Chapter IV: Part 4
Sacris solemniis juncta sint gaudia,
Et ex praecordiis sonent praeconia;
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces, et opera.
Noctis recolitur coena novissima,
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.
Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
Dedit et tristibus sanguinis poculum,
Dicens, Accipite quod trado vasculum,
Omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum:
Dat panis coelicus figuris terminum:
O res mirabilis, manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.
Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem, quam inhabitas.
AD LAUDES.
Verbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.
In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.
Quibus sub bina specie
Carnem dedit et sanguinem;
Ut duplicis substantiae
Totum cibaret hominem.
Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.
O salutaris Hostia,
Quae coeli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.
PROPRIUM SANCTORUM.
IN FESTO SANCTISSIMI NOMINIS JESU.
AD VESPERAS.
Jesu dulcis memoria,
Dans vera cordi gaudia:
Sed super mel, et omnia,
Ejus dulcis praesentia.
Nil canitur suavius,
Nil auditor jucundius,
Nil cogitatur dulcius
Quam Jesus Dei Filius.
Jesu spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus!
Quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus?
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere:
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.
Sis Jesu nostrum gaudium,
Qui es futurus praemium:
Sit nostra in te gloria,
Per cuncta semper saecula.
AD MATUTINUM.
Jesu Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.
Quando cor nostrum visitas,
Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas,
Et intus fervet charitas.
Jesu dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.
Jesum omnes agnoscite,
Amorem ejus poscite;
Jesum ardenter quaerite,
Quaerendo inardescite.
Te nostra Jesu vox sonet,
Nostri te mores exprimant;
Te corda nostra diligant,
Et nunc, et in perpetuum.
AD LAUDES.
Jesu, decus angelicum,
In aure dulce canticum,
In ore mel mirificum,
In corde nectar coelicum.
Qui te gustant, esuriunt,
Qui bibunt, adhuc sitiunt,
Desiderare nesciunt,
Nisi Jesum, quem diligunt.
O Jesu mi dulcissime,
Spes suspirantis animae!
Te quaerunt piae lacrymae,
Te clamor mentis intimae.
Mane nobiscum Domine,
Et nos illustra lumine,
Pulsa mentis caligine,
Mundum reple dulcedine.
Jesu, flos Matris Virginis,
Amor nostrae dulcedinis,
Tibi laus, honor nominis,
Regnum beatitudinis.
IN FESTO CATHEDRAE S. PETRI.
AD VESPERAS.
Quodcumque in orbe nexibus revinxeris,
Erit revinctum, Petre, in arce siderum:
Et quod resolvit hic potestas tradita,
Erit solutum coeli in alto vertice:
In fine mundi judicabis saeculum.
Patri perenne sit per aevum gloria,
Tibique laudes concinamus inclytas,
Aeterne Nate: sit superne Spiritus
Honor tibi decusque: sancta jugiter
Laudetur omne Trinitas per saeculum.
IN CONVERSIONE S. PAULI APOSTOLI.
AD VESPERAS.
Egregie Doctor Paule mores instrue,
Et nostra tecum pectora in coelum trahe:
Velata dum meridiem cernat Fides,
Et solis instar sola regnet Charitas.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate quae gubernat omnia,
Per universa aeternitatis saecula.
IN FESTO S. JOSEPH CONFESSORIS.
IN UTRISQUE VESPERIS.
Te, Joseph, celebrent agmina coelitum,
Te cuncti resonent Christiadum chori,
Qui clarus meritis, junctus es inclytae
Casto foedere Virgini.
Almo cum tumidam germine conjugem
Admirans, dubio tangeris anxius,
Afflatu superi Flaminis Angelus
Conceptum puerum docet.
Tu natum Dominum stringis, ad exteras
Aegypti profugum tu sequeris plagas;
Amissum Solymis quaeris, et invenis,
Miscens gaudia fletibus.
Post mortem reliquos mors pia consecrat,
Palmamque emeritos gloria suscipit:
Tu vivens, superis par, frueris Deo,
Mira sorte beatior.[2]
----------
[2]
Nobis, summa Trias, parce precantibus,
Da Joseph meritis sidera scandere:
Ut tandem liceat nos tibi perpetim
Gratum promere canticum.
IN NATIVITATE S. JOANNIS BAPTISTAE.
AD VESPERAS.
* * *[3]
Nuntius celso veniens olympo,
Te patri magnum fore nasciturum;
Nomen, et vitae seriem gerendae
Omine promit.
Ille promissi dubius superni,
Perdidit promptae modulos loquelae:
Sed reformasti genitus peremptae
Organa vocis.
Ventris obstruso recubans cubili,
Senseras Regem thalamo manentem:
Hinc parens, nati meritis, uterque
Abdita pandit.
Sit decus Patri, genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
----------
[3]
Ut queant laxis resonare fibris
Mira gestorum famuli tuorum,
Solve polluti labii reatum,
Sancte Joannes.
AD MATUTINUM.
Antra deserti teneris sub annis,
Civium turmas fugiens, petisti,
Ne levi posses maculare vitam
Crimine linguae.
Praebuit durum tegumen camelus
Artubus sacris, strophium bidentes;
Cui latex haustum, sociata pastum
Mella locustis.
Ceteri tantum cecinere Vatum
Corde praesago jubar affuturum;
Tu quidem mundi scelus auferentem
Indice prodis.
Non fuit vasti spatium per orbis
Sanctior quisquam genitus Joanne,
Qui nefas saecli meruit lavantem
Tingere lymphis.
Sit decus Patri, genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
AD LAUDES.
O nimis felix, meritique celsi,
Nesciens labem nivei pudoris,
Praepotens martyr, nemorumque cultor,
Maxime vatum.
Serta ter denis alios coronant
Aucta crementis, duplicata quosdam,
Trina te fructu cumulata centum
Nexibus ornant.[4]
Laudibus cives celebrent superni,
Te Deus simplex, pariterque trine,
Supplices et nos veniam precamur:
Parce redemptis.
----------
[4]
Nunc potens nostri meritis opimis
Pectoris duros lapides revelle,
Asperum planans iter, et reflexos
Dirige calles.
Ut pius mundi Sator et Redemptor,
Mentibus culpae sine labe puris,
Rite dignetur veniens beatos
Ponere gressus.
IN FESTO SS. APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
AD VESPERAS.
Decora lux Aeternitatis, auream
Diem beatis irrigavit ignibus,
Apostolorum quae coronat principes,
Reisque in astra liberam pandit viam.
Mundi magister, atque coeli janitor,
Romae parentes, arbitrique gentium,
Per ensis ille, hic per crucis victor necem
Vitae senatum laureati possident.
O Roma felix, quae duorum principum
Es consecrata glorioso sanguine.
Horum cruore purpurata ceteras
Excellis orbis una pulchritudines.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate quae gubernat omnia,
Per universa saeculorum saecula.
IN FESTO S. MARIAE MAGDALENAE.
AD VESPERAS.
Pater superni luminis,
Cum Magdalenam respicis,
Flammas amoris excitas,
Geluque solvis pectoris.
Amore currit saucia,
Pedes beatos ungere,
Lavare fletu, tergere
Comis, et ore lambere.
Adstare non timet cruci,
Sepulchro inhaeret anxia:
Truces nec horret milites:
Pellit timorem charitas.
O vera, Christe, charitas,
Tu nostra purga crimina,
Tu corda reple gratia,
Tu redde coeli praemia.
Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
AD MATUTINUM.
Maria castis osculis
Lambit Dei vestigia:
Fletu rigat, tergit comis,
Detersa nardo perlinit.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
Nunc, et per omne saeculum.
IN FESTO S. PETRI AD VINCULA.
AD VESPERAS.
Miris modis repente liber, ferrea
Christo jubente vincla Petrus exuit;
Ovilis ille pastor, et rector gregis,
Vitae recludit pascua, et fontes sacros,
Ovesque servat creditas, arcet lupos.
Patri perenne sit per aevum gloria,
Tibique laudes concinamus inclytas,
Aeterne Nate; sit superne Spiritus
Honor tibi decusque: sancta jugiter
Laudetur omne Trinitas per saeculum.
IN FESTO TRANSFIGURATIONIS DOMINI.
AD VESPERAS.
Quicumque Christum quaeritis,
Oculos in altum tollite:
Illic licebit visere
Signum perennis gloriae.
Illustre quiddam cernimus,
Quod nesciat finem pati,
Sublime, celsum, interminum,
Antiquius coelo et chao.
Hic ille Rex est Gentium,
Populique Rex Judaici,
Promissus Abrahae Patri,
Ejusque in aevum semini.
Hunc et Prophetis testibus,
Iisdemque signatoribus,
Testatur et Pater jubet
Audire nos et credere.
Jesu tibi sit gloria,
Qui te revelas parvulis,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD LAUDES.
Lux alma Jesu mentium
Dum corda nostra recreas,
Culpae fugas caliginem,
Et nos reples dulcedine.
Quam laetus est quem visitas!
Consors Paternae dexterae,
Tu dulce lumen patriae,
Carnis negatum sensibus.
Splendor Paternae gloriae,
Incomprehensa charitas,
Nobis amoris copiam
Largire per praesentiam.
Jesu tibi sit gloria,
Qui te revelas parvulis,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
IN DEDICATIONE S. MICHAELIS ARCHANGELI.
AD VESPERAS.
Te splendor et virtus Patris,
Te vita, Jesu, cordium,
Ab ore qui pendent tuo,
Laudamus inter angelos.
Tibi mille densa millium
Ducum corona militat:
Sed explicat Victor crucem
Michael salutis signifer.
Draconis hic dirum caput
In ima pellit tartara,
Ducemque cum rebellibus
Coelesti ab arce fulminat.
Contra ducem superbiae
Sequamur hunc nos principem,
Ut detur ex Agni throno
Nobis corona gloriae.
Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus;
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
AD LAUDES.
Christe, sanctorum decus angelorum,
Gentis humanae Sator et Redemptor,
Coelitum nobis tribuas beatas
Scandere sedes.
Angelus pacis MichaÎl in aedes
Coelitus nostras veniat: serenae
Auctor ut pacis lacrymosa in orcum
Bella releget.
Angelus fortis Gabriel, ut hostes
Pellat antiquos, et amica coelo,
Quae triumphator statuit per orbem,
Templa revisat.
Angelus nostrae medicus salutis
Adsit e coelo RaphaÎl, ut omnes
Sanet aegrotos, dubiosque vitae
Dirigat actus.
Virgo dux pacis, genitrixque lucis,
Et sacer nobis chorus angelorum
Semper assistat, simul et micantis
Regia coeli.
Praestet hoc nobis Deitas beata
Patris, ac Nati, pariterque sancti
Spiritus, cujus resonat per omnem
Gloria mundum.
COMMUNE SANCTORUM.
COMMUNE APOSTOLORUM ET EVANGELISTARUM.
AD MATUTINUM.
Aeterna Christi munera,
Apostolorum gloriam,
Palmas, et hymnos debitos
Laetis canamus mentibus.
Ecclesiarum principes,
Belli triumphales duces,
Coelestis aulae milites,
Et vera mundi lumina.
Devota Sanctorum Fides,
Invicta Spes credentium,
Perfecta Christi Charitas
Mundi tyrannum conterit.
In his Paterna gloria,
In his triumphat Filius,
In his voluntas Spiritus,
Coelum repletur gaudio.
Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
_Tempore Paschali._
AD VESPERAS.
Tristes erant apostoli
De Christi acerbo funere,
Quem morte crudelissima
Servi necarant impii.
Sermone verax angelus
Mulieribus praedixerat:
Mox ore Christus gaudium
Gregi feret fidelium.
Ad anxios apostolos
Currunt statim dum nuntiae,
Illae micantis obvia
Christi tenent vestigia.
Galilaeae ad alta montium
Se conferunt apostoli;
Jesuque, voti compotes,
Almo beantur lumine.
Ut sis perenne mentibus
Paschale Jesu gaudium;
A morte dira criminum
Vitae renatos libera.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sempiterna saecula.
AD LAUDES, ET PER HORAS.
Paschale mundo gaudium
Sol nuntiat formosior,
Cum luce fulgentem nova
Jesum vident apostoli.
In carne Christi vulnera
Micare tanquam sidera
Mirantur, et quidquid vident
Testes fideles praedicant.
Rex Christe clementissime,
Tu corda nostra posside;
Ut lingua grates debitas
Tuo rependat nomini.
Ut sis perenne mentibus
Paschale Jesu gaudium:
A morte dira criminum
Vitae renatos libera.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sempiterna saecula.
COMMUNE UNIUS MARTYRIS.
_Extra tempus Paschale._
AD VESPERAS.
Deus, tuorum militum
Sors, et corona, praemium;
Laudes canentes Martyris
Absolve nexu criminis.
Hic nempe mundi gaudia,
Et blanda fraudum pabula,
Imbuta felle deputans
Pervenit ad coelestia.
Poenas cucurrit fortiter,
Et sustulit viriliter,
Fundensque pro te sanguinem,
Aeterna dona possidet.
Ob hoc precatu supplici
Te poscimus piissime;
In hoc triumpho Martyris
Dimitte noxam servulis.
Laus et perennis gloria
Patri sit atque Filio,
Sancto simul Paraclito,
In sempiterna saecula.
COMMUNE MARTYRUM.
_Tempore Paschali._
AD VESPERAS.
Pro pluribus Martyribus.
Rex gloriose martyrum,
Corona confitentium,
Qui respuentes terrea
Perducis ad coelestia:
Aurem benignam protinus
Intende nostris vocibus;
Trophaea sacra pangimus,
Ignosce quod deliquimus.
Tu vincis inter martyres,
Parcisque confessoribus:
Tu vince nostra crimina
Largitor indulgentiae.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sempiterno saecula.
AD MATUTINUM.
Christo profusum sanguinem,
Et martyrum victorias,
Dignamque coelo lauream
Laetis sequamur vocibus.
Terrore victo saeculi,
Poenisque spretis corporis,
Mortis sacrae compendio
Vitam beatam possident.
Traduntur igni martyres,
Et bestiarum dentibus;
Armata saevit ungulis
Tortoris insani manus.
Nudata pendent viscera,
Sanguis sacratus funditur:
Sed permanent immobiles
Vitae perennis gratia.
Te nunc Redemptor quaesumus,
Ut martyrum consortio
Jungas precantes servulos
In sempiterna saecula.
COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM.
Extra Tempus Paschale.
AD VESPERAS.
Sanctorum meritis inclyta gaudia
Pangamus socii, gestaque fortia:
Gliscens fert animus promere cantibus
Victorum genus optimum.
Hi sunt quos fatue mundus abhorruit;
Hunc fructu vacuum, floribus aridum
Contempsere tui nominis asseclae,
Jesu rex bone coelitum.
Hi pro te furias atque minas truces
Calcarunt hominum, saevaque verbera;
His cessit lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.
Caeduntur gladiis more bidentium:
Non murmur resonat, non querimonia:
Sed corde impavido mens bene conscia
Conservat patientiam.
Quae vox, quae poterit lingua retexere,
Quae tu martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine fulgidis
Cingunt tempora laureis.
Te summa o Deitas, unaque poscimus,
Ut culpas abigas, noxia subtrahas,
Des pacem famulis, ut tibi gloriam
Annorum in seriem canant.
COMMUNE CONFESSORUM.
AD VESPERAS.
Iste Confessor Domini, colentes
Quem pie laudant populi per orbem,
Hac die laetus meruit beatas
Scandere sedes.
Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animavit aurae
Spiritus artus.
Cujus ob praestans meritum frequenter
Aegra quae pa sim jacuere membra,
Viribus morbi domitis, saluti
Restituuntur.
Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem, celebresque palmas;
Ut piis ejus precibus juvemur
Omne per aevum.
Sit salus illi, decus, atque virtus,
Qui super coeli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat
Trinus, et unus.
_Confessoris Pontificis._
AD LAUDES.
Jesu Redemptor omnium,
Perpes corona praesulum,
In hac die clementius
Indulgeas precantibus:
Tui sacri qua nominis
Confessor almus claruit;
Hujus celebrat annua
Devota plebs solemnia.
Qui rite mundi gaudia
Hujus caduca respuens,
Aeternitatis praemio
Potitur inter angelos.
Hujus benignus annue
Nobis sequi vestigia:
Hujus precatu servulis
Dimitte noxam criminis.
Sit, Christe Rex piissime,
Tibi, Patrique gloria,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc, et per omne saeculum.
_Confessoris non Pontificis._
AD LAUDES.
Jesu corona celsior,
Et veritas sublimior,
Qui confitenti servulo
Reddis perenne praemium:
Da supplicanti coetui,
Hujus rogatu, noxii
Remissionem criminis,
Rumpendo nexum vinculi.
Anni reverso tempore
Dies refulsit lumine,
Quo sanctus hic de corpore,
Migravit inter sidera.
Hic vana terrae gaudia,
Et luculenta praedia,
Polluta sorde deputans,
Ovans tenet coelestia.
Te christe Rex piissime
Hic confitendo jugiter,
Calcavit artes daemonum,
Saevumque averni principem.
Virtute clarus et fide,
Confessione sedulus,
Jejuna membra deferens
Dapes supernas obtinet.
Proinde te piissime
Precamur omnes supplices,
Nobis ut hujus gratia
Poenas remittas debitas.
Patri perennis gloria,
Natoque Patris unico,
Sanctoque sit Paraclito,
Per omne semper saeculum.
COMMUNE VIRGINUM.
AD VESPERAS ET AD LAUDES.
Jesu, corona Virginum,
Quem mater illa concipit,
Quae sola Virgo parturit,
Haec vota clemens accipe.
Qui pergis inter lilia,
Septus choreis Virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens praemia.
Quocumque tendis, Virgines
Sequuntur, atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Te deprecamur supplices,
Nostris ut addas sensibus,
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.
Virtus, honor, laus, gloria,
Deo Patri, cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula.
COMMUNE SANCTAE MARTYRIS TANTUM,
ET
_Nec Virginis nec Martyris._
AD VESPERAS.
Fortem virili pectore
Laudemus omnes feminam,
Quae sanctitatis gloria
Ubique fulget inclyta.
Haec sancto amore saucia,
Dum mundi amorem noxium
Horrescit, ad coelestia
Iter peregit arduum.
Carnem domans jejuniis,
Dulcique mentem pabulo
Orationis nutriens,
Coeli potitur gaudiis.
Rex Christe virtus fortium,
Qui magna solus efficis,
Hujus precatu quaesumus,
Audi benignos supplices.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc, et per omne saeculum.
COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIAE.
AD VESPERAS.
Coelestis urbs Jerusalem,
Beata pacis visio,
Quae celsa de viventibus
Saxis ad astra tolleris.
Sponsaeque ritu cingeris
Mille angelorum millibus.
O sorte nupta prospera,
Dotata Patris gloria,
Respersa sponsi gratia,
Regina formosissima,
Christo jugata principi,
Coeli corusca civitas.
Hic margaritis emicant,
Patentque cunctis ostia;
Virtute namque praevia
Mortalis illuc ducitur,
Amore Christi percitus
Tormenta quisquis sustinet.
Scalpri salubris ictibus,
Et tunsione plurima;
Fabri polita malleo
Hanc saxa molem construunt,
Aptisque juncta nexibus
Locantur in fastigio.
Decus Parenti debitum
Sit usquequaque Altissimo,
Natoque Patris unico,
Et inclyto Paraclito,
Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per saecula.
AD LAUDES.
Alto ex Olympi vertice
Summi Parentis Filius,
Ceu monte desectus lapis
Terras in imas decidens,
Domus supernae, et infimae,
Utrumque junxit angulum.
Sed illa sedes Coelitum
Semper resultat laudibus,
Deumque Trinum et Unicum
Jugi canore praedicat:
Illi canentes jungimur
Almae Sionis aemuli.
Haec templa, Rex coelestium,
Imple benigno lumine;
Huc o rogatus adveni,
Plebisque vota suscipe,
Et nostra corda jugiter
Perfunde coeli gratia.
Hic impetrent fidelium
Voces precesque supplicum,
Domus beatae munera,
Partisque donis gaudeant;
Donec soluti corpore
Sedes beatas impleant.
Decus Parenti debitum
Sit usquequaque Altissimo,
Natoque Patris unico,
Et inclyto Paraclito,
Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per saecula.
IN OFFICIO BEATAE MARIAE.
AD MATUTINUM.
Quem terra, pontus, sidera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam,
Claustrum Mariae bajulat.
Cui luna, sol, et omnia
Deserviunt per tempora;
Perfusa coeli gratia,
Gestant puellae viscera.
Beata Mater munere,
Cujus, supernus Artifex
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata coeli nuntio,
Fecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus
Cujus per alvum fusus est.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD LAUDES.
O gloriosa Virginum,
Sublimis inter sidera;
Qui te creavit, parvulum
Lactente nutris ubere.
Quod Heva tristis abstulit,
Tu reddis almo germine.
Intrent ut astra flebiles,
Coeli recludis cardines.
Tu regis alti janua,
Et aula lucis fulgida:
Vitam datam per Virginem,
Gentes redemptae plaudite.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
EX OFFICIIS PROPRIIS SANCTORUM ORDINIS MINORUM.
IN FESTO
S. GABRIELIS ARCHANGELI.
AD MATUTINUM.
En noctis medium; surgite propere,
Cantemus Domino jam nova cantica;
Hac hora Gabriel nam fuit omnibus
Vitae nuntius optimus.
Hac hora Dominum virginis alveus
Humano generi protulit, insuper
Devictis pariter funditus hostibus
Victor surgit ab inferis.
Surgentes igitur mitibus invicem
Oremus precibus coelica numina:
Praesertim Dominum, qui dedit angelum
Curam qui gerit omnium.
Quae virtus hominis promere sufficit,
Quae mundo Gabriel munera conferat?
Sanctas hic animas visere Dominum
Praesto ducit in aethera.
HYMNI
E BREVIARIO SARISBURIENSI.
HYMNI.
DE NATIVITATE DOMINI.
AD VESPERAS.
Veni Redemptor gentium,
Ostende partum Virginis,
Miretur omne saeculum,
Talis decet partus Deum.
Non ex virili semine
Sed mystico spiramine
Verbum Dei factum est caro,
Fructusque ventris floruit.
Alvus tumescit Virginis,
Claustra pudoris permanent,
Vexilla virtutum micant,
Versatur in templo Deus.
Procedens e thalamo suo,
Pudoris aula regia,
Geminae gigas substantiae
Alacris ut currat viam.
Egressus ejus a Patre,
Regressus ejus ad Patrem,
Excursus usque ad inferos,
Recursus ad sedem Dei.
Aequalis aeterno Patri,
Carnis stropheo accingere,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpetim.
Praesepe jam fulget tuum,
Lumenque nox spirat novum,
Quod nulla nox interpolet,
Fideque jugi luceat.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc, et imperpetuum.
IN DIE EPIPHANIAE DOMINI.
AD LAUDES.
A patre Unigenitus
Ad nos venit per Virginem,
Baptisma cruce consecrans
Cunctos fideles generans.
De coelo celsus prodiit,
Accepit formam hominis,
Facturam morte redimens,
Gaudia vitae largiens.
Hoc te Redemptor quaesumus
Illabere propitius,
Clarusque nostris sensibus
Lumen praebe fidelibus.
Mane nobiscum Domine,
Noctem obscuram remove,
Omne delictum ablue,
Piam medelam tribue.
Quem jam venisse novimus,
Redire item credimus,
Tu sceptrum tuum inclytum
Tuo defende clypeo.
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE.
AD COMPLETORIUM.
Christe qui lux es et dies,
Noctis tenebras detegis,
Lucisque lumen crederis
Lumen beatum praedicans.
Precamur, sancte Domine,
Defende nos in hac nocte,
Sit nobis in te requies,
Quietem nocte tribue.
Ne gravis somnus irruat,
Nec hostis nos surripiat,
Nec caro illi consentiens
Nos tibi reos statuat.
Oculi somnum capiant,
Cor ad te semper vigilet;
Dextera tua protegat
Famulos qui te diligunt.
Defensor noster aspice,
Insidiantes reprime;
Guberna tuos famulos,
Quos sanguine mercatus es.
Memento nostri Domine,
In gravi isto corpore,
Qui es defensor animae,
Adesto nobis Domine.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc, et imperpetuum.
IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.
AD VESPERAS.
Ecce tempus idoneum,
Medicina peccaminum,
Quibus Deum offendimus,
Corde, verbis, operibus.
Qui pius ac propitius
Nobis pepercit hactenus,
Ne nos cum nostris perderet
Tantis iniquitatibus.
Hunc igitur jejuniis,
Cum precibus et lacrymis,
Multisque bonis aliis,
Placemus devotissimi.
Ut nos a cunctis sordibus
Purgans ornet virtutibus,
Angelicis et coetibus
Conjungat in coelestibus.
Sit benedictus genitor,
Ejusque Unigenitus,
Cum Spiritu Paraclito,
Trinus et unus Dominus.
AD NOCTURNUM.
Clarum decus jejunii
Monstratur orbi coelitus,
Quo Christus auctor omnium
Cibis dicavit abstinens.
Hoc Moyses carus Deo
Legisque lator factus est,
Hoc Heliam per aera
Curru levavit igneo.
Hinc Daniel mysteria
Victor leonum viderat,
Per hoc amicus intimus
Sponsi Johannes claruit.
Haec nos sequi dona Deus
Exempla parsimoniae;
Tu robur auge mentium,
Dans spiritale gaudium.
Praesta Pater per Filium,
Praesta per almum Spiritum,
Cum his per aevum triplici
Unus Deus cognomine.
AD LAUDES.
Jesu quadragenariae
Dicator abstinentiae,
Qui ob salutem mentium
Hoc sanxeras jejunium,
Quo paradiso redderes
Servata parsimonia,
Quos inde gastrimargia
Illecebrosa depulit.
Adesto nunc Ecclesiae,
Adesto poenitentiae,
Quae pro suis excessibus
Orat profusis fletibus.
Tu retro acta crimina
Tua remitte gratia,
Et a futuris adhibe
Custodiam mitissime.
Ut expiati animis
Jejuniorum victimis,
Tendamus ad Paschalia
Digne colenda gaudia.
Praesta Pater per Filium,
Praesta per almum Spiritum,
Cum his per aevum triplici
Unus Deus cognomine.
IN PASSIONE DOMINI.
AD COMPLETORIUM.
Cultor Dei memento
Te fontis et lavacri
Rorem subisse sanctum,
Te chrismate innovatum.
Fac, cum vocante somno
Castum petis cubile,
Frontem locumque cordis
Crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen,
Fugiunt crucem tenebrae;
Tali dicata signo
Mens fluctuare nescit.
Procul o procul vagantum
Portenta somniorum,
Procul esto pervicaci
Praestigiator astu.
O tortuose serpens,
Qui mille per maeandros
Fraudesque flexuosas
Agitas quieta corda,
Discede; Christus hic est,
Christus hic est, liquesce;
Signum, quod ipse nosti,
Damnat tuam catervam.
Corpus licet fatiscens
Jaceat reclive paululum,
Christum tamen sub ipso
Meditabitur sopore.
Gloria aeterno Patri
Et Christo vero regi,
Paraclitoque sancto,
Et nunc et imperpetuum.
DOMINICA IN ALBIS.
AD VESPERAS.
Chorus novae Hierasalem
Novum meli dulcedinem
Promat, colens cum sobriis
Paschale festum gaudiis.
Quo Christus invictus leo
Dracone surgens obruto,
Dum voce viva personat
A morte functos excitat.
Quam devorarat impius
Praedam refudit tartarus,
Captivitate libera
Jesum sequuntur agmina.
Triumphat ille splendide,
Et dignus amplitudine,
Soli polique patriam
Unam facit rempublicam.
Ipsum canendo supplices
Regem precemur milites,
Ut in suo clarissimo
Nos ordinet palatio.
Per saecla mente nescia
Patri supremo gloria
Honorque sit cum Filio
Et Spiritu Paraclito.
AD NOCTURNUM.
Aurora lucis rutilat,
Coelum laudibus intonat,
Mundus exultans jubilat,
Gemens infernus ululat.
Cum Rex ille fortissimus,
Mortis confractis viribus,
Pede conculcans tartara
Solvit a poena miseros.
Ille, qui clausus lapide,
Custoditur sub milite,
Triumphans pompa nobili
Victor surgit de funere.
Solutis jam gemitibus
Et inferni doloribus,
Quia surrexit Dominus
Resplendens clamat angelus.
Tristes erant apostoli
De nece sui Domini,
Quem poena mortis crudeli
Servi damnarunt impii.
Quaesumus auctor omnium,
In hoc Paschali gaudio,
Ab omni mortis impetu
Tuum defende populum.
Gloria tibi, Domine,
Qui surrexisti a mortuis,
Cum Patre et sancto Spiritu,
Nunc, et per omne saeculum.
IN TEMPORE PASCHALI.
AD COMPLETORIUM.
Jesu salvator saeculi,
Verbum Patris altissimi,
Lux lucis invisibilis,
Custos tuorum pervigil,
Tu fabricator omnium,
Discretor atque temporum,
Fessa labore corpora
Noctis quiete recrea.
Ut dum gravi in corpore,
Brevi manemus tempore,
Sic caro nostradormiat
Ut mens in coelo vigilet.
Te deprecamur supplices,
Ut nos ab hoste liberes,
Ne valeat seducere
Tuo redemptos sanguine.
Quaesumus auctor omnium,
In hoc Paschali tempore,
Ab omni mortis impetu
Tuum defende populum.
Gloria tibi, Domine,
Qui surrexisti a mortuis,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
IN VIGILIA ASCENSIONIS.
AD COMPLETORIUM.
Jesu nostra redemptio,
Amor et desiderium.
Deus Creator omnium,
Homo in fine temporum.
Quae te vicit clementia
Ut ferres nostra crimina,
Crudelem mortem patiens
Ut nos a morte tolleres,
Inferni claustra penetrans,
Tuos captivos redimens,
Victor triumpho nobili
Ad dextram Patris residens.
Ipsa te cogat pietas
Ut mala nostra superes,
Parcendo et voti compotes
Nos tuo vultu facies.
Tu esto nostrum gaudium,
Qui es futurus praemium;
Sit nostra in te gloria
Per cuncta semper saecula.
Gloria tibi Domine,
Qui scandis supra sidera,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
IN DIE PENTECOSTES,
Et tribus diebus sequentibus.
AD COMPLETORIUM.
Alma chorus Domini nunc pangat nomina summi,
Messias, Soter, Emmanuel, Sabaoth Adonai,
Est, Unigenitus, Via, Vita, Manus, Homoousion,
Principium, Primogenitus, Sapientia, Virtus,
Alpha, Caput, Finisque simul vocitatur et est Oo,
Fons et Origo boni, Paraclitus, et Mediator,
Agnus, Ovis, Vitulus, Serpens, Aries, Leo, Vermis,
Os, Verbum, Splendor, Sol, Gloria, Lux, et Imago,
Panis, Flos, Vitis, Mons, Janua, Petra, Lapisque,
Angelus, et Sponsus, Pastorque, Propheta, Sacerdos,
Athanatos, Kyrios, theon panton Craton, et Iesus,
Salvificet nos;[**:?] sit tui saecla per omnia doxa.
IN FESTO SS. TRINITATIS.
AD LAUDES.
O Pater sancte mitis atque pie,
O Jesu Christe Fili venerande,
Paracliteque Spiritus O alme,
Deus aeterne,
Trinitas sancta Unitasque firma,
Deitas vera, Bonitas immensa,
Lux angelorum, salus orphanorum,
Spesque cunctorum,
Serviunt tibi cuncta quae creasti,
Te tuae cunctae laudant creaturae,
Nos quoque tibi psallimus devote,
Tu nos exaudi.
Gloria tibi omnipotens Deus,
Trinus et unus, magnus et excelsus,
Te decet hymnus, honor, laus et decus,
Nunc, et in aevum.
COMMUNE UNIUS APOSTOLI.
VEL PLURIMORUM.
AD VESPERAS.
Annue Christe saeculorum Domine,
Nobis per hujus tibi cari merita,
Ut qui te coram graviter deliquimus
Hujus solvamur gloriosis precibus.
Salva Redemptor plasma tuum nobile,
Signatum sancto vultus tui lumine;
Nec lacerari sinas fraude daemonum
Propter quos mortis exsolvisti pretium.
Noli captivos esse tuos servulos,
Absolve reos, compeditos erige,
Et quos cruore redemisti proprio
Rex bone tecum fac gaudere perpetim.
Sit tibi Jesu, benedicte Domine,
Gloria, virtus, honor, et imperium,
Una cum Patre, sanctoque Paraclito,
Cum quibus regnas Deus ante saecula.
IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
AD LAUDES.
Angulare fundamentum
Lapis Christus missus est,
Qui compage parietis
In utroque nectitur,
Quem Sion sancta suscepit,
In quo credens permanet.
Omnis illa Deo grata
Et dilecta civitas
Plena modulis in laude
Et canore jubilo,
Trinum Deum Unicumque
Cum favore praedicat.
Hoc in templo, summe Deus,
Exoratus adveni,
Et clementi bonitate
Precum vota suscipe;
Largam benedictionem
Hic infunde jugiter.
Hic promereantur omnes
Petita acquirere,
Et adepta possidere,
Cum sanctis perenniter
Paradisum introire
Translati in requiem.
Gloria et honor Deo
Usquequo altissimo,
Una Patri Filioque
Inclyto Paraclito,
Cui laus est et potestas
Per aeterna saecula.
IN FESTIS DUPLICIBUS.
AD COMPLETORIUM.
Salvator mundi, Domine,
Qui nos salvasti hodie,
In hac nocte nos protege,
Et salva omni tempore.
Adesto nunc propitius
Et parce supplicantibus,
Tu dele nostra crimina,
Tu tenebras illumina.
Ne mentem somnus opprimat,
Nec hostis nos surripiat,
Nec ullis caro petimus
Commaculetur sordibus.
Te reformator sensuum
Votis precamur cordium,
Ut puri castis mentibus
Surgamus a cubilibus.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc, et imperpetuum.
DE SANCTO VINCENTIO.
AD LAUDES.
Christi miles gloriosus
Levita Vincentius
Ut tribunal sponte rogum
Conscendit intrepidus,
Cujus salis crepitantis
Per corpus minuciae
Sparsim ibant atque prunae
Vernabantur sanguine.
Inter haec manet immotus
Ille Dei famulus,
Orans Christum in sublime
Erectis luminibus.
Gloria et honor Deo
Usquequo altissimo,
Una Patri Filioque
Inclyto Paraclito,
Cui laus est et potesta
Per aeterna saecula.
IN VISITATIONE BEATAE MARIAE.
AD VESPERAS.
Festum Matris gloriosae
Plebs sancta concelebret,
Pietatis viscerosae
Gratiam expostulet
Qua cognata copiose
Sensit hic Elisabeth.
Foecundatae senectutis
Sterilem aggreditur
Quae divinae jam virtutis
Mater clam efficitur,
Gratulatur cum salutis
Consortem alloquitur.
Mox non loquens exultavit
Ad Verbi praesentiam,
Sed Elisabeth expavit
Matris excellentiam,
Benedictaque clamavit
Fructus affluentiam.
Unde mihi quisquam putet
Hoc, ait, praesagium,
Ut devote me salutet
Mater Regis omnium;
Ventris mei fructum mutet
In novum tripudium?
Virgo dum sic commendatur,
Canticum laetitiae
Psallens pure gloriatur
In amore gratiae,
Quo beata praedicatur
In omni progenie.
Trine Deus, summe pie,
Regnans aeternaliter,
Prece Virginis Mariae
Nos conserva jugiter,
Ut post finem hujus viae
Vivamus perenniter.
AD NOCTURNUM.
Mundi salus affutura,
Virgo Mater inclyta,
Gestu simplex, mente pura,
Specie praefulgida,
Cum coelesti genitura
Processit in publica.
Caput conterens draconis,
Rubus qui non uritur,
Aaron virga, Gedeonis
Vellus quod perfunditur,
Haec perfecta Salomonis
Quae beata dicitur.
Genitrix Emmanuelis
Virga Jesse floruit,
Ostium Ezechielis
Quod viro non patuit,
Monsque lapis Danielis
Statuam comminuit
Sic in mundo praeter morem
Notum fecit Dominus,
Castis Mater conditorem
Circumdat visceribus,
Terra gignit salvatorem
Nubibus pluentibus.
Virgo cara charitatis
Fervens desiderio
Castae consanguinitatis
Favet ministerio,
Gaudens hujus novitatis
Sancto puerperio.
Felix domus Zachariae
Talem habens hospitem,
Felix cognata Mariae
Quam suscepit comitem,
Sed Johannis et Messiae
Tu distingue limitem.
Laus sit summo genitori,
Qui regnat per omnia,
Laus sit nostro Redemptori,
Per quem venit gratia,
Procedenti Creatori
Sit aequalis gloria.
DE S. MARIA MAGDALENA.
AD VESPERAS.
Collaudemus Magdalenae
Lacrymas et gaudium,
Sonent voces laude plenae
De concentu cordium,
Ut concordet philomelae
Turturis suspirium.
Jesum quaerens convivarum
Turbas non erubuit,
Pedes unxit, lacrymarum
Fluvio quos abluit,
Crine tersit, et culparum
Veniam promeruit.
Suum lavit mundatorem,
Rivo fons immaduit,
Pium fudit flos liquorem,
In ipsum refloruit,
Coelum terrae dedit rorem,
Terra coelum compluit.
In praedulci mixtione
Nardum ferens pisticum,
In unguenti fusione
Typum gessit mysticum,
Ut sanetur unctione
Unxit aegra medicum.
Pie Christus hanc respexit
Speciali gratia,
Quia multum hunc dilexit
Dimittuntur vitia,
Christi quando resurrexit
Facta est praenuntia.
Gloria et honor Deo
Qui Paschalis hostia,
Agnus morte, pugna leo,
Victor die tertia
Resurrexit cum trophaeo
Mortis ferens spolia.
AD NOCTURNUM.
Aestimavit ortolanum,
Et hoc sane credidit,
Seminavit enim granum
Quod in mentem cecidit,
Linguam novit et non manum,
Linguam Christus indidit.
Non agnovit figurali
Latentem imagine,
Mentis agrum spiritali
Excolentem semine,
Sed cum eam speciali
Designavit nomine.
Haec a Jesu Jesum quaerit
Sublatum conqueritur,
Jesum intus mentem gerit,
Jesus praesens quaeritur,
Mentem colit, mentem serit
Jesus, nec percipitur.
Jesu bone, Jesu pie,
Quid te monstrans latitas?
Quid occultas te Mariae,
Mentem cujus habitas?
Intus plena vero die
Nescit nisi veritas.
O quam mire Jesu ludis
His quibus diligeris!
Sed cum ludis non illudis,
Nec fallis nec falleris,
Sed excludis quos includis
Notus non agnosceris.
Gloria et honor tibi,
Spes, vita, lux animae,
Per quem sperant se proscribi
Libro mortis pessimae,
Praestent sibi nos ascribi
Peccatricis lacrymae.
AD LAUDES.
O Maria noli flere,
Jam non quaeras alium,
Ortolanus hic est vere
Et colonus mentium,
Intra mentis ortum quaere
Mentis operarium;
Unde planctus et lamentum?
Quid mentem non erigis?
Quid revolvis monumentum?
Tecum est quem diligis;
Jesum quaeris, et inventum
Habes, nec intelligis.
Unde gemis? unde ploras?
Verum habes gaudium,
In te latet quod ignoras
Doloris solatium,
Intus habes, quaeris foras
Languoris remedium.
Jam non miror si nescisti
Magistrum dum seminat,
Semen, quod est verbum Christi
Te magis illuminat,
Et Rabboni respondisti
Cum Mariam nominat.[5]
Gloria et honor Deo,
Cujus profert gratia
Invitanti Pharisaeo
Mariae suspiria,
Coenam vitae qui dat reo
Gratiae post prandia.
----------
[5]
Pedes Christi quos lavisti
Fonte lota gratiae,
Quem ab ipso recepisti
Funde rorem veniae,
Resurgentis quem vidisti
Fac consortes gloriae.
IN TRANSFIGURATIONE DOMINI.
Coelestis formam gloriae,
Quam spes quaerit Ecclesiae,
In monte Christus indicat,
Quo supra solem emicat.
Res memoranda saeculis;
Hic cum tribus discipulis
Cum Moyse et Helia
Grata promit eloquia.
Assistunt testes gratiae
Legis atque prophetiae,
De nube testimonium
Sonat Patris ad Filium.
Glorificata facie
Christus claret hodie,
Queis sit honor credentium
Deo pie fruentium.
Visionis mysterium
Corde levat fidelium,
Unde solenni gaudio
Clamat nostra devotio.
Pater cum Unigenito
Et Spiritu Paraclito
Unus nobis hanc gloriam
Largire per praesentiam.
AD MATUTINUM.
O sator rerum, reparator aevi,
Christe, rex regum, metuende censor,
Ad preces nostras pariterque laudes
Aspice gratis.
Noctis incursu tibi vota laudum
Pangimus, praesta tibi sint ut apta.
Nosque concentu refove perennis
Luminis auctor.
Inter Heliam Moysenque vates,
Ut jubar solis faciem refulgens,
Candida veste nivis instar albae
Tu micuisti.
Tu Dei Patris Patre teste proles
Cum sis sanctorum decus angelorum
Tu salus mundi, via, vita, virtus
Crederis esse.
Gloria, virtus sit tibi Creator,
Cuncta qui solus retinens gubernas.
In throno regni sine fine regnans
Trinus et unus.
AD LAUDES.
O nata lux de lumine,
Jesu redemptor saeculi,
Dignare clemens supplicum
Laudes precesque sumere.
Qui carne quondam contegi
Dignatus es pro perditis,
Nos membra confer effici
Tui beati corporis.
Prae sole vultu flammeus,
Ut nix amictu candidus,
Tu monte dignis testibus
Apparuisti conditor.
Vates alumnis abditos
Tuis alumnis conferens
Utrisque te divinitus
Deum dedisti credere.
Te vox paterna coelitus
Suum vocavit Filium,
Quem nos fideli pectore
Regem fatemur gloriae.
Concede nobis quaesumus
Almis micare moribus,
Ut ad polorum gaudia
Bonis vehamur actibus.
Laudes tibi nos pangimus
Aeterne regum rex Deus,
Qui es trinus et unus Deus
Per cuncta regnans saecula.
IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Laetabundus
Exultet fidelis chorus.
Alleluia.
Regem regum
Intacte profudit thorus;
Res miranda.
Angelus consilii
Natus est de virgine,
Sol de stella.
Sol occasum nesciens,
Stella semper rutilans,
Semper clara.
Sicut sidus radium,
Profert virgo filium
Pari forma;
Neque sidus radio,
Neque mater filio
Fit corrupta.
Cedrus alta Libani
Conformatur hysopo
Valle nostra.
Verbum ens altissimi
Corporari passum est
Carne sumpta.
Esayas cecinit,
Synagoga meminit,
Nunquam tamen desinit
Esse coeca.
Si non suis vatibus
Credat, vel gentilibus
Sibyllinis versibus
Haec praedicta.
Infelix propera,
Crede vel vetera,
Cur damnaberis
Gens misera.
Quem docet litera
Natum considera
Ipsum genuit puerpera.
IN FESTO S. MICHAELIS.
AD VESPERAS ET AD HORAS.
Tibi Christe, splendor Patris,
Vita, virtus cordium,
In conspectu angelorum
Votis, voce psallimus.
Alternantes, concrepantes,
Melos damus vocibus.
Collaudemus venerantes
Omnes coeli milites,
Sed praecipue primatem
Coelestis exercitus,
Michaelem in virtute
Conterentem Zabulon.
Quo custode procul pelle,
Rex Christe piissime,
Omne nefas inimici,
Mundo corde et corpore
Paradiso redde tuo
Nos sola clementia.
Gloriam Patri melodis
Personemus vocibus,
Gloriam Christo canamus,
Gloriam Paraclito,
Qui Deus trinus et unus
Extat ante saecula.
IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
AD VESPERAS ET NOCTURNUM.
Jesu salvator saeculi,
Redemptis ope subveni,
Et pia Dei genitrix
Salutem posce miseris.
Coetus omnes Angelici
Et Patriarcharum cunei,
Et Prophetarum merita
Nobis precentur veniam.
Baptista Christi praevius,
Et claviger aethereus,
Cum caeteris apostolis,
Nos solvant nexu criminis.
Chorus sacratus Martyrum,
Confessio sacerdotum,
Et Virginalis castitas
Nos a peccatis abluant.
Clericorum suffragia
Omnesque cives coelici
Annuant votis supplicum
Et vitae poscant praemium.
Laus, honor, virtus, gloria
Deo Patri et Filio,
Sancto simul Paraclito
In sempiterna saecula.
AD LAUDES.
Christe, Redemptor omnium,
Conserva tuos famulos,
Beatae semper Virginis
Placatus Sanctis precibus.
Beata quoque agmina
Coelestium spirituum,
Praeterita, praesentia,
Futura mala pellite.
Vates aeterni judicis,
Apostolique Domini,
Suppliciter exposcimus
Salvari vestris precibus.
Martyres Dei inclyti,
Confessoresque lucidi,
Vestris orationibus
Nos ferte in coelestibus.
Chorus sanctarum Virginum,
Clericorumque omnium,
Simul cum sanctis omnibus,
Consortes Christi facite.
Mentem auferte perfidam
Credentium de finibus,
Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.
Gloria Patri ingenito,
Ejusque Unigenito,
Una cum sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
HYMNI
E BREVIARIO EBORACENSI.
HYMNI.
IN NATIVITATE DOMINI.
AD COMPLETORIUM.
Corde natus ex parentis
Ante mundi exordium,
Alpha et oo cognominatus,
Ipse fons et clausula
Omnium quae sunt, fuerunt,
Quaeque post futura sunt
Saeculorum saeculis.
Ecce quem vates vetustis
Concinebant saeculis,
Quem prophetarum fideles
Paginae spoponderant,
Emicat promissus olim,
Cunctaque collaudent Deum
Saeculorum saeculis.
O beatus ortus ille,
Virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem
Foeta sancto Spiritu,
Et puer Redemptor orbis
Os sacratum protulit
Saeculorum saeculis.
Psallat altitudo coeli,
Psallant omnes angeli,
Quicquid est virtutis usquam
Psallat in laudem Dei,
Nulla linguarum silescat,
Vox et omnis personet
Saeculorum saeculis.
Te senes, et te juventus,
Parvulorum te cohors,
Turba matrum, virginumque,
Simplices puellulae,
Voce concordes pudicis
Perstrepant concentibus
Saeculorum saeculis.
Tibi Christe sit, cum Patre,
Agioque Spiritu,
Hymnus, melos, laus perennis,
Gratiarum actio,
Honor, virtus, et victoria,
Regnum, aeternaliter
Saeculorum saeculis.
AD PRIMAM.
Agnoscat omne saeculum
Venisse vitae praemium;
Post hostis asperi jugum
Apparuit redemptio.
Esayas quae praecinit
Completa sunt in Virgine;
Annunciavit angelus,
Sanctus replevit Spiritus.
Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD TERTIAM.
Maria ventre concepit
Verbi fideli semine,
Quem totus orbs non bajulat
Portant puellae viscera.
Radix Jessae jam floruit,
Et virga fructum edidit,
Foecunda partum protulit,
Et Virgo mater permanet.
Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD SEXTAM.
Praesepe poni pertulit
Qui lucis auctor extitit,
Cum Patre coelos condidit,
Sub matre pannis induit.
Legem dedit qui saeculo,
Cujus decem praecepta sunt,
Dignando factus est homo
Sub legis esse vinculo.
Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD NONAM.
Adam vetus quod polluit
Adam novus hoc abluit:
Tumens quod ille dejecit
Humillimus hic erigit.
Jam nata lux est et salus,
Fugata nox, et victa mors;
Venite gentes credite;
Deum Maria protulit.
Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.
SABBATO AD VESPERAS.
Jam ter quaternis trahitur
Horis dies ad vesperas,
Occasum sol pronuntiat
Noctis redire tempora.
Nos ergo signo Domini
Tutamur claustra pectoris,
Ne serpens ille callidus
Intrandi tentet aditus.
Sed armis pudicitiae
Mens fulta vigil libere,
Sobrietate comite
Hostem repellat improbum.
Sed nec ciborum crapula
Tandem distendat corpora,
Ne vi per somnum animam
Ludificatam polluat.
Praesta beata Trinitas,
Concede simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis
Jejuniorum munera.
IN ASCENSIONE DOMINI.
AD MATUTINUM.
Hymnum canamus gloriae,
Hymni novi nunc personent,
Christus novo cum tramite
Ad Patris ascendit thronum.
Apostoli tunc mystico
In monte stantes chrismatis,
Cum matre clara Virgine,
Jesu videbant gloriam.
Quos alloquentes angeli,
Quid astra stantes cernitis?
Salvator hic est, inquiunt,
Jesus triumpho nobili.
Sicque venturum asserunt,
Quemadmodum hunc viderunt
Summa polorum culmina
Scandere Jesum splendida.
Da nobis illuc sedula
Devotione tendere,
Quo te sedere cum Patre
In arce regni credimus.
Tu esto nostrum gaudium,
Qui es futurus praemium;
Sit nostra in te gloria
Per cuncta, semper saecula.
Gloria tibi, Domine,
Qui scandis supra sidera,
Cum Patre et sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
FERIA II. PENTECOSTES.
AD COMPLETORIUM.
Laudes Deo devotas
Dulci voce ac sonora
Plebs resultet Catholica.
Spiritus sancti gratia
Apostolis die hodierna
In igneis linguis est effusa.
Paracliti praesentia
Emundet nos a peccati macula
Pura sibi aptans habitacula,
Charismatum et munera
Pectoribus nostris pius infundat,
Vita nostra ei ut complaceat
Per saeculorum saecula.
Conclamemus alleluia,
Sit Deo laus, potestas,
Honor, virtus, et gloria.
IN FESTO SS. APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Felix per omnes festum mundi cardines
Apostolorum praepollet alacriter
Petri beati, Pauli sacratissimi,
Quos Christus almo consecravit sanguine,
Ecclesiarum deputavit principes.
Hi sunt olivae duae coram Domino,
Et candelabra luce radiantia,
Praeclara coeli duo luminaria,
Fortia solvunt peccatorum vincula,
Portas Olympi reserunt fidelibus.
Habent supernas potestatem claudere
Sermone sedes, pandere splendentia
Limina poli super alta sidera,
Linguae eorum claves coeli factae sunt,
Larvas repellunt ultra mundi limitem.
Petrus beatus catenarum laqueos
Christo jubente rupit mirabiliter
Custos ovilis, et doctor Ecclesiae,
Pastorque gregis, conservator ovium,
Arcet luporum truculentam rabiem.
Quodcumque vinclis super terram strinxerit
Erit in astris religatum fortiter;
Et quod resolvit in terris arbitrio
Erit solutum super coeli radium;
In fine mundi judex erit saeculi.
Non impar Paulus huic, doctor gentium,
Electionis templum sacratissimum,
In morte compar, in corona particeps,
Ambo lucernae et decus ecclesiae
In orbe claro coruscant vibramine.
O Roma felix, quae tuorum principum
Es purpurata pretioso sanguine,
Excellis omnem mundi pulchritudinem,
Non laude tua sed sanctorum meritis,
Quos cruentatis jugulasti gladiis.
Vos ergo modo gloriosi martyres,
Petre beate, Paule mundi lilium,
Coelestis aulae triumphales milites,
Precibus almis vestris nos ab omnibus
Munite malis, ferte super aethera.
Gloria Deo per immensa saecula;
Sit tibi Nate decus et imperium,
Honor, potestas, sanctoque Spiritui;
Sit Trinitati salus individuae
Per infinita saeculorum saecula.
IN FESTO S. MARIAE MAGDALENAE.
AD VESPERAS.
Lauda, mater Ecclesia,
Lauda Christi clementiam
Qui septem purgat vitia
Per septiformem gratiam.
Maria soror Lazari,
Quae tot commisit crimina,
Ab ipsa fauce tartari
Redit ad vitae limina.
Aegra currit ad medicum
Vas ferens aromaticum,
Ita morbo multiplici
Verbo curatur medici.
Contriti cordis unctio,
Cum lachrymarum fluvio,
Et pietatis actio
Ream solvit a vitio.
Post fluxae carnis scandala,
Fit ex lebete phiala,
In vas translata gloriae
De vase contumeliae.
Surgentem cum victoria
Jesum vidit ab inferis,
Prima meretur gaudia
Quae plus audebat caeteris.
Uni Deo sit gloria
Pro multiformi gratia,
Qui culpas et supplicia
Remittit et dat praemia.
AD LAUDES.
Aeterni Patris Unice,
Nos pio vultu respice,
Qui Magdalenam hodie
Vocas ad thronum gloriae.
In thesauro recondita
Regis est drachma perdita,
Gemmaque lucet inclyta
Ex luto luci reddita.
Jesu dulce refugium,
Spes una poenitentium,
Per peccatricis meritum
Peccati solve debitum.
Nos vitiorum stimuli
Jugi vexant instantia,
Et blandimentis saeculi
Corrumpunt lenocinia.[6]
Uni Deo sit gloria
Pro multiformi gratia,
Qui culpas et supplicia
Remittit, et dat praemia.
----------
[6]
Libet, nec licet libere
Tibi pro voto psallere,
Dum mens aegra sub miserae
Carnis gemiscit onere.
Pia mater et humilis,
Naturae memor fragilis,
Nos rege tuis precibus
In hujus vitae fluctibus.
PROSAE
E MISSALI PARISIENSI.
PROSAE
E MISSALI PARISIENSI.
IN EPIPHANIA DOMINI.
Ad Jesum accurrite,
Corda vestra subdite
Regi novo gentium.
Stella Christum praedicat,
Intus fides indicat
Redemptorem omnium.
Huc afferte munera
Voluntate libera,
Sed munera cordium,
Haec erit gratissima
Salvatori victima,
Mentis sacrificium.
Aurum offert caritas,
Et myrrham austeritas,
Et thus desiderium.
Auro rex agnoscitur,
Homo myrrha, colitur
Thure Deus gentium.
Judaea, gaudentibus
Non invide gentibus
Retectum mysterium.
Post custodes ovium
Se Magi fidelium
Jungunt in consortium.
Qui Judaeos advocat
Christus, gentes convocat
In unum tugurium.
Bethleem fit hodie
Totius Ecclesiae
Nascentis exordium.
Regnet Christus cordibus,
Et victis rebellibus
Proferat imperium.
IN PRAESENTATIONE DOMINI.
Ave plena gratia,
Cujus inter brachia
Se litat Deo Deus.
Fac me templum visere
Tibi fas occurrere,
Amor, O Jesu, meus.
Est in templo Dominus,
Angeli stant cominus;
Nil in coelis amplius.
Habet Deus hominem,
Et parentem Virginem,
Coelo templum ditius.
Spirant sacra gaudium;
Mane sacrificium
Plausus inter redditur.
Vespertinum fletibus,
Et amaris questibus
In cruce miscebitur.
Haec jam est oblatio
Cujus omnes pretio
Deo restituimur.
Jam non nobis dediti,
Tibi, Deus, subditi,
Vivimus et morimur.
Nunc dimitte famulos:
Nil tenet hic oculos;
Da te palam cernere.
Si jubes hic vivere,
Da cum Jesu crescere,
Da per hunc resurgere.
IN DIE SANCTO PASCHAE.
Victimae Paschali
Laudes immolent Christiani: Agnus redemit oves; Christus innocens Patri
reconciliavit peccatores.
Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitae mortuus, regnat
vivus.
Dic nobis, Maria,
Quid vidisti in via?
Sepulchrum Christi viventis,
Et gloriam vidi resurgentis.
Angelicos testes,
Sudarium, et vestes.
Surrexit Christus, spes mea; praecedit vos in Galilaeam.
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere:
Tu nobis victor Rex miserere.
IN ASCENSIONE DOMINI.
Solemnis haec festivitas
Novum instaurat gaudium,
Qua perennis felicitas
Proponitur in praemium.
Christus scandens in aethera
Mortis fregit potentiam;
Sedens Patris in dextera
Jugem parat laetitiam.
Dies per multos saepius
Suis vivus apparuit;
Et comitum cor durius
Mitis magister arguit.
Suos per gentes imperat
Ferre salutis nuntium,
Sed non prius quam afferat
Dei virtus auxilium.
Discipulis mirantibus
Coelo triumphans redditur,
Et subductus aspectibus
Nube clara suscipitur.
Qui penetravit inferas
Domos Redemptor pacifer,
Se fert in sedes superas
Mundi supremus arbiter.
Ab ascendente ducitur
Regnatura captivitas:
Palma victis asseritur,
Mortuis immortalitas.
Ut ascendit sic veniet
Sedens in nubis solio;
Poena malos afficiet
Judex bonosque praemio.
Patri monstrat assidue
Quam dura tulit vulnera:
Et sic pacis perpetuae
Nobis exorat foedera.
Nunc animis accipite
Paratum coelo praemium,
Ut membrorum cum capite
Arctius sit consortium.
Quos hic orphanos deseris,
Jesu, respice coelitus;
Mitte nobis e superis
Promissa dona Spiritus.
Tibi devotis mentibus
Per te lucescat veritas,
Per te succensis cordibus
Divina flagret caritas.
IN DIE SANCTO PENTECOSTES[7].
Veni Sancte Spiritus,
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.
Veni Pater pauperum,
Veni dator munerum,
Veni lumen cordium.
Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.
In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.
O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.
Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus
In te confidentibus
Sacrum septenarium.
Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
----------
[7]Habetur et in Rom.
IN FESTO S. SACRAMENTI[8].
Lauda Sion Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis,
Quantum potes tantum aude
Quia major omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa coenae
Turbae fratrum duodenae
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora,
Sit jucunda, sit decora
Mentis jubilatio.
Dies enim solemnis agitur,
In qua mensae prima recolitur
Hujus institutio.
In hac mensa novi regis
Novum Pascha novae legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit,
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum, in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur Christianis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
Animosa firmat fides,
Praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res eximiae:
Caro cibus, sanguis potus;
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille;
Quantum isti tantum ille,
Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni sumunt mali,
Sorte tamen inaequali
Vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis;
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
Fracto demum sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura;
Signi tantum fit fractura,
Quae nec status, nec statura
Signati minuitur.
Ecce panis angelorum,
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum,
Non mittendus canibus.
In figuris praesignatur,
Cum Isaac immolatur:
Agnus Paschae deputatur,
Datur manna patribus.
Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserere;
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu, qui cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Cohaeredes et sodales
Fac sanctorum civium.
----------
[8]Habetur et in Rom.
IN ANNUNCIATIONE DOMINI.
Humani generis
Cessent suspiria;
Beata miseris
Affert hic nuntia
Dies mortalibus.
Unius scelere
Cuncti cecidimus;
Lapsos erigere
Venit Altissimus
De coeli sedibus.
Delectae Virgini
Quae Deum pariat,
Angelus Domini
Salutis nuntiat
Nostrae mysterium.
O beatissima
Prae mulieribus,
Virgo castissima,
Deum visceribus
Suscipe filium.
Virtute Spiritus
In sinu Virginis,
Innocens penitus
A labe criminis
Caro compingitur.
Per hanc infantibus
Lactescit teneris
Ille qui mentibus
Panis a superis
In coelis editur.
Quod sine tempore
De Patre nascitur,
Mortali corpore
Verbum induitur,
Ut salvet hominem.
Corpus hoc offeret
In sacrificium;
Servos ut liberet,
Totum in pretium
Effundet sanguinem.
Errabam devius
Exul a patria,
Semitae nescius
Ad vera gaudia
Per quam regrediar.
In mea Dominus
Venit exilia,
Viaeque terminus
Ipse fit, et via;
Tutus hac gradiar.
O Veritas latens
Sub velo corporis,
Sed oculis patens
Mundati pectoris,
Tu nos illumina.
Et tu pro miseris
Supplica numini,
Quae te dum asseris
Ancillam Domini,
Fis mundi domina.
IN FESTO SS. DIONYSII EPISCOPI,
RUSTICI, ET ELEUTHERII
MARTYRUM.
Exultet Ecclesia,
Dum triumphat Gallia
Patre Dionysio.
Exultet uberius
Felici Parisius
Illustris martyrio.
Dies festus agitur
Quo trium recolitur
Martyrum victoria:
Quorum patrocinio
Tota gaudet regio,
Regni stat potentia.
Juxta patrem positi
Bellatores inclyti,
Digni sunt memoria.
Sed illum praecipue
Recolit assidue
Regalis Ecclesia.
Hic a summo praesule
Directus in Galliam,
Non gentis incredulae
Veretur insaniam.
Gallorum apostolus
Venerat Lutetiam,
Quam tenebat subdolus
Hostis velut propriam.
Hic constructo Christi templo,
Verbo docet et exemplo,
Coruscat miraculis.
Turba credit, error cedit,
Fides crescit, et clarescit
Nomen tanti praesulis.
His auditis fit insanus
Imperator inhumanus,
Mittitque Sisinnium,
Qui pastorem animarum,
Fide, vita, signis clarum,
Trahat ad supplicium.
Infliguntur coeni poenae,
Flagra, carcer, et catenae,
Invicta sed constantia
Tormenta vincit omnia:
Recordatus emensorum
Fortis athleta laborum,
Per nova gaudens praelia
Aeterna quaerit praemia.
Immolati vir beatus
Agni carne saginatus,
Et praesenti roboratus
Ad certamen numine;
Quam sermone praedicavit,
Mille signis quam probavit,
Hanc signare festinavit,
Fuso fidem sanguine.
Prodit martyr conflicturus,
Sub securi stat securus,
Ferit lictor,
Sicque victor
Consummatur gladio.
Administri qui sacrorum
Consortes fiunt laborum,
Consecrantur,
Coronantur,
Uno tres martyrio.
Tam praeclara passio
Repleat nos gaudio.
IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
Sponsa Christi quae per orbem
Militas Ecclesia,
Prome cantus, et sacratos
Dic triumphos coelitum.
Haec dies cunctis dicata,
Mixta coeli gaudiis:
Laeta currat, et solemni
Personet melodia.
Laureatum ducit agmen
Juncta Mater Filio,
Sola quae partu pudorem
Virgo nunquam perdidit.
Mox sequuntur angelorum
Administri spiritus,
Siderumque conditori
Mille laudes concinunt.
His Joannes, vate major,
Praeco Christi praevius,
Patriarchae cum prophetis,
Accinunt dulci melo.
Principes sacri senatus,
Orbis almi judices,
Sedibus celsis sublimes
Facta pendunt omnium.
Prodigi vitae cruore
Purpurati martyres,
Auspicati morte vitam,
Pace gaudent perpeti.
Turba sacra confitentum,
Cum Levitis praesules,
Saeculi luxu rejecto,
Perfruuntur gloria.
Pompa nuptialis, Agno
Consecratae virgines,
Liliis rosisque sponsum
Aemulantur prosequi.
Omnibus sors haec beata,
Gloriam Deo dare,
Et potentem confiteri,
Terque sanctum dicere.
Coelites, o vos beati,
Quos Deus felicitat,
Supplicum votis adeste
Et favete singuli.
Hausta fonte liberali
Dona, terris fundite:
Pace nostris in diebus
Obtinete perfrui.
Ut Deo cum sanctitate
Serviamus subditi,
Gloriae post hac futuri
Quam tenetis compotes.
IN MISSA DEFUNCTORUM.
Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura
Cum resurget creatura
Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus?
Cum vix justus sit securus.
Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salve me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus;
Redemisti crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus.
Peccatricem absolvisti,
Et latronem exaudisti;
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta;
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritam quasi cinis,
Gere curam mei finis.
Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus,
Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine,
Dona eis requiem.
IN DOMINICA IN PALMIS[9].
Gloria, laus, et honor tibi sit rex Christe redemptor:
Cui puerile decus prompsit Hosanna pium.
Israel es tu Rex, Davidis et inclyta proles:
Nomine qui Domini rex benedicte venis.
Gloria, &c.
Coetus in excelsis te laudat coelicus omnis,
Et mortalis homo, et cuncta creata simul.
Gloria, &c.
Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit:
Cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi.
Gloria, &c.
Hi tibi passuro solvebant munia laudis:
Nos tibi regnanti pangimus ecce melos.
Gloria, &c.
Hi placuere tibi, placeat devotio nostra:
Rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.
Gloria, &c.
----------
[9]Hymnus e Missali Romano.
MISSA DE SEPTEM DOLORIBUS B. M. VIRGINIS.
Stabat Mater dolorosa,
Juxta crucem lacrymosa,
Dum pendebat Filius;
Cujus animam gementem,
Contristantem et dolentem,
Pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta
Fuit illa benedicta
Mater Unigeniti,
Quae moerebat et dolebat
Et tremebat, cum videbat
Nati poenas inclyti.
Quis est homo qui non fleret,
Christi matrem si videret
In tanto supplicio:
Quis posset non contristari
Piam matrem contemplari,
Dolentem cum Filio!
Pro peccatis suae gentis,
Vidit Jesum in tormentis,
Et flagellis subditum:
Vidit suum dulcem natum
Morientem, desolatum,
Dum emisit spiritum.
Eia Mater, fons amoris,
Me sentire vim doloris,
Fac ut tecum lugeam
Fac ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum,
Ut sibi complaceam.
Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo valide:
Tui nati vulnerati,
Jam dignati pro me pati,
Poenas mecum divide.
Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
Donec ego vixero:
Juxta crucem tecum stare,
Te libenter sociare
In planctu desidero.
Virgo virginum praeclara,
Mihi jam non sis amara,
Fac me tecum plangere;
Fac ut portem Christi mortem,
Passionis ejus sortem
Et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari,
Cruce hac inebriari,
Ob amorem Filii.
Inflammatus et accensus
Per te, Virgo, sim defensus
In die judicii.
Fac me cruce custodiri,
Morte Christi praemuniri,
Confoveri gratia.
Quando corpus morietur,
Fac ut animae donetur,
Paradisi gloria.
PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI.
PROSAE
E PROCESSIONALI EBORACENSI.
IN DIE PASCHAE.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Quae Deus infernum vicit et astra tenet.
Salve, &c.
Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo.
Salve, &c.
Tempora florigero rutilant distincta sereno
Et majore poli lumine porta patet.
Salve, &c.
Altius ignivomum solem coeli orbita ducit,
Qui vagus Oceani exit et intrat aquas.
Salve, &c.
Jamque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus, gramina flore favent.
Salve, &c.
Legibus inferni oppressis super astra meantem
Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum.
Salve, &c.
Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat,
Dantque Creatori cuncta creata preces.
Salve, &c.
Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum,
Horarum splendor, scrupula cuncta patent.
Salve, &c.
Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor,
Unica progenies ex Deitate patris.
Salve, &c.
Qui genus humanum cernens mersisse profundo,
Ut hominem eriperes, es quoque factus homo.
Salve, &c.
IN ASCENSIONE DOMINI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet,
Salve, &c.
Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus
Pectora confirmans, discipulos solidas.
Salve, &c.
Atque potestatem laxandi crimina praestans,
Discipulos pariter posse ligare dedit.
Salve, &c.
Ite meum nomen per totum gentibus orbem,
Dicite credentibus notificare Deum.
Salve, &c.
Et qui crediderit, et quem baptismatis unda
Tinxerit in Christi nomine, salvus erit.
Salve, &c.
Quem mittam vobis, vos spiritus ille docebit
In linguis variis omnia posse loqui.
Salve, &c.
Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis,
Et visurus eum vado parare locum.
Salve, &c.
Hoc cum dixisset cunctis cernentibus illum
Nubes suscepit [eum] dum super astra meat[10].
Salve, &c.
----------
[10]Delenda esse videtur vox _eum_.
IN DIE PENTECOSTES.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus de coelo gratia fulsit humo.
Salve, &c.
Spiritus ecce Deus privatoque quo ejus
Ignis adest specie discipulis hodie.
Salve, &c.
Mentibus humanis infudit opes deitatis,
A Patre procedens mystica dona ferens.
Salve, &c.
Non cessat variis Christi magnalia linguis
Plebs benedicta loquens gentibus omnigenis.
Salve, &c.
Laus tibi, vitae pneuma sacrum, fons, lux animarum,
Omnia vivificans semper et irradians.
Salve, &c.
Pax, Deus, omne bonum, dulcis concordia morum,
Reple corda tuo munere mellifluo.
Salve, &c.
Poscimus, omnipotens, mare, terras, sidera replens,
Nos tibi purifica, protege, vivifica.
Salve, &c.[11]
Nostra pie tangat seraphin carbunculus ora,
Ut mens perpetuo flagret amore tuo.
Salve, &c.
----------
[11]
Intima Domine ad praegustatae sophiae
Qua redolet Cherubin praedictus ordo Dei.
IN FESTO CORPORIS CHRISTI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo,
Qua Deus Ecclesiam dicat honore suam.
Salve, &c.
Ecce dies laeta, post tristia tartara spreta,
Gratia succedit, perdita vita redit.
Salve, &c.
Hoc corpus Christi, salvans de funere tristi,
Manna figuravit, litera prisca canit.
Salve, &c.
Hoc verbum Patris coeli formator et orbis
Cum Patre cuncta creat et deitate beat.
Salve, &c.
Angelis est panis summa refecto sacris,
Sed sensu vanis nil valet iste panis.
Salve, &c.
Hoc corpus verum firmans primordia rerum,
Infera confregit atque redempta regit.
Salve, &c.
Laudem complacuit, carnem sine semine sumpsit,
Virginis et matris viscera sacra replet.
Salve, &c.
In coena residens, corpus cum sanguine sumens,
Discipulos pavit, mystica dona dedit.
Salve, &c.
Intactae matris natus, sapientia Patris,
Constat in altari victima vera Dei.
Salve, &c.
Comments
Log in to leave a comment.
Hymni ecclesiaeChapter IV: Part 4
0%27 min left in chapter