Chapter II (5)
[75] Nemini exploratum potest esse quomodo sese habiturum sit corpus, non dico ad annum sed ad vesperum. Cicero, 2 de fin. Dii boni! quid est in hominis vita diu? Mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenit, tum illud præteriit, effluxit: tantum remanet quod virtute et recte factis sit consecutus: horæ quidem cedunt, et dies, et menses, et anni, nec præteritum tempus unquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest. Cic. in Cat. Maj. Quem sæpe transit, casus aliquando invenit.
[76] Nihil tam firmum cui periculum non sit; etiam ab invalido.
[77] De bonis et malis ita disserebat Plato: Finem esse Deo similem fieri: Virtutem sufficere quidem ad bene beateque vivendum; cæterum instrumentis indigere, corporis bonis, robore, sanitate, integritate sensuum, &c. Exterioribus etiam, opibus, generis claritate, gloria, &c. Ea et si non affluerint, nihilominus tamen beatum fore sapientem.--Arbitratur et Deos humana cernere atque curare: et demones esse--Porro in dialogis justitiam divinam legem arbitratus est, ut ad juste agendum potentius persuaderet, nè post mortem pœnas improbi luerent. Laert. in Plat.
[78] Alte spectare si voles, atque hanc sedem, et æternam domum contueri, neque sermonibus vulgi dederis te, nec in præviis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris oportet ipsa virtus trahat ad verum decus. Cicero somn. Scip. Cœlestia semper spectato: illa humana contemnito. Id. Ibid.
[79] Nihil tam firmum cui periculum non sit; etiam ab invalido.
Comments
Log in to leave a comment.
A Christian Directory, Part 1: Christian EthicsChapter II (5)
0%1 min left in chapter