Chapter L: Annaevs Seneca
4 B.C.-65 A.D.
_232. Time_
OMNIA tempus edax depascitur, omnia carpit,
omnia sede mouet, nil sinit esse diu.
flumina deficiunt, profugum mare litora siccant,
subsidunt montes et iuga celsa ruunt.
quid tam parua loquor? moles pulcherrima caeli
ardebit flammis tota repente suis.
omnia mors poscit. lex est, non poena, perire:
hic aliquo mundus tempore nullus erit.
_233. Corsica_
BARBARA praeruptis inclusa est Corsica saxis,
horrida, desertis undique uasta locis.
non poma autumnus, segetes non educat aestas
canaque Palladio munere bruma caret,
imbriferum nullo uer est laetabile fetu
nullaque in infausto nascitur herba solo.
non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis:
hic sola haec duo sunt, exsul et exsilium.
_234. Athens_
QVISQVIS Cecropias hospes cognoscis Athenas,
quae ueteris famae uix tibi signa dabunt,
'hasne dei' dices 'caelo petiere relicto?
pugnaque partitis haec fuit ora deis?'
idem Agamemnonias dices cum uideris arces:
'heu uictrix uicta uastior urbe iacet!'
hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas;
magnarum rerum magna sepulcra uides!
_235. Britain_
VICTA prius nulli, nullo spectata triumpho
inlibata tuos gens patet in titulos.
fabula uisa diu medioque recondita ponto
libera uictori quam cito colla dedit!
_236. On the Death of Crispus_
ABLATVS mihi Crispus est amicus,
pro quo si pretium dari liceret,
nostros diuiderem libenter annos.
nunc pars optima me mei reliquit,
Crispus, praesidium meum, uoluptas,
pectus, deliciae: nihil sine illo
laetum mens mea iam putabit esse.
consumptus male debilisque uiuam:
plus quam dimidium mei recessit.
_237. The Only Immortality_
_i_
HAEC urbem circa stulti monumenta laboris
quasque uides molis, Appia, marmoreas,
pyramidasque ausas uicinum attingere caelum,
pyramidas, medio quas fugit umbra die,
et Mausoleum, miserae solacia mortis,
intulit externum quo Cleopatra uirum,
concutiet sternetque dies, quoque altius exstat
quodque opus, hoc illud carpet edetque magis.
carmina sola carent fato mortemque repellunt:
carminibus uiues semper, Homere, tuis.
_ii_
Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas
expugnet, quod non uertat iniqua dies,
tu licet extollas magnos ad sidera montis
et Lydas aeques marmore pyramidas.
ingenio mors nulla nocet, uacat undique tutum:
inlaesum semper carmina nomen habent.
_238. The Last Pilgrimage_
QVANTVS incedit populus per urbis
ad noui ludos auidus theatri,
quantus Eleum ruit ad Tonantem,
quinta cum sacrum reuocauit aestas;
quanta, cum longae redit hora nocti
crescere et somnos cupiens quietos
Libra Phoebeos tenet aequa currus,
turba secretam Cererem frequentat
et citi tectis properant relictis
Attici noctem celebrare mystae:
tanta per campos agitur silentis
turba; pars tarda graditur senecta,
tristis et longa satiata uita;
pars adhuc currit melioris aeui:
uirgines nondum thalamis iugatae
et comis nondum positis ephebi
matris et nomen modo doctus infans.
his datum solis, minus ut timerent,
igne praelato releuare noctem;
ceteri uadunt per opaca tristes.
qualis est uobis animus, remota
luce cum maestus sibi quisque sensit
obrutum tota caput esse terra?
stat chaos densum tenebraeque turpes
et color noctis malus ac silentis
otium mundi uacuaeque nubes.
sera nos illo referat senectus:
nemo ad id sero uenit, unde numquam,
cum semel uenit, potent reuerti;
quid iuuat durum properare fatum?
omnis haec magnis uaga turba terris
ibit ad manis facietque inerti
uela Cocyto: tibi crescit omne,
et quod occasus uidet et quod ortus.
parce uenturis: tibi, mors, paramur.
sis licet segnis, properamus ipsi:
prima quae uitam dedit hora carpit.
_239. Fatal Beauty_
ANCEPS forma bonum mortalibus,
exigui donum breue temporis,
ut uelox celeri pede laberis!
Non sic prata nouo uere decentia
aestatis calidae despoliat uapor,
saeuit solstitio cum medius dies
et noctes breuibus praecipitant rotis
languescunt folio et lilia pallido:
ut gratae capiti deficiunt comae
et fulgor teneris qui radiat genis
momento rapitur nullaque non dies
formonsi spolium corporis abstulit.
res est forma fugax: quis sapiens bono
confidat fragili? dum licet, utere.
tempus te tacitum subruit, horaque
semper praeterita deterior subit.
Quid deserta petis? tutior auiis
non est forma locis: te nemore abdito
cum Titan medium constituit diem,
cingent turba licens Naides improbae,
formonsos solitae claudere fontibus,
et somnis facient insidias tuis
Panas quae Dryades montiuagos petunt.
_240. Death has no Terror_
VERVM est an timidos fabula decipit
umbras corporibus uiuere conditis,
cum coniunx oculis imposuit manum
supremusque dies solibus obstitit
et tristis cineres urna cohercuit?
non prodest animam tradere funeri,
sed restat miseris uiuere longius?
an toti morimur nullaque pars manet
nostri, cum profugo spiritus halitu
immixtus nebulis cessit in aera
et nudum tetigit subdita fax latus?
Quicquid sol oriens, quicquid et occidens
nouit, caeruleis Oceanus fretis
quicquid bis ueniens et fugiens lauat,
aetas Pegaseo corripiet gradu.
quo bis sena uolant sidera turbine,
quo cursu properat uoluere saecula
astrorum dominus, quo properat modo
obliquis Hecate currere flexibus:
hoc omnes petimus fata nec amplius,
iuratos superis qui tetigit lacus,
usquam est; ut calidis fumus ab ignibus
uanescit, spatium per breue sordidus,
ut nubis, grauidas quas modo uidimus,
arctoi Boreae dissicit impetus:
sic hic, quo regimur, spiritus effluet.
post mortem nihil est ipsaque mors nihil,
uelocis spatii meta nouissima;
spem ponant auidi, solliciti metum:
tempus nos auidum deuorat et chaos.
mors indiuidua est, noxia corpori
nec parcens animae: Taenara et aspero
regnum sub domino limen et obsidens
custos non facili Cerberus ostio
rumores uacui uerbaque inania
et par sollicito fabula somnio.
quaeris quo iaceas post obitum loco?
quo non nata iacent.
_241. Hymeneal_
AD regum thalamos numine prospero
qui caelum superi quique regunt fretum
adsint cum populis rite fauentibus.
primum sceptriferis colla Tonantibus
taurus celsa ferat tergore candido;
Lucinam niuei femina corporis
intemptata iugo placet et asperi
Martis sanguineas quae cohibet manus,
quae dat belligeris foedera gentibus
et cornu retinet diuite copiam,
donetur tenera mitior hostia.
et tu, qui facibus legitimis ades,
noctem discutiens auspice dextera
huc incede gradu marcidus ebrio,
praecingens roseo tempora uinculo.
et tu quae, gemini praeuia temporis,
tarde, stella, redis semper amantibus:
te matres, auide te cupiunt nurus
quam primum radios spargere lucidos.
Vincit uirgineus decor
longe Cecropias nurus,
et quas Taygeti iugis
exercet iuuenum modo
muris quod caret oppidum,
et quas Aonius latex
Alpheosque sacer lauat.
si forma uelit aspici,
cedent Aesonio duci
proles fulminis improbi
aptat qui iuga tigribus,
nec non, qui tripodas mouet,
frater uirginis asperae,
cedet Castore cum suo
Pollux caestibus aptior.
sic, sic, caelicolae, precor,
uincat femina coniuges,
uir longe superet uiros.
Haec cum femineo constitit in choro,
unius facies praenitet omnibus,
sic cum sole perit sidereus decor,
et densi latitant Pleiadum greges
cum Phoebe solidum lumine non suo
orbem circuitis cornibus alligat.
ostro sic niueus puniceo color
perfusus rubuit, sic nitidum iubar
pastor luce noua roscidus aspicit.
ereptus thalamis Phasidis horridi,
effrenae solitus pectora coniugis
inuita trepidus prendere dextera,
felix Aeoliam corripe uirginem
nunc primum soceris, sponse, uolentibus.
concesso, iuuenes, ludite iurgio,
hinc illinc, iuuenes, mittite carmina:
rara est in dominos iusta licentia.
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei,
multifidam iam tempus erat succendere pinum:
excute sollemnem digitis marcentibus ignem,
festa dicax fundat conuicia fescenninus,
soluat turba iocos--tacitis eat illa tenebris,
si qua peregrino nubit furtiua marito.
_242. The Lot of Kings_
QVIS uos exagitat furor,
alternis dare sanguinem
et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis nota regiae,
non auro nitidae trabes:
rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris,
quem non ambitio inpotens
et numquam stabilis fauor
uulgi praecipitis mouet,
non quicquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro deuehit alueo,
non quicquid Libycis terit
feruens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui uia fulminis,
non Eurus rapiens mare
aut saeuo rabidus freto
uentosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se uidet omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conueniant licet
qui sparsos agitant Dahas,
qui rubri uada litoris
et gemmis mare lucidum
late sanguineis tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danuuii uadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)
Seres uellere nobiles:
nil ullis opus est equis,
nil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus
urbis sternere machinis,
longe saxa rotantibus.
mens regnum bona possidet.
rex est qui metuet nihil,
rex est qui cupiet nihil:
hoc regnum sibi quisque dat.
Stet quicumque uolet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis notaque litibus
aetas per tacitum fluat.
sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies,
plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.
_243. Mutability_
NVLLA sors longa est: dolor ac uoluptas
inuicem cedunt; breuior uoluptas.
ima permutat leuis hora summis:
ille qui donat diadema fronti,
quem genu nixae tremuere gentes,
cuius ad nutum posuere bella
Medus et Phoebi propioris Indus
et Dahae Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et mouentis
cuncta diuinat metuitque casus
mobilis rerum dubiumque tempus.
Vos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque uitae,
ponite inflatos tumidosque uultus:
quicquid a uobis minor expauescit,
maior hoc uobis dominus minatur;
omne sub regno grauiore regnum est.
quem dies uidit ueniens superbum,
hunc dies uidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lassis:
miscet haec illis prohibensque Clotho
stare Fortunam rotat omne fatum.
nemo tam diuos habuit fauentis
crastinum ut posset sibi polliceri:
res deus nostras celeri citatas
turbine uersat.
_244. The Saying of Orpheus_
VERVM est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus Calliopae genus,
aeternum fieri nihil.
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est,
defecisse putant Geten
Hebrum Bistones ultimi.
aduexit uolucrem nemus
et silua residens uenit:
aut si qua aera peruolat,
auditis uaga cantibus
ales deficiens cadit;
abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens,
et iuxta Rhodope stetit
laxata niue cantibus;
et quercum fugiens suam
ad uatem properat Dryas;
ad cantus ueniunt tuos
ipsis cum latebris ferae,
iuxtaque inpauidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit.
Quin per Taenarias foris
manis cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristis Erebi deos
uidit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
haesit non stabilis rota
uicto languida turbine,
increuit Tityi iecur,
dum cantus uolucris tenet;
et uinci lapis improbus
et uatem uoluit sequi;
tunc primum Phrygius senex
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus.
auditum quoque nauita,
inferni ratis aequoris
nullo remigio uenit.
sic cum uinceret inferos
Orpheus carmine funditus,
consumptos iterum deae
supplent Eurydices colus!
sed dum respicit immemor
nec credens sibi redditam
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
tunc, solamina cantibus
quaerens, flebilibus modis
haec Orpheus cecinit Getis:
Leges in superos datas
et qui tempora digerit
quattuor praecipitis deus
anni, disposuit uices;
nulli non auidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est, patitur mori.
Vati credere Thracio
deuictus iubet Hercules.
iam, iam legibus obrutis
mundo cum ueniet dies,
australis polus obruet
quicquid per Libyam iacet
et sparsus Garamas tenet;
arctous polus obruet
quicquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit.
amisso trepidus polo
Titan excutiet diem.
caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos,
et mors fata nouissima
in se constituet sibi.
quis mundum capiet locus?
discedet uia Tartari,
fractis ut pateat polis?
an quod diuidit aethera
a terris spatium sat est
et mundi nimium malis?
quis tantum capiet nefas,
fratrum quis superans locus
pontum Tartara sidera
regna unus capiet tria?
Comments
Log in to leave a comment.
The Oxford Book of Latin VerseChapter L: Annaevs Seneca
0%6 min left in chapter