Chapter I: An Ordination Examination
Non ab re fuerit hoc loco referre quid acciderit Davidi quondam episcopo Traiectensi, Ducis Philippi cognomento Boni filio. Vir erat apprime doctus reique theologicae peritus, quod in nobilibus et illius praesertim dicionis episcopis profana dicione onustis 5 perrarum est. Audierat inter tam multos qui sacris initiabantur, paucissimos esse qui literas scirent. Visum est rem propius cognoscere. In aula in quam admittebantur examinandi iussit sibi poni cathedram. Ipse singulis proposuit quaestiones pro gradus quem 10 petebant dignitate; hypodiaconis futuris leviores, diaconis aliquanto difficiliores, presbyteris theologicas. Quaeris eventum? Submovit omnes exceptis tribus. Qui his rebus praeesse solent existimarunt ingens Ecclesiae dedecus fore, si pro trecentis tres tantum initiarentur. 15 Episcopus, ut erat fervido ingenio, respondit maius fore dedecus Ecclesiae, si in eam pro hominibus admitterentur asini et omnibus asinis stolidiores. Instabant ii quibus hinc aliquid emolumenti metitur, ut moderaretur sententiam, reputans hoc seculum non 20 gignere Paulos aut Hieronymos, sed tales recipiendos quales ea ferret aetas. Perstitit episcopus, negans se requirere Paulos ac Hieronymos, sed asinos pro hominibus non admissurum. Hic confugiendum erat ad extremam machinam. Admota est. Quaenam? 'Si qua 25 coepisti' inquiunt 'visum est pertendere, salaria nobis augeas oportet; alioqui sine his asinis non est unde vivamus.' Hoc ariete deiectus est erectus ille Praesulis animus.
Comments
Log in to leave a comment.
Selections from Erasmus: Principally from his EpistlesChapter I: An Ordination Examination
0%1 min left in chapter