Skip to content

Chapter III

Text size

LETTER OF CARD. PATRIZI TO THE BISHOPS OF BELGIUM, ON SOME DOCTRINES TAUGHT AT LOUVAIN.

Illustrissime ac Reverendissime Domine uti Frater,

Quum non levis momenti sit pluribus ab hinc annis istis in regionibus agitata quaestio circa doctrinam a nonnullis Universitatis Lovaniensis doctoribus traditam de vi nativa humanae rationis, Sanctissimus D. N. qui in Apostolicae Sedis fastigio positus advigilare pro suo munere debet, ne qua minus recta doctrina diffundatur, quaestionem illam examinandam commisit duobus S. R. E. Cardinalium conciliis, tum S. Officii tum Indicis. Jam vero cum esset hujusmodi examen instituendum, prae oculis habitae sunt resolutiones quae sacrum idem concilium Indicis edidit, jam inde ab annis 1843 et 1844, posteaquam ad illius judicium delata sunt opera Gerardi Ubaghs in Lov. Univ. doctoris decurialis, in primisque tractatus logicae ac theodiceae. Etenim sacer ille consessus mature adhibita deliberatione duobus in conventibus habitis die 23 mens. Jun. An. 1843, ac die 8 Aug. an. 1844, emendandas indicavit expositas tam in logica quam in theodicea doctrinas de humanarum cognitionum origine sive ordinem metaphysicum spectent sive moralem, et illarum praesertim quae Dei existentiam respiciant. Id sane constat ex duobus notationum foliis, quae ex ejusdem sacri consessus sententia Gregorii XVI. SS. PP. auctoritate confirmata ad Emum. Card. archiep. Mechliniensem per Nuntiaturam Apost. transmissa fuerunt, monendi causa auctorem operis--_ut nova aliqua editione librum suum emendandum curet, atque interim in scholasticis suis lectionibus ab iis sententiis docendis abstinere velit._--Quae duo notationum folia, modo res spectetur, simillima omnino sunt; si namque in folio posteriori aliqua facta est specie tenus immutatio, id ex eo repetendum est, quod auctor accepto priori folio libellum die 8 Dec. an. 1843, Emo. Archiepiscopo tradidit, quo libello doctrinae suae rationem explicare atque ab omni erroris suspicione purgare nitebatur. Quem sane libellum, licet idem Emorum. Patrum concilium accurate perpendisset, minime tamen a sententia discessit, atque adeo tractatus illos ac nominatim tractatum de Theodicea, qui typis impressi in omnium versabantur manibus, atque in Universitate aliisque scholis publice explicabantur, corrigendos judicavit. Fatendum quidem est, post annum 1844 nonnullos intervenisse actus, quibus praedicto Lov. doctori laus tribuebatur, perinde ac si in posterioribus sui operis editionibus sacri consessus voto ac sententiae paruisset, sed tamen uti firmum ratumque est bina illa notationum folia post sacri ejusdem concilii sententiam SS. P. auctoritate comprobatam fuisse conscripta, ita pariter certum est, posteriores illos actus haudquaquam S. consessus, multoque minus SS. P. continere sententiam, quod quidem actus illos legentibus videre licet. Quae quum ita sint, necessarium investigare ac perpendere visum est, num memoratus Lov. doctor in editionibus logicae ac theodiceae, quas post diem 8 mens. Aug. an 1844 confecit, accurate sit exsequutus quod a S. Concilio libris notandis inculcatum ei fuit in memoratis notationum foliis per Card. archiepiscopum eidem auctori transmissis. Hujusmodi porro instituto examine rebusque diu multum ponderatis, memorati cardinales tum qui S. Inquisitioni tum qui libris notandis praepositi sunt, conventu habito die 21 sept. proxime praeteriti _judicarunt recentes eorumdem tractatuum editiones minime fuisse emendatas juxtas praedicti sacri consessus notationes, in iisque adhuc reperiri ea doctrinae principia quae uti praescriptum fuerat, corrigere oportebat_.

Quod quidem auctor ipse recenti in epistola ad Emum. Card. Ludovicum Altieri praef. S. C. libris notandis missa aperte fatetur. Scribit enim quatuor adhuc se publicasse theodiceae editiones, 1{o} nimirum an. 1844, quae primitus subjecta est S. Sedis judicio; 2{o} an. 1845, typis impressam haud ita multo post notationes a S. Card. consessu propositas. Utraque vero editio, quemadmodum suis ipse verbis fatetur auctor, _similes prorsus sunt, idem capitum, paragraphorum et paginarum numerus, eaedem locutiones; hoc solum differunt, quod secunda editio aliquot diversi generis notas et paucas phrases incidentes continet, quae simul paginas forte duodecim implere possint. Editiones vero, ut ipse prosequitur, tertia an. 1852, et quarta an. 1863, etiam in se similes sunt et a praecedentibus, si formam exteriorem, non doctrinam spectes, multum differunt._ Ad logicam porro quod spectat, cum illius tractatum iterum typis mandavit, post acceptas S. consessus notationes haec in praefatione significavit: _Quantuncumque scripta immutaverim, nunquam minime recedendum esse duxi a principiis, quae in primis editionibus assumpseram, quae tamen repudiare vel mutare me non puderet, si illa falsa vel minus recta esse quisquam ostendisset._--Hinc pariter memorati Cardinales judicarunt, exsequendum ab auctore esse quod minime adhuc praestitit, nimirum emendandam illi esse expositam doctrinam in cunctis iis locis seu capitibus quae S. consessus librorum notandorum judex minus probavit, juxta notationes in supradictis duobus foliis comprehensas et _peculiariter in primo, utpote quod rem apertius ac distinctius explicat_. Ex quo tamen haudquaquam intelligendum est probari doctrinas reliquas, quae in recentioribus operum praedictorum editionibus continentur. Hanc porro Emorum. Patrum sententiam SSmus. D. N. Pius IX. auctoritate sua ratam habuit et confirmavit.

Quae cum ita se habeant, dum Emus. Car. Mechliniensis juxta demandatas ei partes memoratum doctorem Gerardum Casimirum Ubaghs admonebit officii sui eique vehementius inculcabit, ut doctrinam suam ad exhibitas S. consessus notationes omnino componat, erit vigilantiae tuique studii pastoralis una cum archiepiscopo aliisque suffraganeis episcopis omnem dare operam ut hujusmodi Emorum. Patrum sententia executioni nulla interjecta mora mandetur, _neque in ista Lovan. Universitate_, quae ab Archiep. Mechl. et suffrag. antistitum auctoritate pendet, _neque in seminariorum_ scholis aliisque lyceis illae amplius explicentur doctrinae, quae uti primum ad Apost. Sedis judicium delatae fuerunt, visae sunt a scholis catholicis amandandae.

Haec significanda mihi erant Emorum. Patrum nomine Amplitudini Tuae cui fausta omnia ac felicia precor a Domino.

Amplitudinis Tuae
Addictissimus uti Frater,
C. Card. Patrizi.
Romae d. 11 Oct., 1864.

NOTICES OF BOOKS.

Comments

Log in to leave a comment.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865Chapter III

0%4 min left in chapter