Skip to content

Chapter II: Front Matter (2)

Text size

Age porro, ut credamus istam donationem de qua facit pagina vestra mentionem, debet constare etiam de acceptatione Silvestri. Nunc de illa non constat. At credibile est, dicitis, ratam hunc habuisse donationem. Ita credo, nec ratam habuisse modo, verum etiam petiisse, rogasse, precibus extorsisse, credibile est. Quid vos credibile, quod praeter opinionem est hominum, dicitis? Nec quia in pagina privilegii de donatione fit mentio, putandum est fuisse acceptatum:[115] sed e contrario, quia non fit mentio de acceptatione, dicendum est non fuisse donatum.[116] Ita plus contra vos facit, hunc donum respuisse, quam illum dare voluisse; et beneficium in invitum non confertur. Neque vero tantum donata respuisse Silvestrum suspicari debemus, sed tacite etiam indicasse nec illum dare iure[117] nec se iure accipere posse.

Sed o caecam semper inconsultamque avaritiam![118] Demus ut tabulas quoque de assensu Silvestri proferre possitis veras, incorruptas, sinceras: num protinus donata sunt quae in talibus[119] continentur? Ubi possessio? Ubi in manus traditio? Nam si chartam modo Constantinus dat, non gratificari Silvestro voluit, sed illudere. Verisimile est, dicitis, qui donat quippiam eum et possessionem tradere. Videte quid loquamini! cum possessionem non esse datam constet, et an datum sit ius ambigatur. Verisimile est qui possessionem non dedit, eum ne ius quidem dare voluisse.

An non constat possessionem numquam fuisse traditam? Quod negare impudentissimum est. Numquid Silvestrum Constantinus in Capitolium quasi triumphantem inter frequentium Quiritum, sed infidelium, plausum duxit? In sella aurea adsistente universo senatu collocavit? Magistratus pro sua quemque dignitate regem salutare et adorare iussit? Hoc[120] erga novos principes fieri solet, non tantum aliquod palatium velut Lateranense tradi. Num postea per universam Italiam circumduxit?[121] Adiit cum illo Gallias; adiit Hispanos;[122] adiit Germanos, ceterumque occidentem? Aut si gravabantur[123] ambo tantum obire terrarum, quibusnam tam ingens officium delegarunt, qui et Caesaris vice traderent possessionem et Silvestri acciperent? Magni ii[124] viri atque eximiae auctoritatis esse debuerunt: et tamen qui fuerint ignoramus. Et quantum in his duobus verbis, _tradere_ et _accipere_, subest pondus![125] Nostra memoria, ut exempla vetusta omittam, numquam aliter facitatum vidimus, cum quis aut urbis aut regionis aut provinciae dominus factus est; ita demum traditam existimari possessionem, si magistratus pristini summoveantur novique subrogentur. Hoc si tunc Silvester fieri non postulasset, tamen magnificentiae Constantini intererat, ut declararet non verbo se, sed re possessionem tradere, suos praesides amovere aliosque ab illo substitui iubere. Non traditur possessio quae penes eosdem remanet qui possidebant, et novus dominus illos summovere non audet.

Sed fac istud quoque non obstare, et nihilominus putari Silvestrum possedisse, atque omnia praeter morem praeterque naturam tunc esse dicamus administrata. Postquam ille abiit, quos provinciis urbibusque rectores Silvester praeposuit; quae bella gessit; quas nationes ad arma spectantes oppressit; per quos haec administravit? Nihil horum scimus, respondetis. Ita puto, nocturno tempore haec omnia gesta sunt, et ideo nemo vidit.

Age, fuit in possessione Silvester? Quis eum de possessione deiecit? Nam perpetuo in possessione non fuit, neque successorum aliquis saltem usque ad Gregorium Magnum, qui et ipse caruit possessione. Qui extra possessionem est, nec se ab ea deiectum probare potest, is profecto numquam possedit; et si se possedisse dicat, insanit. Vides ut te insanum etiam probo! Alioquin, dic quis papam deiecit? Ipsene Constantinus, an eius filii, an Iulianus, an quis[126] alius Caesar? Profer nomen expulsoris, profer tempus, unde primum, unde secundo, ac deinceps expulsus est. Num per seditionem[127] et caedes, an sine his? Coniurarunt in eum pariter nationes, an quae prima? Quid! Nemo omnium auxilio fuit: ne illorum quidem qui per Silvestrum aliumve papam praepositi urbibus ac provinciis erant? Uno die universa amisit; an paulatim et per partes? Restitit ipse suique magistratus; an ad primum se tumultum abdicarunt? Quid! Ipsi victores non in eam faecem[128] hominum, quam indignam imperio ducebant, ferro grassati sunt, in ultionem[129] contumeliae, in tutelam occupatae dominationis, in contemptum religionis nostrae, in ipsum etiam posteritatis exemplum? Omnino eorum qui victi sunt nemo fugam cepit? nemo latuit? nemo timuit? O admirabilem casum! Imperium Romanum tantis laboribus, tanto cruore partum, tam placide, tam quiete a Christianis sacerdotibus vel partum est, vel amissum, ut nullus cruor, nullum bellum, nulla querela intercesserit; et quod non minus admirari debeas, per quos hoc gestum sit, quo tempore, quomodo, quamdiu, prorsus ignotum. Putes in silvis inter arbores regnasse Silvestrum, non Romae, et inter homines; et ab hibernis[130] imbribus frigoribusque, non ab hominibus eiectum.

Quis non habet cognitum, qui paulo plura lectitarit, quot reges Romae, quot consules, quot dictatores, quot tribuni plebis, quot censores, quot aediles[131] creati fuerint? Nemoque ex tanta hominum copia, ex tanta vetustate nos fugit. Scimus item quot Atheniensium duces, quot Thebanorum, quot Lacedaemoniorum exstiterint; pugnas eorum terrestres navalesque universas tenemus. Non ignoramus qui reges Persarum, Medorum,[132] Chaldaeorum, Hebraeorum fuerint, aliorumque plurimorum; et quomodo horum quisque aut acceperit regnum, aut tenuerit, aut perdiderit, aut recuperaverit. Romanum autem, sive Silvestrianum, Imperium, qua ratione inceperit, aut qua desierit, quando, per quos, in ipsa quoque urbe nescitur. Interrogo num[133] quos harum rerum testes auctoresque proferre possitis. Nullos, respondetis. Et non pudet vos, non tam homines, quam pecudes dicere verisimile esse possedisse Silvestrum!

Quod quia vos non potestis, ego e contrario docebo, ad ultimum usque diem vitae Constantinum, et gradatim deinceps omnes Caesares possedisse, ut ne quid habeatis quod hiscere possitis. At perdifficile est et magni, ut opinor, operis hoc docere! Evolvantur omnes Latinae Graecaeque historiae; citentur ceteri auctores qui de illis meminere temporibus: ac[134] neminem reperies in hac re ab alio discrepare. Unum ex mille testimoniis sufficiat.[135] Eutropius, qui Constantinum, qui tres Constantini filios a patre relictos dominos orbis terrarum vidit, qui de Iuliano filio fratris Constantini ita scribit: “Hic Iulianus, qui fuit subdiaconus[136] in Romana ecclesia, Imperator[137] effectus apostatavit in idolorum cultu,[138] rerum potitus est, ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui.” Nec de donatione Imperii occidentis tacuisset; nec paulo post de Ioviano, qui successit Iuliano, ita dixisset: “Pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit, mutatis finibus ac nonnulla Imperii Romani parte tradita. Quod ante, ex quo Romanum Imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae apud Caudium per Pontium Telesinum[139] et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugo missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur.”

Hoc loco libet vos,[140] nuperrime licet[141] defuncti estis, convenire, pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis cum Felicis[142] tamen venia. Cur donationem Constantini magno ore iactitatis, frequenterque vos ultores erepti Imperii quibusdam regibus principibusque minamini, et confessionem quandam servitutis a Caesare dum coronandus est et a nonnullis aliis principibus extorquetis, veluti ab rege Neapolitano atque Siciliae; id quod numquam aliquis veterum Romanorum pontificum fecit, non Damasus apud Theodosium, non Syricius apud Arcadium,[143] non Anastasius apud Honorium, non Ioannes apud Iustinianum, non alii apud alios sanctissimi papae apud optimos Caesares, sed semper illorum Romam Italiamque, cum provinciis quas nominavi, fuisse professi sunt? Eoque numismata aurea, ut de aliis monumentis sileam templisque urbis Romanae, circumferuntur, non Graecis sed Latinis litteris inscripta, Constantini iam Christiani et deinceps cunctorum ferme Imperatorum, quorum multa penes me sunt cum hac plerumque subscriptione subter imaginem crucis, “Concordia orbis.” Qualia infinita reperirentur summorum pontificum, si umquam Romae imperassetis! Quae nulla reperiuntur, neque aurea, neque argentea, neque ab aliquo visa memorantur. Et tamen necesse erat illo tempore proprium habere numisma quisquis imperium Romae teneret; saltem sub imagine Salvatoris aut Petri.

Pro[144] imperitiam hominum! Non cernitis, si donatio Constantini vera est, Caesari—de Latino loquor—nihil relinqui. En qualis Imperator, qualis rex Romanus erit, cuius regnum si quis habeat, nec aliud habeat, omnino nil habet! Quod si itaque palam est Silvestrum non possedisse; hoc est, Constantinum non tradidisse possessionem, haud dubium erit ne ius quidem, ut dixi, dedisse possidendi: nisi dicitis ius quidem datum, sed aliqua causa possessionem non traditam; ita plane dabat quod minime futurum intelligebat; dabat quod tradere non poterat; dabat quod non prius venire in manus eius cui dabatur possibile erat quam esset extinctum; dabat donum quod ante quingentos annos aut numquam valiturum foret. Verum hoc loqui aut sentire insanum est.

* * * * *

Sed iam tempus est, ne longior fiam, causae adversariorum iam concisae atque laceratae letale[145] vulnus imprimere et uno eam iugulare ictu. Omnis fere historia, quae nomen historiae meretur, Constantinum a puero cum patre Constantio[146] Christianum refert multo etiam ante pontificatum Silvestri; ut Eusebius ecclesiasticae scriptor historiae, quem Rufinus,[147] non in postremis doctus, in Latinum interpretatus duo volumina de aevo suo adiecit, quorum uterque paene[148] Constantini temporibus fuit. Adde huc testimonium etiam Romani pontificis qui his rebus gerendis non interfuit sed praefuit, non testis sed auctor, non alieni negotii sed sui narrator. Is est Melchiades papa, qui proximus fuit ante Silvestrum, qui ita ait: “Ecclesia ad hoc usque pervenit, ut non solum gentes sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et[149] fidei sacramenta concurrerent. E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem[150] suo degentibus imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et praedia constituit tribuenda. Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri instituit; adeo ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro suisque successoribus profuturam concederet.” En nihil Melchiades a Constantino datum ait, nisi palatium Lateranense, et praedia, de quibus Gregorius in registro facit saepissime mentionem. Ubi sunt qui nos[151] in dubium vocare non sinunt donatio Constantini valeat necne, cum illa donatio fuerit et ante Silvestrum et rerum tantummodo privatarum?

Quae res quamquam plana et aperta sit, tamen de ipso quod isti stolidi proferre solent privilegio disserendum est.

Et ante omnia non modo ille qui Gratianus videri voluit, qui nonnulla ad opus Gratiani adiecit, improbitatis arguendus est, verum etiam inscitiae qui opinantur paginam privilegii apud Gratianum contineri; quod neque docti umquam putarunt, et in vetustissimis quibusque editionibus[152] decretorum non invenitur. Et si quo in loco huius rei Gratianus meminisset, non in hoc ubi isti collocant seriem ipsam orationis abrumpentes, sed in eo ubi agit de Ludovici[153] pactione meminisset. Praeterea duo millia locorum in decretis sunt quae ab huius loci fide dissentiant; quorum unus est ubi, quae superius retuli, Melchiadis verba ponuntur. Nonnulli eum qui hoc capitulum adiecit aiunt vocatum _Paleam_ vel vero nomine, vel ideo quod quae de suo adiunxit ad Gratianum comparata instar palearum iuxta frumenta existimentur. Utcumque sit, indignissimum est credere, quae ab[154] hoc adiecta sunt, ea decretorum collectorem aut ignorasse, aut magnifecisse habuisseque pro veris. Bene habet, sufficit; vicimus. Primum quod hoc Gratianus non ait ut isti mentiebantur, immo adeo, prout[155] ex infinitis locis datur intelligi, negat atque confutat. Deinde quod unum et ignotum et nullius auctoritatis ac minimi[156] hominem afferunt, ita etiam stolidum, ut ea Gratiano affinxerit, quae cum ceteris illius dictis congruere non possent. Hunc ergo vos auctorem profertis? Huius unius testimonio nitimini?[157] Huius chartulam ad tantae rei confirmationem contra sexcenta probationum genera recitatis? At ego exspectaveram ut aurea sigilla, marmoratos titulos, mille auctores ostenderetis.

Sed ipse, dicitis, Palea auctorem profert, fontem historiae ostendit, et Gelasium[158] papam cum multis episcopis in testimonium citat. “Ex Gestis,” inquit, “Silvestri, quae beatus Gelasius in concilio septuaginta episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc dicit ecclesias imitari; in quibus legitur, Constantinus et cetera.” Multo superius, ubi de libris legendis et non legendis agitur, etiam dixerat, “Actus beati Silvestri praesulis, licet eius qui scripsit nomen ignoremus, a multis tamen ab urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu hoc imitantur ecclesiae.” Mira haec auctoritas, mirum testimonium, inexpugnabilis probatio! Dono vobis hoc, Gelasium dum de concilio septuaginta episcoporum loquitur id dixisse. Num id dixit, paginam privilegii in beatissimi Silvestri Gestis legi? Is vero tantum ait Gesta Silvestri legi[159] et hoc Romae, cuius ecclesiae auctoritatem multae aliae sequuntur,[160] quod ego non nego; concedo, fateor; me quoque una cum Gelasio testem exhibeo. Verum quid vobis ista res prodest, nisi ut in adducendis testibus mentiri voluisse videamini? Ignoratur nomen eius qui hoc in Decretis ascripsit, et solus hoc dicit. Ignoratur nomen eius qui scripsit historiam, et solus is et falso testis affertur. Et vos, boni viri atque prudentes, hoc satis superque esse ad tantae rei testimonium existimatis? At videte, quantum inter meum intersit vestrumque iudicium. Ego ne si hoc quidem apud Gesta Silvestri privilegium contineretur, pro vero habendum putarem, cum historia illa non historia sit, sed poetica et impudentissima fabula, ut posterius ostendam; nec quisquam alius alicuius dumtaxat[161] auctoritatis de hoc privilegio habeat mentionem. Et Iacobus Voraginensis, propensus in amorem clericorum ut archiepiscopus, tamen in Gestis sanctorum de donatione Constantini, ut fabulosa nec digna quae inter Gesta Silvestri poneretur, silentium egit; lata quodammodo sententia contra eos, si qui haec litteris mandavissent.

Sed ipsum falsarium ac vere “paleam,” non triticum, obtorto collo in iudicium trahere volo. Quid ais, falsarie? Unde fit quod istud privilegium inter Silvestri Gesta non legimus? Credo hic liber rarus est, difficilis inventu, nec vulgo habetur, sed tamquam fasti olim a pontificibus, aut libri Sibyllini[162] a decemviris custoditur! Lingua Graeca aut Syriaca aut Chaldaica scriptus est! Testatur Gelasius a multis catholicis legi; Voraginensis de eo meminit; nos quoque mille et antique scripta exemplaria vidimus; et in omni fere cathedrali ecclesia, cum adest Silvestri natalis dies, lectitantur: et tamen nemo se illic legisse istud ait quod tu affingis, nemo audisse, nemo somniasse. An alia quaedam fortassis historia est? Et quaenam ista erit? Ego aliam nescio, nec abs te aliam dici interpretor, quippe de ea tu loqueris quam Gelasius apud multas ecclesias lectitari refert. In hac autem tuum privilegium non invenimus. Quod si istud in Vita Silvestri non legitur, quid tu ita legi tradidisti? Quid in tanta re iocari ausus es, et levium hominum cupiditatem eludere?

Sed stultus sum qui illius potius insector audacium, quam istorum dementiam qui crediderunt. Si quis apud Graecos, apud Hebraeos, apud barbaros diceret hoc esse memoriae proditum, nonne iuberetis nominari auctorem, proferri codicem, et locum ab interprete fideli exponi antequam crederetis? Nunc de lingua vestra, de notissimo codice fit mentio, et vos tam incredibile factum aut non inquiritis, aut, cum scriptum non reperiatis, tam prona estis credulitate ut pro scripto habeatis atque pro vero. Et hoc titulo contenti, terras miscetis et maria, et, quasi nullum subsit dubium, eos qui vobis non credunt, terrore bellorum aliisque minis prosequimini. Bone Iesu, quanta vis, quanta divinitas est veritatis, quae per sese sine magno conatu ab omnibus dolis ac fallaciis se ipsa defendit, ut non immerito, cum esset apud Darium regem exorta contentio quid foret maxime validum et alius aliud diceret, tributa sit palma veritati!

Quia cum sacerdotibus, non cum saecularibus, mihi res est, ecclesiastica magis quam saecularia sunt exempla repetenda. Iudas Machabaeus, cum dimissis Romam legatis foedus amicitiamque a senatu impetrasset, curavit verba foederis in aes incidenda Ierosolimamque portanda. Taceo de lapideis decalogi tabulis, quas Deus Moysi dedit. Ista vero tam magnifica Constantini et tam inaudita donatio nullis neque in auro, neque in argento, neque in aere, neque in marmore, neque postremo in libris, probari documentis potest; sed tantum, si isti credimus, in charta, sive membrana. Iobal primus musices auctor, ut est apud Iosephum, cum esset a maioribus per manus tradita opinio res humanas semel aqua iterum igni delendas, doctrinam suam duabus columnis[163] inscripsit, lateritia contra ignem, lapidea contra aquas; quae ad Iosephi aevum, ut idem scribit, permansit; ut suum in homines beneficium semper exstaret. Et apud Romanos rusticanos[164] adhuc et agrestes, cum parvae et rarae litterae essent, tamen leges duodecim tabularum in aes fuere incisae, quae vi[165] capta atque incensa a Gallis urbe incolumes postea sunt repertae. Adeo duo maxima in rebus humanis, diuturnitatem temporis et fortunae violentiam, vincit circumspecta providentia. Constantinus vero orbis terrarum donationem papyro[166] tantum et atramento signavit, cum praesertim machinator fabulae, quisquis ille fuit, faciat Constantinum dicentem se credere non defore qui donationem hanc impia aviditate rescinderent! Hoc times, Constantine, et non caves ne ii qui Romam Silvestro eriperent chartulam quoque surriperent?

Quid ipse Silvester pro se nihil agit? Ita omnia Constantino remittit? Ita securus ac segnis est in tanto negotio? Nihil sibi, nihil ecclesiae suae, nihil posteritati prospicit? En, cui Imperium Romanum administrandum committas,[167] qui tam magnae rei tantoque aut lucro aut periculo indormit! Si quidem sublata chartula, privilegii donationem utique aetate procedente probare non poterit.

* * * * *

“Paginam privilegii” appellat homo vesanus. Privilegiumne tu (libet velut praesentem insectari) vocas donationem orbis terrarum; et hoc in pagina vis esse scriptum; et isto genere orationis usum esse Constantinum? Si titulus absurdus est, qualia cetera existimemus?

“Constantinus Imperator quarto die sui baptismatis privilegium Romanae ecclesiae pontifici contulit, ut in toto orbe Romano[168] sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem.” Hoc in ipsa Silvestri historia continetur; ex quo dubitari non potest ubinam scriptum significetur “privilegium.” Sed, more eorum qui mendacia machinantur, a vero incoepit[169] ut sequentibus, quae falsa sunt, conciliet fidem, ut Sinon apud Virgilium:

“Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quaecumque fatebor.
Vera, inquit, nec me Argolica de gente negabo.”

Hoc primum, deinde falsa subiecit. Ita hoc loco noster Sinon facit, qui cum a vero incoepisset, adiecit:

“In eo privilegio, inter cetera, legitur: ‘Utile iudicavimus
una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu,
optimatibus etiam, et cum cuncto populo imperio Romanae
ecclesiae subiacenti ut sicut beatus Petrus in terris vicarius
Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius
principis apostolorum vicem principatus potestatem amplius
quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere
videretur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant.’”

O scelerate atque malefice! Eadem quam affers in testimonium refert historia, longo tempore neminem senatorii ordinis voluisse accipere religionem Christianam, et Constantinum pauperes sollicitasse pretio ad baptismum. Et tu ais intra primos statim dies senatum, optimates, satrapes,[170] quasi iam Christianos, de honestanda ecclesia Romana cum Caesare decrevisse! Quid! Quod vis interfuisse satrapes? O cautes, O stipes! Sic loquuntur Caesares? Sic concipi solent decreta Romana? Quis umquam satrapes in consiliis Romanorum nominari audivit? Non teneo memoria umquam legisse me ullum, non modo Romanum, sed ne in Romanorum quidem provinciis satrapem nominatum. At hic Imperatoris satrapes vocat, eosque senatui praeponit, cum omnes honores, etiam qui principi deferuntur, tantum a senatu decernantur, aut iuncto[171] “populoque Romano.” Hinc est quod in lapidibus vetustis aut tabulis aereis aut numismatis duas litteras videmus scriptas: S. C.; id est, “Senatus consulto,” vel quattuor:[172] S. P. Q. R., hoc est, “Senatus populusque Romanus.” Et, ut Tertullianus meminit, cum Pontius Pilatus de admirandis Christi actionibus ad Tiberium Caesarem, non ad senatum, scripsisset, siquidem ad senatum scribere de magnis rebus magistratus consueverant, senatus hanc rem indigne tulit, Tiberioque praerogativam ferenti ut Iesus pro deo coleretur repugnavit, ob tacitam tantummodo indignationem offensae senatoriae dignitatis. Et ut scias quantum senatus valeat auctoritas, ne pro deo coleretur obtinuit.

Quid! Quod ais optimates? Quos aut primarios in republica viros intelligimus, qui cur nominentur[173] cum de ceteris magistratibus silentium sit? aut eos qui populares non sunt, benevolentiam populi aucupantes, sed optimi cuiusque et bonarum partium studiosi ac defensores, ut Cicero quadam oratione demonstrat? Ideoque Caesarem ante oppressam rempublicam popularem fuisse dicimus, Catonem ex optimatibus, quorum differentiam Sallustius explicavit. Neque hi optimates magisquam populares aut ceteri boni viri dicuntur in consilio adhiberi.

Sed quid mirum si adhibentur optimates, ubi cunctus populus, si homini credimus, cum senatu et Caesare iudicavit, et is quidem Romanae ecclesiae subiacens! Et quis iste est populus? Romanusne? At cur non dicitur populus Romanus potiusquam populus subiacens? Quae nova ista contumelia est in Quirites, de quibus optimi poetae elogium est:

“Tu regere imperio populos, Romane, memento?”

Qui regit alios populos,[174] ipse vocatur populus subiacens, quod inauditum est. Nam in hoc, ut in multis epistolis Gregorius testatur, differt Romanus princeps[175] a ceteris, quod solus est princeps liberi populi. Ceterum ita sit ut vis. Nonne et alii populi subiacent? An alios quoque significas? Quomodo fieri istud triduo poterat, ut omnes populi subiacentes imperio Romanae ecclesiae illi decreto adessent? Tametsi num[176] omnis faex populi iudicabat? Quid! Antequam subiecisset Romano pontifici populum Constantinus subiectum vocaret? Quid! Quod ii[177] qui subiacentes vocantur faciendo dicuntur praefuisse decreto? Quid! Quod hoc ipsum dicuntur decrevisse, ut sint subiacentes et ut ille cui subiacent hos habeat subiacentes? Quid agis aliud, infelix,[178] nisi ut iudices te voluntatem fallendi habere, facultatem non habere?

“Eligentes nobis ipsum principem apostolorum, vel eius
vicarios, firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est
terrena imperialis potentia, ita eius sacrosanctam Romanam
ecclesiam decrevimus veneranter honorare, et amplius quam
nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam
beati Petri gloriose exaltari,[179] tribuentes ei potestatem
et gloriam et dignitatem, atque vigorem et honorificentiam
imperialem.”

Revivisce paulisper, Firmiane[180] Lactanti, resisteque huic asino tam vaste immaniterque rudenti. Ita verborum turgentium strepitu delectatur, ut eadem repetat et inculcet quae modo dixerat. Huncne in modum aevo tuo loquebantur Caesarum scribae, ne dicam agasones? Elegit sibi illos Constantinus non patronos, sed “esse patronos.” Interposuit illud “esse” ut numerum redderet concinniorem. Honesta ratio! Barbare loqui ut venustius currat oratio, si modo quid in tanta scabritia venustum esse potest! “Eligentes principem apostolorum, vel eius vicarios.” Non eligis[181] Petrum et eius deinceps vicarios, sed aut hunc exclusis illis, aut illos hoc excluso. Et pontifices Romanos appellat vicarios Petri, quasi vel vivat Petrus, vel minori dignitate sint ceteri quam Petrus fuit. Nonne et illud barbarum est; “a nobis nostroque imperio?” Quasi imperium habeat animum concedendi et potestatem! Nec fuit contentus dicere “obtineant,” nisi etiam diceret “concessam,” cum satis alterum esset. Et illud “firmos patronos,” perquam elegans est! Scilicet firmos vult ne pecunia corrumpantur aut metu labantur. Et illud “terrena imperialis potentia”; duo adiectiva sine copula! Et illud “veneranter honorare,” et illud “nostrae imperialis serenitatis mansuetudo!” Lactantianam eloquentiam redolet, cum de potentia agatur imperii, serenitatem nominare et mansuetudinem, non amplitudinem et maiestatem. Quod etiam tumida superbia inflatum est, ut in illo quoque, “gloriose exaltari”[182] per “gloriam et potestatem et dignitatem, et vigorem et honorificentiam imperialem”! quod ex Apocalypsi sumptum videtur, ubi dicitur: “Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem[183] et sapientiam et fortitudinem et honorem et benedictionem.” Frequenter, ut posterius liquebit, titulos Dei sibi arrogare fingitur Constantinus, et imitari velle sermonem sacrae Scripturae, quem numquam legerat.

“Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat, tam super
quatuor sedes Alexandrinam, Antiochenam, Ierosolimitanam,
Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe
terrarum Dei ecclesias; etiam pontifex, qui per tempora ipsius
sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps
cunctis sacerdotibus et totius mundi existat, et eius iudicio,
quae ad cultum Dei et fidem Christianorum vel stabilitatem
procurandam fuerint, disponantur.”[184]

Omitto hic barbariem sermonis, quod “princeps sacerdotibus” pro “sacerdotum” dixit, et quod in eodem loco posuit “extiterit” et “existat,” et, cum dixerit “in universo orbe terrarum,” iterum addit “totius mundi,” quasi quiddam diversum, aut caelum, quae mundi pars est, complecti velit, cum bona pars orbis terrarum sub Roma non esset, et quod “fidem Christianorum,” “vel stabilitatem procurandam,” tamquam non possent simul esse, distinxit, et quod “decernere” et “sancire” miscuit, et veluti prius cum ceteris Constantinus non iudicasset, decernere eum et, tamquam poenam proponat, sancire, et quidem una cum populo sancire facit. Quis hoc Christianus pati queat, et non papam, qui hoc patitur ac libens audit et recitat, censorie severeque castiget, quod, cum a Christo primatum acceperit Romana sedes et id, Gratiano testante multisque Graecorum, octava synodus declararit, accepisse dicatur a Constantino vix dum Christiano tamquam a Christo? Hoc ille modestissimus princeps dicere, hoc piissimus pontifex audire voluisset? Absit tam grave ab utroque illorum nefas!

Quid, quod multo est absurdius, capitne rerum natura, ut quis de Constantinopoli loqueretur tamquam una patriarchalium sedium, quae nondum esset nec patriarchalis, nec sedes, nec urbs Christiana, nec sic nominata, nec condita, nec ad condendum destinata? Quippe privilegium concessum est triduo quod Constantinus esset effectus Christianus, cum Byzantium[185] adhuc erat, non Constantinopolis. Mentior nisi hoc quoque confiteatur[186] hic stolidus. Scribit enim prope calcem privilegii:

“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam
potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae
provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et
illic nostrum constitui imperium.”

Si ille transferre volebat alio imperium, nondum transtulerat. Si illic volebat constituere imperium, nondum constituerat. Si sic volebat aedificare urbem, nondum aedificaverat. Non ergo fecisset mentionem de patriarchali, de una quattuor sedium, de Christiana, de sic nominata, de condita; de qua condenda, ut historiae placet quam Palea in testimonium affert, ne cogitarat quidem. A qua[187] non videt haec belua, sive is Palea sit, sive alius quem Palea sequitur, se dissentire, ubi Constantinus, non sua sponte, sed inter quietem admonitu Dei, non Romae, sed Byzantii, non intra paucos dies, sed post aliquot annos, dicitur decrevisse de urbe condenda, nomenque quod in somnis edoctus fuerat indidisse. Quis ergo non videt, qui privilegium composuit, eum diu post tempora Constantini fuisse, et, cum vellet adornare mendacium, excidisse sibi quod ante dixisset haec gesta esse Romae tertio die quam ille fuisset baptizatus: ut in eum decentissime cadat tritum vetustate proverbium, “Mendaces memores esse oportere”?

Quid, quod Byzantiam provinciam vocat quod erat oppidum nomine[188] Byzantium? Locus haudquaquam capax tantae urbis condendae: namque muris complexa est Constantinopolis vetus Byzantium! Et hic in eius optimo loco ait urbem esse condendam! Quid, quod Thraciam,[189] ubi positum erat Byzantium, vult esse in oriente, quae vergit ad Aquilonem! Opinor ignorabat Constantinus locum quem condendae urbi delegerat, sub quo caelo esset, urbsque an provincia, quanta eius mensura foret!

“Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro
continuatione luminariorum possessionum praedia contulimus,
et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem
iussionem sacram tam in oriente quam in occidente quam etiam
a septentrione et meridionali plaga, videlicet in Iudaea,
Graecia, Asia, Thracia, Africa, et Italia, vel diversis
insulis, nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione,
ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi
pontificis successorumque eius omnia disponantur.”

O furcifer! Ecclesiaene, id est templa, Romae erant Petro et Paulo dicatae? Quis eas exstruxerat?[190] Quis aedificare ausus fuisset cum nusquam foret, ut historia ait, Christianis locus nisi secreta et latebrae? Aut si qua templa Romae fuissent illis dicata apostolis, non erant digna in quibus tanta luminaria accenderentur; aediculae sacrae, non aedes; sacella, non templa; oratoria inter privatos parietes, non publica delubra. Non ergo ante cura gerenda erat de luminaribus templorum, quam de ipsis templis.

Quid ais tu, qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum beatos, Silvestrum vero cum adhuc vivit beatissimum, et suam qui paulo ante fuisset ethnicus iussionem sacram? Tantane conferenda sunt pro luminaribus continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur? At quae ista praedia sunt, praesertim “possessionum”? Praediorum possessiones dicere solemus, non “possessionum praedia.” Das praedia, nec quae praedia explicas. Ditasti diversis rebus, nec quando, nec quibus rebus ostendis. Vis plagas orbis a Silvestro disponi, nec pandis quo genere disponendi. Concessisti haec antea? Cur te hodie incoepisse significas honorare ecclesiam Romanam et ei privilegium concedere? Hodie concedis; hodie ditas? Cur dicis “concessimus” et “ditavimus”? Quid loqueris, aut quid sentis, bestia? Cum fabulae machinatore mihi sermo est, non cum optimo principe Constantino.

Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam requiro, qui nullo ingenio, nulla litteratura es praeditus; qui ais “luminariorum” pro luminarium, et “orientalibus transferri regionibus” pro eo quod est ad orientales transferri regiones? Quid porro? Istaene sunt quattuor plagae? Quam orientalem numeras? Thraciamne? At, ut dixi, vergit ad septentrionem. An Iudaeam? At magis ad meridiem spectat, utpote vicina Aegypto. Quam item occidentalem? Italiamne? At haec in Italia gerebantur, quam nemo illic agens occidentalem vocat; cum Hispanias dicamus esse in occidente; et Italia hinc ad meridiem illinc ad arcton magisquam ad occidentem vergit. Quam septentrionalem? An Thraciam? At ipse ad orientem esse vis. An Asiam? At haec sola totum possidet orientem, septentrionem vero communem[191] cum Europa. Quam meridionalem? Certe Africam. At cur non aliquam nominatim provinciam proferebas? Nisi forte Aethiopes Romano imperio suberant. Et nihilominus non habent locum Asia et Africa cum orbem terrarum in quattuor dividimus partes et nominatim regiones singularum referimus, sed cum in tres, Asiam, Africam, Europam; nisi Asiam pro Asiatica provincia, Africam pro ea provincia quae prope Gaetulos[192] est, appellas, quae non video cur praecipue nominentur.[193]

Sicine[194] locutus esset Constantinus, cum quattuor orbis plagas exsequitur,[195] ut has regiones nominaret, ceteras non nominaret; et a Iudaea inciperet, quae pars Syriae numeratur et quae amplius Iudaea non erat, eversa Hierosolima, fugatis et prope exstinctis[196] Iudaeis, ita ut credam vix aliquem in sua tunc patria remansisse, sed alias habitasse nationes? Ubi tandem erat Iudaea, quae nec Iudaea amplius vocabatur, ut hodie videmus illud terrae nomen exstinctum? Et sicut exterminatis Chananeis Chananea regio desiit appellari, commutato nomine in Iudaeam a novis incolis, ita exterminatis Iudaeis et convenis gentibus eam incolentibus desierat Iudaea nominari.

Nuncupas Iudaeam, Thraciam, insulas; Hispanias vero, Gallias, Germanos non putas nuncupandos, et cum de aliis linguis loquaris, Hebraea, Graeca, barbara, de ulla provinciarum Latino sermone utentium non loqueris. Video: has tu ideo[197] omisisti, ut postea in donatione complectereris. Et quid non tanti erant tot provinciae occidentis, ut continuandis luminaribus suppeditarent sumptus, nisi reliquus orbis adiuvaret?

Transeo quod haec concedi ais per largitatem; non ergo, ut isti aiunt, ob leprae curationem. Alioquin insolens sit, quisquis renumerationem loco munerum ponit.

“Beato Silvestro eius vicario de praesenti tradimus palatium
imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam
capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale,
videlicet lorum quod imperiale circumdare[198] solet collum,
verum etiam chlamydem[199] purpuream, atque tunicam coccineam,
et omnia imperialia indumenta, seu etiam dignitatem imperialium
praesidentium equitum; conferentes etiam ei imperialia sceptra,
simulque cuncta signa atque banna et diversa ornamenta
imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et
gloriam potestatis nostrae.

“Viris etiam diversi ordinis reverendissimis[200] clericis
sanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularis
potentiae et praecellentiae habere sancimus, cuius amplissimus
noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios,[201]
consules effici. Nec non in ceteris dignitatibus imperialibus
eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis extat decorata
militia, ita clerum sanctae Romanae ecclesiae adornari
decrevimus. Et quemadmodum imperialis potentia diversis
officiis, cubiculariorum nempe et ostiariorum[202] atque
omnium concubitorum ordinatur,[203] ita et sanctam Romanam
ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus
praefulgeat, decernimus[204] et ut clerici sancti eiusdem
sanctae Romanae ecclesiae mappulis et linteaminibus, id est
candidissimo colore decoratos equos equitent, et sicut noster
senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido
linteamine illustrentur, et ita caelestia sicut terrena ad
laudem Dei decorentur.”

O sancte Iesu! Ad hunc sententias volventem sermonibus imperitis non respondebis de turbine? Non tonabis? Non in tantam blasphemiam[205] ultricia fulmina iaculabere? Tantumne probrum in tua familia sustines? Hoc audire, hoc videre, hoc tamdiu conniventibus oculis praeterire potes? Sed patiens[206] es, et multae misericordiae. Vereor tamen ne patientia haec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos fuit, de quibus dixisti: “Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis,” et alibi: “Tradidi eos in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, quia non probaverunt se habere notitiam mei.” Iube me, quaeso, Domine, ut exclamem adversus eos, et forte convertantur.[207]

O Romani pontifices, exemplum facinorum omnium ceteris pontificibus! O improbissimi scribae et Pharisaei,[208] qui sedetis super cathedram Moysi, et opera Dathan et Abiron facitis! Itane vestimenta, apparatus, pompa, equitatus, omnis denique vita Caesaris vicarium Christi decebit? Quae communicatio sacerdotis ad Caesarem? Istane Silvester vestimenta sibi induit? Eo apparatu incessit? Ea celebritate ministrantium domi vixit atque regnavit? Sceleratissimi homines non intelligunt Silvestro magis vestes Aaron, qui summus Dei sacerdos fuerat, quam gentilis principis fuisse sumendas.

Sed haec alias erunt exagitanda vehementius. Impraesentiarum autem de barbarismo cum[209] hoc sycophanta loquamur, cuius ex stultiloquio impudentissimum eius patescit[210] sua sponte mendacium.

“Tradimus,” inquit, “palatium imperii nostri Lateranense”; quasi male hoc loco inter ornamenta donum palatii posuisset, iterum postea ubi de donis agitur replicavit. “Deinde diadema”; et quasi illi non videant qui adsunt, interpretatur; “videlicet coronam.” Verum hic non addidit “ex auro,” sed posterius easdem res inculcans inquit; “ex auro purissimo et gemmis preciosis.” Ignoravit homo imperitus diadema e panno esse aut fortassis ex serico; unde sapiens illud regis dictum celebrari solet, quem ferunt traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret retentum diu considerasse ac dixisse: “O nobilem magisquam felicem pannum! Quem si quis penitus agnosceret,[211] quam multis sollicitudinibus[212] periculisque et miseriis sis refertus, ne humi quidem iacentem vellet tollere.” Iste non putat illud nisi ex auro esse, cui circulus aureus nunc cum gemmis apponi a regibus solet. Verum non erat rex Constantinus, nec regem appellare, nec regio se ritu ornare fuisset ausus. Imperator Romanorum erat, non rex. Ubi rex est, ibi respublica non est. At in republica multi fuerunt etiam uno tempore imperatores; nam Cicero frequenter ita scribit: M. Cicero imperator illi vel illi imperatori salutem: licet postea peculiari nomine Romanus princeps, ut summus omnium, imperator appelletur.

“Simulque phrygium, nec non superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare solet collum.” Quis umquam phrygium Latine dici audivit? Tu mihi dum barbare loqueris videri vis Constantini aut Lactantii esse sermonem. Plautus in Menaechmis[213] phrygionem[214] pro concinnatore vestium posuit. Plinius phrygionas[215] appellat vestes acu pictas, quod earum Phryges fuerint[216] inventores. Phrygium vero quid significat?[217] Hoc non exponis, quod obscurum; exponis quod est clarius. Superhumerale ais esse lorum, nec quid sit lorum tenes; non enim cingulum ex corio factum, quod dicitur lorum, sentis circumdari pro ornamento Caesaris collo: hinc est quod habenas et verbera vocamus lora; quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis quae auratae collo equi aut alterius pecudis circumdari assolent intelligi potest. Quae te res, ut mea fert opinio, fefellit, et cum lorum circumdare collo[218] Caesaris atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de summo pontifice, equum aut asinum[219] facis.

“Verum et chlamydem[220] purpuream, atque tunicam coccineam.” Quia Matthaeus ait chlamydem coccineam, et Ioannes vestem purpuream, utrumque voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color est, ut Evangelistae significant, quid tu non fuisti contentus alterum nominasse, ut illi contenti fuerunt: nisi accipis purpuram, ut nunc imperiti loquuntur, genus panni serici colore albo? Est autem purpura piscis, cuius sanguine lana tingitur, ideoque a tinctura datum est nomen panno, cuius color pro rubro accipi potest, licet sit magis nigricans et proximus colori sanguinis concreti, et quasi violaceus. Inde ab Homero atque Virgilio purpureus dicitur sanguis et marmor porphyritum,[221] cuius color est simillimus amethysto;[222] Graeci enim purpuram porphyram vocant. Coccineum pro rubro accipi forte non ignoras; sed cur faciat coccineum cum nos dicamus coccum, et chlamys quod genus sit vestimenti, iurarem te plane nescire.

Atque ut ne se[223] longius persequendo singulas vestes mendacem proderet, uno semel verbo complexus est, dicens; “omnia imperialia indumenta.” Quid! Etiamne illa quibus in bello, quibus in venatione, quibus in conviviis, quibus in ludis amiciri solet? Quid stultius quam omnia Caesaris indumenta dicere convenire pontifici?

Sed quam lepide addit; “Seu etiam dignitatem imperialium praesidentium equitum”! “Seu” inquit. Distinguere duo haec invicem voluit, quasi multum inter se habeant similitudinis, et de imperatorio habitu ad equestrem dignitatem delabitur,[224] nescio quid loquens. Mira quaedam effari vult, sed deprehendi in mendacio[225] timet, eoque inflatis buccis et turgido gutture dat sine mente sonum.

“Conferentes ei etiam imperialia sceptra.” Quae structura orationis! Qui nitor! Qui ordo! Quaenam sunt sceptra ista imperialia? Unum est sceptrum, non plura; si modo sceptrum gerebat imperator. Num et pontifex sceptrum manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem et galeam et iaculum?

“Simulque cuncta signa atque banna.” Quid tu “signa” accipis? Signa sunt aut statuae, unde frequenter legimus signa et tabulas pro sculpturis ac picturis,—prisci enim non in parietibus pingebant, sed in tabulis,—aut vexilla, unde illud; “Signa, pares aquilas.” A priore significato sigilla dicuntur parvae statuae atque sculpturae. Num ergo statuas aut aquilas suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius? At “banna” quid sibi velit, non invenio. Deus te perdat, improbissime mortalium, qui sermonem barbarum attribuis saeculo erudito!

“Et diversa ornamenta imperialia.” Quia dixit “banna,” satis putavit significatum esse, et ideo cetera sub verbum universale conclusit. Et quam frequenter inculcat “imperalia”; quasi propria quaedam sint ornamenta imperatoris magis quam consulis, quam dictatoris, quam Caesaris!

“Et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam
potestatis nostrae.”

“Proicit ampullas et sesquipedalia verba,”

“Rex regum Darius, consanguineusque deorum,”

numquam nisi numero plurali loquens.[226] Quae est ista processio imperialis; cucumeris per herbam torti, et crescentis[227] in ventrem? Triumphasse existimas Caesarem quotiens domo prodibat, ut nunc solet papa, praecedentibus albis equis, quos stratos ornatosque famuli dextrant; quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius, nihilque a pontifice Romano alienius? Quae etiam ista gloria est? Gloriamne, ut Hebraeae linguae mos est, pompam et apparatus illum splendorem homo Latinus appellasset? Ut illud quoque militiam pro milites, quod ab Hebraeis sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius scribae numquam aspexerant?

Verum quanta est munificentia tua, Imperator, qui non satis habes ornasse[228] pontificem, nisi ornes et omnem clerum! “Culmen singularis potentiae et praecellentiae,” ais, “effici patricios, consules.” Quis audivit senatores aliosve homines effici patricios? Consules efficiuntur, non patricii;[229] ex domo vel patricia, quae eadem senatoria dicitur, siquidem senatores patres conscripti sunt, vel ex equestri, vel ex plebeia; plusque est senatorem esse quam patricium, nam senator est unus e delectis consiliariis reipublicae, patricius[230] vero qui e domo senatoria ortum ducit. Ita qui senator aut ex patribus conscriptis non protinus et patricius[230] est. Ridiculeque Romani mei hoc tempore faciunt, qui praetorem suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno homine constare possit, necesseque sit senatorem habere collegas; et is[231] qui nunc senator dicitur fungatur officio praetoris. At dignitas patriciatus in multis libris invenitur, inquies. Audio: sed in his qui de temporibus post Constantinum loquuntur. Ergo post Constantinum privilegium confectum est.

Sed numquid clerici fieri consules possunt? Coniugio sibi interdixere Latini clerici: et consules fient, habitoque delectu militum cum legionibus et auxiliis in provincias, quas fuerint sortiti, se conferent? Ministrine et servi consules fient?[232] Nec bini, ut solebat, sed centeni ac milleni ministri qui Romanae ecclesiae servient, dignitate afficientur imperatoria? Et ego stolidus mirabar quod papa effici diceretur! Ministri imperatores erunt; clerici vero milites. Militesne clerici fient, aut militaria ornamenta gestabunt, nisi imperialia ornamenta universis clericis impertis? Nam nescio quid dicas. Et quis non videt hanc fabulam ab iis excogitatam esse, qui sibi omnem vestiendi licentiam esse voluerunt? Ut existimem, si qua inter daemones qui aerem incolunt ludorum genera exercentur, eos exprimendo clericorum cultu, fastu, luxu, exerceri, et hoc scaenici[233] lusus genere maxime delectari.

Utrum magis insequar, sententiarum an verborum stoliditatem? Sententiarum audistis. Verborum haec est; ut dicat senatum videri adornari, quasi non utique adornetur, et quidem adornari gloria; et quod fit, factum esse velit, ut “promulgavimus” pro promulgamus, illo enim modo sonat iucundius oratio; et eandem rem per praesens et per praeteritum enuntiet, velut “decernimus” et “decrevimus”; et omnia sint referta his vocibus, “decernimus,” “decoramus,” “imperialis,” “imperatoria,” “potentia,” “gloria”; et “exstat” pro est posuerit, cum “extare” sit supereminere, vel superesse; et “nempe” pro scilicet; et “concubitores” pro contubernales. “Concubitores” sunt qui concumbunt, et coeunt; nimirum scorta intelligenda sunt. Addit, cum quibus dormiat, ne timeat, opinor, nocturna phantasmata: addit cubicularios: addit hostiarios.

Non otiosum[234] est, quare haec ab eo minuta referuntur. Pupillum instituit aut adolescentem filium, non senem; cui omnia quibus necesse habet tenera aetas ipse velut amantissimus pater praeparat, ut David Salomoni[235] fecit. Atque ut per omnes numeros fabula impleatur, dantur clericis equi, ne asinario illo Christi more super asellos sedeant; et dantur non operti sive instrati operimentis coloris albi, sed decorati colore albo. At quibus operimentis! Non stragulis, non Babylonicis, aut quo alio genere, sed “mappulis et linteaminibus”! Mappae ad mensam pertinent, linteamina ad lectulos. Et quasi dubium sit cuius sint haec coloris, interpretatur; “id est candidissimo colore.” Dignus Constantino sermo, digna Lactantio facundia, cum in ceteris, tum vero in illo “equos equitent”!

Et cum de vestitu senatorum nihil dixerit, non de laticlavo, non de purpura, non de ceteris, de calceamentis sibi loquendum putavit; nec lunulas appellavit, sed udones, sive “cum udonibus,” quos ut solet homo ineptus exponit, “id est candido linteamine,” quasi udones linteamen sint! Non occurrit impraesentiarum,[236] ubi repererim “udones,” nisi apud Martialem Valerium, cuius disticon quod inscribitur “Udones Cilicii”[237] hoc est:

“Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti;
Cinyphio[238] poterit planta latere sinu.”

Ergo non linei utique, nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus non calceari pedes senatorum ait, sed senatores illustrari.

Atque per hoc, “sicut caelestia ita terrena[239] ad laudem Dei decorentur,” quae tu “caelestia” vocas; quae “terrena”? Quomodo caelestia decorantur? Quae autem Deo laus sit ista tu videris. Ego vero, si qua mihi fides est, nihil puto nec Deo nec ceteris hominibus magis esse invisum quam tantam clericorum in rebus saecularibus licentiam. Verum quid ego in singula impetum facio? Dies me deficiat,[240] si universa, non dico amplificare, sed attingere velim.

“Pre[241] omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro
et successoribus eius ex nostro indictu, ut quem placatus
proprio consilio clericare voluerit et in religioso numero
religiosorum clericorum connumerare, nullus ex omnibus
praesumat superbe agere.”

Quis est hic Melchisedec, qui patriarcham Abraam benedicit? Constantinusne, vix Christianus, facultatem ei, a quo baptizatus est et quem beatum appellat, tribuit clericandi? Quasi prius nec fecisset hoc Silvester nec facere potuisset! Et qua comminatione vetuit, ne quis impedimento esset? “Nullus ex omnibus praesumat superbe agere.” Qua etiam elegantia! “Connumerare in numero religioso religiosorum,” “clericare ... clericorum,” et “indictu,” et “placatus.”

Atque iterum ad diadema revertitur:

“Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius
diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi
concesserimus,[242] ex auro purissimo et gemmis pretiosis[243]
uti debeant pro honore beati Petri.”

Iterum interpretatur diadema; cum barbaris enim et obliviosis loquebatur; et adicit “de auro purissimo,” ne forte aliquid aeris aut scoriae crederes admixtum.[244] Et gemmas cum dixit, addit “pretiosas” eodem timore ne viles forsitan suspicareris. Cur tamen non “pretiosissimas,” quemadmodum “aurum purissimum”? Plus namque[245] interest inter gemmam et gemmam, quam inter aurum et aurum. Et cum dicere debuisset distinctum gemmis, dixit “ex gemmis.” Quis non vidit ex eo loco sumptum, quem princeps gentilis non legerat; “Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso”? Sic locutus[246] est Caesar vanitate quadam coronae suae iactandae, si modo Caesares coronabantur, in se ipsum contumeliousus, qui vereretur ne homines opinarentur eum non gestare coronam ex auro purissimo cum gemmis pretiosis, nisi indicasset?

Accipe causam cur sic loquatur; “pro honore beati Petri.” Quasi Christus non sit summus angularis lapis, in quo templum ecclesiae constructum est, sed Petrus; quod iterum postea facit. Quem si tantopere venerari volebat, cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni Baptistae Romae dicavit?

Quid? Illa loquendi barbaries nonne testatur non saeculo Constantini, sed posteriori, cantilenam hanc esse confictam? “Decernimus quod ... uti debeant,”[247] pro eo quod est decernimus[248] ut utantur: sic nunc barbari homines vulgo loquuntur et scribunt, “Iussi quod deberes venire,” pro eo quod est, “Iussi ut venires”: et “decrevimus” et “concessimus,” quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint.

“Ipse vero beatus papa super coronam clericatus, quam gerit
ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti
corona.”

O tuam singularem stultitiam, Constantine! Modo dicebas coronam super caput papae ad honorem facere beati Petri; nunc ais non facere, quia Silvester illam recusat; et cum factum recusantis probes, tamen iubes eum aurea uti corona; et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius successores dicis agere debere. Transeo quod rasuram coronam vocas, et papam pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat coeptus.

“Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, resurrectionem
Dominicam designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris
imposuimus, et tenentes frenum equi pro reverentia beati Petri
dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio
omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad
imperii nostri imitationem.”

Nonne videtur hic auctor fabulae non per imprudentiam, sed consulto et dedita opera praevaricari et undique ansas ad se reprehendendum praebere? In eodem[249] loco ait, phrygio et Dominicam resurrectionem repraesentari,[250] et imperii Caesarei esse imitationem; quae duo inter se maxime discrepant. Deum testor, non invenio quibus verbis, qua verborum atrocitate, confodiam hunc perditissimum nebulonem. Ita omnia verba plena insaniae evomit. Constantinum non tantum officio similem Moysi, qui summum sacerdotem iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria[251] facit exponentem, quod difficillimum est iis qui diu in sacris litteris[252] sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum pontificem maximum, ut multi Imperatores fuerunt, ut commodius ipsius ornamenta in alterum summum pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod[253] istam nefandissimam mentem non nisi in stultissimum hominem cadere permisit: quod etiam posteriora declarant. Namque Aaron sedenti in equo Moysen[254] inducit dextratoris exhibuisse officium, et hoc non per medium Israel, sed per Chananeos atque Aegyptios, id est per infidelem civitatem, ubi non tam imperium erat orbis terrarum quam daemonum, et daemones colentium populorum.

“Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed ut[255] magis
quam imperii terreni dignitas, gloria et potentia decoretur,
ecce tam palatium nostrum, quamque Romanam urbem et omnes
Italiae sive occidentalium regionum provincias,[256] loca,
civitates beatissimo pontifici et universali papae Silvestro
tradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius
per pragmaticum constitutum decrevimus disponendas atque iuri
sanctae Romanae ecclesiae permanendas.”

De hoc in oratione Romanorum atque Silvestri multa disseruimus. Huius loci est ut dicamus neminem fuisse facturum ut nationes uno cunctas verbo donationis involveret, et qui minutissima quaeque superius est exsecutus, lorum, calceos,[257] linteamina equorum,[258] non referret nominatim provincias,[259] quarum singulae non[260] singulos reges nunc aut principes regibus pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator quae provinciae sub Constantino erant, quae non erant. Nam certe cunctae sub eo non erant.[261] Alexandro exstincto videmus singulas regiones in ducum partitione numeratas; a Xenophonte terras principesque nominatos, qui vel ultro vel armis sub imperio Cyri fuerunt; ab Homero Graecorum barbarorumque regum nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem, numerum navium et prope numerum[262] militum, catalogo[263] comprehensum, cuius exemplum cum multi Graeci, tum vero nostri Latini, Ennius, Virgilius, Lucanus, Statius, aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et Moyse in divisione terrae promissionis viculos quoque universos fuisse descriptos;[264] et tu gravaris etiam provincias recensere? Occidentales tantum provincias nominas. Qui sunt fines occidentis; ubi incipiunt, ubi desinunt? Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et orientis, meridieique et septentrionis, ut sunt Asiae, Africae, Europae? Necessaria verba subtrahis, ingeris supervacua. Dicis, “provincias, loca, civitates.” Nonne et provinciae et urbes loca sunt? Et cum dixeris provincias, subiungis civitates, quasi hae sub illis non intelligantur. Sed non est mirum qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem urbium provinciarumque nomina praeterire, et quasi lethargo oppressum, quid loquatur ignorare. “Italiae sive occidentalium regionum,” tamquam aut hoc aut illud, cum tamen utrumque intelligat: appellans “provincias regionum,” cum sint potius regiones provinciarum; et “permanendam”[265] dicens pro permansuram.

“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam
potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae
provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et
illic nostrum constitui imperium.”[266]

Taceo quod dixit civitates aedificari, cum urbes aedificentur non civitates; et “Byzantiam[267] provinciam.” Si tu es Constantinus, redde causam cur illum potissimum locum condendae urbi[268] delegeris. Quod enim alio te transferas post Romam traditam non tam congruum quam necessarium est. Nec te appelles imperatorem, qui Romam amisisti, et de nomine Romano, quod discerpis, pessime meritus es; nec regem, quod nemo ante te fecit; nisi ideo te regem appelles quia Romanus esse desiisti.[269] Sed affers causam sane honestam:

“Quoniam ubi princeps sacerdotum et Christianae religionis
caput constitutum est ab imperatore caelesti iustum non est ut
illic imperator terrenus habeat potestatem.”

O stultum David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam, Iosiamque, et ceteros reges, stultos ac parum religiosos, qui in urbe Hierusalem cum summis sacerdotibus habitare sustinuerunt, nec tota illis urbe cesserunt! Plus sapit Constantinus triduo quam illi tota vita sapere potuerunt! Et “imperatorem caelestem” appellas, quia terrenum accepit imperium; nisi Deum intelligis,—nam ambigue loqueris,—a quo terrenum principatum sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum esse mentiris.

“Haec vero omnia, quae per hanc imperialem sacram[270] et per
alia divalia decreta statuimus et firmamus,[271] usque in finem
mundi illibata et inconcussa permanere decrevimus.”

Modo terrenum te vocaveras, Constantine: nunc divum sacrumque vocas. Ad gentilitatem recidis, et plusquam gentilitatem. Deum te facis, et verba tua sacra, et decreta immortalia; nam mundo imperas ut tua iussa conservet “illibata et inconcussa.” Non cogitas quis tu es, modo e[272] sordidissimo impietatis caeno[273] lotus et vix perlotus? Cur non addebas; “Iota unum aut unus apex de privilegio hoc non praeteribit,[274] ut non magis pereat caelum et terra?” Regnum Saul a Deo electi ad filios non pervenit; regnum David in nepote discerptum est, et postea exstinctum. Et tu ad finem usque mundi regnum, quod tu sine Deo[275] tradis, permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam tam cito te docuit mundum esse periturum? Nam poetis, qui hoc etiam testantur, non puto te hoc tempore fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius tibi affinxit.

Ceterum, qui tam magnifice superbeque locutus est, timere incipit, sibique diffidere, eoque obtestationibus agit:

“Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit,[276] et
coram terribili eius iudicio obtestamur[277] omnes nostros
successores Imperatores vel cunctos optimates, satrapas etiam
amplissimumque senatum et universum populum in universo orbe
terrarum, nec non[278] et in posterum,[279] nulli eorum quoquo
modo licere hoc aut confringere vel in quoquam convelli.”

Quam aequa, quam religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per innocentiam et fidem obtestetur ceteros lupos atque pastores, ne oves, quas sustulit interque filios et amicos partitus est, aut illi adimere, aut hi repetere tentent. Quid tantopere extimescis, Constantine? Si opus tuum ex Deo non est, dissolvetur: sin ex Deo, dissolvi non poterit. Sed video! Voluisti imitari Apocalypsim ubi dicitur: “Contestor autem audienti omnia verba prophetiae libri huius; si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae et de civitate sancta.” At tu numquam legeras Apocalypsim, ergo non sunt haec verba tua.

“Si quis autem, quod non[280] credimus, in hoc temerator
exstiterit, aeternis condemnationibus subiaceat condemnatus,
et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi in praesenti et
in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori
concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.”

Hic terror atque haec comminatio non[281] saecularis principis solet esse, sed priscorum sacerdotum ac flaminum, et nunc ecclesiasticorum. Itaque non est Constantini oratio haec, sed alicuius clericuli stolidi, nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et crasi, ac inter crapulam interque fervorem vini has sententias et haec verba ructantis, quae non in alium transeunt, sed in ipsum convertuntur auctorem. Primum ait, “aeternis condemnationibus subiaceat,” deinde, quasi plus addi queat, alia addere vult, et post aeternitatem poenarum adiungit poenas vitae praesentis; et cum Dei condemnatione nos terreat, adhuc, quasi maius quiddam sit, terret nos odio Petri,—cui Paulum cur adiungat, aut cur solum, nescio. Iterumque solito lethargo ad poenas aeternas redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si minae hae exsecrationesque Constantini forent, invicem exsecrarer ut tyrannum et profligatorem reipublicae meae, et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis extimescat[282] exsecrationem avarissimi hominis et ritu histrionum verba simulantis ac sub persona Constantini alios deterrentis? Hoc est proprie hypocritam esse, si Graecam vocem exquirimus, sub aliena persona abscondere tuam.

“Huius vero imperialis decreti paginam propriis manibus
roborantes super venerandum corpus beati Petri posuimus.”

Chartane an membrana fuit pagina in qua scripta haec sunt? Tametsi paginam vocamus alteram faciem, ut dicunt, folii; veluti quinternio habet folia dena, paginas vicenas.

O rem inauditam et incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse me quendam[283] memini, quis librum Iob scripsisset; cumque ille respondisset, “Ipse Iob,” tunc me subiunxisse, “Quo pacto igitur de sua ipsius morte faceret mentionem?” Quod de multis aliis libris dici potest, quorum ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari potest id quod nondum esset administratum, et in tabulis contineri id quod post tabularum, ut sic dicam, sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil aliud est quam paginam privilegii ante fuisse mortuam sepultamque quam natam, nec tamen umquam a morte atque sepultura reversam; praesertim antequam conscripta esset roboratam, nec id una tantum sed utraque Caesaris manu. Et quid istud est roborare illam? Chirographone Caesaris, aut anulo signatorio? Magnum nimirum robur, maiusque multo quam si tabulis aereis mandavisset! Sed non est opus scriptura aerea, cum super corpus beati Petri charta reponatur. Cur hic Paulum retices, qui simul iacet cum Petro, et magis custodire possent ambo quam si afforet tantummodo corpus unius?

Videtis artes malitiamque[284] nequissimi Sinonis. Quia donatio Constantini doceri non potest, ideo non in tabulis aereis sed charteis privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi apostoli dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro[285] inquirere, aut, si inquireremus, carie absumptum putaremus. Sed ubi tunc erat corpus beati Petri? Certe nondum in templo ubi nunc est, non in loco sane munito ac tuto. Ergo non illic Caesar paginam collocasset. An beatissimo Silvestro paginam non credebat, ut parum sancto, parum cauto, parum diligenti? O Petre, O Silvester, O sancti[286] Romanae ecclesiae pontifices, quibus oves Domini commissae sunt, cur vobis commissam paginam non custodistis?[287] Cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere passi estis? Opinor quia corpora quoque vestra contabuerunt. Stulte igitur fecit Constantinus. En redacta in pulverem pagina, ius simul privilegii in pulverem abiit!

Atqui, ut videmus, paginae exemplar ostenditur. Quis ergo illam de sinu sanctissimi apostoli temerarius accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit. Unde porro exemplar?[288] Nimirum aliquis antiquorum scriptorum debet afferri, nec posterior Constantini temporibus. At is nullus affertur, sed fortasse aliquis recens. Unde hic habuit? Quisquis enim de superiore aetate historiam texit, aut Spiritu Sancto dictante loquitur, aut veterum scriptorum et eorum quidem qui de sua aetate scripserunt sequitur auctoritatem. Quare quicumque veteres non sequitur, is de illorum numero erit quibus ipsa vetustas praebet audaciam mentiendi. Quod si quo in loco ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit quam illa glossatoris[289] Accursii de legatis Romanis ad leges accipiendas dimissis in Graeciam plusquam stulta narratio cum Tito Livio aliisque praestantissimis scriptoribus convenit.

“Datum Romae tertio Kalendas[290] Aprilis, Constantino Augusto
quarto consule et Gallicano quarto consule.”

Diem posuit penultimum Martii ut sentiremus hoc factum esse sub tempus sanctorum dierum, qui illo plerumque tempore solent esse. Et Constantino quartum consule, et Gallicano quartum consule! Mirum si uterque ter fuerat consul et in quarto consulatu forent collegae! Sed mirandum magis Augustum leprosum elephantia, qui morbus inter ceteros ut elephas inter beluas eminet, velle etiam accipere consulatum, cum rex Azarias simul ac lepra tactus est in privato se continuerit, procuratione regni ad Ionatam[291] filium relegata, ut fere omnes leprosi fecerunt! Quo uno argumento totum prorsus privilegium confutatur, profligatur, evertitur. Ac ne quis ambigat ante leprosum esse debuisse quam consulem, sciat et ex medicina paulatim hunc morbum succrescere, et ex notitia antiquitatis consulatum iniri Ianuario mense magistratumque esse annuum, et haec Martio proximo gesta referuntur.

Ubi neque hoc[292] silebo; in epistolis scribi solere “datum,” non autem in ceteris, nisi apud indoctos. Dicuntur enim epistolae dari vel illi, vel ad illum; illi quidem qui perfert ut puta tabellario, ut reddat et in manum porrigat homini cui mittuntur; ad illum vero ut ei a perferente reddantur, hic est is cui mittuntur.[293] Privilegium autem, ut aiunt, Constantini, quod reddi alicui non debebat, nec dari debuit dici: ut appareat eum qui sic locutus est mentitum esse, nec[294] scisse fingere quod Constantinum dixisse ac fecisse verisimile esset. Cuius stultitiae atque vesaniae affines se ac socios faciunt quicumque hunc vera dixisse existimant atque defendunt; licet nihil iam habeant quo opinionem suam, non dico defendere, sed honeste excusare, possint.

Comments

Log in to leave a comment.

The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineChapter II: Front Matter (2)

0%37 min left in chapter