Chapter XVII: Prologue (2)
Qui cupit in sanctos, Christo cogente, referri, Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro Instet, et evellens terroris spicula corde, Suspiciat tandem clementem in numine patrem. Huic quoque, nec genti nec sectae noxius ulli, Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus, Cunctorum ignoscat vitiis, pictate fruatur. Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit Ut vitam, poscat si res, impendere vero. Cura placere Deo sit prima, sit ultima; sanctae Irruptum vitae cupiat servare tenorem; Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas Displiceat, servet tutum sub pectore rectum: Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas, Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno, Se fidum addicat Christo, mortalia temnens. Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbae Ne stolidae similis, leges sibi segreget audax Quas servare velit, leges quas lentus omittat, Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo, Sponte sua demens; nihilum decedere summae Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit. Denique perpetuo contendit in ardua nisu, Auxilioque Dei fretus, jam mente serena Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum. Paulatim mores, animum, vitamque refingit, Effigiemque Dei, quantum servare licebit, Induit, et, terris major, coelestia spirat.
Aeterne rerum conditor, Salutis aeternae dator; Felicitatis sedibus Qui nec scelestos exigis, Quoscumque scelerum poenitet; Da, Christe, poenitentiam, Veniamque, Christe, da mihi; Aegrum trahenti spiritum Succurre praesens corpori; Multo gravatam crimine Mentem benignus alleva.
Luce collustret mihi pectus alma, Pellat et tristes animi tenebras, Nec sinat semper tremere ac dolere, Gratia Christi.
Me pater tandem reducem benigno Summus amplexu foveat, beato Me gregi sanctus socium beatum Spiritus addat.
JEJUNIUM ET CIBUS.
Serviat ut menti corpus jejunia serva, Ut mens utatur corpore, sume cibos.
AD URBANUM[a], 1738. Urbane, nullis fesse laboribus, Urbane, nullis victe calumniis, Cui fronte sertum in erudita Perpetuo viret, et virebit; Quid moliatur gens imitantium, Quid et minetur, solicitus parum, Vacare solis perge musis, Juxta animo, studiisque foelix. Linguae procacis plumbea spicula, Fidens, superbo frange silentio; Victrix per obstantes catervas Sedulitas animosa tendet. Intende nervos fortis, inanibus Risurus olim nisibus emuli; Intende jam nervos, habebis Participes opera Camoenas. Non ulla musis pagina gratior, Quam quae severis ludicra jungere Novit, fatigatamque nugis Utilibus recreare mentem. Texente nymphis serta Lycoride, Rosae ruborem sic viola adjuvat Immista, sic Iris refulget Aethereis variata fucis.
[a] See Gent. Mag. vol. viii. p. 156; and see also the Introduction to
vol. liv.
IN RIVUM A MOLA STOANA LICHFELDIAE DIFFLUENTEM.
Errat adhuc vitreus per prata virentia rivus,
Quo toties lavi membra tenella puer;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,
Dum docuit, blanda voce, natare pater.
Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis
Pendula secretas abdidit arbor aquas.
Nunc veteres duris periere securibus umbrae,
Longinquisque oculis nuda lavacra patent.
Lympha, tamen, cursus agit indefessa perennis,
Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit.
Quid ferat externi velox, quid deterat aetas,
Tu quoque securus res age, Nise, tuas.
[Greek: GNOTHI SEAUTON][a] [Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.]
Lexicon ad finem longo luctamine tandem Scaliger ut duxit, tenuis pertaesus opellae, Vile indignatus studium, nugasque molestas Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat Damnatis, poenam pro poenis omnibus unam. Ille quidem recte, sublimis, doctus et acer, Quem decuit majora sequi, majoribus aptum, Qui veterum modo facta ducum, modo carmina vatum, Gesserat, et quicquid virtus, sapientia quicquid Dixerat, imperiique vices, coelique meatus, Ingentemque animo seclorum volveret orbem. Fallimur exemplis; temere sibi turba scholarum Ima tuas credit permitti, Scaliger, iras. Quisque suum norit modulum; tibi, prime virorum, Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis, Non mihi sorte datum; lenti seu sanguinis obsint Frigora, seu nimium longo jacuisse veterno, Sive mihi mentem dederit natura minorem. Te sterili functum cura, vocumque salebris Tuto eluctatum, spatiis sapientia dia Excipit aethereis, ars omnis plaudit amico, Linguarumque omni terra discordia concors Multiplici reducem circumsonat ore magistrum. Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis Desidiae sors dura manet, graviorque labore Tristis et atra quies, et tardae taedia vitae. Nascuntur curis curae, vexatque dolorum Importuna cohors, vacuae mala somnia mentis. Nunc clamosa juvant nocturnae gaudia mensae, Nunc loca sola placent; frustra te, somne, recumbens, Alme voco, impatiens noctis, metuensque diei. Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro, Si qua usquam pateat melioris semita vitae, Nec quid again invenio; meditatus grandia, cogor Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri Pectus, et ingenium vano se robore jactans. Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat, Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit Copia, Phidiaci foecunda potentia coeli. Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat Res angusta domi, et macrae penuria mentis. Non rationis opes animus, nunc parta recensens Conspicit aggestas, et se miratur in illis, Nec sibi de gaza praesens quod postulat usus Summus adesse jubet celsa dominator ab arce; Non, operum serie seriem dum computat aevi, Praeteritis fruitur, laetos aut sumit honores Ipse sui judex, actae bene munera vitae; Sed sua regna videns, loca nocte silentia late Horret, ubi vanae species, umbraeque fugaces, Et rerum volitant rarae per inane figurae. Quid faciam? tenebrisne pigram damnare senectam Restat? an accingar studiis gravioribus audax? Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?
[a] For a translation of this poem, see Murphy's Essay on the Life and
Genius of Dr. Johnson, prefixed to the present volume.
AD THOMAM LAURENCE, MEDICUM DOCTISSIMUM,
Cum filium peregre agentem desiderio nimis tristi prosequeretur.
Fateris ergo, quod populus solet
Crepare vecors, nil sapientiam
Prodesse vitae, literasque
In dubiis dare terga rebus.
Tu, queis laborat sors hominum, mala
Nec vincis acer, nee pateris pius;
Te mille succorum potentem
Destituit medicina mentis.
Per caeca noctis taedia turbidae,
Pigrae per horas lucis inutiles,
Torpesque, languescisque, curis
Solicitus nimis heu! paternis.
Tandem dolori plus satis est datum,
Exsurge fortis, nunc animis opus,
Te, docta, Laurenti, vetustas,
Te medici revocant labores.
Permitte summo quicquid habes patri,
Permitte fidens; et muliebribus,
Amice, majorem querelis
Redde tuis, tibi redde, mentem.
IN THEATRO, MARCH 8, 1771.
Tertii verso quater orbe lustri, Quid theatrales tibi, Crispe, pompae? Quam decet canos male litteratos Sera voluptas!
Tene mulceri fidibus canoris? Tene cantorum modulis stupere? Tene per pictas, oculo elegante, Currere formas?
Inter aequales, sine felle liber, Codices, veri studiosus, inter Rectius vives. Sua quisque carpat Gaudia gratus.
Lusibus gaudet puer otiosis, Luxus oblectat juvenem theatri, At seni fluxo sapienter uti Tempore restat.
INSULA KENNETHI, INTER HEBRIDAS.
Parva quidem regio, sed religione priorum Clara, Caledonias panditur inter aquas. Voce ubi Cennethus populos domuisse feroces Dicitur, et vanos dedocuisse deos. Huc ego delatus placido per caerulea cursu, Scire locus volui quid daret iste novi. Illic Leniades humili regnabat in aula, Leniades, magnis nobilitatus avis. Una duas cepit casa cum genitore puellas, Quas amor undarum crederet esse deas. Nec tamen inculti gelidis latuere sub antris, Accola Danubii qualia saevus habet. Mollia non desunt vacuae solatia vitae, Sive libros poscant otia, sive lyram. Fulserat ilia dies, legis qua docta supernae Spes hominum et curas gens procul esse jubet. Ut precibus justas avertat numinis iras, Et summi accendat pectus amore boni. Ponte inter strepitus non sacri munera cultus Cessarunt, pietas hic quoque cura fuit: Nil opus est aeris sacra de turre sonantis Admonitu, ipsa suas nunciat hora vices. Quid, quod sacrifici versavit foemina libros. Sint pro legitimis pura labella sacris-- Quo vagor ulterius? quod ubique requiritur hic est; Hic secura quies, hic et honestus amor.
SKIA.
Ponti profundis clausa recessibus, Strepens procellis, rupibus obsita, Quam grata defesso virentem, Skia, sinum nebulosa pandis!
His cura, credo, sedibus exulat;
His blanda certe pax habitat locis;
Non ira, non moeror quietis
Insidias meditatur horis.
At non cavata rupe latescere,
Menti nec aegrae montibus aviis
Prodest vagari, nec frementes
In specula numerare fluctus.
Humana virtus non sibi sufficit;
Datur nec aequum cuique animum sibi
Parare posse, utcunque jactet
Grandiloquus nimis alta Zeno.
Exaestuantis pectoris impetum,
Rex summe, solus tu regis, arbiter;
Mentisque, te tollente, fluctus;
Te, resident, moderante fluctus.
ODE DE SKIA INSULA.
Permeo terras, ubi nuda rupes Saxeas miscet nebulis ruinas, Torva ubi rident steriles coloni Rura labores.
Pervagor gentes hominum ferorum, Vita ubi nullo decorata cultu Squallet informis, tugurique fumis Foeda latescit.
Inter erroris salebrosa longi, Inter ignotae strepitus loquelae, Quot modis, mecum, quid agat, requiro, Thralia dulcis?
Seu viri curas pia nupta mulcet, Seu fovet mater sobolem benigna, Sive cum libris novitate pascit Sedula mentem.
Sit memor nostri, fideique solvat Fida mercedem, meritoque blandum Thraliae discant resonare nomen Littora Skiae.
SPES.
Apr. 16, 1783.
Hora sic peragit citata cursum; Sic diem sequitur dies fugacem! Spes novas nova lux parit, secunda Spondens omnia credulis homullis; Spes ludit stolidas, metuque caeco Lux angit, miseros ludens homullos.
VERSUS COLLARI CAPRAE DOMINI BANKS INSCRIBENDI.
Perpetui, ambita bis terra, praemia lactis
Haec habet, altrici capra secunda Jovis.
AD FOEMINAM QUANDAM GENEROSAM QUAE LIBERTATIS CAUSAE IN SERMONE PATROCINATA FUERAT.
Liber ut esse velim, suasisti, pulchra Maria:
Ut maneam liber, pulchra Maria, vale.
JACTURA TEMPORIS.
Hora perit furtim laetis, mens temporis aegra
Pigritiam incusat, nec minus hora perit.
Quas navis recipit, quantum sit pondus aquarum,
Dimidrum tanti ponderis intret onus.
Quot vox missa pedes abit, horae parte secunda?
Undecies centum denos quater adde duosque.
[Greek: Eis BIRCHION][a]
[Greek:] Eiden Alaetheiae proaen chairousa graphonta Haeroon te bious Birchion, aede sophon Kai bion, eipen, hotan rhipsaes thanatoio belessi, Sou pote grapsomenon Birchion allon echois.
[a] The rev. Dr. Thomas Birch, author of the History of the Royal
Society, and other works of note.
[Greek:] Eis to taes ELISSAES peri ton oneiron ainigma.[a] Tae kallous dunamei ti telos; Zeus panta dedoken Kupridi, und' autou skaeptra memaele theo. Aek Dios estin Onap, theios pot' egrapsen Homaeros, Alla tod' eis thnaetous Kupris epempsen onar Zeus mounos phlogoenti poleis ekperse kerauno, Ommasi lampra Dios Kupris oista pherei.
[a] When Johnson had composed this Greek epigram to Mrs. Elizabeth
Carter, he said, in a letter to Cave, "I think she ought to be
celebrated in as many different languages as Louis le grand." His
admiration of her learning was so great, that when he wished to
praise the acquirements of any one excessively, he remarked that, he
knew as much Greek almost as Mrs. Carter. The verses in Elizae
Aenigma are addressed to the same excellent and accomplished lady.
It is now nearly an insult to add, that she translated Epictetus,
and contributed Nos. 44 and 100, to the Rambler. See Boswell, i.
iii. and iv. and preface to Rambler, ii.--ED.
IN ELIZAE AENIGMA.
Quis formae modus imperio? Venus arrogat audax
Omnia, nec curae sunt sua sceptra Jovi.
Ab Jove Maeonides descendere somnia narrat:
Haec veniunt Cypriae somnia missa Deae.
Jupiter unus erat, qui stravit fulmine gentes;
Nunc armant Veneris lumina tela Jovis.
[a]O! Qui benignus crimina ignoscis, pater,
Facilisque semper confitenti ades reo,
Aurem faventem precibus O! praebe meis;
Scelerum catena me laborantem grave
Aeterna tandem liberet clementia,
Ut summa laus sit, summa Christo gloria.
Per vitae tenebras rerumque incerta vagantem
Numine praesenti me tueare, pater!
Me ducat lux sancta, Deus, lux sancta sequatur;
Usque regat gressus gratia fida meos.
Sic peragam tua jussa libens, accinctus ad omne
Mandatum vivam, sic moriarque tibi.
Me, pater omnipotens, de puro respice coelo,
Quem moestum et timidum crimina dira gravant;
Da veniam pacemque mihi, da, mente serena,
Ut tibi quae placeant, omnia promptus agam.
Solvi, quo Christus cunctis delicta redemit,
Et pro me pretium, tu patiare, pater.
[a] This and the three following articles are metrical versions of
collects in the liturgy; the first, of that, beginning, "O God,
whose nature and property"; the second and third of the collects for
the seventeenth and twenty-first Sundays after Trinity; and the
fourth, of the first collect in the communion service.
[Dec. 5, 1784.][a] Summe Deus, cui caeca patent penetralia cordis; Quem nulla anxietas, nulla cupido fugit; Quem nil vafrities peccantum subdola celat; Omnia qui spectans, omnia ubique regis; Mentibus afflatu terrenas ejice sordes Divino, sanctus regnet ut intus amor: Eloquiumque potens linguis torpentious affer, Ut tibi laus omni semper ab ore sonet: Sanguine quo gentes, quo secula cuncta piavit, Haec nobis Christus promeruisse velit!
[a] The day on which he received the sacrament for the last time; and
eight days before his decease.
PSALMUS CXVII.
Anni qua volucris ducitur orbita,
Patrem coelicolum perpetuo colunt
Quo vis sanguine cretae
Gentes undique carmine.
Patrem, cujus amor blandior in dies
Mortales miseros servat, alit, fovet,
Omnes undique gentes,
Sancto dicite carmine.
[a]Seu te saeva fames, levitas sive improba fecit,
Musca, meae comitem, participemque dapis,
Pone metum, rostrum fidens immitte culullo,
Nam licet, et toto prolue laeta mero.
Tu, quamcunque tibi velox indulserit annus,
Carpe diem; fugit, heu, non revocanda dies!
Quae nos blanda comes, quae nos perducat eodem,
Volvitur hora mihi, volvitur hora tibi!
Una quidem, sic fata volunt, tibi vivitur aestas,
Eheu, quid decies plus mihi sexta dedit!
Olim praeteritae numeranti tempora vitae,
Sexaginta annis non minor unus erit.
[a] The above is a version of the song, "Busy, curious, thirsty fly."
[b]Habeo, dedi quod alteri; Habuique, quod dedi mihi; Sed quod reliqui, perdidi.
[b] These lines are a version of three sentences that are said, in the
manuscript, to be "On the monument of John of Doncaster;" and which
are as follow:
What I gave, that I have;
What I spent, that I had;
What I left, that I lost.
[a]E WALTONI PISCATORE PERFECTO EXCERPTUM.
Nunc, per gramina fusi, Densa fronde salicti, Dum defenditur imber, Molles ducimus horas. Hic, dum debita morti Paulum vita moratur, Nunc rescire priora, Nunc instare futuris, Nunc summi prece sancta Patris numen adire est. Quicquid quraeitur ultra, Caeco ducit amore, Vel spe ludit inani, Luctus mox pariturum.
[a] These lines are a translation of part of a song in the Complete
Angler of Isaac Walton, written by John Chalkhill, a friend of
Spenser, and a good poet in his time. They are but part of the last
stanza, which, that the reader may have it entire, is here given at
length:
If the sun's excessive heat
Make our bodies swelter,
To an osier hedge we get
For a friendly shelter!
Where in a dike,
Perch or pike,
Roach or dace,
We do chase,
Bleak or gudgeon,
Without grudging,
We are still contented.
Or we sometimes pass an hour
Under a green willow,
That defends us from a shower,
Making earth our pillow;
Where we may
Think and pray,
Before death
Stops our breath:
Other joys
Are but toys,
And to be lamented.
[a]Quisquis iter tendis, vitreas qua lucidus undas Speluncae late Thamesis praetendit opacae; Marmorea trepidant qua lentae in fornice guttae, Crystallisque latex fractus scintillat acutis; Gemmaque, luxuriae nondum famulata nitenti Splendit, et incoquitur tectum sine fraude metallum; Ingredere O! rerum pura cole mente parentem; Auriferasque auri metuens scrutare cavernas. Ingredere! Egeriae sacrum en tibi panditur antrum! Hic, in se totum, longe per opaca futuri Temporis, Henricum rapuit vis vivida mentis: Hic pia Vindamius traxit suspiria, in ipsa Morte memor patriae; hic Marmonti pectore prima Coelestis fido caluerunt semina flammae. Temnere opes, pretium sceleris, patriamque tueri Fortis, ades; tibi, sponte, patet venerabile limen.
[a] The above lines are a version of Pope's verses on his own grotto,
which begin, "Thou, who shall stop where Thames' translucent wave."
GRAECORTUM EPIGRAMMATUM VERSIONES METRICAE.
Pag. 2. Brodaei edit. Bas. ann. 1549.
Non Argos pugilem, non me Messana creavit;
Patria Sparta mihi est, patria clara virum.
Arte valent isti, mihi robo revivere solo est,
Convenit ut natis, inclyta Sparta, tuis.
Br. 2.
Quandoquidem passim nulla ratione feruntur,
Cuncta cinis, cuncta et ludicra, cuncta nihil.
Br. 5.
Pectore qui duro, crudos de vite racemos,
Venturi exsecuit vascula prima meri,
Labraque constrictus, semesos, jamque terendos
Sub pedibus, populo praetereunte, jacit.
Supplicium huic, quoniam crescentia gaudia laesit,
Det Bacchus, dederat quale, Lycurge, tibi.
Hae poterant uvae laeto convivia cantu
Mulcere, aut pectus triste levare malis.
Br. 8.
Fert humeris claudum validis per compita caecus,
Hic oculos socio commodat, ille pedes.
Br. 10.
Qui, mutare vias ausus terraeque marisque,
Trajecit montes nauta, fretumque pedes,
Xerxi, tercentum Spartae Mars obstitit acris
Militibus; terris sit pelagoque pudor!
Br. 11. Sit tibi, Calliope, Parnassum, cura, tenenti, Alter ut adsit Homerus, adest etenim alter Achilles.
Br. 18.
Ad musas Venus haec: Veneri parete, puellae,
In vos ne missus spicula tendat amor.
Haec musae ad Venerem: sic Marti, diva, mineris,
Hue nunquam volitat debilis iste puer.
Br. 19.
Prospera sors nec te strepitoso turbine tollat,
Nec menti injiciat sordida cura jugum;
Nam vita incertis incerta impellitur auris,
Omnesque in partes tracta, retracta fluit;
Firma manet virtus; virtuti innitere, tutus
Per fluctus vitae sic tibi cursus erit.
Br. 24.
Hora bonis quasi nunc instet suprema fruaris,
Plura ut victurus secula, parce bonis:
Divitiis, utrinque cavens, qui tempore parcit,
Tempore divitiis utitur, ille sapit.
Br. 24. Nunquam jugera messibus onusta, aut Quos Gyges cumulos habebat auri; Quod vitae satis est, peto, Macrine, Mi, nequid nimis, est nimis probatum.
Br. 24.
Non opto aut precibus posco ditescere, paucis
Sit contenta mihi vita, dolore carens.
Br. 24
Recta ad pauperiem tendit, cui corpora cordi est
Multa alere, et multas aedificare domos.
Br. 24.
Tu neque dulce putes alienae accumbere mensae;
Nec probrosa avidae grata sit offa gulae;
Nec ficto fletu, fictis solvere cachinnis,
Arridens domino, collacrymansque tuo;
Laetior hand tecum, tecum neque tristior unquam,
Sed Miliae ridens, atque dolens Miliae.
Br. 26.
Nil non mortale est mortalibus; omne quod est hie
Praetereunt, aut hos praeterit omne bonum.
Br. 26.
Democrite, invisas homines majore cachinno;
Plus tibi ridendum secula nostra dabunt.
Heraclite, fluat lacrymarum crebrior imber;
Vita hominum nunc plus quod misereris habet.
Interea dubito; tecum me causa nec ulla
Ridere, aut tecum me lacrymare jubet.
Br. 26.
Elige iter vitae, ut possis: rixisque, dolisque,
Perstrepit omne forum; cura molesta domi est;
Rura labor lassat; mare mille pericula terrent;
Verte solum, fient causa timoris opes;
Paupertas misera est; multae, cum conjuge, lites
Tecta ineunt; coelebs omnia solus ages.
Proles aucta gravat, rapta orbat; caeca juventae est
Virtus; canities cauta vigore caret.
Ergo optent homines, aut nunquam in luminis oras
Venisse, aut visa luce repente mori.
Elige iter vitae, ut mavis: prudenua, lausque,
Permeat omne forum; vita quieta domi est;
Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum,
Verte solum, donat plena crumena decus;
Pauperies latitat; cum conjuge, gaudia multa
Tecta ineunt; coelebs impediere minus;
Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus;
Praecellit juvenis vi, pietate senex.
Nemo optet, nunquam venisse in luminis oras,
Aut periisse; scatet vita benigna bonis.
Br. 27.
Vita omnis scena est ludusque: aut ludere disce
Seria seponens, aut mala dura pati.
Br. 27.
Quae, sine morte, fuga est vitae, quam turba malorum
Non vitanda gravem, non toleranda facit?
Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras,
Lunaque quas, et sol, itque reditque vias.
Terror inest aliis, moerorque, et siquid habebis,
Forte, boni, ultrices experiere vices.
Br. 27.
Terram adii nudus, de terra nudus abibo.
Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.
Br. 27.
Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:
Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.
Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,
Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.
Br. 29.
Quisquis adit lectos, elata uxore, secundos,
Naufragus iratas ille retentat aquas.
Br. 30.
Foelix ante alios nullius debitor aeris;
Hunc sequitur coelebs; tertius, orbe, venis.
Nee male res cessit, subito si funere sponsam,
Didatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quaerere frustra
Quales sint monades, qua fit inane, sinas.
Br. 31.
Optarit quicunque senex sibi longius aevum,
Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.
Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,
Incusat, semper spe meliora videt.
Br. 46.
Omnis vita nimis brevis est felicibus, una
Nox miseris longi temporis instar habet.
Br. 55.
Gratia ter grata est velox, sin forte moretur,
Gratia vix restat nomine digna suo.
Br. 56. Seu prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne, Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.
Br. 60.
Me, cane vitato, canis excipit alter; eodem
In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere coelum,
Sidereus tamen hie territat, ecce canis!
Br. 70.
Telluri arboribus ver frondens, sidera coelo,
Graeciae et urbs, urbi est ista propago, decus.
Br. 75.
Impia facta patrans, homines fortasse latebis,
Non poteris, meditans prava, latere deos.
Br. 75.
Antiope satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,
Et cycnum fecit Leda petita, Jovem.
Br. 92.
Aevi sat novi quam sim brevis; astra tuenti,
Per certas; stabili lege, voluta vices,
Tangitur haud pedibus tellus: conviva deorum
Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.
Br. 96.
Quod nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores,
Et melli nimio fellis amaror inest.
Br. 103. Puppe gubernatrix sedisti, audacia, prima Divitiis acuens aspera corda virum; Sola rates struis infidas, et dulcis amorem Lucri ulciscendum mox nece sola doces. Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis E longinquo itidem pontus et orcus erat.
Br. 126.
Ditescis, credo, quid restat? quicquid habebis
In tumulum tecum, morte jubente, trahes?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas;
Incrementa aevi non cumulare potes.
Br. 120.
Mater adulantum, prolesque, pecunia, curae,
Teque frui timer est, teque carere dolor.
Br. 126.
Me miserum sors omnis habet; florentibus annis,
Pauper eram, nummis diffluit area senis;
Queis uti poteram quondam, fortuna negavit,
Queis uti nequeo, nunc mihi praebet, opes.
Br. 127.
Mnemosyne, ut Sappho, mellita voce, canentem
Audiit, irata est, ne nova musa foret.
Br. 152.
Cum tacet indoctus, sapientior esse videtur,
Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.
Br. 155.
Nunc huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus
Credit, Achaemenidae nuper agellus eram.
Quod nulli proprium versat fortuna, putabat
Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.
Br. 156.
Non fortuna sibi te gratum tollit in altum;
At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.
Br. 162.
Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit; alter ut aurum
Non reperit, nectit quem reperit, laqueum.
Br. 167.
Vive tuo ex ammo: vario rumore loquetur
De te plebs audax, hic bene, et ille male.
Br. 168.
Vitae rosa brevis est; properans si carpere nolis,
Quaerenti obveniet mox sine flore rubus.
Br. 170.
Pulicibus morsus, restincta lampade, stultus
Exclamat: nunc me cernere desinitis.
Br. 202,
Mendotum pinxit Diodorus, et exit imago,
Praeter Menodotura, nullius absimilis.
Br. 205.
Haud lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti
In mentem ut venit nominis, interii.
Br. 210.
Nycticorax cantat lethale; sed ipsa, canenti
Demophilo auscultans, Nycticorax moritur.
Br. 212. Hermem deorum nuncium, pennis levem, Quo rege gaudent Arcades, furem boum, Hujus palestrae qui vigil custos stetit, Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait: Praestat magistro saepe discipulus suo.
Br. 223.
Qui jacet hic servus vixit: nunc, lumine cassus,
Dario magno non minus ille potest.
Br. 227.
Funus Alexandri mentitur fama; fidesque
Si Phoebo, victor nescit obire diem.
Br. 241.
Nauta, quis hoc jaceat, ne percontere, sepulchro,
Eveniat tantum mitior unda tibi!
Br. 256.
Cur opulentus eges? tua cuncta in foenore ponis:
Sic aliis dives, tu tibi pauper agis.
Br. 262.
Qui pascis barbam, si crescis mente, Platoni,
Hirce, parem nitido te tua barba facit.
Br. 266.
Clarus Ioannes, reginae affinis, ab alto
Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent:
Et pius, et recti cultor: non illa jacere
Dicam; stat virtus non subigenda neci.
Br. 267.
Cunctiparens tellus, salve, levis esto pusillo
Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.
Br. 285.
Naufragus hic jaceo; contra, jacet ecce colonus!
Idem orcus terras, sic, pelagoque subest.
Br. 301.
Quid salvere jubes me, pessime? Corripe gressus;
Est mihi quod non te rideo, plena salus.
Br. 304.
Et ferus est Timon sub terris; janitor orci,
Cerbere, te morsu ne petat ille, cave.
Br. 307.
Vitam a terdecimo sextus mihi finiet annus,
Astra mathematicos si modo vera docent.
Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus aevi est,
Et senium triplex Nestoris urna capit.
Br. 322. Zosima, quae solo fuit olim corpore serva, Corpore nunc etiam libera facta fuit.
Br. 326.
Exiguum en! Priami monumentum; hand ille meretur
Quale, sed hostiles, quale dedere manus.
Br. 326.
Hector dat gladium Ajaci, dat balteum et Ajax
Hectori, et exitio munus utrique fuit.
Br. 344.
Ut vis, ponte minax, modo tres discesseris ulnas
Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.
Br. 344. Naufragus hic jaceo, fidens tamen utere velis; Tutum aliis aequor, me pereunte, fuit.
Br. 398.
Heraclitus ego; indoctae ne laedite liuguae
Subtile ingenium, quaero, capaxque mei;
Unus homo mihi pro soxcentis, turba popelli
Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.
Br. 399.
Ambraciota, vale lux alma, Cleombrotus infit,
Et saltu e muro ditis opaca petit:
Triste nihil passus, animi at de sorte Platonis
Scripta legens, sola vivere mente cupit.
Br. 399. Servus, Epictetus, mutilato corpore, vixi, Pauperieque Irus, curaque summa deum.
Br. 445.
Unde hic Praxiteles? nudam vidistis, Adoni,
Et Pari, et Anchisa, non alius, Venerem.
Br. 451.
Sufflato accendis quisquis carbone lucernam,
Corde meo accendens; ardeo totus ego.
Br. 486.
Jupiter hoc templum, ut, siquando relinquit Olympum,
Atthide non alius desit Olympus, habet.
Br. 487.
Civis et externus grati; domus hospita nescit
Quaerere, quis, cujus, quis pater, unde venis.
POMPEII.
Br. 487.
Cum fugere haud possit, fractis victoria pennis
Te manet, imperii, Roma, perenne decus.
Br. 488.
Latrones, alibi locupletum quaerite tecta,
Assidet huic, custos, strenua pauperies.
Fortunae malim adversae tolerare procellas;
Quam domini ingentis ferre supercilium.
En, Sexto, Sexti meditatur imago, silente;
Orator statua est, statuaeque orator imago.
Pulchra est virgiuitas intacta, at vita periret,
Omnes si vellent virginitate frui;
Nequitiam fugiens, servata contrahe lege
Conjugium, ut pro te des hominem patriae.
Fert humeris, venerabile onus, Cythereius heros
Per Trojae flammas, densaque tela, patrem:
Clamat et Argivis, vetuli, ne tangite; vita
Exiguum est Marti, sed mihi grande, lucrum.
Forma animos hominum capit, at, si gratia desit,
Non tenet; esca natat pulchra, sed hamus abest,
Cogitat aut loquitur nil vir, nil cogitat uxor,
Felici thalamo non, puto, rixa strepit.
Buccina disjecit Thebarum moenia, struxit
Quae lyra, quam sibi non concinit harmonia!
Mente senes olim juvenis, Faustine, premebas,
Nunc juvenum terres robore corda senex.
Laevum at utrumque decus, juveni quod praebuit olim
Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.
Exceptae hospitio, musae tribuere libellos
Herodoto, hospitii praemia, quaeque suum.
Stella mea, observans stellas, dii me aethera faxint
Multis ut te oculis sim potis aspicere.
Clara Cheroneae soboles, Plutarche, dicavit
Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Graecia jactat,
Ad divos, paribus passibus, ire duces;
Sed similem, Plutarche, tuae describere vitam
Non poteras, regio non tulit ulla parem.
Dat tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere
Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.
Prolem Hippi, et sua qua meliorem secula nullum
Videre, Archidicen, haec tumulavit humus;
Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem
Fecerunt nulli sors titulique gravem.
Cecropidis gravis hic ponor, Martique dicatus,
Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis.
Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,
Omnia dum Macedum gloria et arma premunt.
Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce,
Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis.
Floribus in pratis, legi quos ipse, coronam
Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi:
Hic anemone humet, confert narcissus odores
Cum violis; spirant lilia mista rosis.
His redimita comas, mores depone superbos,
Haec peritura nitent; tu peritura nites!
Murem Asclepiades sub tecto ut vidit avarus,
Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi?
Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem:
Hic, bone vir, sedem, nori alimenta, peto.
Saepe tuum in tumulum lacrymarum decidit imber,
Quem fundit blando junctus amore dolor;
Charus enim cunctis, tanquam, dum vita manebat,
Cuique esses natus, cuique sodalis, eras.
Heu quam dura preces sprevit, quam surda querelas
Parca, juventutem non miserata tuam!
Arti ignis lucem tribui, tamen artis et ignis
Nunc ope, supplicii vivit imago mei.
Gratia nulla hominum mentes tenet, ista Promethei
Munera muneribus, si retulere fabri.
Illa triumphatrix Graium consueta procorum
Ante suas agmen Lais habere fores,
Hoc Veneri speculum; nolo me cernere qualis
Sum nunc, nec possum cernere qualis eram.
Crethida fabellas dulces garrire peritam
Prosequitur lacrymis filia moesta Sami:
Blandam lanifici sociam sine fine loquacem,
Quam tenet hic, cunctas quae manet, alta quies.
Dicite, Causidici, gelido nunc marmore magni
Mugitum tumulus comprimit Amphiloci.
Si forsan tumulum quo conditur Eumarus aufers,
Nil lucri facies; ossa habet et cinerem.
EPICTETI.
Me, rex deorum, tuque, due, necessitas, Quo, lege vestra, vita me feret mea. Sequar libenter, sin reluctari velim, Fiam scelestus, nec tamen minus sequar.
E THEOCRITO.
Poeta, lector, hic quiescit Hipponax, Si sis scelestus, praeteri, procul, marmor: At te bonum si noris, et bonis natum, Tutum hic sedile, et si placet, sopor tutus.
EUR. MED. 193--203.
Non immerito culpanda venit Proavum vecors insipientia, Qui convivia, lautasque dapes, Hilarare suis jussere modis Cantum, vitae dulce levamen. At nemo feras iras hominum Domibus claris exitiales, Voce aut fidibus pellere docuit; Queis tamen aptam ferre medelam Utile cunctis hoc opus esset; Namque, ubi mensas onerant epulae, Quorsum dulcis luxuria soni? Sat laetitia sine subsidiis, Pectora molli mulcet dubiae Copia coenae.
[Greek:] Tois Araes brotoloighos enhi ptolemoisi memaene, Kahi toios Paphiaen plaesen eroti thean.
The above is a version of a Latin epigram on the famous John duke of Marlborough, by the abbé Salvini, which is as follows:
Haud alio vultu fremuit Mars acer in armis:
Haud alio Cypriam percutit ore deam.
The duke was, it seems, remarkably handsome in his person, to which the second line has reference.
SEPTEM AETATES.
Prima parit terras aetas; siccatque secunda; Evocat Abramum dein tertia; quarta relinquit Aegyptum; templo Solomonis quinta supersit; Cyrum sexta timet; laetatur septima Christo. [a]His Tempelmanni numeris descripseris orbem, [b]Cum sex ceiituriis Judaeo millia septem. Myrias[c] AEgypto cessit his septima pingui. Myrias adsciscit sibi nonagesima septem Imperium qua Turca[d] ferox exercet iniquum. Undecies binas decadas et millia septem Sortitur[e] Pelopis tellus quae nomine gaudet. Myriadas decies septem numerare jubebit Pastor Arabs: decies octo sibi Persa requirit. Myriades sibi pulchra duas, duo millia poscit Parthenope. [f]Novies vult tellus mille Sicana. [g]Papa suo regit imperio ter millia quinque. Cum sex centuriis numerat sex millia Tuscus[h]. Centuria Ligures[i] augent duo millia quarta. Centuriae octavam decadem addit Lucca[j] secundae. Ut dicas, spatiis quam latis imperet orbi [k]Russia, myriadas ter denas adde trecentis. [l]Sardiniam cum sexcentis sex millia complent. Cum sexagenis, dum plura recluserit aetas, Myriadas ter mille homini dat terra[m] colendas. Vult sibi vicenas millesima myrias addi, Vicenis quinas, Asiam[n] metata celebrem. Se quinquagenis octingentesima jungit Myrias, ut menti pateat tota Africa[o] doctae. Myriadas septem decies Europa[p] ducentis Et quadragenis quoque ter tria millia jungit. Myriadas denas dat, quinque et millia, sexque Centurias, et tres decades Europa Britannis[q]. Ter tria myriadi conjungit millia quartae, Centuriae quartae decades quinque[r] Anglia nectit. Millia myriadi septem foecunda secundae Et quadragenis decades quinque addit Ierne[s]. Quingentis quadragenis socialis adauget Millia Belga[t] novem. Ter sex centurias Hollandia jactat opima. Undecimum Camber vult septem millibus addi.
[a] To the above lines, (which are unfinished, and can, therefore, be
only offered as a fragment,) in the doctor's manuscript, are
prefixed the words "Geographia Metrica." As we are referred, in the
first of the verses, to Templeman, for having furnished the
numerical computations that are the subject of them, his work has
been, accordingly, consulted, the title of which is, a new Survey of
the Globe; and which professes to give an accurate mensuration of
all the empires, kingdoms, and other divisions thereof, in the
square miles that they respectively contain. On comparison of the
several numbers in these verses, with those set down by Templeman,
it appears that nearly half of them are precisely the same; the rest
are not quite so exactly done.--For the convenience of the reader,
it has been thought right to subjoin each number, as it stands in
Templeman's works, to that in Dr. Johnson's verses which refers to
it.
[b] In this first article that is versified, there is an accurate
conformity in Dr. Johnson's number to Templeman's; who sets down the
square miles of Palestine at 7,600.
[c] The square miles of Egypt are, in Templeman, 140,700.
[d] The whole Turkish empire, in Templeman, is computed at 960,057
square miles.
[e] In the four following articles, the numbers in Templeman and in
Johnson's verses are alike.--We find, accordingly, the Morea, in
Templeman, to be set down at 7,220 square miles.--Arabia, at
700,000.--Persia, at 800,000.--and Naples, at 22,000.
[f] Sicily, in Templeman, is put down at 9,400.
[g] The pope's dominions, at 14,868.
[h] Tuscany, at 6,640.
[i] Genoa, in Templeman, as in Johnson likewise, is set down at 2,400.
[j] Lucca, at 286.
[k] The Russian empire, in the 29th plate of Templeman, is set down at
3,303,485 square miles.
[l] Sardinia, in Templeman, as likewise in Johnson, 6,600.
[m] The habitable world, in Templeman, is computed, in square miles, at
30,666,806 square miles.
[n] Asia, at 10,257,487.
[o] Africa, at 8,506,208.
[p] Europe, at 2,749,349.
[q] The British dominions, at 105,634.
[r] England, as likewise in Johnson's expression of the number, at
49,450.
[s] Ireland, at 27,457.
[t] In the three remaining instances, which make the whole that Dr.
Johnson appears to have rendered into Latin verse, we find the
numbers exactly agreeing with those of Templeman, who makes the
square miles of the United Provinces, 9540--of the province of
Holland, 1800--and of Wales, 7011.
TRANSLATION OF DRYDEN'S EPIGRAM ON MILTON.
Quos laudat vates, Graecus, Romanus, et Anglus,
Tres tria temporibus secla dedere suis.
Sublime ingenium Graecus; Romanus habebat
Carmen grande sonans; Anglus utrumque tulit.
Nil majus natura capit: clarare priores
Quae potuere duos tertius unus habet.
Comments
Log in to leave a comment.
Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales, Volume 1Chapter XVII: Prologue (2)
0%20 min left in chapter