Chapter XIX: Appendix: H (p. 281)
ALESIUS' INVITATION OF MELANCHTHON TO HIS DAUGHTER'S WEDDING.
Nockau, 11 _August_ 1557.
ALEXANDER ALESIUS AU MELANCHTHON.
S.D. Quod fœlix faustumque sit. Dilectissima filia mea Anna, cui nomen in baptismo indidit bonæ memoriæ primogenita vestra, desponsata est honesto iuveni Martino Luxsolario (nam solem etiam pro insigni habet), doctoris Martini filio, petente id sua matre per cognatos et affines, et suadentibus communibus amicis nostris. Dictus est autem dies nuptiarum ultimus Augusti, circa quod tempus vos ad colloquium profecturum (_sic_) spero. Peto igitur reverenter et amanter, ut una cum honestissima coniuge vestra, genero, filia ac nepte nuptias vestra praesentia ornare velitis. Existimo autem magistrum Paulum, amanuensem vestrum, una venturum, sed tamen ut eum cum uxore invitetis meis verbis ad nuptias oro. Scitis autem summum sacerdotem et pontificem nostrum filium Dei, qui primos parentes in paradyso copulavit, et non minore magnificentia quam sapientia et potencia suam ordinationem contra sophistica et tyrannidem diaboli et multiplicem ingratitudinem nostram defendit, ut totam actionem, ita etiam invitacionem hospitum et communia officia sua presentia et primo miraculo comprobasse[t] ac monstrasse[t], quantum dilectetur (_sic_) istis congressibus. Nos autem parentes et amici, sponsi et sponsae, una cum eis, pro hoc officio et molestia profectionis gratitudinem pollicemur per omnem occasionem.
Ex pago Nockau postridie Laurentii 1557.
ALEXANDER ALESIUS.
_Adresse:_ Clarissimo et ornatissimo viro d. Philippo Melanchthoni, suo præceptori carissimo.
Comments
Log in to leave a comment.
The Scottish ReformationChapter XIX: Appendix: H (p. 281)
0%1 min left in chapter