Chapter C: Cilnivs Maecenas (3)
QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos,
accipe quae serues funeris acta mei.
nec mea tunc longa spatietur imagine pompa,
nec tuba sit fati uana querela mei;
nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,
nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
plebei paruae funeris exsequiae.
sat mea sit magno, si tres sint pompa libelli,
quos ego Persephonae maxima dona feram.
tu uero nudum pectus lacerata sequeris,
nec fueris nomen lassa uocare meum,
osculaque in gelidis pones suprema labellis,
cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor,
accipiat manis paruula testa meos,
et sit in exiguo laurus super addita busto,
quae tegat exstincti funeris umbra locum,
et duo sint uersus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,
VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.
nec minus haec nostri notescet fama sepulcri
funere quam Phthii busta cruenta uiri.
tu quoque si quando uenies ad fata, memento,
hoc iter ad lapides cana ueni memores.
interea caue sis nos aspernata sepultos:
non nihil ad uerum conscia terra sapit.
atque utinam primis animam me ponere cunis
iussisset quaeuis de tribus una soror!
nam quo tam dubiae seruetur spiritus horae?
Nestoris est uisus post tria saecla cinis:
qui si longa suae minuisset fata senectae
saucius Iliacis miles in aggeribus,
non ante Antilochi uidisset corpus humari
diceret aut 'O mors, cur mihi sera uenis?'
tu tamen amisso non numquam flebis amico:
fas est praeteritos semper amare uiros.
testis cui niueum quondam percussit Adonem
uenantem Idalio uertice durus aper.
illis fama ipsum iacuisse paludibus; illuc
diceris effusa tu, Venus, isse coma.
sed frustra mutos reuocabis, Cynthia, manis:
nam mea quid poterunt ossa minuta loqui?
LYGDAMVS
43-2? B.C.
_184. He dreams that Neaera is false to him_
DI meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,
quae tulit hesterna pessima nocte quies.
ite procul, uani, falsumque auertite uisum:
desinite in nobis quaerere uelle fidem.
diui uera monent, uenturae nuntia sortis
uera monent Tuscis exta probata uiris:
somnia fallaci ludunt temeraria nocte
et pauidas mentes falsa timere iubent:
et natum in curas hominum genus omina noctis
farre pio placant et saliente sale?
et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri
mendaci somno credere siue solent,
efficiat uanos noctis Lucina timores
et frustra immeritum pertimuisse uelit,
si mea nec turpi mens est obnoxia facto
nec laesit magnos impia lingua deos.
iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
mundum caeruleo lauerat amne rotas,
nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
Somnus sollicitas deficit ante domos.
tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
pressit languentis lumina sera quies.
hic iuuenis casta redimitus tempora lauro
est uisus nostra ponere sede pedem.
non illo quicquam formosius ulla priorum
aetas, heroum nec uidet ulla domus.
intonsi crines longa ceruice fluebant,
stillabat Syrio myrtea rore coma.
candor erat qualem praefert Latonia Luna,
et color in niueo corpore purpureus,
ut iuueni primum uirgo deducta marito
inficitur teneras ore rubente genas,
ut cum contexunt amarantis alba puellae
lilia, ut autumno candida mala rubent.
ima uidebatur talis inludere palla:
namque haec in nitido corpore uestis erat.
artis opus rarae, fulgens testudine et auro
pendebat laeua garrula parte lyra.
hanc primum ueniens plectro modulatus eburno
felicis cantus ore sonante dedit:
sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,
edidit haec dulci tristia uerba modo:
'salue, cura deum: casto nam rite poetae
Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent:
sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores
dicere non norunt quid ferat hora sequens:
at mihi fatorum leges aeuique futuri
euentura pater posse uidere dedit.
quare ego quae dico non fallax accipe uates
quodque deus uero Cynthius ore feram.
tantum cara tibi quantum nec filia matri,
quantum nec cupido bella puella uiro,
pro qua sollicitas caelestia numina uotis,
quae tibi securos non sinit ire dies
et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,
uanum nocturnis fallit imaginibus,
carminibus celebrata tuis formosa Neaera
alterius mauult esse puella uiri,
diuersasque suas agitat mens impia curas,
nec gaudet casta nupta Neaera domo.
a crudele genus nec fidum femina nomen!
a pereat, didicit fallere si qua uirum.
sed flecti poterit: mens est mutabilis illis:
tu modo cum multa bracchia tende prece.
saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
non est in uanum fabula ficta iocum:
tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
nec similis chordis reddere uoce sonos;
sed perlucenti cantum meditabar auena
ille ego Latonae filius atque Iouis.
nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
immitem dominam coniugiumque ferum.
ergo ne dubita blandas adhibere querelas:
uincuntur molli pectora dura prece.
quod si uera canunt sacris oracula templis,
haec illi nostro nomine dicta refer:
hoc tibi coniugium promittit Delius ipse;
felix hoc alium desine uelle uirum.'
dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
a ego ne possim tanta uidere mala.
nec tibi crediderim uotis contraria uota
nec tantum crimen pectore inesse tuo.
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti,
nec flammam uoluens ore Chimaera fero,
nec canis anguinea redimitus terga caterua,
cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
nec te conceptam saeua leaena tulit,
barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis;
sed culta et duris non habitanda domus
et longe ante alias omnes mitissima mater
isque pater quo non alter amabilior.
haec deus in melius crudelia somnia uertat
et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
_185. From a Sickbed_
VOS tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestiuum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo uere remittit humus.
at mihi Persephone nigram denuntiat horam:
immerito iuueni parce nocere, dea.
non ego temptaui nulli temeranda uirorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
dextera nec cuiquam trita uenena dedit,
nec nos sacrilegos templis admouimus ignis,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
impia in aduersos soluimus ora deos;
et nondum cani nigros laesere capillos,
nec uenit tardo curua senecta pede:
natalem primo nostrum uidere parentes,
cum cecidit fato consul uterque pari.
quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis
et modo nata mala uellere poma manu?
parcite, pallentis undas quicumque tenetis
duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta
et referam pueris tempora prisca senex.
atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
languent ter quinos sed mea membra dies.
at uobis Tuscae celebrantur numina lymphae
et facilis lenta pellitur unda manu.
uiuite felices, memores et uiuite nostri,
siue erimus seu nos fata fuisse uelint
interea nigras pecudes promittite Diti
et niuei lactis pocula mixta mero.
SVLPICIA
fl. 20 B.C.?
_186. Cerinthus' Birthday_
QVI mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
atque inter festos semper habendus erit.
te nascente nouum Parcae cecinere puellis
seruitium et dederunt regna superba tibi.
uror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,
si tibi de nobis mutuus ignis adest.
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
perque tuos oculos per Geniumque rogo.
magne Geni, cape tura libens uotisque faueto,
si modo, cum de me cogitat, ille calet.
quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
tum precor infidos, sancte, relinque focos.
nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
uinctus uterque tibi uel mea uincla leua.
sed potius ualida teneamur uterque catena,
nulla queat posthac quam soluisse dies.
optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
nam pudet haec illum dicere uerba palam.
at tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
adnue: quid refert, clamne palamne roget?
_187. To Phoebus: A Prayer in Sickness_
HVC ades et tenerae morbos expelle puellae,
huc ades, intonsa Phoebe superbe coma.
crede mihi, propera: nec te iam, Phoebe, pigebit
formosae medicas applicuisse manus.
effice ne macies pallentis occupet artus,
neu notet informis candida membra color,
et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,
in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
sancte, ueni, tecumque feras quicumque sapores,
quicumque et cantus corpora fessa leuant:
neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae
uotaque pro domina uix numeranda facit.
interdum uouet, interdum, quod langueat illa,
dicit in aeternos aspera uerba deos.
pone metum, Cerinthe; deus non laedit amantis.
tu modo semper ama: salua puella tibi est.
nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,
si quando fuerit tristior illa tibi.
at nunc tota tua est, te solum candida secum
cogitat, et frustra credula turba sedet.
Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno
corpore seruato restituisse duos.
iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
certatim sanctis laetus uterque focis.
tunc te felicem dicet pia turba deorum,
optabunt artes et sibi quisque tuas.
_188. In Sickness: to Cerinthus_
ESTNE tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
a ego non aliter tristis euincere morbos
optarim quam te si quoque uelle putem.
at mihi quid prosit morbos euincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?
ANONYMOUS
circ. 20 B.C.
_189. Foul Rumour_
RVMOR ait crebro nostram peccare puellam:
nunc ego me surdis auribus esse uelim.
crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
quid miserum torques, rumor acerbe? tace.
PANEGYRISTAE MESSALLAE
29 B.C.
_190. Mighty in Peace as Mighty in Arms_
_i_
TE, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus
terret: ut infirmae nequeant subsistere uires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, humilis tantis sim conditor actis.
nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint.
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris. etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios aliosque memor componere uersus.
alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo:
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
siue minus (certeque canent minus), omne uouemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta.
nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama,
nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis uincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
conuenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent uincto pede quique soluto.
quis potior, certamen erit: sim uictor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
alterno instabilis nutat depressior orbe.
nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,
non alius sedare queat: seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixen,
uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax errauerit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis.
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,
nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
uicta Maroneo foedatus lumina baccho:
uexit et Aelios placidum per Nerea uentos:
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
nobilis Artacie gelida quos inrigat unda:
solum nec doctae uerterunt pocula Circes,
quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis
aptaque uel cantu ueteres mutare figuras:
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
quis numquam candente dies apparuit ortu,
seu supra terras Phoebus seu curreret infra:
uidit ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles leuibus ius diceret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi.
illum inter geminae nantem confinia mortis
nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,
uel si sublimis fluctu consurgeret imo,
uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
non uiolata uagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,
sit labor illius, tua dum facundia, maior.
_ii_
PAVCA mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
uictor, qua terrae quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides utque superbus Eryx,
nec minus idcirco uestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere quidue tibi.
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
carmina quae Scherium, saeclis accepta futuris,
carmina, quae Pylium uincere digna senem.
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina uersu,
qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
certatim ornabant omnes heroida diui,
certatim diuae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam:
altera non fama dixerit esse prior:
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ouo;
non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu multum certamine equorum,
obstabant grauidae quod sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubro similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immitti expertae fulmine et imbre Iouem;
non cuius propter raptum liquere penatis
Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutauit placidis tempore consulibus,
multa neque immeritis donat quae praemia alumnis,
praemia Messalis maxima Poplicolis.--
nam quid ego immensi memorem studia ista laboris,
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro, te castra Vrbi praeponere, castra
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria;
immoderata pati iam frigora iamque calores,
sternere uel dura posse super silice;
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum,
saepe mare audendo uincere, saepe hiemem,
saepe etiam densos immittere corpus in hostis,
communem belli nec meminisse deum;
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi,
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
uincere et Oceani finibus ulterius--
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes,
quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est:
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
nos ea quae tecum finxerunt carmina diui,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,
si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.
ANONYMOUS
40 B.C. (?)
_191. Epitaph of Heluia Prima_
TV qui secura spatiaris mente uiator
et nostri uoltus derigis inferieis,
si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla,
ante obitus tristeis Heluia Prima fui.
coniuge sum Catulo fructa, actore Isocrateio,
concordesque pari uiximus ingenio.
nunc data sum Diti longum mansura per aeuum
deducta et fatali igne et aqua Stygia.
CORNELIVS SEVERVS
fl. 38 B.C.
_192. The Death of Cicero_
ORAQVE magnanimum spirantia paene uirorum
in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
quid fauor adscitus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris et uota quid artibus aetas?
abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
uindex, ille fori, legum iurisque togaeque
publica uox, saeuis aeternum obmutuit armis!
informis uoltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus ciuis proiecta superbis
proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
respexit! nullo luet hoc Antonius aeuo.
hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,
nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
inque triumphato ludibria iuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
ANONYMOUS
Aetatis Augusteae.
_193. Post Mortem Nulla Voluptas_
COPA Syrisca, caput Graeca redimita mitella,
crispum sub crotalo docta mouere latus,
ebria fumosa saltat lasciua taberna,
ad cubitum raucos excutiens calamos.
'quid iuuat aestiuo defessum puluere abesse
quam potius bibulo decubuisse toro?
sunt topia et kalybae, cyathi, rosa, tibia, chordae,
et triclia umbrosis frigida harundinibus.
en et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
rustica pastoris fistula in ore sonat.
est et uappa, cado nuper defusa picato,
et trepidans rauco murmure riuos aquae;
sunt etiam croceo uiolae de flore corollae
sertaque purpurea lutea mixta rosa,
et quae uirgineo libata Achelois ab amne
lilia uimineis attulit in calathis;
sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat,
sunt autumnali cerea pruna die,
castaneaeque nuces et suaue rubentia mala,
est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;
sunt et mora cruenta et lentis uua racemis
et pendet iunco caeruleus cucumis.
est tuguri custos, armatus falce saligna,
sed non et uasto est inguine terribilis.
huc kalybita ueni. lassus iam sudat asellus,
parce illi: Vestae delicium est asinus.
nunc cantu celebri rumpunt arbusta cicadae,
nunc uaria in gelida sede lacerta latet:
si sapis, aestiuo recubans nunc prolue uitro,
seu uis cristalli ferre nouos calices.
hic age pampinea fessus requiesce sub umbra
et grauidum roseo necte caput strophio,
oscula decerpens tenerae formosa puellae--
a pereat cui sunt prisca supercilia.
quid cineri ingrato seruas bene olentia serta?
anne coronato uis lapide ista tegi?
pone merum et talos. pereat qui crastina curat.
Mors aurem uellens 'uiuite', ait, 'uenio.'
9 B.C.
_194. Epicedion Drusi_
SVPPRIME iam lacrimas: non est reuocabilis istis,
quem semel umbrifera nauita lintre tulit.
Hectora tot fratres, tot defleuere sorores
et pater et coniux Astyanaxque puer
et longaeua parens: nec et ille redemptus ab igne:
nulla super Stygias umbra renauit aquas.
contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles
Iliaca ambustis ossibus arua premit.
illi caeruleum Panope matertera crinem
soluit et immensas fletibus auxit aquas,
consortesque deae centum longaeuaque magni
Oceani coniux Oceanusque pater,
et Thetis ante omnis: sed nec Thetis ipsa neque omnes
mutarunt auidi tristia iura dei.
prisca quid huc repeto? Marcellum Octauia fleuit
et fleuit populo Caesar utrumque palam.
sed rigidum ius est et ineuitabile mortis,
stant rata non ulla fila renenda manu.
ipse tibi emissus nebulosi litore Auerni,
si liceat, forti uerba tot ore sonet:
'quid numeras annos? uixi maturior annis:
acta senem faciunt: haec numeranda tibi,
his aeuum fuit implendum, non segnibus annis:
hostibus eueniat longa senecta meis.
hoc ataui monuere mei proauique Nerones
(fregerunt ambo Punica bella duces):
hoc domus ista docet per te mea Caesaris alti:
exitus hic, mater, debuit esse meus.
nec meritis (quamquam ipsa iuuant magis) afuit illis,
mater, honos: titulis nomina plena uides.
consul et ignoti uictor Germanicus orbis,
quoi fuerit mortis publica causa, legor.
cingor Apollinea uictricia tempora lauro
et sensi exsequias funeris ipse mei,
decursusque uirum notos mihi donaque regum
captaque per titulos oppida lecta suos,
et quo me officio portauerit illa iuuentus,
quae fuit ante meum tam generosa torum.
denique laudari sacrato Caesaris ore
emerui, lacrimas elicuique deo.
et quoiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
hoc ego, qui flendi sum tibi causa, rogo.'
haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra,
nec tu de tanto crede minora uiro.
est tibi (sitque precor) multorum filius instar,
parsque tui partus it tibi salua prior;
est coniux, tutela hominum, quo sospite uestram,
Liuia, funestam dedecet esse domum.
Comments
Log in to leave a comment.
The Oxford Book of Latin VerseChapter C: Cilnivs Maecenas (3)
0%11 min left in chapter