regis Hunnorum Patre, Fratribus, deque ipsius statura, forma, & moribus. Item de gladio Martis, quem ipse usurpavit. Locus insignis è Prisco historico.

Is namque Attila patre genitus Mundzucco, cujus fuere germani, Octar et Roas, qui ante Attilam regnum Hunnorum tenuisse narrantur, quamvis non omnino cunctorum. Eorum ipse post obitum cum Bleta[26] germano Hunnorum successit in regnum, et ut antè expeditioni, quam parabat, par foret, augmentum virium parricidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum. Sed librante justitia detestabili[27] remedio crescens, deformes exitus suae crudelitatis invênit. Bletae[28] enim fratre fraudibus perempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum subjugavit,[29] aliarumque gentium, quas tunc in ditione tenebat, numerositate collectas primas mundi gentes, Romanos, Vesegotasque subdere peroptabat. Cujus exercitus quingentorum millium esse numerus ferebatur. Vir in concussionem gentis[30] natus in mundo, terrarum omnium metus, qui nescio qua sorte terrebat cuncta, formidabili de se opinione vulgatâ. Erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret. Bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propitius in fide semel receptis. Formâ brevis, lato pectore, capite grandiori minutis oculis, rarus barbâ, canis aspersus, simo[31] naso, teter colore, originis suae signa restituens. Qui quamvis hujus esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiam gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus. Quem Priscus historicus tali refert occasione detectum. Cùm pastor, inquiens, quidam gregis unam buculam conspiceret claudicantem; nec causam tanti vulneris inveniret, solicitus vestigia cruoris insequitur, tandemque venit ad gladium, quem depascens herbas bucula incautè calcaverat, effossumque protinus ad Attilam defert. Quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimus, arbitratur se totius mundi Principem constitutum, & per Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum.

FOOTNOTES:

[26] A. quorum ipse post quorum obitum cum Bleda, &c. Garet. al. legit Bledam. Prosper Budam.

[27] A. Justitiae remedio.

[28] A. Bleda, Garetius al. Buda.

[29] A. adunavit.

[30] A. gentium.

[31] A. simeo.

CAPUT XXXVI

Attila, suapte natura ad vastandum orbem paratus, & Gizerico Wandalorum Rege multis muneribus ad id instigatur. Is omni ratione discordiam inter Romanos, & Gothos serere conatur; sed frustra. Epistola Valentiniani Imp. ad Vesegothas, eorumque responsum.

Hujus ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gizericus Rex Wandalorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella praecipitat, metuens ne Theodericus Vesegotharum Rex filiae[32] ulcisceretur injuriam, quae Hunericho Gizerici filio juncta, prius quidem tanto conjugio laetaretur; sed postea, ut erat ille & in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, eam naribus abscissis, truncatisque auribus spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat, ut turpe[33] funus miseranda semper offerret, & crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficaciùs impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gizerici redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum Principem misit serens Gothorum Romanorumque discordiam: ut quos praelio non poterat concutere, odiis internis elideret, adserens se Reipub. ejus amicitias in nullo violare, sed contra Theodericum Vesegotharum Regem sibi esse certamen, unde eum excipi libenter optaret. Caetera epistolae usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio. Pari etiam modo ad Regem Vesegotharum Theodericum dirigit scriptum, hortans ut à Romanorum societate discederet, recoleretque praelia, quae paulò ante contra eum fuerunt concitata sub nimia feritate. Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat. Tunc Valentinianus Imperator ad Vesegothas, eorumque Regem Theodericum in his verbis legationem direxit. Prudentiae vestrae est, fortissime gentium, adversùs urbis[34] conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas praelii non requirit, sed quicquid commiserit, hoc putat esse legitimum. Ambitum suum brachio metìtur, superbiam licentia satiat, qui jus fasque contemnens, hostem se exhibet naturae cunctorum. Etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se approbat inimicum. Recordamini quaeso, quod certè non potest oblivisci. Ab Hunnis casus est fusus, sed quod graviter agit, insidiis agit appetitum. Unde[35] ut de nobis taceamus potestis hanc inulti ferre superbiam? Armorum potentes,[36] favete propriis doloribus, & communes jungite manus. Auxiliamini etiam Reipub. cujus membrum tenetis. Quàm sit autem nobis expetenda, vel amplexanda societas, hostes[37] interrogate consilia. His & similibus legati Valentiniani Regem permovêre Theodericum. Quibus ille respondit: Habetis, inquit Romani, desiderium vestrum: fecistis Attilam, & nobis hostem. Sequimur illum quocunque vocaverit, & quamvis infletur de diversis superbarum gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis. Nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat, quando nil triste pavet, cui majestas arriserit. Acclamant responso comites Ducis, laetum sequitur vulgus. Fit omnibus ambitus pugnae, hostes jam Hunni desiderantur. Producitur itaque à Rege Theoderico Vesegotharum innumerabilis[38] multitudo, qui quatuor filiis domi dismissis idest Friderico, & Turico, Rotemero, & Himmerit,[39] secum tantùm Thorismund, & Theodericum majores natu participes laboris assumit. Felix procinctus auxiliantium suave collegium habere, & solatia illorum, quos delectat ipsa etiam simul subire discrimina. A parte verò Romanorum tanta Patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur Respub. Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis, adversùs ferocem, & infinitam multitudinem non impar occurreret. His enim adfuere auxiliares[40] Franci, Sarmatae, Armoritiani, Litiani, Burgundiones, Saxones, Riparioli, Ibriones,[41] quondam milites Romani, tunc verò jam in numero auxiliariorum exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae, vel Germanicae nationes. Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui & Mauricii nominantur C.[42] leugas,[43] ut Galli vocant, in longum tenentes, & LXX. in latum. Leuga autem Gallica mille & quingentorum passuum quantitate metìtur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. Conseruntur acies utraeque fortissimae, nihil subreptionibus agitur, sed aperto marte certatur. Quae potest digno causa tantorum motibus inveniri? Aut quod odium in se cunctos animavit armari? Probatum est humanum genus Regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum, & arbitrio superbi Regis momento dejicitur, quod tot saeculis natura progenuit.

FOOTNOTES:

[32] A. filiae suae.

[33] A. scilicet ut turpe.

[34] A. fortissimi gentium adversùs orbis, & ita Garetius.

[35] A. Ab Hunnis non per bella, ubi communis casus est fusum, sed quod graviter anget insidiis appetitum, ut de nobis, &c.

[36] A. potestates.

[37] A. hos interrogate, &c.

[38] A. innumerabilis exercitus.

[39] A. Teurico, Retemere, & Irmnerit.

[40] A. Hi enim adfuerunt auxiliatores Franci.

[41] A. Liticiani, Burgundiones, Saxones, Riparii, Olibriones.

[42] A. in campis Catalaunicis, qui et Mauriaci vocantur.

[43] Leuga verbum, Gallorum est, & merè Francicum, ut constat ex D. Hieronymò in Joelem, Paulo Diacono lib. 15, & Amm. Marcel. lib. 15, pag. 68 & lib. 16, pag. 91. ex legibus Bajomar, & Rutelio lib. 2. Itiner. ut enim Romani milliaribus, sic Galli leugis metiri soliti sunt, Juret.

CAPUT XXXVII

De iis rebus, quae in ipsorum bellorum motibus, priusquam praelium inter Romanos, & Hunnos committeretur, acciderunt.

Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videretur edicere quae in ipsis bellorum motibus accidêre, quia sicut famosum praelium, ita multiplex, atque perplexum. Sangibanus namque Rex Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur, & Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in ejus jura transducere.[44] Quod ubi Theodericus, & Aetius agnovere, magnis aggeribus eandem urbem ante adventum Attilae destruunt, suspectumque custodiunt Sangibanum, & inter suos auxiliares medium statuunt cum propria gente. Igitur Attila Rex Hunnorum tali perculsus eventu, diffidens suis copiis, metuens inire conflictum, intusque fugam revolvens, ipso funere tristiorem, statuit per haruspices futura inquirere. Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant. Hoc tamen quantulum praedixere solatii, quod summus hostium ductor de parte adversa occumberet, relictâque victoriâ, sua morte triumphum foedaret. Cùmque Attila necem Aetii, quod ejus motibus obviabat, vel cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagio solicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam praelium sub trepidatione committit, ut, si non secus cederet, nox imminens subveniret. Convenere partes, ut diximus, in Campos Catalaunicos.

FOOTNOTES:

[44] A. contradere.

CAPUT XXXVIII

Positio loci, quo in Catalaunicis campis praelium inter Romanos, & Hunnos est commissum, & descriptio utriusque aciei.

Erat autem positio loci declivi tumore, in modum collis[45] excrescens, quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas non parvum beneficium conferret, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani, & Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque de cacuminis ejus jugo certamine, dextrum cornu[46] cum Vesegothis Theodoricus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, collocantes in medio Sangibanum, quem superiùs retulimus praefuisse Alanis, providentes cautione militari, ut eum, de cujus animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent. Facilè namque adsumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. E diverso verò fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potiùs Rex hac ordinatione prospiciens, quatenus inter gentis suae robur positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua verò ejus multiplices populi, & diversae nationes, quas ditioni suae subdiderat, ambiebant. Inter quos Ostrogotharum praeeminebat exercitus, Walamire, & Theodemire, & Widemire germanis ductantibus, ipso etiam Rege, cui tunc serviebant, nobilioribus: quia Amalorum generis eos potentia illustrabat, eratque & Gepidarum agmine innumerabili Rex ille fortissimus, & famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam, ejus consiliis intererat. Nam perpendens Attila sagacitatem suam,[47] eum, & Walamirem Ostrogotharum Regem super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax, blandus alloquio, doli ignarus, Ardaricus fide, & consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immeritò contra parentes Vesegothas debuit credere pugnatoribus.[48] Reliqua autem, si dici fas est, turba regum, diversarumque nationum ductores, ac si satellites, nutibus Attilae attendebant, & ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore, & tremore unusquisque adstabat, aut certè quod jussus fuerat, exsequebatur. Sed solus Attila Rex omnium regum, super omnes, & pro omnibus solicitus erat. Fit ergo de loci, quem diximus, opportunitate certamen. Attila suos dirigit, qui cacumen montis invaderent, sed a Thorismundo, & Aetio praeventus est, qui eluctati collis excelsa ut conscenderent, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis beneficio facilè turbavere.

FOOTNOTES:

[45] A. in editum collis.

[46] A. Relicto de cacumine ejus jugo certamini; dextrum itaque cornu.

[47] A. societate sua.

[48] Pugnaturis, Garetius al. pugnaturus.

CAPUT XXXIX

Attilae oratio ad Hunnos, quâ eos ad praelium adversùs Romanos ineundum exhortatur.

Tunc Attila, cum videret exercitum causa praecedente turbatum, eum tali ex tempore credit alloquio confirmandum. Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum judicaverim, tanquam ignaros rei, verbis acuere. Quaeret hoc aut novus ductor, aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vos oportet audire. Quid autem aliud vos quàm bellare consueti[49]? Aut quid forti[50] suavius, quàm vindictam manu quaerere? Magnum munus à natura animum ultione satiare. Aggrediamur ergo hostem alacres, audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas despicite dissonas gentes. Indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum terroribus jam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt, & sera poenitudine in campis munitiones efflagitant. Nota vobis sunt, quàm sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur. Dum inordinatè[51] coëunt, & acies, testudinemque connectunt, vos confligite, praestantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum acies, Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis est citam victoriam quaerere, unde se continet bellum. Abscissa[52] autem nervis mox membra relabuntur,[53] nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia Hunni, nunc arma depromite, aut vulneratus quis adversarii mortem deposcat, aut illaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela convenient,[54] morturos, & in otio fato praecipitant, postremò cur fortuna Hunnos tot gentium victores adsereret,[55] nisi ad certaminis hujus gaudia praeparasset? Quis denique Maeotidarum iter aperiret majoribus nostris tot seculis clausum, ac secretum?[56] Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunorum non poterit ferre adunata collectio. Non fallor eventu: hic campus est,[57] quem nobis tot prospera promiserant.[58] Primus in hostes tela conjiciam. Si quis potuerit Attila pugnante ocium ferre, sepultus est. His verbis accensi, in pugnam cuncti praecipitantur.

FOOTNOTES:

[49] A vobis, quàm bellare consuetum est.

[50] A. aut quid viro forti.

[51] A. in ordine.

[52] Garetius fortè abscissis, & ita in A.

[53] A. dilabuntur.

[54] A. victuris nulla tela conveniunt.

[55] A. asseret.

[56] A. Quis denique Meotidarum inter majores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum.

[57] A. Nisi fallor.

[58] A. Quem nobis tot prospera promiserunt.

CAPUT XL

Successus praelii commissi inter Romanos, & Vesegothas adversùs Hunnos. Theoderici Regis mors. Attila se plaustris vallat.

Et quamvis haberent res ipsae formidinem, praesentia tamen Regis cunctationem haerentibus auferebat. Manu manibus congrediuntur, bellum atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui hujus miraculi privaretur aspectu. Nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa prolabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito, torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coëgit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt:[59] ita constricti sorte miserabili sordebant, potantes sanguinem, quem fudere sauciati. Hic Theodericus Rex dum adhortans discurreret exercitum, equo depulsus, pedibusque suorum conculcatus, vitam matura senectute conclusit. Alii verò dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attila num sequebantur regimen.[60] Hoc fuit, quod Attilae praesagio haruspices priùs dixerant, quamquam ille de Aetio suspicaretur. Tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis, invadunt Hunnorum catervas, & penè Attilam trucidassent: nisi priùs providus fugisset, & se, suosque illico intra septa castrorum, quae plaustris vallata habebat, reclusisset. Quamvis fragile mumimentum, tamen quaesierunt subsidium vitae,[61] quibus paulò ante nullus poterat muralis agger obsistere. Thorismund autem Regis Theoderici filius, qui cum Aetio collem anticipans, hostes de superiori loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. Quem fortiter dimicantem quidam capite vulnerato equo dejecit, suorumque providentiâ[62] liberatus, à praeliandi intentione desiit. Aetius verò similiter noctis confusione divisus, cum inter hostes medios vagaretur, trepidus ne quid incidisset adversi Gothis, inquirens,[63] tandemque ad socia castra perveniens, reliquum noctis scutorum defensione transegit. Postera die luce orta, cùm cadaveribus plenos campos aspicerent, nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantur esse victoriam, scientesque Attilam non nisi magna clade confusem, bello confugisse,[64] eùm tamen nihil ageret, vel prostratus abjectum, sed strepens[65] armis tubis canebat, incussionemque minabatur; velut leo venabulis pressus, speluncae aditus obambulans, nec audet insurgere, nec desinit fremitibus vicina terrere, sic bellicosissimus Rex victores suos turbabat inclusus. Conveniunt itaque Gothi, Romanique, & quid agerent de superato Attila deliberant. Placet eum obsidione fatigari, qui annonae copiam non habebat, quando ab ipsius sagittariis intra septua castrorum locatis, crebris ictibus arceretur accessus. Fertur autem desperatis in rebus praedictum. Regem adhuc & in supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram, seseque, si adversarii irrumperent, flammis injicere voluisse, ne aut aliquis ejus vulnere laetaretur, aut in potestatem tantorum hostium gentium dominus perveniret.[66]

FOOTNOTES:

[59] A. detraxerunt.

[60] A. Qui tunc Attilae sequebatur regimen.

[61] A. enim fragili munimine eorum quaesierit, subsidium vitae.

[62] A. prudentia.

[63] A. adversi, Gothos inquirit.

[64] A. magna clade confossum bella fugere.

[65] A. velut prostratus, aut abjectum se demonstrabat, sed strepens.

[66] Fortè legendum, aut in potestatem hostium tantarum gentium dominus, &c., ita A.

CAPUT XLI

Thorismund Theoderico Regi patri suo exsequias parat, & consilio Ætii Patricii, qui Hunnis funditus interemptis, malè à Gothis metuebat Imperio Romano se recipit, & Patri succedit; Franci, & Gepidae mutua clade se atterunt, numerus caesorum in praelio inter Romanos, & Attilam.

Verùm inter has obsidionum moras Vesegothae Regem filii patrem requirunt, admirantes ejus absentiam, dum felicitas fuerit subsequuta. Cùmque diutiùs exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima cadavera reperissent, cantibus honoratum,[67] inimicis spectantibus abstulerunt. Videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos, adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. Fundebantur lacrymae, sed quae viris fortibus impendi solent: nostra mors[68] erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinata fore superbia, quando tanti Regis efferre cadaver cum suis insignibus inspiciebant. At Gothi Theoderico adhuc justa solventes, armis insonantibus regiam deserunt majestatem, fortissimusque Thorismund benè gloriosus, ad manes[69] carissimi patris, ut decebat filium, exequias est prosequutus. Quod postquam peractum est, orbitatis dolore commotus, & virtutis impetu, qua valebat, dum inter reliquias Hunnorum, mortem patris vindicare contendit: Aetium Patricium, ac si seniorem, prudentiâque maturum, de hac parte consuluit, quid sibi esset in tempore faciendum. Ille verò metuens ne Hunnis funditus interemptis,[70] à Gothis Romanorum premeretur Imperium, praebet hac suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet, regnumque quod pater reliquerat, arriperet: ne germani ejus opibus sumptis paternis. Vesegotharum regnum pervaderent,[71] graviterque dehinc cum suis, & quod pejus est, miserabiliter pugnaret. Quo responso non ambigue, ut datum est, sed pro sua potiùs utilitate suscepto, relictis Hunnis, redit ad Gallias. Sic humana fragilitas dum suspicionibus occurrit, magna rerum agendarum occasione intercipitur. In hoc enim famosissimo, & fortimissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXII,[72] millia caesa referuntur, exceptis XC,[73] millibus Gepidarum, & Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis concidêre vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus. Attila igitur discessione cognita Gothorum, quod de inordinatis[74] colligi solet, & inimicorum magìs aestimans dolum, diutius se intra castra[75] continuit. Sed ubi hostium absentia[76] sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur, atque potentis Regis animus in antiqua fata revertitur. Thorismund ergo patre mortuo, in campis statim Catalaunicis, ubi & pugnaverat regia majestate subvectus, Tholosam ingreditur. Hic licèt fratrum, & fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius reperiret de regni successione certamen.

FOOTNOTES:

[67] A. honoribus.

[68] A. nam mors, &c.

[69] A. bene gloriosus manens, carissimi, &c.

[70] A. eversis.

[71] A. germanus ejus, opibus assumptis paternis, regnum invaderet.

[72] A. CLXV.

[73] A. XV.

[74] Garet. alias inopinatis, ita A.

[75] A. claustra.

[76] A. absentiam.

CAPUT XLII

Attila de Vesegotharum recessu à Romanis certior factus, ad oppressionem Romanorum omnibus viribus se confert. Aquilejam, Mediolanum, Ticinum vastat. Leo Papa ad eum accedit, & pacem Italiae certis conditionibus impetrat. Attila ad suas sedes ultra Danubium remeat.

Attila verò nacta occasione de recessu Vesegotharum, & quod saepè optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox jam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione Aquilejensem obsedit civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone, vel lingua Adriatici posita sinus. Cujus ab oriente muros Natissa amnis fluens, à monte Picis elambit, ibique cùm diu, multoque tempore obsidens, nihil penitùs praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus: exercitu jam murmurante, & discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solveret castra, an adhuc moraretur deliberat, animadvertit candidas aves, idest ciconias, quae in fastigio domorum nidificant, de civitate foetus suos trahere, atque contra morem per rura forinsecus comportare. Et ut hoc, sicut erat sagacissimus inquisitor, persensit, ad suos inquit: Respicite aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem, casurasque arces periculo imminente deserere. Non hoc vacuum, non hoc credatur incertum: rebus praesciis consuetudinem mutat ventura formido. Quid plura? Animus suorum rursus ad oppugnandum Aquilejam inflammatur. Qui machinis constructis, omnibusque tormentorum generibus adhibitis, nec mora invadunt civitatem, spoliant, dividunt, vastantque crudeliter, ita ut vix ejus vestigia ut appareant,[77] reliquerint. Ex hinc jam audaciores, & necdum Romanorum sanguine satiati, per reliquas Venetûm civitates Hunni bacchabantur. Mediolanum quoque Liguriae metropolim, & quondam regiam urbem pari tenore devastant, necnon & Ticinum aequali sorte dejicunt, vicinaque loca saevientes allidunt, demoliunturque paenè totam Italiam. Cùmque ad Romam animus fuisset ejus attentus accedere, sui eum (ut Priscus refert historicus) removêre, non Urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum Regis objicientes exemplum, veriti Regis suis[78] fortunam, quia ille post fractam Romam diu non supervixerat, sed protinus rebus excessit[79] humanis. Igitur dum ejus animus ancipiti negotio inter ire, & non ire fluctuaret, secumque deliberans tardaret, placita[80] ei legatio à Roma advenit. Nam Leo Papa per se ad eum accedit in Acroventu Mambolejo,[81] ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox[82] deposito exercitus furore, & rediens quà venerat, idest, ultra Danubium, promissa pace discessit: illud prae omnibus denuncians, atque interminando discernens,[83] graviora se in Italiam illaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani Principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitteret.[84] Ferebatur enim quia haec Honoria, dum propter aulae decus, ac[85] castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clandestino[86] eunucho misso Attilam invitasset, ut contra fratris potentiam ejus patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico compararet.

FOOTNOTES:

[77] A. ut apparet.

[78] A. sui.

[79] A. excesserit.

[80] A. placida.

[81] Garet. alias agro Venetum Ambulejo. ita Ambros.

[82] A. Qui mox deposuit exercitatus furorem, & rediens quo venerat &c.

[83] A. decernens.

[84] A. mitterent.

[85] A. ad castitatem.

[86] A. clam.

IV

EX VITA MS. SANCTI ANIANI EPISCOPI AURELIANENSIS

_Du Chesne: Historiae Francorum Scriptores Coaetanei (1636), Vol. I, p.
521._

Hunorum gens perfida vaginâ suae habitationis egressa, crudelitate saevissima in plurimarum gentium frendebat pericula. Cuius ad satiandam rabiem, truculentus Attila tenebat regiam dignitatem. Cúmque vulgatum esset in populo, quòd suae ferocitatis impetu Gothis obviam properans, extenderet ad amnem Ligericum, ut subversis Aurelianensium moenibus, satiaret suae malitiae incrementa. Tunc vir Domini Anianus, non ut in defensione hominum speraret elegit, sed Apostolicae memor sententiae, qua per beatum Petrum praecipimur, Subditi estote propter Dominum, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus, quasi ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum. Arelatensem urbem expetere decrevit, et Aiecium Patritium, qui sub Romano Imperio in Galliis Rempublicam gubernabat, videndum expetuit, ut ei furorem rebellium cum periculo suorum civium intimaret.

Itaque Arelatum veniens, multos Domini repperit Sacerdotes, qui ob varias necessitates adventantes, videre non poterant faciem Iudicis ob fastum potentiae secularis. Sed cùm sanctus advenisset ibidem Anianus, divina gratiâ inspirante commonitus, protinus egressus est obviam supplex Aiecius. Et quem pompa regia Imperialibus fascibus reddebat inclytum, Sacerdotalis gratia reddidit ad sibi conciliandum subiectum. Quem cùm ille benigniter inquisisset, cur vir sanctus laborem tam longi itineris assumpsisset, ille prudenti usus alloquio, vel egregii praedicatoris exemplo, priùs pro aliorum utilitatibus omnia petens obtinuit, et tunc demum causam adventus sui auribus principalibus intimavit. Simulque plenus prophetiae spiritu, VIII. Kal. Iulii diem esse praedixit, quo bestia crudelis gregem sibi creditum laniandum decerneret. Petens ut tunc praedictus Patricius veniendo succurreret. Videns Aiecius florem torrentis eloquii, acumen ingenii in viro Dei sanctitatis gratiâ comitante, omnia praestitit, quicquid Sacerdos expetiit, et benignè se venire ut ille suggesserat repromisit. Quo obtento, vir Domini valedicens seculi Principi, ad propriam regressus est civitatem: et plebem suam, quae de Pastoris moerebat absentia, spiritalia confortabat in gaudia; praeparante populo iterum omnia, quae ad repellenda hostium iacula, portis, muris, vel turribus fuerant opportuna.----:.

Nec post longum interim intervallum cruentus Attila murorum vallans ambitum, omne suae malitiae argumentum in iamdictae civitatis convertit interitum. Sed Pontifex fixus in Domino, per muri ambulatorium Sanctorum gestans pignora, suavi vocis organo more cantabat Catholico. Interim hostilis exercitus tela iactabat instantiùs, atque cum arietibus latera muri crebris quatiebat impulsibus. Tunc fugiente ad Ecclesiam populo, sanctus Anianus forti eos animo esse monebat in Domino, numquam fuisse deceptum quicumque firmiter sperasset in Christo. Ipse verò festinanter murum ascendit, et tacitus respexit ad coelum, ac pias aures Domini intima prece pulsavit. Cúmque sibi divinum auxilium adesse sensisset, repentè contra barbaros expuit. Tantáque subitò cum sputo eodem moles pluviae descendit, et impiorum impetum triduana inundatione compressit, ut nequaquam se ullus pugnaturus ex hostibus transferre in locum alterum potuisset.----:.

Cessante igitur nimbo profluo, sanctus Anianus ad Attilae pergit tentorium, pro sibi commisso rogaturus populo. Spretus à perfido responso contrario, civitatis sese retulit claustro. Postera autem die, apertis portarum repagulis, Attilae Proceres ingressi sunt Aurelianis. Sortéque ad dividendum populum missa, onerabat plaustra innumera de plebis capta substantia. Iubens crudelis impietas, ut immineret subditis dura captivitas. Cúmque sanctus Anianus populum ammoneret, ut nec sic quoque desperarent de Domino, nihílque esse Deo invalidum, qui suos tueri praevalet etiam sub momento: repentè more prophetico sanctus Anianus est translatus à Domino, atque in eodem loco, ubi Aiecius Patricius cum suo degebat exercitu, secum pariter Torsomodo[87] Rege Gothorum, ostensus militi talia dedit mandata Patricio. “Vade, inquit, et dic filio meo Aiecio, quia si hodie ad civitatem adesse distulerit venire, iam crastina nihil proderit.” His dictis, statim recessit. Et quia divina virtute hoc opus actum fuerat, miles sapiens recognovit. Statímque ad Aiecium pergens, rem per ordinem pandit. Tunc ille laetus redditus, et victoria iam securus, utpote divina revelatione commonitus, unà cum Theodoro et Torsomodo[88] Regibus, vel suo ac Gothorum exercitu, equum ascendit, ac concitus pergit. Nec mora Aurelianis pervenit, hostes imparatos repperit. Tantaeque caedis stragem super eos exercuit, ut nulli dubium fieret, quin meritis Aniani Pontificis flexus ad misericordiam Dominus Rex coelestis vindictam hanc exerceret per suos satellites, quos honore ditaverat Regiae dignitatis. Itáque alii succubuerunt gladiis, alii coacti timore tradebant se gurgiti Ligeris, sortituri finem mortis. Sanctus verò Anianus plures per suam precem eripuit, quos coram se trucidandos aspexit. Reddens scilicet bona pro malis, multi ne morerentur obtinuit, nisi quos repentinus hostium furor oppressit. Reliqua pars Hunorum, quae ibidem prostrata non cecidit, fugae praesidium expetunt: donec iudicante Domino, in loco qui vocatur Mauriacus trucidanda gladiis mortis sententiam expectaret.----:.

FOOTNOTES:

[87] Al. Torismodo.

[88] Torismodo.

PRINTED IN GREAT BRITAIN BY
WM. BRENDON AND SON, LTD., PLYMOUTH

(A.D. 450)

At end of book.]

Comments

Log in to leave a comment.

Attila and the HunsChapter IX: Attila’s Home-Coming 145 (5)

0%28 min left in chapter