Skip to content

Chapter II: Part 2

Text size

Anno praeterito, quum ex instituto vitae meae iussus in hanc insulam remeassem, clarissimi viri, offendi sane fluctus haud paulo saeviores in anglicano littore, quam quos in oceano brittannico recens a tergo reliqueram. Mox interiorem in Angliam ubi penetrassem, nihil familiarius, quam inusitata supplicia; nihil certius, quam incerta pericula. Collegi me, ut potui, memor causae, memor temporum. Ac ne prius forte corriperer, quam auditus a quopiam fuissem, scripto protinus mandavi consileum meum, qui venissem, quid quaererem, quod bellum, et quibus, indicere cogitarem Autographum apud me habui, ut mecum, si caperer, caperetur; exemplum eius apud amicum deposui, quod, me quidem nesciente, pluribus communicatum est. Adversarii publicatam schedulam atrociter acceperunt quum caetera, tum illud invidiosissime criminantes, quod unus omnibus in hoc religionis negotio certamen obtulissem; quamquam solus non eram futurus, si fide publica disputassem. Responderunt postulatis meis Hammerus et Charcus. Quid tandem? Otiose omnia. Nullum enim responsum, praeter unum, honeste dabunt, quod numquam dabunt: "Conditiones amplectimur, Regina spondet, advola." Interea clamant isti: "Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tuam, proditorem, sine dubio proditorem." Ridicule. Operam et oleum et famam homines non insipientissimi cur profundunt?

Verum his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit, in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit), praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et de provincia, quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat, (quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antistites), rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem. Vos etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra salus exigunt. Ego si fretus ingenio, litteris, arte, lectione, memoria, peritissimum quemque adversarium provocavi fui vanissimus et superbissimus, qui neque me, necque illos inspexerim; sin causam intuitus, existimavi satis me valentem esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi fervorem istum concedere, quem honor Iesu Christi, Regis mei, et invicta veritas imperarunt. Scitis M. Tullium in Quintiana, quum Roscius victoriam adpromitteret, si efficeret argumentis, septingenta millia passuum non esse decursa biduo, non modo nihil veritum articulos et nervos Hortensii, sed ne grandiores quidem Hortensio, Phillipos, et Cottas, et Antonios, et Crassos, quibus maximam dicendi gloriam tribuebat, metuere potuisse. Est enim quaedam veritas tam illustris et perspicua, ut eam nullae verborum rerumque praestigiae possint obruere. Porro liquidius est quod nos agimus, quam illa fuit hypothesis Rosciana. Nam si hoe praestitero: coelos esse, divos esse, fidem esse, Christum esse, causam obtinui. Hic ego non sim animosus? Equidem occidi possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.

Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro, reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite; profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos alloquor. Valete.

RATIONES OBLATI CERTAMINIS

_Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri._ Luc. xxi. 15.

Rationum capita.

1. Sacrae Litterae.

2. Sacrarum Litterarum sententia.

3. Natura Ecclesiae.

4. Concilia.

5. Patres.

6. Fermamenta Patrum.

7. Historia.

8. Paradoxa.

9. Sophismata.

10. Omne genus testium.

PRIMA RATIO

SACRAE LITTERAE.

Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset. Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas? Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam," flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.

Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6] codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem damnaverant atque deriserant.

Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit. Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat, cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere. Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum et horridum conspuatur?

Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii certe licet in ore suorum asseclarum volitent, sacerdotia nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos, equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi, prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad stomachum non fecissent, obliterant. Ecquis est vel mediocriter institutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? Qui homines quamprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi veteratorias artes, tamquam ad familiarem daemonem currerent, non aurium convicio sed strepitu pedum exciperentur. Quaererem ab eis, verbi gratia, quo iure corpus biblicum detruncent atque diripiant? Respondent: non se veras Scripturas exscindere, sed excernere supposititias. Quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim responsum a Calvino[11] praescribitur, ut Ecclesiae iudicium, quo spiritus examinantur, subterfugiat. Cur igitur alios alii lancinatis, quum omnes eodem Spiritu gloriemini?

Calvinianorum spiritus recipit sex epistolas, quae spiritui non placent lutherano; freti tamen uterque sancto Spiritu. Anabaptistae historiam Iobi fabulam[12] appellant, tragicis et comicis legibus intermixtam. Qui sciunt? Spiritu docente. Castalio[13] mysticum illud Salomonis Canticum, quod ut paradisum animae, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo delicias catholici admirantur, nihilo pluris quam cantilenam de anicula, et cum pedissequis aulae colloquium amatorium venereus furcifer aestimavit. Vnde hausit? A spiritu. In Apocalypsi Ioannis, cuius omnes apices excelsum aliquid et magnificum sonare confirmat Hieronymus,[14] tamen Lutherus[15] et Brentius et Kemnitius quiddam, nescio quid, difficiles aristarchi desiderant; eo scilicet propendentes, ut exautoretur. Quem percontati? Spiritum. Quatuor Evangelia fervore praepostero Lutherus[16] inter se committit, et prioribus tribus Epistolas Pauli longe praeferens, "unicum" deinceps "Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum" decernit esse nominandum; quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset. Quo doctore? Spiritu. Quin etiam iste fraterculus[17] non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo perstringere, quod in eo crebrius bona nobis virtutum opera commendentur. Quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza ex Lucae vigesimo secundo capite : "Hic calix, novum testamentum, in meo sanguine, qui (calix) pro vobis fundetur, <Greek: potaerion enchunomenon>," ausus est ut corruptum vitiatumque traducere, quod haec oratio nullam expositionem, nisi de vino calicis converso in verum Christi sanguinem, patiatur. Quis indicavit? Spiritus. Denique quum omnia credant suo quisque spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur. Qui sic agunt, nonne se produnt? Nonne facile refutantur? Nonne in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac minimo negotio constringuntur? Cum his ego timeam pro fide catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed aethereas tractavere?

Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent.

Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi.

SECVNDA RATIO

SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA

Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii.

Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si nominant Evangelium, accurrimus. A nobis verba sunt:[18] "Hoc est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] "Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.

Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore.

Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem.

TERTIA RATIO

NATVRA ECCLESIAE

Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri mentionem: vocari civitatem sanctam (Apoc. xxi. 10), fructiferam vineam (Ps. lxxix.9), montem excelsum (Isai. ii. 2), directam viam (Ibid. xxxv. 8), columbam unicam (Cant. vi. 8), regnum coeli (Matth. xiii. 24), sponsam (Cant. iv. 8), et corpus Christi (Eph. v. 23 et 1 Cor. xii. 12), firmamentum veri (1 Tim. iii. 15), multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia salutaria (Ioan. xiv. 26): illam, in quam universam nullae sint umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae (Matth. xvi. 18); illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus (Matth. xviii. 17), potiatur.

Non est ausus contravenire sonitu, videri noluit Ecclesiae, quam toties Scripturae commemorant, refragari; nomen callide retinuit, rem ipsam funditus, definiendo, sustulit. His enim proprietatibus delineavit Ecclesiam, quae penitus ipsam occulant, et dimotam a sensibus tamquam ideam platonicam, secretis obtutibus hominum perpaucorum subiiciant[23]; eorum tantummodo, qui singulariter afflati, corpus hoc aerium intelligentia comprehenderent, et huiusce sodalitatis participes subtili quodam oculo lustrarent. Vbi candor? Vbi simplicitas. Quae Scripturae, quae sensa, qui Patres, hoc penicillo depingunt Ecclesiam? Sunt Christi ad Asiaticas ecclesias (Apoc. i. 2, 3), sunt Petri, Pauli, Ioannis, aliorum ad diversos epistolae; frequentes in Actis Apostolicis inchoantur et propagantur ecclesiae (Act. viii. 10, 11 et seq.). Quid istae? Num soli Deo et sanctis hominibus, an christianis etiam cuiuscumque generis, manifestae?

Sed profecto durum telum necessitas est. Ignoscite. Nam qui saeculis omnino quindecim, non oppidam, non villam, non domum reperiunt imbutam doctrina sua, donec infelix monachus (Lutherus) incesto connubio votam Deo virginem funestasset; aut Helvetius gladiator (Zuinglius) in patriam coniurasset; aut stigmaticus perfuga (Calvinus) Genevam occupasset; ii coguntur Ecclesiam, si quam volent, in latebris venditare, et eos parentes asserere, quos nec ipsi noverint, neque mortalium quisquam aspexerit. Nisi forte gaudent maioribus illis, quos haereticos fuisse liquet, ut Aerio, Ioviniano, Vigilantio, Helvidio, Iconomachis, Berengario, Valdensibus, Lolhardo, Wiclefo, Hussio; a quibus pestifera quaedam fragmenta dogmatum emendicarint.

Nolite mirari, si fumulos istos non pertimui, quos, modo ad meridianam lucem venero, minime fuerit laboriosum dispellere. Haec est enim nostra sermocianatio. Dic mihi: subscribis Ecclesiae, quae saeculis anteactis viguit?--Omnino.--Obeamus ergo terras et tempora. Cui?--Coetui fidelium.--Quorum?--Nomina nesciuntur, sed constat plurimos exstitisse.--Constat? Quibus constat?--Deo.--Quis dicit?--Nos, qui divinitus edocti sumus.--Fabulae qui credam?--Si arderes fide, tam scires hoc, quam te vivere.

/* Spectatum admissi, risum teneatis?

Iuberi christianos omnes adiungere se Ecclesiae, cavere ne spiritali gladio trucidentur, in domo Dei pacem colore, huic animas credere columini veritatis, istic querelas omnes deponere, hinc eiectos habere pro ethnicis; nescire tamen tot centinis, tot homines, ubinam illa sit, quive huc pertineant? Vnum illud crepare in tenebris, ubi ubi sit Ecclesia, tantummodo sanctos et in aethera destinatos ea contineri? Ex quo fit ut, si quis imperium sui Praesulis detrectare velit, scelere solvatur, dummodo sibi persuadeat presbyterum in crimen incidisse, et ab Ecclesia protinus excidisse.

Quum scirem adversarios talia comminisci, quod nullius aetatis Ecclesiae consuessent, et orbatos tota re, velle tamen inter angustias vocabulum possidere, solabar me vestro acumine, atque adeo mihi pollicebar, fore ut quamprimum huiusmodi technas ex ipsorum confessione cerneretis, statim homines ingenui et cordati stultas argutias in vestram intextas perniciem exscinderetis.

QVARTA RATIO

CONCILIA

Gravis, Ecclesia nascente, quaestio de legitimis caeremoniis, quae credentium animos disturbavit, coacto Apostolorum et seniorum concilio, soluta est. Credidere parentibus filii, pastoribus oves, in haec verba mandantibus[24]: "Visum est Spiritui sancto et nobis." Sequuta sunt ad extirpandam haeresim, quae varia quibusque saeculis pullulavit, oecumenica veterum Concilia quatuor, tantae firmitudinis, ut iis ante annos mille singularis honos tamquam divinis vocibus, haberetur[25]. Non abibo longius. Etiam domi nostrae, comitiis regni eadem Concilia pristinum ius inviolatamque dignitatem obtinent. Haec citabo, teque ipsam[26], Anglia, dulcissima patria, contestabor. Si, quemadmodum prae te fers, quatuor ista Concilia reverebere, summum honorem primae sedis Episcopo, id est, Petro, deferes:[27] incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium in altari recognosces:[28] beatos Martyres, divosque omnes coelites, ut pro te Christo supplicent, obsecrabis:[29] mulierosos apostatas ab infando concubitu et incestu publico coercebis:[30] multa facies, quae demoliris; multa, quae facis, infecta voles.[31] Porro Synodos aliorum temporum, nominatim vero Tridentinam, eiusdem auctoritatis ac fidei cum primis illis fuisse, quando usus venerit, demonstraturum me spondeo atque recipio.

Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat? Nam et evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et probatissima, quae respuere non audebit.

Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si umquam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent Spiritum,[32] quo salutariter et prudenter sanciat.

Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit? Repertus est Lutherus,[33] qui diceret, anteferre se Consiliis duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum (putatote suum et Phillippi), si quando in Christi nomine consensissent. O circulos! Repertus est Kemnitius[34], qui concilium Tridentinum ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus? Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis, ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: "Aluimus vos in schola optima."

Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?--Hussio et Hieronymo fregere fidem, inquiunt--Qui?--Constantiensis Concilii proceres--Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit Hussium praecipitata malitia. Iussus enim, quum barbaras in sua Bohemia tragoedias excitasset, semetipsum sistere Constantiae, despexit praerogativam Concilii; securitatem periit a Caesare, Caesar obsignavit, christianus orbis resignavit maior Caesare. Redire ad mentem haeresiarcha noluit: periit. Hieronymus vero Pragensis furtim venit Constantiam, protectus a nemine; deprehensus comparuit, peroravit, habitus est perbenigne, liber abiit quo voluit, sanatus est, haeresim eiuravit, relapsus est, exustus est.

Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus (a. 1518) odium Dei et hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit? Idem accitus Wormatiam (a. 1521), quum et Caesarem et plerosque Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae locupletissimas adversario cautiones providerant:[35] uti noluit. Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis innixi, convolabimus.

Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit. Prosternatur in eo satanas, Christus vivat.

QVINTA RATIO

PATRES

Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum increbuit, Doctores,[36] id est, eminentes theologi; et Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt. Huiusce generis "scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova promentes et vetera,"[37] Christum callentes et Moysem, Dominus ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius. Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis:

/*-pede pes, densusque viro vir.

Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam sunt nostri, quam Gregorius ipse decimus tertius, filiorum Ecclesiae Pater amantissimus. Nam ut omittam loca sparsa, quae ex monumentis veterum conquisita, nostram fidem apposite affirmateque propugnant; tenemus horum integra volumina, quae de industria religionem, quam tuemur, evangelicam distincte copioseque dilucidant. Duplex Hierarchia Martyris Dionysii[38] quas classes, quae sacra, quos ritus edocet? Pupugit ea res Lutherum[39] tam valde, ut huius opera "simillima somniis, nec non perniciosissima" iudicaret. Imitatus parentem Caussaeus,[40] nescio quis terrae filius, ex Gallia, non est veritus hunc Dionysium, inclytae gentis Apostolum, vocitare "delirum senem." Centuriatores[41] vehementer offendit Ignatius et Calvinum,[42] ut in eius epistolis "deformes naevos, et putidas naenias" hominum quisquiliae notarint. Censoribus[43] illis "fanaticum quiddam" Irenaeus edixit; Clemens auctor Stromatum "zizania faecesque protulit;"[44] reliqui Patres huius aevi, sane apostolici viri, "blasphemias et monstra posteris reliquerunt." In Tertulliano rapiunt avide, quod a nobis edocti, nobiscum communiter detestentur; sed meminerint libellum de Praescriptionibus,[45] qui nostri temporis sectarios tam insigniter perculit, numquam fuisse reprehensum. Hippolytus, Portuensis[46] episcopus, quam belle, quam clare Antichristi nervum, lutherana tempora, praemonstravit? Eum propterea "scriptorem infantissimum et larvam" nominant. Cyprianum, delicias et decus Africae, Gallicanus ille criticus[47] et Magdeburgici[48] "stupidum, et destitutum Deo, et depravatorem poenitentiae" nuncuparunt. Quid admisit? Scripsit enim de virginibus, de lapsis, de unitate Ecclesiae tractationes euismodi, eas etiam epistolas Cornelio, Romano Pontifici, ut nisi fides huic martyr detrahatur, Petrus Martyr Vermilius, omnesque cum eo foederati, peiores adulteris et sacrilegis habeantur. Ac ne singulis insistam diutius, Patres huius saeculi damnantur omnes, "quippe qui doctrinam de poenitentia mire depravarint."[49] Quo pacto? Nam austeritas canonum, quae viguit ea tempestate, maiorem in modum displicet huic sectae plausibili, quae tricliniis aptior, quam templis, voluptarias aures titillare et pulvillos omni cubito[50] solet assuere.

Quid aetas proxima, quid peccavit? Chrysostomus et ii Patres "iustitiam fidei foede" videlicet "obscurarunt."[51] Nazianzenus, quem honoris causa, Theologum veteres appellarunt, Caussaeo[52] iudice, "Fabulator, quid affirmaret, nesciit." Ambrosius "a cacodaemone fascinatus est." Hieronymus "aeque damnatus, atque diabolus: iniuriosus Apostolo,[53] blasphemus, sceleratus, impius." "Vnus" Gregorio Massovio[54] "pluris est Calvinus, quam centum Augustini." Parum est, centum; Lutherus[55] "nihili facit adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias." Longius rem deducere, supervacaneum puto. Nam in hos, qui bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos?

Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessario stomachentur. Etinem qui odere stata ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis, tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt? Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur?

Qui captivam hominis voluntatem invexere, qui christiana funebria sustulere, qui Divorum reliquias incendere, sintne placabiles Augustino, qui de libero arbitrio libros tres, de cura pro mortuis unum, de miraculis ad Basilicas et memorias Martyrum prolixum caput nobilissimi operis[56] et conciones aliquot exaravit? Qui fidem suis captiunculis metiuntur, nonne succenseant Augustino, cuius est insignis epistola,[57] qua se profitetur antiquitati, consensioni, successioni perpetuae et Ecclesiae, quae sola inter tot haereses Catholicae nomen usucapione vindicat assentire?

Optatus, Milevitanus episcopus, Donatianam partem revincit[58] ex communione Catholica; nequitiam accusat ex decreto Melchiadis (lib. 1); haeresim refutat ex ordine Romanorum Pontificum (lib. 2); insaniam patefacit ex Eucharistia et chrismate contaminatis (lib. 3); sacrilegium horret ex diffractis altaribus "in quibus Christi membra portata sunt," pollutisque calicibus "qui Christi sanguinem tenuerunt," (lib. 6). De Optato quid sentiant, aveo scire, quem Augustinus[59] ut venerabilem et catholicum episcopum, Ambrosio parem et Cypriano; quem Fulgentius[60] ut sanctum et fidelem Pauli interpretem, Augustini similem et Ambrosii, meminerunt.

Athanasii Symbolum in templis concinunt. Num favent ei, qui Antonium Eremitam Aegyptium,[61] gravis auctor, accurato libello dilaudaverit, quique cum Alexandrina Synodo[62] iudicium Sedis Apostolicae, Divi Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in hymnis quoties precatur Martyres, quos decantat? Quoties ad eorum cineres et ossa Regem Martyrum veneratur? Num hunc probabunt? Hieronymus pro Divorum reliquiis et honoribas scribit in Vigilantium, in Iovinianam pro virginitatis gradu. Huccine patientur? Ambrosius[63] tutores suos Gervasium et Protasium, celebritate notissima, in Arianam ignominiam honestavit; cui facto divinissimi Patres[64] encomium tribuere: quod factum Deus non uno prodigio decoravit. Num benevoli sunt Ambrosio futuri? Gregorius Magnus, noster Apostolus, planissime noster est, eoque nomine nostris adversariis odiosus; quem Calvini[65] rabies negat in schola sancti Spiritus educatum, propterea quod sacras imagines illitteratorum libros appellasset.

Dies me deficeret numerantem epistolas, conciones, homilias, orationes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibus ex apparato graviter et ornate nostra catholicorum dogmata roborarunt. Quamdiu apud bibliopolas ista venierint, tamdiu frustra nostrorum codices prohibentur; frustra servantur aditus oraeque maritimae; frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur; frustra tot portis minaces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec Sanderus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec nova somnia vehementius, quam hi, quos recensui, Patres, insectantur. Talia cogitanti accrevit animus et desiderium pugnae, in qua, quoquo se moverit adversarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommodum. Patres admiserit, captus est; excluserit, nullus est.

Adolescentibus nobis ita contigit. Ioannes Ivellus antesignanus calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum claruisset. Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dicere, tanto popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam, inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea, provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius. Edictum continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi legerentur, neve haberentur. Quum tantis clamoribus propemodum extorti prodiissent, didicere quicumque negotium attigissent, Patres fuisse catholicos, id est, nostros. Neque hoc sibi suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus[66] tacuit; qui quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset, quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla circuitione proloquitur.

Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat. Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet. Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.

Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant. Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.

SEXTA RATIO

FIRMAMENTVM PATRVM

Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem decrepitam pervenere.

Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic "armaturae fortium" duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas partes honoratissimasque porrigunt.

Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superbam et fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat. Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igitur procedant armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres, sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, quam hi Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt. Quas afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt, inferemus. Placet? Excrea, dic sodes--Minime vero, inquis, nisi recte exponant--Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihilne pudet labyrinthi?

Ergo quum sperem in Academiis florentissimis consociatum iri bene multos, qui, non pingui Minerva, sed acuto iudicio in has controversias inspecturi sunt, et horum responsa nugatoria libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, ut qui contra sylvestres tumulos mendiculorum inermium nobilitatem et robur Ecclesiae Christi cogitem educere.

SEPTIMA RATIO

HISTORIA

Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit. Huc provoco. Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus, vicissitudinem, hostes. Imo vero, quod observes diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon, Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui praetermitterent.

Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum, qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati sunt. Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria, talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem aliqui: si non aliqui, unus aliquis absque dubio. Nullus omnino, neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale prodidit, sed nec significavit.

Verbi gratia. Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam: tum quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] "Vestra fides annuntiatur in universo mundo: sine intermissione memoriam vestri facio: Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est." Tum quum ibi Paulus in libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea quondam "Babylone coelectam Ecclesiam"[70] Petrus regeret; tum quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero, Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent; tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius, Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum. Hoc enim saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica doctrina, liberaliter ille concedit.

Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit? Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice, qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma, inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus, neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel obscure iaceret in commentarios?

Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.

OCTAVA RATIO

PARADOXA

Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus, sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam "adunata" sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo, de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus. Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint ista suorum axiomata.

DE DEO.--"Deus est auctor et causa[75] peccati, volens, suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris impietas." Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit, Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani "virum divinitus datum ad orbem illuminandum" pronuntiant, quum hunc versum demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] "Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis."

DE CHRISTO.--Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81] "Deus ex sese," Bezae:[82] "Non est genitus de Patris essentia." Item: "Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83] altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera." "Locus apud Ioannem:" 'Ego et Pater unum sumus,' non ostendit Christum Deum 'homoousion'[84] Deo Patri." Sed et 'anima mea, inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum 'homoousion.'" Pergite: "Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit." Quod perinde est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed cognoscite diriora: "Christus, quum orans in horto, sudoribus aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter castigavit." Estne aliquid amplius? Attendite: "Christus, quum actus in crucem exclamaret:" 'Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?' accensus est flammis inferni,[88] desperationis voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret internecione sempiterna."

His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89] descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus erat.--Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna, atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse, idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora, tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit, nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam, pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus, quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam ineptam atque stolidam.

Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi, qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam domum. Hactenus de Christo.

DE HOMINE.--De homine[93] quid? "Imago Dei penitus in homine deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque contagio." Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt, in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem desperent, praecepta deonerent.

DE PECCATO.--Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse vult: "Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet." Hoc quoque tritum est in hac faece: "Omnia peccata esse paria:"[95] sed ita (ne Stoici reviviscant), "si Deo iudice ponderentur." Ac si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse iustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.

DE GRATIA.--Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes assignant gratiae, "quam neque infusam cordibus nostris, neque ad resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo Dei favore[96] collocant: "qui favor non emendet impios, nec purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur, Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere delectantur, ut ne "Christus quidem aliter apud illos[97] gratia plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in modum faverit."

DE IVISTITIA.--Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti, quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age, somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia, qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur." Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere."

DE SACRAMENTIS.--Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo, non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio "nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei, quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas, nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere."[102] Quid ergo parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? "Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam tribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos intelligant" ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: "Praestat, inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam lavatur." Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat; qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum eiiciens e templis, "neminen nisi adultum fonte sacro decrevit abluere." Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo.

DE MORIBVS.--Restant haereticorum de vita et moribus frusta nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: "Si nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam Paulus dissuaserunt hominibus christianis." Sed haec fortasse propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106] sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni? "Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo propitio, leviuscula[108]--Nemo malum suapte voluntate cogitat[109]--Decalogus nihil ad christianos[110]--Opera nostra Deus nequaquam curat--Soli recte participant coena Dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant conscientias.--Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.--Legere preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum--Christiani liberi sunt a statutis hominum." Satis superque lacunam istam commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me, qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla re praeter unam, discriminantur.

Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa, tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.

NONA RATIO

SOPHISMATA

Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.

Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior, offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur, nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse fastidio poterunt.

Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat, "Invenias mihi Missam, inquiunt, aut Purgatorium in Scripturis." Quid ergo? Trinitas, Homoousion, Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt? Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est, adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: "Presbyter nihil est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium." Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: "In vocibus, inquit, videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur."

Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt: "Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos vocaverit sacerdotes?" Etiam hoc addidit: "Regnabimus super terram." Quorsum ergo reges? Item: "Propheta (Isai. LVIII. 6) celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum praescriptio." Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias, Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua. Hoc quale sit, iam vidistis: propero.

Quartum his adiicitur "Circulatio," in hunc modum: Da mihi notas, inquam, Ecclesiae. "Verbum Dei et purissima Sacramenta." Haeccine sunt apud vos? "Quis dubitet?"--Ego vero pernego. "Consule verbum Dei."--Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. "Attamen planum est."--Proba mihi. "Quia nos ne latum quidem unguem discedimus a verbo Dei."--Vbi est acumen tuum? Semperne capies pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione? Quoties hoc iam inculco? Num tu evigilas? Num faces admovendae sunt? Dico a te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates, sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.--"Stabo sententiae verbi Dei: Spiritus ubi vult, spirat." Eccum, quos gyros, quas rotas fabricat. Hic nugator, tot verborum atque sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat, molestus erit fortasse. Molestiam vestra prudentia sublevabit, formidinem res eripuit.

DECIMA RATIO

OMNE GENVS TESTIVM

"Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam."[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia detestatus? Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima.

COELITES.--Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos; quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta suppeditant. Eamus in coelum: "Rosas[114] et lilia contemplemur," purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia. Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc emigrasse reperias. Noster fuit, ut paucula delibemus, ille martyrii sitientissimus Ignatius[116] "qui in rebus Ecclesiae neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo: qui traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, scripto mandavit." Noster anachoreta Telesphorus,[119] "qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab Apostolis, observari severius iussit." Noster Irenaeus,[120] "qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit." Noster etiam Victor Pontifex, "qui[121] Asiam edicto coercuit universam:" quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exoticam potestatem. Noster Polycarpus,[122] qui super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum Episcopum venerata. Nostri Cornelius et Cyprianus,[123] aureum par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua maiorem est prosequutus, amicissimum sui. Noster Sixtus,[124] "cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero septemviri." Noster Laurentius, huius Archidiaconus,[125] quem adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos annos vir consularis Prudentius[126] sic ornavit:

Quae sit potestas credita
Et muneris quantum datum,
Probant Quiritum gaudia,
Quibus rogatus annuis.
Hos inter, o Christi decus,
Audi et poetam rusticum,
Cordis fatentem crimina,
Et facta prodentem sua.
Audi benignus supplicem
Christi reum, Prudentium.

Nostrae virgines illae[127] perbeatae, Caecilia, Agatha, Anastasia, Barbara, Agnes, Lucia, Dorothea, Catharina; quae decretam pudicitiam adversus et hominum et daemonum tyrannidem firmaverunt. Nostra Helena, quam dominicae Crucis inventio celebravit. Nostra Monica, quae moriens[129] orari et sacrificari pro se mortua ad altare Christi, religiosissime flagitavit. Nostra Paula,[129] quae ex urbano palatio et opimis praediis in speluncam Bethleemiticam tantis itineribus peregrina cucurrit, ut ad Christi vagientis cunabula delitesceret. Nostri Paulus, Hilarion, Antonius, seniculi solitarii. Noster Satyrus,[130] Ambrosii germanus frater, qui tremendam illam hostiam circum se gestans in orario, naufragus insiliit in Oceanum, et fide plenissimus enatavit. Nostri Nicolaus et Martinus, episcopi, exerciti vigiliis, paludati ciliciis, ieiunio pasti, Noster Benedictus, tot monachorum pater. Chiliadas istas decennio non exsequerer.

Sed nec illos repeto, quos in Ecclesiae Doctoribus ante posueram. Memor sum brevitatis meae, Petat ista, qui volet, non solum ex abundanti veterum historia, sed multo etiam magis ex gravissimis auctoribus, qui paene singuli Divos singulos memoriae[131] reliquerunt. Renuntiet mihi, de christianis illis antiquissimis et beatissimis quid autumet? Vtrius doctrinae fuerint, catholicae, an lutheranae? Testor Dei solium et illud tribunal, ad quod stabo rationem rationum harum et dicti et facti redditurus, aut nullum coelum esse, aut nostrorum esse; illud exsecramur, hoc ergo defigimus.

DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara. Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam adversati? Nostram.--Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime persequuti? Nostram.--Qui? Turcae. Quae templa demoliti? Nostra.--Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles? Nostrae.--Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum portis[132] se opposuit?

IVDAEI.--Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc, maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et lutheranis nullum ictum acceperunt.

ETHNICI.--In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium torruit in craticula:[135]

Hunc esse vestris Orgiis
Moremque et artem, proditum est;
Hanc disciplinam foederis,
Libent ut auro antistites.
Argenteis scyphis ferunt
Fumare sacrum sanguinem,
Auroque nocturnis sacris
Adstare fixos cereos.
Tunc cura summa est fratribus,
(Vt sermo testatur loquax),
Offerre, fundis venditis,
Sestertiorum millia.
Addicta avorum praedia
Foedis sub auctionibus
Successor exhaeres gemit,
Sanctis egens parentibus.
Haec occulantur abditis
Ecclesiarum in angulis;
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.
Deprome thesauros, malis
Suadendo quos praestigiis
Exaggeratos obtines,
Nigrantes quos claudis specu.
Hoc poscit usus publicus;
Hoc fiscus, hoc aerarium,
Vt dedita stipendiis
Ducem iuvet petunia.
Sic dogma vestrum est, audio;
"Suum quibusque reddito."
En Caesar agnoscit suum
Numisma, nummis inditum.
Quod Caesaris scis, Caesari
Da: nempe iustum postulo,
Ni fallor; haud ullam tuus
Signat Deus pecuniam.
Nec quum veniret, aureos
Secum Philippos detulit;
Praecepta
sed verbis dedit
Inanis a marsupio.
Implete dictorum fidem,
Quae vos per orbem venditis,
Nummos libenter reddite;
Estote verbis divites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137] quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.--Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]--Qua matre gloriosus? Helena.--Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.--Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.--Cuius se precibus[139] commendavit? Antonii.--Quam sellam postulavit[140] in Synodo? Vltimam.--O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe.

TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.

HAERETICI.--Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille? "Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143] percrepabat." Mox Novatianus: Quis? Antipapa Cornelio,[144] Pontifici Romano, "hostis sacramentorum poenitentiae et chrismatis."[145] Deinde Manes Persa: hic docebat "baptismum salutem[146] non conferre." Post Aerius Arianus "preces damnabat pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes." Hinc Aerius "solam[148] et ipse fidem personabat," cognominatus atheos[149] non minus quam Lucianus. Sequitur Vigilantius,[150] qui "Divos orari non ferebat:" ac Iovinianus, qui "virginitatem et nuptias aequiparabat." Denique colluvies universa Macedonius, Pelagius, Nestorius, Entyches, Monothelitae, Iconomachi, caeteri, quibus Lutherum et Calvinum posteritas aggregabit. Quid isti? Omnes mali corvi, eodem ovo geniti, ab Ecclesiae nostrae Praesulibus desciverunt, ab illis evicti et exinaniti sunt.

Deseramus avernum, reddamur terris. Quocumque me oculis et cogitatione convertero, sive Patriarchas intueor et sedes Apostolicas, sive Antistites caeterarum gentium, sive laudatos principes, reges, caesares, sive christianorum cuiusque nationis initia, sive ullum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut honestatis decus; nostrae fidei serviunt et suffragantur omnia.

SEDES APOSTOLICA.--Testis Romana successio, "In qua semper Ecclesia, (ut cum Augustino ep. 162 loquar), Apostolicae Cathedrae viguit principatus." Testes illae reliquae sedes apostolicae, in quas hoc nomen insignite convenit, quod ab ipsis Apostolis horumve auditoribus exaedificatae[151] fuerint.

DISIVNCTTISSIMAE TERRAE.--Testes ubivis gentium pastores, loco dissiti, religione nostra concordes, Ignatius et Chrysostomus, Antiochiae; Petrus, Alexander, Athanasius, Theophilus, Alexandriae; Macharius et Cyrillus, Hierosolymis; Proclus, Constantinopoli; Gregorius et Basilius, in Cappadocia; Thaumaturgus, in Ponto; Smyrnae, Polycarpus; Iustinus, Athenis; Dionysius, Corinthi; Gregorius, Nissae; Methodius, Tyri; Ephremus, in Cyria; Cyprianus, Optatus, Augustinus, in Africa; Epiphanius, in Cypro; Andreas, Cretae; Ambrosius, Paulinus, Gaudentius, Prosper, Faustus, Vigilius in Italia; Irenaeus, Martinus, Hilarilius, Eucherius, Gregorius, Salvianus, in Gallia; Vincentius, Orosius, Ildefonsus, Leander, Isidorus, in Hispania; in Britannia, Fugatius, Damianus, Iustus, Mellitus, Beda. Denique, ne ambitiosus videar in nominibus, quaecumque vel opera, vel fragmenta supersunt eorum, qui disiunctissimis terris Evangelium severunt, omnia nobis unam fidem exhibent, quam hodie catholici profitemur. Christe, quid causae tibi afferam, quo minus me de tuis extermines, si tot luminibus Ecclesiae tenebricosos homulos, paucos, indoctos, dissectos, improbos, antetulero?

PRINCIPES.--Testes item principes, reges, caesares, horumque respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et pacis bellique disciplina, se penitus in hac nostra doctrina catholica fundaverunt. Hic ergo quos ab oriente Theodosios, quos ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria, Iosaphatos ex India, quos orbe toto dynastas atque toparchas possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt? Sic enim praecinuit Isaias (xlix. 23): "Erunt reges nutricii tui, et reginae iutrices tuae." Audi, Elisabetha, Regina potentissima, tibi canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Calvinum et hos principes unum coelum capere non potest. His ergo te principibus adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris, dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur. Salve bona crux. Veniet, Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit, utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo.

NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.--Testes iam omne sorae plagaeque mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit. Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus importare? Christum Lutherus, catholici Christum loquimur. "Num divisus est Christus?"[152] Minime. Aut nos, aut ille, falsum Christum loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, et illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit. Noster Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios, Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Erebumque tristem, e tot populorum cordibus relegaret. Non est otium longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur. Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut certe nostram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro.

CVMVLVS TESTIVM.--Testes academiae, testes legum tabulae, testes vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio, testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam radicibus insedisse.

Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem, ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.

CONCLVSIO

Comments

Log in to leave a comment.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the NameChapter II: Part 2

0%36 min left in chapter