Skip to content

Chapter III

Text size

LETTER OF THE CARDINAL PREFECT OF THE CONGREGATION OF THE INDEX TO THE BISHOPS.

EMINENTISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Inter multiplices calamitates, quibus Ecclesia Dei luctuosis hisce
temporibus undique premitur, recensenda profecto est pravorum
librorum colluvies universum pene orbem inundans, qua per nefarios
ac perditos homines divina Christi Religio, quae ab omnibus in
honore est habenda, despicitur, boni mores, incautae praesertim
juventutis penitus labefactantur, et socialis quoque consuetudinis
jura et ordo susdeque vertitur, et omnimode perturbatur. Neque ut
vetus ipsorum mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno
apparatu scientiae elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt
libellis, et per publicas, atque ad hoc confectas ephemerides, ut
non litteratis modo et scientibus virus illud insinuent, sed
rudioris ejusque et infimi populi fidem, simplicitatemque
corrumpant.

Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores, ut
hanc perniciem a populis sibi commissis avertant ad Sacram Indicis
Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt zelo
adlaborantes, ut Romanae Sedis habito judicio, et proscriptione a
vetita lectione talium librorum fideles deterreant. Neque iis
difficilem se praebuit, et praebet S. Congregatio, quae quotidianam
operam studiumque impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus
demandato satisfaciat. Quia tamen ex toto Christiano Orbe
increbrescentibus denuntiationibus praegravatur, non id praestare
perpetuo valet, ut promptum et expeditum super quavis causa ferat
judicium: ex quo fit, ut aliquando serotina nimis sit provisio, et
inefficax remedium, cum jam ex lectione istorum librorum enormia
damna processere.

Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices
prospexerunt, et ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro
per S. M. Leonem XII. Mandatum editum est, sub die 26 Martii 1825,
ad calcem Regularum Indicis insertum, et hisce litteris adjunctum,
vi cujus Ordinariis locorum praecipitur, ut libros omnes noxios in
sua dioecesi editos, vel diffusos, propria auctoritate proscribere,
et e manibus fidelium avellere studeant.

Cum autem hujus Apostolici Mandati provida constitutio praesentibus
fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolumitati
optime respondeat, Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. placuit
ejus memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum et ab
Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce
nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite
praestamus. Queis si debita obedientia respondeat (sicuti pro certo
habemus), gravissima mala removentur in iis praesertim dioecesibus,
in quibus promptae coercitionis urgeat necessitas. Ne vero quis
praetextu defectus jurisdictionis, aut alio quaesito colore
Ordinariorum sententias et proscriptiones ausu temerario spernere,
vel pro non latis habere praesumat, Eis Sanctitas Sua concessit,
sicut Nomine et Auctoritate Ejus praesentibus conceditur, ut in hac
re, etiam tamquam Apostolicae Sedis Delegati, contrariis
quibuscumque non obstantibus, procedant.

Ad Apostolicum autem Judicium ea deferantur opera vel scripta quae
profundius examen exigant, vel in quibus ad salutarem effectum
consequendum Supremae Auctoritatis sententia requiratur.

Interim Tibi Eminentissime et Reverendissime Domine copiosa
divinorum charismatum incrementa ex animo precamur, et ad pergrata
quaeque officia nos paratissimos exhibemus.

Datum Romae, die 24 Augusti 1864.
Amplitudinis Tuae, Addictissimus,
LUDOVICUS CARDINALIS DE ALTERIIS,
S. INDICIS CONGREGATIONIS PRAEFECTUS.

LOCUS [mc] SIGILLI.
Fr. Angelus Vincentius Modena Ord. Praed. Sacrae Indis. Congr.
a Secretis.

MANDATUM.

_S. M. Leonis XII. additum Decreto Sac. Congreg. Indicis, die
Sabbati 26 Martii 1823._

Sanctitas Sua mandavit in memoriam revocanda esse universis
Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque in Ecclesiarum
regimen praepositis ea quae in Regulis Indicis Sacrosanctae Synodi
Tridentinae jussu editis atque in observationibus, Instructione,
Additione, et generalibus Decretis Summorum Pontificum Clementis
VIII., Alexandri VII. et Benedicti XVI., auctoritate ad pravos
libros proscribendos, abolendosque Indici Librorum Prohibitorum
praeposita sunt, ut nimirum, quia prorsus impossibile est, libros
omnes noxios incessanter prodeuntes in Indicem referre, propria
auctoritate illos e manibus Fidelium evellere studeant, ac per eos
ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi salutare, quod
noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo suscipiendo
capiantur specie, ac pervertantur illecebra.

Comments

Log in to leave a comment.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864Chapter III

0%2 min left in chapter