Chapter III: Part 3
Verum Iste tandem morte plectitur digna,
Serasque dat Senatui suo pœnas:
Credo quod impius hisce Patribus sanctis
Cœpit videri, aut forte iniquior paulo
Quam ferre sane didicerant Senes justi.
Decrevit itaque Concilium sacrosanctum,
“Patres viderent ne quid hinc caperent damni
Ipsi,” suoque supplicium Duci poscunt.
At vero, ut ista in fabula mulier quondam
Ex fele facta, pristinos tenuit mores,
Sic hi recurrunt proprium ad ingenium quisque
Notas per artes ut struant viro mortem,
Pretiumque mortis immortalitatem dent.
Ergo, advocata concione, Rex Romæ
Cum sustineret grande nescio quod munus,
Et rite staret medius in globo Patrum,
Ecce inter inclytos Sicarios quidam,
Princeps Senatus, confodit latus ferro;
A tergo adortus, dexter artifex cædis,
Et cui nefas fuit, aut piaculum quemquam
Jugulare, ni mactâsset simplici plaga.
Spoliat jacentem Prædo nobilis Regem,
Antehac Asyli, nunc at Curiæ lumen,
Lingua manuque præter cæteros audax.
Jam proximi adsunt mos quibus fuit raptim
Surrepta pecora dissecare secreto:
Hi mortuum dispertiunt minutatim,
Celeriter, ut solebant quum timendum esset
Ne turpiter prehenderentur in furto.
Hæc terminata pars; operique succedit,
Quæ dissipandum curet clanculum corpus,
Exercita olim callida manus fraude,
Nec artis expers qua crumena tollatur
Haud sentienti furis improbam dextram:
Atqui profecto illius agminis Patres
Tanto fuerunt numero quantum adæquare
Concisa frustillatim membra vix possent,
Ut quisque Laticlavius suam partem
Haberet auferendam sub toga furtim.
Ast interim tumultu fremere vesano,
Et concitari suspicata fraudem Plebs:
Regem reposcunt, nec abiisse adhuc credunt
Sublime raptum turbine, hoc licet Patres
Uno ore prædicent miraculum cuncti.
Productus ergo Testis est, gravisque auctor
Mendacii, prioris qui notam vitæ
Pensare sanctitate visus est summa:
Perjurioso facta est sic fides tandem,
Sic Romulus datur Deus Indiges cœlo.
Ecquando erit quum talis exitus vitæ
Tibi parari possit, O decus nostri
Et gloria ævi! solus omne qui belli
Pacisque jus tibi arrogas, per Europen
Late tyrannus, Buonaparte, Gallorum
Patiens vocarier Consul, Dominus cum sis?
O magne Corse, tempus jam satis longum
Heros fuisti, quin fias abhinc Divus.
HELENA INSULA.
Avia Nereidum peragro loca, saxaque vasto
Circumfusa mari, sævis objecta procellis
Undique, et Australi sub sidere dissita longè.
Insula parva quidem est, latuitque incognita quondam,
Donec Ulyssipolis navale Tagique fluenta
Linquentes Nautæ, post dira pericula ponti
Vix tandem incolumes tenuerunt: tum, quia festo
Visa die est Helenes, Helenæ de nomine Terram
Dixerunt; nunc est productum nomen, Helēna.
Insula parva quidem, et nullos habitura colonos,
Ni procul a terris aliis, penitusque remota,
Opportuna foret lassis succurrere nautis,
Et requiem præbere brevem; namque omnia circum
Aspera sunt, nulloque hominum subigenda labore,
Sed tetra aspectu, et nigrantibus horrida saxis.
Utque Giganteo certamine credere fas est
Montesque scopulosque, quibus conscendere cœlum
Tentabant, Jovis irati sub fulmine et igne
Disjectos, jacuisse atrâ informique ruina;
Sic etiam hæc convulsa adeo confusaque Tellus
Stat, veluti ostendens dirupti rudera mundi.
Hæc Terræ est facies, Pelagi neque mitior ora,
Vix uno portu modicis adeunda carinis:
Cætera, præcisis saxis circumundique cincta,
Navibus accessum negat, exitiumque minatur.
At quamvis sit triste solum, sit inhospita circum
Ora maris, tamen omnino contemnere nolis;
Quippe coercendis Captivis non magis aptus
Est locus, aut toto custodia tutior orbe.
Non tali regione fuit, neque carcere septus
Ille, Tomitano qui flebilis Exul in agro
Fœmineas misera fundebat voce querelas:
Nec tam munito latebrosa Siberia claustro
Constringit Sontes, qui, propter crimina missi
Exilium in durum, per devia lustra ferarum
Errantes victum quærunt, multoque labore
Sollicitam tolerant vitam, quamvis ibi circum
Sepserit acris Hyems altæ nivis aggere terram,
Captivosque premat glaciali indagine cinctos.
Et certè nullo nec tempore nec regione
Vir talis tantusque severo carcere vixit
Inclusus, qualem nunc insula claudit Helēna;
Carcer captivo, et Captivus carcere dignus.
Illic Cyrneii Proles vesana parentis
Felix Prædo jacet, Bonaparte, haud utile mundo
Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro. Cyrni fines, latebrasque suorum
Deseruit, fatale malum, fulmenque quod omnes
Percuteret pariter populos, et sidus iniquum
Gentibus, et monstrum non aversabile votis.
Quinctiam Oceano classes inferre parabat;
Isset in occasus, mundi devexa secutus,
Ambissetque polos: victrixque Britannia solùm
Hunc potuit finem vesano ponere Regi.
Ergo nunc tempus lætos agitare triumphos,
Tristia quandoquidem cessarunt bella per orbem;
Et, bello cessante, redit Pax optima terris,
Et secura Quies, jamtandem Pace reducta,
Salvaque Libertas, domito occlusoque Tyranno.
In this Poem ten lines together (a few words excepted) are taken from an eminent Latin classic; which the writer mentions to avoid the imputation of plagiarism, but presumes not to point them out to the learned reader.
ON CAPT. SIR M. MURRAY, WOUNDED AT THE WESTMINSTER ELECTION.
Quem neque Mars potuit, neque mox Neptunus in undis,
Illisa scopulo nave, domare virum,
Hunc ignota manus vulnusque ignobile stravit
Tentantem offenso sistere se populo.
Quid tibi cum populo tali in certamine, Nauta?
Horridior Marte est, surdior est scopulis.
At qui Te immeritum posuit discrimine tali,
Quam vellem Is tali vulnere concideret!
AMNESTIA INFIDA.
Heus Tu, tyrannica aucte nunc potentia!
Adverte mentem, et memineris quid dixerit,
Orator, olim commonens Antonium[34].
“Judicia non times; ob innocentiam
“Si non times, hoc laudo; sin quod es potens,
“Nec lege vinctus non times, nescis ei
“Quid sit timendum, illo modo qui non, timet?”
Id crede dictum his qui sibi prætenderint,
Crudeliter quod egerint, Amnestiam,
Et facta iniqua lege iniqua munient.
[34] Cic. Phil. 2. § 45.
PSALM CXIV.
Ægypti terram linquens Domus Israelis
Haud sine divino numine carpit iter.
En Pontus fugit aspiciens, Jordanus et ipse
Ad fontem versis usque recurrit aquis.
Tum quoque, ut exsultant agni prolesve caprarum,
Sic scopuli et montes exiliere loco.
Cur tu, Ponte, fugis? cur tu, Jordane, recurris?
Cur scopuli et montes exiliere loco?
Omniparens mater Tellus, tun’ quo duce nescis
Insolitum hæc faciat gens iter? Ipsa treme,
Præsentemque agnosce Deum, qui flumen arenis
Edidit, et silices fundere jussit aquam:
Cui placuit populum loca per deserta regenti
Tandem in promissa sede locare suum.
PSALM CXXXIII.
Quale sodalitium fraternos inter amores
Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ!
Gratius unguento est, quo summi incana madescens
Barba Sacerdotis late diffundit odores.
Talis ab arce tua, Sion, diffunditur aura,
Sacro thure gravis, siquando roscidus Hermon
Verticibus depasta suis armenta gregesque
Mittit adurandos excelsa ad Templa Jehovæ,
Unde salus terris promissa ac vita perennis.
PSALM CXXXVII.
Jam pridem captiva altum Babylonis ad amnem
Turba sedebamus fixa dolore gravi;
Ad salices juxta pendebant cymbala nostra,
Et fractæ chelyes, et sine voce lyræ;
Dum ferus illudens Victor cantare jubebat,
Eja Sionæum jam resonate melos.
Quî terra procul a patria cantabimus ægri?
Possumus hic nostrum jam resonare melos?
O Solymæ suaves, O nomen dulce Sionis,
Si quando vestrûm non memor esse velim,
Tum mea lingua, precor, sit muta et fixa palato,
Fiat et ad solitos dextera inepta modos!
At Tu crudelis Babylon, quæ duriter in nos
Nunc sævis, nostris læta feroxque malis,
Haud impune feres: O sit, precor, ille beatus
Qui caput in vestrum hoc triste rependet opus:
Qui natos aut ense tuos sine more trucidet,
Aut duro illidat membra tenella solo.
IN OBITUM SENIS ACADEMICI, THOMÆ PRYOR, ARMIGERI.
Ουδ’ Οδυνης βελος οξυ δαμασσε νιν, ουδε νοσημα
Λυσιμελες κατετηξε ταλαιπωρῃ διασηψει·
Ηλθε δε δη Θανατος μαλακῳ εικασμενος ὑπνῳ
Ομματα και θελξας, την ψυχην εξεκλοπευσεν.
IN OBITUM J. N. OXONIENSIS, 1783.
Πολλα ποθ’ ὑβρισθεις, και σκωμματα πολλ’ υπομεινας,
Ως ατοπως διαγων τον βιον, ηδ’ αλογως,
Ωλετ’ Ιωαννης θειῳ χειμωνι νοσησας·
Ουκετ’ ονειδιζειν κειμενον, αλλ’ ελεειν.
Bene est cui Deus dederit
Parca quod satis est manu.
Hor. Lib. 3. Od. 16.
Οικον μεν τινα ναιω
Στεινον, πηλοδομον, καλαμοστεφη,
Ω κ’ επιβριθονται
Παντοιων ανεμων θυελλαι,
Ομβρος τε, βροντη τε Διος,
Εκπαγλως φθεγξασα
Χειμεριαις εν ωραις·
Εγγυς τε ποντος,
Επιβρεμων επακτιαις πετραισιν,
Ασπετον ηχον ορωρει·
Εγω δ’ ὁμως εκηλος ωδε παρμενω
Συν φιλοισι τεκεσσι,
Μουσῃ τε φιλῃ.
January, 1791.
ΕΙΣ ΚΟΣΣΥΦΟΝ.
Αντι τεου μελεος, φιλε Κοσσυφε, ποικιλοτραυλου
Ισθ’ εν εμῳ κηπῳ, παντοσε καρποφαγος.
Ατρεμας εσθε, ξεινε, τα μεν κομαρα δροσοεντα,
Και συκους θερινους, πορφυρεοντε βοτρυν.
Αλλα ποθεις ταχ’ εκεινα τα μηλα (φερ’, ως καλον οζει)
Και ταδε σαυτῳ εχοις, σφηκας απωσαμενος.
Των δ’ αυ των κερασων περιφειδεο, πειναλεος περ,
Τηρησας γαρ εχω Φυλλιδι δωρα ταδε.
Ει δ’ αρα τωνδε φαγης, τοδε δεινοτατον σοι απειλω,
(Οιδα γαρ εν δαφναις τεκνα σα κευθομενα)
Ταυτα γε παντ’ αφελων, καλιης αμα, Φυλλιδι δωσω,
Αντ’ εδανων καρπων δωμα νεοσσοκομον.
Αλλα συγ’, ω δυστηνε, κινυρομενος περι παιδων,
Φωνησεις τι κυκνων ἡδιον οιχομενων.
INSCRIPTIO IN HORTO AUCTORIS APUD ALTON IN COM. WILT.
M. S.
GULIELMI CROWE,
SIGNIF. LEG. IV.
QUI CECIDIT IN ACIE,
8 DIE JAN. A.D. 1815. ÆT. S. 21.
Hanc Ego quam felix annis melioribus Ulmum
Ipse manu sevi, Tibi, dilectissime Fili,
Consecro in æternum, Gulielme; vocabitur Arbos
Hæc Tua, servabitque Tuum per sæcula nomen.
Te, generose Puer, nil muneris hujus egentem,
Te, jam perfunctum belli vitæque labore,
Respexit Deus, et cælestibus intulit oris.
Me tamen afflictum, me consolabitur ægrum,
Hoc Tibi quod solvo, quamquam leve, pignus amoris.
Quinetiam assidue hic veniam, lentæque senectæ
De Te, dulce Caput, meditando, tempora ducam:
Sæpe Tuam recolens formam, moresque decentes,
Dictaque, tum sancto et sapienti corde profecta,
Tum festiva quidem, et vario condita lepore.
Id mihi nunc solamen erit dum vita manebit.
Tu vero, quicunque olim successeris Hæres
Sedibus his, oro, mœsti reverere Parentis;
Nec tu sperne preces quas hac super Arbore fundo.
Sit tibi non invisa, sit inviolata securi,
Et, quantum Natura sinet, crescat, monumentum
Egregii Juvenis, qui sævo est Marte peremptus,
Fortiter ob patriam pugnando: sic Tibi constans
Sit fortuna domus, sit nulli obnoxia damno;
Nec videas unquam jucundi funera Nati.
EPICEDIUM.
HENRICUS CROWE, GEORGII FILIUS, AUCTORIS NEPOS
MORTUUS EST IN AFRICA, JUXTA CARTHAGINEM,
A.D. 1826. ÆT. S. 2.
BREVI POST MORTEM EJUS MATER ENIXA EST FILIAM
MATILDAM.
Talis eras Henrice, ut non mage pulcher Julus
Ille fuit, quem Diva Venus[35] (modo credere fas sit)
Raptum ex hisce locis olim longeque remotum
Idalio in luco mollique recondidit umbra;
Illius inque locum dulcem submisit Amorem,
Ne pater amissum graviter lugeret, at ipsum
Falleret assimilis nato forma atque figura:
A nobis Te, chare Puer, sic Fata tulerunt,
Inque vicem dederunt pulchram dulcemque Matildam,
Quæ Te, Henrice, refert oculis atque ore venusto.
[35] Vid. Virg. Æn. 1.
DE SEIPSO MANDATUM AUCTORIS.
Hoc ubicunque cadet jaceat (modo sede sacrata)
Magno nec luctu dignum neque funere corpus.
Nec tumuli sit cura mei, neque carmina posco
Quæ poterunt nomenque meum famamque perennem
In tumulo servare; quid autem fama juvabit
Posthuma, terrarum quamvis impleverit orbem?
Spiritus alta petens cœli de vertice terras
Despiciet, curasque hominum ridebit inanes.
THE END.
LONDON:
PRINTED BY THOMAS DAVISON, WHITEFRIARS.
Comments
Log in to leave a comment.
Lewesdon Hill, with other poemsChapter III: Part 3
0%6 min left in chapter