Skip to content

Chapter L: Livivs Andronicvs

Text size

284-204 B.C. (?)

_6. Fragments of the Odyssey_

_i_

VIRVM mihi, Camena, insece uersutum.

_ii_

Mea puera quid uerbi ex tuo ore supera fugit?

_iii_

Mea puer quid uerbi ex tuo ore audio?
neque enim te oblitus sum, Laertie noster.

_iv_

Simul ac dacrimas de ore noegeo detersit.

_v_

Namque nullum peius macerat hemonem
quamde mare saeuom: uires quoi sunt magnae,
topper eas confringunt importunae undae.

_vi_

Topper citi ad aedis uenimus Circai.
simul duona eorum portant ad naues:
milia alia in isdem inserinuntur.

_vii_

In Pylum deuenies aut ibi ommentans.

_viii_

Inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?

_ix_

Cum socios nostros mandisset impius Cyclops.

_x_

At celer hasta uolans perrumpit pectora ferro.

_7. Dramatic Fragments_

_i_

TVM autem lasciuum Nerei simum pecus
ludens ad cantum classem lustratur choro.

_ii_

Ipsus se in terram saucius fligit cadens.

_iii_

Quin quod parere uos maiestas mea procat,
toleratis templo, letoque hanc deducitis?

_iv_

Nam praestatur uirtuti laus, sed gelu multo ocius
uento tabescit.

_v_

Confluges ubi conuentu campum totum inumigant.

_vi_

Florem anculabant Liberi ex carchesiis.

_vii_

Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.

_viii_

Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem.

_ix_

Puerarum manibus confectum pulcerrime.

_x_

Iamne oculos specie laetauisti optabili?

CN. NAEVIVS

270-199 B.C. (?)

_8. Fragments of the Bellum Poenicum_

_i_

NOVEM Iouis concordes filiae sorores.

_ii_

Postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur,
immolabat auream uictimam pulcram.

_iii_

Amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.

_iv_

Blande et docte percontat, Aenea quo pacto
Troiam urbem liquisset.

_v_

Deinde pollens sagittis inclutus Arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo.

_vi_

Transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit,
populatur, uastat, rem hostium concinnat.

_vii_

Sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentis.

_viii_

Seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos populares.

_ix_

Fato Metelli Romae fiunt consules.

_9. Dramatic Fragments_

_i_

LAETVS sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro.

_ii_

Vos qui regalis corporis custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos,
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsita.

_iii_

Cedo, qui rem uestram publicam tantam amisistis tam cito?
proueniebant oratores nouei, stulti adulescentuli.

_iv_

Ego semper pluris feci
potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.

_v_

Si quidem loqui uis,
non perdocere multa longe promicando oratiost.

_vi_

Quasi in choro ludens datatim dat se et communem facit:
alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet,
alibi manus est occupata, alii pede percellit pedem,
anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat,
cum alio cantat, at tamen alii suo dat digito litteras.

_10. His Own Epitaph_

IMMORTALES mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque, postquam est Orchi traditus thesauro,
obliti sunt Romai loquier lingua Latina.

T. MACCIVS PLAVTVS

254-184 B.C.

_11. His Own Epitaph_

POSTQVAM est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrumarunt.

MARCIVS VATES

250-200 B.C. (?)

_12. Precepts_

_i_

POSTREMVS dicas, primus taceas.

_ii_

Quamuis nouentium duonum negumate.

_13. Vaticinium_

250-200 B.C. (?)

AQVAM Albanam, Romane, caue lacu teneri,
caue in mare manare flumine sinas suo.
emissam agris rigabis, dissipatam riuis
exstingues: tum tu insiste muris hostium audax,
memor, quam per tot annos obsides urbem,
ex ea tibi his quae iam nunc panduntur fatis
uictoriam oblatam. bello perfecto
donum peramplum uictor ad mea templa
portato: patria sacra, quorum cura dudum est
omissa, endostaurata, ut adsolet, facito.

Q. ENNIVS

239-169 B.C.

FROM THE ANNALS

_14. The Vision of Ilia_

ET cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
'Eurydica prognata, pater quam noster amauit,
uires uitaque corpus meum nunc deserit omne.
nam me uisus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque nouos: ita sola
postilla, germana soror, errare uidebar
tardaque uestigare et quaerere te neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
exim compellare pater me noce uidetur
his uerbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet."
haec effatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.
uix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'

_15. Romulus and Remus_

CVRANTES magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
... Remus auspicio se deuouet atque secundam
solus auem seruat. at Romulus pulcher in alto
quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.
certabant urbem Romam Remoramne uocarent.
omnibus cura uiris uter esset induperator.
expectant, ueluti consul cum mittere signum
uolt omnes auidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus:
sic expectabat populus atque ore timebat
rebus, utri magni uictoria sit data regni.
interea sol albus recessit in infera noctis.
exin candida se radiis dedit icta foras lux
et simul ex alto longe pulcherruma praepes
laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol,
cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
auium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.

_16. The Speech of Pyrrhus_

NEC mi aurum posco nec mi pretium dederitis:
non cauponantes bellum sed belligerantes,
ferro, non auro, uitam cernamus utrique,
uosne uelit an me regnare era quidue ferat Fors
uirtute experiamur. et hoc simul accipe dictum:
quorum uirtuti belli fortuna pepercit,
eorundem libertati me parcere certum est.
dono, ducite, doque uolentibus cum magnis dis.

_17. Character of a Friend of Servilius_[9]

HAECCE locutus uocat, quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
omne iter impertit magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regundis
consilio indu foro lato sanctoque senatu,
cui res audacter magnas paruasque iocumque
eloqueretur et incaute malaque et bona dictu
euomeret si qui uellet tutoque locaret,
quocum multa uolup sibi fecit clamque palamque,
ingenium cui nulla malum sententia suaset
ut faceret facinus leuis aut malus, doctus, fidelis,
suauis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum
paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas
quae facit; et mores ueteresque nouosque tenentem,
multorum ueterum leges diuumque hominumque,
prudentem, qui dicta loquiue tacereue posset,
hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.

_18. M. Cornelius Cethegus_

ADDITVR orator Cornelius suauiloquenti
ore Cethegus Marcus Tuditano collega
Marci filius ...
... is dictust ollis popularibus olim
qui tum uiuebant homines atque aeuum agitabant
flos delibatus populi suadaeque medulla.

_19. Caelius resists the Onset of the Istri_

VNDIQVE conueniunt uelut imber tela tribuno:
configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,
aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam
undique nitendo corpus discerpere ferro:
semper abundantes hastas frangitque quatitque.
totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

_20. Toga Cedit Armis_

POSTQVAM Discordia taetra
belli ferratos postes portasque refregit,
pellitur e medio sapientia, ui geritur res,
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
haut doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes,
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.

_21. Lesser Fragments of the Annals_

_i_

MVSAE, quae pedibus magnum pulsatis Olympum.

_ii_

Te, sale nata, precor, Venus, et genitrix patris nostri,
ut me de caelo uisas cognata parumper.

_iii_

Pectora fida tenet desiderium, simul inter
sese sic memorant: O Romule, Romule die,
qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, O genitor, O sanguen dis oriundum,
tu produxisti nos intra luminis oras.

_iv_

Omnes mortales uictores, cordibus uiuis
laetantes, uino curatos, somnus repente
in campo passim mollissimus perculit acris.

_v_

At tuba terribili sonitu taratantara dixit.
incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,
pinus proceras peruortunt: omne sonabat
arbustum fremitu siluai frondosai.

_vi_

Multa dies in bello conficit unus:
et rursus multae fortunae forte recumbunt:
haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.

_vii_

Vnus homo nobis cunctando restituit rem,
non enim rumores ponebat ante salutem.
ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.

_viii_

Concurrunt ueluti uenti cum spiritus Austri
imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra
indu mari magno fluctus extollere certant.

_ix_

Iuppiter hic risit tempestatesque serenae
riserunt omnes risu Iouis omnipotentis.

_x_

Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus
uincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaque prata,
celso pectore saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit altas.

_Dramatic Fragments_

_22. Alcmaeon_

VNDE haec, unde haec flamma exoritur?
incede, adsunt, me expetit agmen.
fer mi auxilium, pestem abige a me,
flammiferam hanc uim quae me excruciat.
caerulea incinctae angui incedunt,
circumstant cum ardentibus taedis.
eccum intendit crinitus Apollo
arcum auratum luna innixus:
Diana facem iacit a laeua.

_23. Andromache_

QVID petam praesidi aut exequar, quoue nunc
auxilio exili aut fugae freta sim?
arce et urbe orba sum: quo accedam, quo applicem,
cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes
deformati atque abiete crispa ...
o pater, o patria: o Priami domus,
saeptum altisono cardine templum,
uidi ego te adstantem ope barbarica
tectis caelatis laqueatis
auro ebore instructam regifice ...
haec omnia uidi inflammari,
Priamo ui uitam euitari,
Iouis aram sanguine turpari.

_24. Cassandra_

_i_

MATER optuma, tu multo mulier melior mulierum,
missa sum superstitiosis hariolationibus,
meque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.
uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,
optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget:
optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet;
men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi.
adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio,
multos annos latuit, ciues, ferte opem et restinguite.
iamque mari magno classis cita
texitur, exitium examen rapit:
adueniet, fera ueliuolantibus
nauibus complebit manus litora ...
eheu uidete:
iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis:
quo iudicio Lacedaemona mulier Furiarum una adueniet.

_25. ii_

MEA mater grauida parere se ardentem facem
uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio mentis metu
perculsus curis sumptus suspirantibus
exsacrificabat hostiis balantibus.
tum coniecturam postulat pacem petens
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese uertant tantae sortes somnium.
ibi ex oraclo uoce diuina edidit
Apollo puerum primus Priamo qui foret
postilla natus temperaret tollere:
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.

_26. Telamon_

EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:
nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest ...
sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.
de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.

_27. Telamon_

EGO cum genui tum morituros sciui et ei rei sustuli;
praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.

_28. Molestum Otium_

OTIO qui nescit utier
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio;
nam cui quod agat institutumst (is) in illo negotio
id agit, (id) studet, ibi mentem atque animum delectat suum.
otioso in otio homini animus nescit quid uelit.
hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc, cum illuc uentum est, ire illuc lubet.
incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.

_29. Medeae Nutrix_

VTINAM ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna ad terram trabes,
neue inde nauis inchoandi exordium
coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argiui in ea delecti uiri
uecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis imperio regis Peliae per dolum.
nam numquam era errans mea domo efferret pedem
Medea animo aegro amore saeuo saucia.

_30. From the Iphigenia_

AGAM.

QVID noctis uidetur in altisono
caeli clipeo?

SENEX.

Temo superat
stellas sublimen agens etiam atque
etiam noctis iter.

_31. Epitaph for Scipio Africanus_

HIC est ille situs cui nemo ciuis neque hostis
quibit pro factis reddere opis pretium.

_32. The Same_

A SOLE exoriente supra Maeotis paludes
nemo est qui factis aequiperare potest.
si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
mi soli caeli maxima porta patet.

_33. Scipio to Ennius_

ENNI poeta, salue, qui mortalibus
uersus propinas flammeos medullitus.

_34. His own Epitaph_

ASPICITE, o ciues, senis Enni imaginis formam.
hic uestrum panxit maxima facta patrum.
nemo me lacrimis decoret nec funera fletu
faxit. cur? uolito uiuos per ora uirum.

Comments

Log in to leave a comment.

The Oxford Book of Latin VerseChapter L: Livivs Andronicvs

0%7 min left in chapter