Skip to content

Chapter III: Front Matter (3)

Text size

An honesta erroris excusatio est, cum patefactam videas veritatem, nolle illi acquiescere quia nonnulli magni homines aliter senserint?[295] Magni, inquam, dignitate, non sapientia nec virtute. Unde tantum[296] scis an illi quos tu sequeris, si eadem audissent quae tu, mansuri in sententia fuerint, an a sententia recessuri? Et nihilominus indignissimum est plus homini velle tribuere quam veritati, id est Deo. Ita enim quidam omnibus defecti rationibus solent mihi[297] respondere: Cur tot summi pontifices donationem hanc veram esse crediderunt? Testificor vos, me vocatis quo nolo, et invitum me maledicere summis pontificibus cogitis, quos magis in delictis suis operire vellem. Sed pergamus ingenue loqui, quandoquidem aliter agi nequit haec causa.

Ut fatear eos ita credidisse, et non malitia[298] fecisse; quid mirum si ista crediderunt, ubi tantum lucri blanditur, cum plurima, ubi nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam credant? Nonne apud Aram Coeli, in tam eximio templo et in loco maxime augusto,[299] cernimus pictam fabulam Sibyllae et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate Innocentii tertii haec scribentis, qui etiam de ruina templi Pacis sub natale Salvatoris, hoc est in partu Virginis, scriptum reliquit? Quae ad evertendam magis fidem quia falsa, quam ad stabiliendam quia miranda sunt, pertinent. Mentirine ob speciem[300] pietatis audet vicarius veritatis, et se scientem hoc piaculo obstringere? An non mentitur? Immo vero a sanctissimis viris se, cum hoc facit, dissentire non videt? Tacebo alios: Hieronymus Varronis testimonio utitur, decem Sibyllas fuisse; quod opus Varro ante Augustum condidit. Idem de templo Pacis ita scribit: “Vespasianus et Titus Romae templo Pacis aedificato, vasa templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt, quae Graeca et Romana narrat historia.” Et hic unus indoctus plus vult libello suo etiam barbare scripto credi quam fidelissimis veterum, prudentissimorum hominum historiis!

Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam ipsius tacito[301] praeteriri. Romae ex auctoritate papae ostenditur codex Bibliae,[302] tamquam reliquiae sanctorum luminibus[303] semper accensis, quod dicunt[304] scriptum chirographo Hieronymi. Quaeris argumentum? Quia multum, ut inquit Virgilius, est pictai vestis et auri: res quae magis Hieronymi manu indicat scriptum non esse. Illum ego diligentius inspectum comperi scriptum esse iussu regis, ut opinor, Roberti chirographo hominis imperiti.

Huic simile est, quamquam decem millia huiusmodi Romae sunt, quod inter religiosa demonstratur in tabella effigies Petri et Pauli, quam Silvester Constantino ab eisdem apostolis in somnis admonito in confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico quia negem effigies illas esse apostolorum (utinamque tam vera esset epistola nomine Lentuli missa de effigie Christi, quae non minus improbe ementita est quam privilegium quod confutavimus!) sed quia tabella illa a Sylvestro non fuerit exhibita Constantino; in quo non sustineo animi mei admirationem continere.

Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri, quia et omnis in hoc quaestio versatur, et mihi cum sermo sit cum pontificibus Romanis, de pontifice Romano potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile aliorum coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis quae ibi narrantur unam tantum de dracone attingam, ut doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim Gesta Silvestri ab Eusebio quodam Graeco homine, ut interpres testatur, composita sunt,[305] quae natio ad mendacia semper promptissima[306] est, ut Iuvenalis satirica[307] censura ait:

“... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia.”

Unde draco ille venerat? Romae dracones non gignuntur. Unde etiam illi venenum? In Africa tantum pestiferi dracones ob ardorem regionis esse dicuntur. Unde praeterea tantum veneni ut tam spatiosam civitatem peste corrumperet, praesertim cum in tam alto specu demersus esset, ad quem centum quinquaginta gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque interimunt. Nec Cato Caesarem fugiens cum tanta hominum manu per medias Africae harenas, dum iter faceret ac dormiret, ullum suorum comitum[308] serpentis afflatu vidit exstinctum; neque illi populi ob id aerem sentiunt pestilentem. Et si quid fabulis credimus, et Chimaera et Hydra et Cerberus sine noxa vulgo conspecti sunt ac tacti.

Adhuc quin eum Romani potius occidissent? Non poterant, inquis? At multo grandiorem serpentem in Africa ad ripam Bagradae[309] Regulus occidit. Hunc vero vel obstructo ore specus facile erat interimere. An nolebant? Ita, opinor, pro deo colebant, ut Babylonii fecerunt. Cur ergo, ut[310] Daniel illum dicitur occidisse, non et Silvester hunc potius occidisset, quem[311] canabaceo filo alligasset, et domum illam in aeternum perdidisset? Ideo commentator fabulae noluit draconem interimi, ne plane Danielis narratio referri videretur. Quod si Hieronymus, vir doctissimus ac fidelissimus interpres, Apollinarisque et Origenes atque Eusebius et nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si eam Iudaei in Veteris Instrumenti archetypo non agnoscunt; id est, si doctissimi quique Latinorum, plerique Graecorum, singuli Hebraeorum illam ut fabulam damnant, ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, quae nullius scriptoris auctoritate fulcitur, et quae magistram multo superat stultitia?

Nam quis beluae subterraneam domum aedificaverat? Quis illic eam collocaverat, et ne prodiret atque avolaret (volant enim dracones, ut quidam aiunt, etsi alii negant) imperaverat? Quis genus illud cibi excogitaverat?[312] Quis feminas,[313] easque virgines ac sanctimoniales, descendere praeceperat, nec nisi Kalendis? An tenebat draco quis esset dies Kalendarum? Et tam parco raroque erat cibo contentus? Nec virgines tam altum specum, tam immanem et esurientem beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco, ut feminis, ut virginibus, ut cibaria afferentibus. Credo, etiam cum illis fabulabatur. Quid ni, honore dicto, etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex draconis serpentisve cum matre concubitu geniti dicuntur. Quid, denegato postea victu, non potius aut prodisset,[314] aut fuisset exstinctus?

O miram hominum dementiam, qui his anilibus deliramentis fidem habent! Iam vero quamdiu hoc factitatum est? Quando fieri[315] coeptum? Ante adventum Salvatoris, an postea? Nihil horum scitur. Pudeat nos, pudeat harum neniarum et levitatis plusquam inimicae.[316] Erubescat Christianus homo, qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui quae non modo vera non sunt, sed nec verisimilia.

At enim inquiunt, hanc daemones potestatem in gentibus obtinebant, ut eas diis servientes illuderent. Silete, imperitissimi[317] homines, ne dicam sceleratissimos, qui fabulis vestris tale semper velamentum obtenditis! Non desiderat sinceritas Christiana patrocinium falsitatis; satis per se, superque sua ipsius luce ac veritate defenditur, sine istis commenticiis ac praestigiosis fabellis, in Deum, in Christum, in Spiritum Sanctum contumeliosissimis. Siccine Deus arbitrio daemonum[318] tradiderat genus humanum, ut tam manifestis, tam imperiosis miraculis seducerentur;[319] ut propemodum posset iniustitiae[320] accusari, qui oves lupis commisisset, et homines magnam errorum suorum haberent excusationem? Quod si tantum olim licebat daemonibus, et nunc apud infideles vel magis liceret; quod minime videmus, nec ullae ab eis huiusmodi fabulae proferuntur.

Tacebo de aliis populis; dicam de Romanis, apud quos paucissima miracula feruntur, eaque vetusta atque incerta. Valerius Maximus ait hiatum illum terrae in medio foro, cum se in eum Curtius armatum adacto equo immisisset, iterum coisse inque pristinam formam continuo revertisse. Item Iunonem Monetam, cum a quodam milite Romano captis Veiis per iocum interrogata esset, an Romam migrare vellet, respondisse velle.

Quorum neutrum Titus Livius sentit et prior auctor et gravior. Nam et hiatum permansisse vult, nec tam fuisse subitum quam vetustum, etiam ante conditam urbem, appellatumque Curtium lacum quod in eo delituisset Curtius Mettius Sabinus Romanorum fugiens impressionem; et Iunonem annuisse, non respondisse, adiectumque fabulae postea vocem reddidisse. Atque de nutu quoque palam est illos esse mentitos, vel quod motum simulacri, avellebant autem illud, interpretati sunt sua sponte esse factum, vel qua lascivia hostilem et victam et lapideam deam interrogabant, eadem lascivia annuisse finxerunt. Tametsi Livius[321] inquit non annuisse, sed milites quod annuisset exclamasse. Quae tamen boni scriptores non defendunt facta, sed dicta excusant. Nam prout idem Livius ait; “Datur haec[322] venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat.” Et alibi: “Sed in rebus tam antiquis si qua similia veri sunt pro veris accipiantur, satis habeam. Haec[323] ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem; neque affirmare neque refellere est operae pretium.”[324]

Terentius Varro, his duobus et prior et doctior et, ut sentio, gravior auctor, ait triplicem historiam de lacu Curtio a totidem auctoribus proditam; unam a Proculo, quod is lacus ita sit appellatus a Curtio, qui se in eum deiecit; alteram a Pisone, quod a Mettio Sabino; tertiam a Cornelio, cuius rei socium addit Luctatium, quod a Curtio consule, cui collega fuit M. Genutius.[325]

Neque vero dissimulaverim Valerium non plane posse reprehendi quod ita loquatur, cum paulo post graviter et severe subiciat: “Nec me praeterit de motu et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque percepto, quam in ancipiti opinione aestimatio versetur. Sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vendicent.” De voce deorum dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum Fortunae, quod bis locutum fingitur his verbis: “Rite me, matronae, vidistis,[326] rite dedicastis.”

At vero nostri fabulatores passim inducunt idola loquentia, quod ipsi gentiles et idolorum cultores non dicunt et sincerius negant quam Christiani affirmant. Apud illos[327] paucissima miracula non fide auctorum, sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione nituntur; apud istos recentiora quaedam narrantur, quae illorum homines temporum nescierunt.[328]

Neque ego admirationi sanctorum derogo, nec ipsorum divina opera abnuo,[329] cum sciam tantum fidei quantum est granum sinapis[330] montes etiam posse transferre. Immo defendo illa ac tueor, sed misceri cum fabulis non sino. Nec persuaderi possum hos[331] scriptores alios fuisse quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum Christianorum, si haec figmenta per dolosos homines in manus imperitorum delata acciperentur pro veris, aut fideles habentes quidem aemulationem Dei, sed non secundum scientiam,[332] qui non modo de gestis sanctorum, verum etiam Dei genetricis atque adeo Christi improba quaedam et[333] pseudevangelia scribere non reformidarunt. Et summus pontifex hos libros appellat apocryphos, quasi nihil vitii sit[334] quod eorum ignoratur auctor, quasi credibilia sint quae narrantur, quasi sancta et ad confirmationem religionis pertinentia; ut iam non minus culpae sit penes hunc qui mala probat quam penes illum qui mala excogitavit. Nummos reprobos discernimus, separamus, abicimus;[335] doctrinam reprobam non discernemus, sed retinebimus, sed cum bona miscebimus, sed pro bona defendemus?

Ego vero, ut ingenue[336] feram sententiam, Gesta Silvestri nego esse apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam fertur auctor; sed falsa atque indigna quae legantur existimo cum in aliis tum vero in alio[337] quod narratur de dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam tanta repetii. Neque enim si Naaman leprosus fuit, continuo et Constantinum leprosum fuisse dicemus? De illo multi auctores meminerunt, de hoc principe orbis terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit, nisi nescio quis alienigena, cui non aliter habenda est fides quam alteri cuidam de vespis intra nares Vespasiani nidificantibus, et de rana partu a Nerone emissa, unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana lateat in sepulcro: quod nec vespae ipsae nec ranae, si loqui possent, dixissent;[338] nisi ad deos Capitolinos hoc referunt, quasi illi loqui consuessent et hoc fieri iussissent.[339]

Sed quid mirer haec non intelligere pontifices, cum nomen ignorent suum! Cephas enim dicunt vocari Petrum quia caput apostolorum esset, tamquam hoc vocabulum sit Graecum ἀπὸ τῆς κεφαλῆς,[340] et non Hebraicum, seu[341] potius Syriacum, quod Graeci κηφᾶς[342] scribunt, quod apud eos interpretatur Petrus, non caput. Est enim “petrus,” et “petra,” Graecum vocabulum, stulteque per etymologiam Latinam exponitur petra, quasi pede trita. Et metropolitanum ab archiepiscopo distinguunt[343] voluntque illum a mensura civitatis dictum, cum Graece dicatur non μετρόπολις sed μητρόπολις,[344] id est mater-civitas sive urbs;[345] et patriarcham quasi patrem patrum; et papam ab interiectione pape dictum; et fidem orthodoxam quasi rectae gloriae; et Simonem media correpta, cum legendum sit media longa, ut Platonem et Catonem;[346] et multa similia quae transeo, ne culpa aliquorum omnes summos pontifices videar insectari. Haec dicta sint, ut nemo miretur si donationem Constantini commenticiam[347] fuisse papae multi non potuerunt deprehendere, tametsi ab aliquo eorum ortam esse hanc fallaciam reor.

* * * * *

At dicitis, cur Imperatores, quorum detrimento res ista cedebat, donationem Constantini non negant, sed fatentur, affirmant, conservant? Ingens argumentum; mirifica defensio! Nam de quo tu loqueris Imperatore? Si de Graeco, qui verus fuit Imperator, negabo confessionem: si de Latino, libenter etiam confitebor. Etenim quis nescit Imperatorem Latinum gratis factum esse a summo pontifice, ut opinor Stephano, qui Graecum Imperatorem, quod auxilium non ferret Italiae, privavit, Latinumque fecit; ita ut plura Imperator a papa quam papa ab Imperatore acciperet? Sane Troianas opes quibusdam pactionibus soli Achilles et Patroclus inter se partiti sunt! Quod etiam mihi videntur indicare Ludovici[348] verba, cum ait; “Ego Ludovicus, Imperator Romanus Augustus, statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro, principi apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali[349] summo pontifici et successoribus eius in perpetuum,[350] sicut a praedecessoribus[351] nostris usque nunc in vestra potestate et dicione[352] tenuistis, Romanam civitatem cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis atque maritimis litoribus et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac villis in Tusciae partibus.”[353]

Tune, Ludovice, cum Paschale pacisceris? Si tua, id est Imperii Romani, sunt ista, cur alteri concedis? Si ipsius et ab eo[354] possidentur, quid attinet te illa confirmare? Quantulum etiam ex Imperio Romano tuum erit, si caput ipsum Imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus Imperator. Quid, cetera quae possides tuane an Paschalis sunt? Credo tua dices. Nihil ergo valet donatio Constantini, si ab eo pontifici donata tu possides. Si valet, quo iure Paschalis tibi cetera remittit, retentis tantum sibi quae possidet? Quid sibi vult tanta, aut tua in illum, aut illius in te de Imperio Romano largitio? Merito igitur pactum appellas, quasi quandam collusionem.

“Sed quid faciam?” inquies. “Repetam armis quae papa occupat?
At ipse iam factus est me potentior. Repetam iure? At ius meum
tantum est quantum ille esse voluit;[355] non enim hereditario
nomine ad Imperium veni, sed pacto, ut, si Imperator esse
volo, haec et haec invicem papae promittam. Dicam nihil
donasse ex Imperio Constantinum? At isto modo causam agerem
Graeci Imperatoris et me omni fraudarem Imperii dignitate.
Hac enim ratione papa se dicit facere Imperatorem me, quasi
quendam vicarium suum, et nisi promittam, non facturum; et nisi
paream, me abdicaturum. Dummodo mihi det, omnia fatebor, omnia
paciscar. Mihi tantum[356] crede, si Romam ego ac[357] Tusciam
possiderem, tantum abest ut facerem quae facio; ut etiam
frustra mihi Paschalis donationis, sicut reor falsae,[358]
caneret cantilenam. Nunc concedo quae nec teneo nec habiturum
esse me spero. De iure papae inquirere non ad me pertinet, sed
ad Constantinopolitanum illum[359] Augustum.”

Iam apud me excusatus es, Ludovice, et quisquis alius princeps[360] es Ludovici similis. Quid de aliorum Imperatorum cum summis pontificibus pactione suspicandum est, cum sciamus quid Sigismundus fecerit, princeps alioqui[361] optimus ac fortissimus, sed iam affecta aetate minus fortis, quem per Italiam paucis stipatoribus saeptum in diem vivere vidimus Romae etiam fame periturum, nisi eum, sed non gratis—extorsit enim donationem—Eugenius pavisset! Is cum Romam venisset ut pro Imperatore Romanorum coronaretur, non aliter a papa coronari potuit, quam[362] Constantini donationem ratam haberet eademque omnia de integro donaret. Quid magis contrarium quam pro Imperatore Romano[363] coronari qui Romae ipsi renuntiasset, et coronari ab illo quem et confiteatur et, quantum in se est, dominum Romani Imperii faciat, ac ratam habere donationem, quae vera si sit, nihil Imperatori de Imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror, nec pueri fecissent. Quominus mirum si papa sibi arrogat Caesaris coronationem, quae populi Romani esse deberet.

Si tu, papa, et potes Graecum Imperatorem privare Italia provinciisque[364] occidentis, et Latinum Imperatorem facis, cur pactionibus uteris; cur bona Caesaris partiris; cur in te Imperium[365] transfers?

Quare sciat, quisquis est qui dicitur[366] Imperator Romanorum, me iudice se non esse nec Augustum, nec Caesarem, nec Imperatorem, nisi Romae imperium teneat; et nisi operam det ut urbem Romam recuperet, plane esse periurum. Nam Caesares illi priores, quorum fuit primus Constantinus, non adigebantur iusiurandum interponere quo nunc Caesares obstringuntur, sed quantum humana ope praestari potest, nihil imminuturos esse de amplitudine Imperii Romani, eamque sedulo adaucturos.

Non ea re tamen vocati[367] Augusti, quod Imperium augere deberent, ut aliqui sentiunt Latinae linguae imperiti, est enim Augustus quasi sacer ab avium gustu dictus, quae in auspiciis adhiberi solebant, Graecorum quoque testante lingua, apud quos Augustus σεβαστός[368] dicitur, unde Sebastia vocata. Melius summus pontifex ab augendo Augustus diceretur, nisi quod dum temporalia auget, spiritualia minuit. Itaque videas ut quisque pessimus est summorum pontificum, ita maxime defendendae huic donationi incumbere; qualis Bonifacius octavus, qui Caelestinum tubis parieti insertis decepit. Hic et de donatione Constantini scribit et regem Franciae[369] privavit, regnumque ipsum, quasi donationem Constantini exsequi vellet, ecclesiae Romanae fuisse et esse subiectum iudicavit; quod statim successores eius, Benedictus et Clemens, ut improbum iniustumque revocarunt.

Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani, sollicitudo quod a singulis Imperatoribus donationem Constantini exigitis confirmari, nisi quod iuri diffiditis vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur; nam neque illa umquam fuit, et quod non est confirmari non potest; et quicquid donant Caesares, decepti exemplo Constantini faciunt, et donare Imperium nequeunt.

* * * * *

Age vero, demus Constantinum donasse Silvestrumque aliquando possedisse, sed postea vel ipsum, vel aliquem ipsorum[370] a possessione deiectum. (Loquor nunc de his quae papa non possidet; postea loquar de his quae possidet.) Quid possum vobis magis dare quam ut ea quae nec fuerunt nec esse potuerunt fuisse concedam? Tamen[371] dico vos nec iure divino nec iure humano ad recuperationem agere posse. In lege veteri Hebraeus supra sextum annum Hebraeo servire vetabatur, et quinquagesimo[372] quoque anno omnia redibant ad pristinum dominum. Tempore gratiae Christianus a vicario Christi, redemptoris nostrae servitutis, premetur servitio aeterno? Quid dicam! Revocabitur ad servitutem postquam liber factus est diuque potitus libertate?

Sileo quam saevus, quam vehemens, quam barbarus dominatus frequenter est sacerdotum; quod si antea ignorabatur, nuper est cognitum ex monstro illo atque portento, Ioanne Vitellesco, cardinale et patriarcha, qui gladium Petri quo auriculam Malcho abscidit in Christianorum sanguine lassavit; quo gladio et ipse periit. An vero populis Israel a domo David et Salomonis, quos prophetae a Deo missi unxerant, tamen propter graviora onera desciscere licuit, factumque eorum Deus probavit; nobis ob tantam tyrannidem desciscere non licebit, ab his praesertim qui nec sunt reges, nec esse possunt, et qui de pastoribus ovium, id est animarum, facti sunt fures ac latrones?

Et, ut ad ius humanum veniam, quis ignorat nullum ius esse bellorum; aut si quod est, tamdiu valere quamdiu possideas quae bello parasti? Nam cum possessionem perdis, et ius perdidisti; ideoque captivos, si fugerint, nemo ad iudicem repetere solet; etiam nec praedas,[373] si eas priores domini receperint. Apes et quaedam alia volucrum genera, si e privato meo longius evolaverint et in alieno desederint, repeti non queunt. Tu homines, non modo liberum animal, sed dominum ceterorum, si se in libertatem manu et armis asserant, non manu et armis repetes, sed iure, quasi tu homo sis, illi pecudes.

Neque est quod dicas: Romani iuste bella nationibus intulerunt, iusteque libertate illas exuerunt. Noli me ad istam vocare quaestionem,[374] ne quid in Romanos meos cogar dicere; quamquam nullum crimen tam grave esse potuit ut aeternam mererentur populi servitutem; cum eo quod saepe culpa principis, magnive alicuius in republica civis, bella gesserunt, et victi immerita servitutis poena affecti sunt; quorum exemplis plena sunt omnia.

Neque vero lege naturae comparatum est, ut populus sibi populum subigat. Praecipere aliis eosque exhortari possumus; imperare illis ac vim afferre non possumus, nisi relicta humanitate velimus ferociores beluas imitari, quae sanguinarium in infirmiores imperium exercent, ut leo in quadrupedes, aquila in volucres, delphinus in pisces. Verumtamen hae beluae non in suum genus sibi ius vindicant,[375] sed in inferius. Quod quanto magis faciendum nobis est, et homo homini religioni habendus, cum, ut M. Fabius inquit, nulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit.

Itaque quattuor fere causae sunt ob quas bella inferuntur: aut ob ulciscendam iniuriam defendendosque amicos; aut timore accipiendae postea calamitatis, si vires aliorum augeri sinantur; aut spe praedae; aut gloriae cupiditate; quarum prima nonnihil honesta, secunda parum, duae posteriores nequaquam honestae sunt. Et Romanis quidem illata fuere bella frequenter, sed postquam se defenderant, et illis et aliis ipsi intulerunt; nec ulla gens est quae dicioni eorum cesserit, nisi bello victa et domita, quam recte aut qua causa, ipsi viderint. Eos ego nolim nec damnare, tamquam iniuste pugnaverint, nec absolvere tamquam iuste; tantum dicam eadem ratione Romanos ceteris bella intulisse qua reliqui populi regesque, atque ipsis qui hello lacessiti victique sunt licuisse deficere a Romanis, ut ab aliis dominis defecerunt; ne forte, quod nemo diceret, imperia omnia ad vetustissimos illos, qui primi domini fuere, id est, qui primi praeripuere aliena, referantur.

Et tamen melius in victis bello nationibus populo Romano quam Caesaribus rempublicam opprimentibus ius est. Quocirca si fas erat gentibus a Constantino, et quod multo plus est a populo Romano desciscere, profecto et ab eo ius erit cuicumque cesserit ille ius suum. Atque, ut audacius agam, si Romanis licebat Constantinum aut exigere ut Tarquinium, aut occidere ut Iulium Caesarem, multo magis eum vel Romanis vel provinciis licebit occidere qui in locum Constantini utcumque successit. Hoc etsi verum, tamen ultra causam meam est, et idcirco[376] me reprimere volo nec aliud ex his colligere quae dixi, nisi ineptum esse, ubi armorum vis est, ibi ius quemque afferre verborum; quia quod armis acquiritur, idem rursus armis amittitur.

Eo quidem magis, quod aliae novae gentes, ut de Gothis accepimus, quae numquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis veteribus incolis, Italiam et multas provincias occuparunt, quas in servitutem revocari in qua numquam fuerunt, quae tandem aequitas est, praesertim victrices, et fortasse a victis? Quo tempore, si quae urbes ac nationes, ut factum fuisse scimus, ab Imperatore desertae ad barbarorum adventum necesse habuerunt deligere sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt, numquid hunc postea a principatu deponerent; aut eius filios, tum commendatione patris, tum propria virtute favorabiles iuberent esse privatos, ut iterum sub Romano principe essent, maxime cum eorum opera assidue indigerent, et nullum aliunde auxilium sperarent? Hos[377] si Caesar ipse, aut Constantinus ad vitam reversus, aut etiam senatus populusque Romanus ad commune iudicium, quale in Graecia Amphictyonum[378] fuit, vocaret, prima statim actione repelleretur, quod a se olim custode desertos, quod tamdiu[379] sub alio principe degentes, quod numquam alienigenae regi subditos, quod denique homines libertati natos et in libertatem robore animi corporisque assertos, ad famulatum servitiumque reposceret. Ut appareat, si Caesar, si populus Romanus a repetendo exclusus est, multo vehementius papam esse exclusum! Et si licet aliis nationibus quae sub Roma fuerunt, aut regem sibi creare, aut rempublicam tenere, multo magis id licere populo Romano, praecipue adversus novam papae tyrannidem.

* * * * *

Exclusi a defendenda donatione adversarii, quod nec umquam fuit et si qua fuisset iam temporum conditione intercidisset, confugiunt ad alterum genus defensionis, et velut relicta urbe in arcem se recipiunt, quam statim deficientibus cibariis dedere cogentur. Praescripsit, inquiunt, Romana ecclesia in iis[380] quae possidet. Cur ergo, quae maior pars est, ea reposcit, in quibus non praescripsit, et in quibus alii praescripserunt? Nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in alios.

Praescripsit Romana ecclesia! Cur ergo ab Imperatoribus totiens curat sibi ius confirmandum? Cur donationem confirmationemque Caesarum iactat? Si hoc unum satis est, iniuriam ei facis si de altero quoque iure non sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc sibi non sufficit.

Praescripsit Romana ecclesia! Et quomodo potest praescripsisse ubi de nullo titulo sed de malefidei[381] possessione constat; aut, si malefidei possessionem neges, profecto stultae fidei negare non possis? An in tanta re tamque aperta excusata debet esse et iuris et facti ignorantia? Facti quidem, quod Romam provinciasque non dedit Constantinus, quod ignorare idiotae hominis est, non summi pontificis; iuris autem, quod illa nec donari potuere nec accipi, quod nescire vix Christiani est. Itane stulta credulitas dabit tibi ius in his quae, si prudentior fores, tua numquam fuissent? Quid! Nonne nunc saltem, postquam te per ignorantiam atque stultitiam possedisse docui, ius istud, si quod erat, amittes, et quod inscitia male contulerat tibi, nonne id rursum cognitio bene adimet, mancipiumque ab iniusto ad iustum dominum revertetur, fortassis etiam cum usufructu? Quod si adhuc possidere pergis, iam inscitia in malitiam[382] fraudemque conversa est, planeque effectus es[383] malefidei possessor.

Praescripsit Romana ecclesia! O imperiti, O divini iuris ignari! Nullus quantusvis[384] annorum numerus verum abolere titulum potest. An vero captus ego a barbaris, creditusque perisse,[385] post centum annos quibus captivus fui, postliminio reversus paternae hereditatis repetitor excludar? Quid hac re inhumanius? Atque, ut aliquod afferam exemplum, num Jephte, dux Israel, reposcentibus filiis Ammon terram “a finibus Arnon usque in Iaboc atque in Iordanem” respondit, “Praescripsit Israel iam per trecentos annos?” An quod numquam illorum, sed Amorreorum fuisset terra quam reposcerent ostendit; et hoc argumentum esse, ad Ammonitas[386] illam non pertinere, quod numquam intra tot annorum curriculum repoposcissent?

Praescripsit Romana ecclesia! Tace, nefaria lingua! Praescriptionem, quae fit de rebus mutis et irrationabilibus, ad hominem transfers, cuius quo diuturnior in servitute possessio eo est detestabilior? Aves ac ferae in se praescribi nolunt, sed quantolibet tempore possessae, cum libuerit et oblata fuerit occasio, abeunt: homini ab homine possesso abire non licebit?[387]

Accipe unde magis fraus dolusque quam ignorantia Romanorum pontificum appareat utentium iudice bello non iure; cui simile quiddam primos pontifices in occupanda urbe ceterisque oppidis credo fecisse. Parum ante me natum, testor eorum memoriam qui interfuerunt, per inauditum genus fraudis Roma papale accepit imperium seu tyrannidem potius, cum diu libera fuisset. Is fuit Bonifacius nonus, octavo in fraude ut[388] in nomine par, si modo Bonifacii[389] dicendi sunt qui pessime faciunt. Et cum Romani deprehenso dolo apud se indignarentur, bonus[390] papa in morem Tarquinii summa quaeque papavera virga decussit. Quod cum postea, qui ei successit, Innocentius imitari vellet, urbe fugatus est. De aliis pontificibus nolo dicere, qui Romam vi semper oppressam armisque tenuerunt; licet, quotiens potuit, rebellavit; ut sexto abhinc anno, cum pacem ab Eugenio obtinere non posset, nec par[391] esset hostibus qui earn obsidebant, et ipsa papam intra aedes obsedit, non permissura illum abire priusquam aut pacem cum hostibus faceret aut administrationem civitatis relegaret ad cives. At ille maluit urbem deserere dissimulato habitu uno fugae comite, quam civibus gratificari iusta et aequa petentibus. Quibus si des electionem, quis ignorat libertatem magis quam servitium electuros?

Idem suspicari libet de ceteris urbibus quae a summo pontifice in servitute retinentur, per quem a servitute liberari debuissent. Longum esset recensere quot urbes ex hostibus captas populus Romanus olim liberas fecit, adeo ut Titus Flaminius omnem Graeciam, quae sub Antiocho fuisset, liberam esse et suis uti legibus iuberet. At papa, ut videre licet, insidiatur sedulo libertati populorum; ideoque vicissim illi quotidie oblata facultate (ad Bononiam modo respice) rebellant. Qui si quando sponte, quod evenire potest aliquo aliunde periculo urgente, in papale imperium concenserunt, non ita accipiendum est concensisse, ut servos se facerent; ut numquam subtrahere a iugo colla possent; ut postea nati non et ipsi arbitrium sui habeant; nam hoc iniquissimum foret.

“Sponte ad te, summe pontifex, ut nos gubernares venimus;
sponte nunc rursus abs te ne gubernes diutius recedimus.
Si qua tibi a nobis debentur, ponatur calculus datorum et
acceptorum. At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus,
qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus. Adde huc
iniurias quae aut abs te aut a tuis magistratibus huic civitati
frequentissime inferuntur. Deum testamur, iniuria cogit nos
rebellare, ut olim Israel a Roboam fecit. Et quae tanta fuit
illi[392] iniuria? Quanta portio nostrae calamitatis graviora
solvere tributa? Quid enim si rempublicam nostram exhaurias?
Exhausisti.[393] Si templa spolies? Spoliasti. Si virginibus
matribusque familias stuprum inferas? Intulisti. Si urbem
sanguine civili perfundas? Perfudisti. Haec nobis sustinenda
sunt? An potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos quoque
filios esse[394] obliviscemur? Pro patre, summe pontifex, aut
si te hoc magis iuvat, pro domino hic te populus advocavit, non
pro hoste atque carnifice: patrem agere aut dominum non vis,
sed hostem ac carnificem. Nos saevitiam tuam impietatemque,
etsi iure offensae poteramus, tamen quia Christiani sumus,
non imitabimur, nec in tuum caput ultorem stringemus gladium,
sed te abdicato atque summoto, alterum patrem dominumve
adoptabimus. Filiis a malis parentibus a quibus geniti sunt
fugere licet; nobis a te, non vero patre sed adoptivo et
pessime nos tractante, non licebit? Tu vero, quae sacerdotii
operis sunt, cura, et noli tibi ponere sedem ad Aquilonem
et illinc tonando[395] fulgurantia fulmina in hunc populum
ceterosque vibrare.”

Sed quid plura opus est in re apertissima dicere? Ego non modo Constantinum non donasse tanta, non modo non potuisse Romanum pontificem in eisdem praescribere, sed etiam si utrumque esset, tamen utrumque ius sceleribus possessorum exstinctum esse contendo, cum videamus totius Italiae multarumque provinciarum cladem ac vastitatem[396] ex hoc uno fonte fluxisse. Si fons amarus est, et rivus; si radix immunda, et rami; si delibatio sancta non est, nec massa. Ita e diverso, si rivus amarus, fons obstruendus est; si rami immundi, e radice vitium venit; si massa sancta non est, delibatio quoque abominanda[397] est. An possumus principium potentiae papalis pro iure proferre, quod tantorum scelerum tantorumque omnis generis malorum cernimus esse causam?

Quamobrem dico, et exclamo, neque enim timebo homines, Deo fretus; neminem mea aetate in summo pontificatu fuisse aut fidelem dispensatorem aut prudentem; qui tantum abest ut dederit familiae Dei cibum, ut devorarit illam velut cibum et escam panis.[398] Papa et ipse bella pacatis populis infert, et inter civitates principesque discordias ferit. Papa et alienas sitit opes, et suas exsorbet,[399] ut Achilles in Agamemnonem, Δημοβόρος βασιλεύς,[400] id est populi vexator rex.[401] Papa non modo rempublicam, quod non Verres, non Catilina, non quispiam peculator auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum Sanctum quaestui[402] habet, quod Simon ille Magus etiam detestaretur. Et cum horum admonetur, et a quibusdam bonis viris reprehenditur, non negat, sed palam fatetur, atque gloriatur licere enim[403] quavis ratione patrimonium ecclesiae a Constantino donatum ab occupantibus extorquere; quasi eo recuperato religio Christiana futura sit beata,—et non magis omnibus flagitiis, luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi magis potest, et ullus est sceleri ulterior locus!

Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris pecunias peius effundit, militumque equestres pedestresque copias, quibus omnia infestantur, alit, cum Christus in tot millibus pauperum fame ac nuditate moriatur. Nec intelligit, O indignum facinus! cum ipse saecularibus auferre[404] quae ipsorum sunt laborat, illos vicissim sive pessimo exemplo induci, sive necessitate cogi, licet non est vera necessitas, ad auferenda quae sunt ecclesiasticorum. Nulla itaque usquam religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor; et quod referens quoque horresco, omnium scelerum impii homines a papa sumunt excusationem. In illo enim comitibusque eius est[405] omnis facinoris exemplum, ut cum Esaia et Paulo, in papam et papae proximos dicere possumus: “Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Qui alios docetis, vos ipsos non docetis; qui praedicatis non furandum, latrocinamini; qui abominamini idola, sacrilegium facitis; qui in lege et in pontificatu gloriamini, per praevaricationem legis Deum verum pontificem inhonoratis.”

Quod si populus Romanus ob nimias opes veram illam Romanitatem perdidit, si Salomon ob eandem causam in idolatriam amore feminarum lapsus est, nonne idem putamus fieri in summo pontifice ac reliquis clericis? Et postea putamus Deum fuisse permissurum ut materiam peccandi Silvester acciperet? Non patiar hanc iniuriam fieri sanctissimo viro; non feram hanc contumeliam fieri[406] pontifici optimo, ut dicatur imperia, regna, provincias accepisse, quibus renuntiare[407] etiam solent qui clerici fieri volunt. Pauca possedit Silvester, pauca ceterique sancti pontifices, quorum aspectus apud hostes quoque erat sacrosanctus; veluti illius Leonis, qui trucem barbari regis animum terruit ac fregit, quem Romanae vires nec[408] frangere nec terrere potuerant. Recentes vero summi pontifices, id est divitiis ac deliciis[409] affluentes, id videntur laborare, ut quantum prisci fuere sapientes et sancti, tantum ipsi et impii sint et stulti, et illorum egregias laudes omnibus probris vincant. Haec quis Christiani nominis queat aequo animo ferre?

Verum ego in hac prima nostra oratione nolo exhortari principes ac populos, ut papam effrenato cursu volitantem inhibeant eumque intra suos fines consistere compellant, sed tantum admoneant, qui forsitan iam edoctus veritatem, sua sponte ab aliena domo in suam, et ab insanis fluctibus saevisque tempestatibus in portum se recipiet. Sin recuset, tunc ad alteram orationem multo truculentiorem accingemur. Utinam, utinam aliquando videam, nec enim mihi quicquam est longius quam hoc videre, et praesertim meo consilio effectum, ut papa tantum vicarius Christi sit, et non etiam Caesaris; nec amplius horrenda vox audiatur: “Partes ecclesiae,” “Partes contra ecclesiam,” “Ecclesia contra Perusinos pugnat,” “contra Bononienses!” Non contra Christianos pugnat ecclesia, sed papa; illa pugnat contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Tunc papa et dicetur et erit Pater Sanctus, pater omnium, pater ecclesiae; nec bella inter Christianos excitabit, sed ab aliis excitata censura apostolica et papali maiestate sedabit.[410]

FOOTNOTES

[8] Corpus Iuris Canonici, ed. Aemilius Friedberg, Leipsic, 1879, vol. I, p. 342.

[9] The subject of cc. xi and xii is; Imperatores debent Pontificibus subesse, non preesse. [Ed.]

[10] De falso credita et ementita Constantini donatione is the title Valla gave his work; cf. letter to Guarini from Naples in November, 1443; Epistolae principum (Venice, 1574), p. 356; also Barozzi e Sabbadini, Studii sul Panormita e sul Valla (Florence, 1891), p. 93. In L. Valla Opera (Basle, 1543), p. 762, the title runs, Contra Donationis, quae Constantini dicitur, privilegia, ut falso creditum declamatio.

No title appears with the text of Codex Vaticanus Lat. 5314. The title in Ulrich von Hutten’s edition inserts patricii Romani after Vallensis. The treatise is also frequently entitled libellus or oratio instead of declamatio.

[11] principum; Cod. Vat. Urb. 337 (containing a few fragments of this treatise). Hutten.

[12] execratione; Cod. Vat. Lat. 5314, so throughout.

[13] Cod. Vat. Urb. 337. relinquit; Cod. Vat. Lat. 5314. reliquerit; Hutten.

[14] sacerdotem; Cod. Vat. Urb. 337, Hutten.

[15] caeteri; Cod. Vat. Lat. 5314 (hereafter referred to as MS.), so throughout.

[16] obverberari (instead of os verberari); Hutten.

[17] quippiam; Hutten.

[18] coelestem; MS., so throughout.

[19] Hutten. sit; MS.

[20] Omit eum; Hutten.

[21] heretico; MS.

[22] quempiam; Hutten.

[23] nunquis; MS., so throughout.

[24] expectare; MS., Hutten, so throughout.

[25] quodnam ... crimen; Hutten.

[26] vero; Hutten.

[27] commentitiam; MS.

[28] minis; Hutten.

[29] Hyspanias; MS., so throughout.

[30] accaepturus; MS., so throughout.

[31] Pontifici a quo baptismum; Bonneau.

[32] Hutten. MS. omits in.

[33] quorumdam; MS., so throughout.

[34] posse; Hutten.

[35] in in; MS. error.

[36] Hutten. concione; MS., so throughout.

[37] nunquid; MS., so throughout.

[38] Omit duobus; Hutten.

[39] iocundius; MS., so throughout.

[40] diesque; Hutten.

[41] charissima; MS., so throughout.

[42] detestantibusque; Hutten.

[43] coelum; MS., so throughout.

[44] quottidie; MS.

[45] amicis; Hutten.

[46] hi; Hutten.

[47] his; Hutten.

[48] Hebreis; MS., so throughout.

[49] minorem; Hutten.

[50] Neeman; MS., so throughout.

[51] altero; MS. error.

[52] Insert loquar; Bonneau.

[53] coepit; MS.

[54] lavatum; Hutten.

[55] lachrimisque; MS., so throughout.

[56] exhaeredas; MS.

[57] relegamur; MS.

[58] phana; MS.

[59] destituimur; Hutten.

[60] provintiis; MS.

[61] praefuturi fuimus; Hutten. praefecturi sumus; Bonneau. praefecturi fuimus; Schard.

[62] insert vel; Hutten.

[63] extirpatam; MS., so throughout.

[64] partum; Hutten.

[65] qui; Hutten.

[66] es; Hutten.

[67] praesidiis; Hutten.

[68] comunes; MS., so throughout.

[69] provintiae; MS.

[70] initium; Hutten.

[71] tribunitii; MS.

[72] tanquam; MS., so throughout.

[73] Omit nostrae; Hutten.

[74] Carthaginenses; MS.

[75] foeminae; MS.

[76] provintias; MS.

[77] Bonneau. praefecimus; MS., Hutten.

[78] coges; Hutten.

[79] Insert occupavit; Hutten. Insert occupanti; Bonneau.

[80] tibi; Hutten.

[81] Tarquinum; MS.

[82] videtur; Hutten.

[83] suspitio; MS.

[84] discedere; Hutten.

[85] unquam; MS., so throughout.

[86] Apparently se was omitted, or it has dropped out of the text.

[87] ovem; Hutten, Bonneau.

[88] assentiar; Hutten.

[89] possum; Hutten.

[90] Ihesum; MS., so throughout.

[91] Insert a; Hutten.

[92] Omit reges; MS., an error.

[93] praecaepta; MS., so throughout.

[94] negociorum; MS., so throughout.

[95] haec; Hutten.

[96] Blank space for the Greek word, followed apparently by its transcription, clerus; MS. Hutten reads dominatus for clerus, and terrenus for terrena in the following line. Bonneau has divina after the Greek word.

[97] idem; Hutten.

[98] reliquerunt; MS.

[99] Eius; Hutten.

[100] prophanum; MS., so throughout.

[101] frequenter; Hutten.

[102] haec; Hutten.

[103] ipsius; Hutten. suum; Bonneau.

[104] Omit in; Hutten.

[105] duriciam; MS.

[106] de rebus controversis; Hutten.

[107] quodcunque; MS., so throughout.

[108] dignationem; Hutten.

[109] ferri; Hutten.

[110] blasfement; MS., so throughout.

[111] charissimos; MS.

[112] Insert est; Bonneau (as in Vulgate).

[113] Omit ut iam; Hutten. in hoc, instead of ut iam; Bonneau.

[114] in; Hutten.

[115] acceptatam; Hutten.

[116] Bonneau omits acceptatum ... non fuisse.

[117] iuste; Hutten.

[118] avariciam; MS.

[119] tabulis; Hutten.

[120] haec ... solent; Hutten.

[121] circunduxit; MS.

[122] Hispanias; Hutten.

[123] Hutten. gratulabantur; MS.

[124] hi; Hutten.

[125] This sentence is omitted by Hutten.

[126] aliquis; Hutten.

[127] sedicionem; MS.

[128] fecem; MS.

[129] ulcionem; MS.

[130] hybernis; MS.

[131] ediles; MS.

[132] Moedorum; MS.

[133] enim; Hutten.

[134] at; Hutten.

[135] Hutten. sufficiet; MS.

[136] diaconus; Hutten.

[137] imperatorque; Hutten.

[138] The clauses, qui fuit ... idolorum cultu, are not in the original text of Eutropius.

[139] Eutropius, Bonneau. Claudium propontum, thelesium; MS. Claudium propontum Telestinum; Hutten. Caudium Propontum Telesinum; Schard. Valla makes omissions in this and in the preceding sentence from Eutropius.

[140] Insert qui; Hutten.

[141] Omit licet; Hutten.

[142] Faelicis; MS.

[143] Archadium; MS.

[144] Proho; MS. Proh; Hutten.

[145] laetale; MS., Hutten.

[146] Hutten. Constantino; MS. error.

[147] Ruffinus; MS.

[148] pene; MS., Hutten.

[149] insert ad; Hutten.

[150] Insert sub; Hutten.

[151] Bonneau. non; MS. qui non in dubium vocari; Hutten. qui in dubium vocari; Schard.

[152] codicibus; Hutten.

[153] Lodoici; MS.

[154] ad; Hutten.

[155] ut; Hutten.

[156] nauci; Hutten, Bonneau.

[157] utimini; Hutten.

[158] Gelatium; MS., so throughout.

[159] Omit Is ... legi; Hutten, evidently copyist’s error.

[160] secuntur; MS.

[161] duntaxat; MS.

[162] Sybillini; MS.

[163] collumnis; MS.

[164] Hutten. christianos; MS.

[165] in; Hutten, Bonneau.

[166] papiro; MS.

[167] committis; Hutten.

[168] in urbe Roma; Hutten. in tota urbe Romana; Bonneau.

[169] incipit; Bonneau.

[170] satrapas; Hutten, so throughout.

[171] adiuncto (instead of aut iuncto); Hutten, Bonneau.

[172] quatuor; MS., so throughout.

[173] nominantur; Hutten.

[174] Bonneau omits Romane ... populos.

[175] pontifex; Hutten, Bonneau.

[176] non; Hutten, Bonneau.

[177] hi; Hutten, Bonneau.

[178] infaelix; MS., so throughout.

[179] exaltare; Hutten.

[180] Formiane; MS.

[181] elegis; Hutten, Bonneau.

[182] exaltare; Hutten.

[183] dignitatem; Hutten.

[184] Hutten, Bonneau. disponatur; MS. error.

[185] Bizantium; MS., so in many places.

[186] Hutten, Bonneau. confitentur; MS. error.

[187] Atqui; Hutten. Atque; Bonneau.

[188] Hutten omits Byzantiam ... nomine.

[189] Trachia; MS., so throughout.

[190] extruxerat; MS.

[191] comunem; MS.

[192] Getulos; MS.

[193] Hutten. nominetur; MS.

[194] Siccine; MS.

[195] exequitur; MS., so throughout.

[196] extinctis; MS., so throughout.

[197] igitur, instead of tu ideo; Hutten. te omnino omisisse; Bonneau.

[198] circundare; MS.

[199] Hutten. clamydem; MS.

[200] revendissimis; MS., an error.

[201] patritios; MS.

[202] Hutten. hostiariorum; MS.

[203] adornatur; Hutten.

[204] decrevimus; Hutten.

[205] blasfemiam; MS.

[206] paciens; MS., so throughout.

[207] convertentur; Hutten, Bonneau.

[208] Pharisei; MS.

[209] Hutten, Bonneau. Omit cum; MS.

[210] patescet; MS.

[211] cognosceret; Hutten, Bonneau.

[212] solicitudinibus; MS.

[213] Menechinis; MS.

[214] Hutten. frygionem; MS.

[215] Correct form is phrygionias. Bonneau omits this whole sentence.

[216] fuerunt; Hutten.

[217] significet; Hutten.

[218] loro circumdari collum; Bonneau.

[219] Insert aut canem; Hutten, Bonneau.

[220] chlamidem; MS., so below.

[221] porphiritum; MS.

[222] amethisto; MS.

[223] si; Hutten.

[224] dilabitur; Hutten, Bonneau.

[225] mendatio; MS.

[226] loqueris; Hutten, Bonneau.

[227] cresentis; MS.

[228] Insert summum; Hutten.

[229] patritii; MS.

[230] patritius; MS.

[231] Hutten, Bonneau. iis; MS.

[232] fiant; Hutten. faciunt; Bonneau. Add aut militaria ornamenta; Hutten, Bonneau.

[233] scenici; MS.

[234] ociosum; MS.

[235] Hutten, Bonneau. Salomon; MS.

[236] inpraesentiarum; MS.

[237] Bonneau. Cilicini; MS., Hutten.

[238] Bonneau. Cyniphio; MS., Hutten.

[239] terrestria; Hutten, Bonneau. The quotation, to correspond with Valla’s earlier citation, should be “ita caelestia sicut terrena ad laudem Dei decorentur.”

[240] deficiet; Hutten, Bonneau. Insert alias deficient; Bonneau.

[241] prae; Hutten, Bonneau.

[242] concessimus; Bonneau, Zeumer’s text of the Constitutum Constantini.

[243] preciosis; MS., so below.

[244] Hutten. admistum; MS.

[245] nanque; MS.

[246] loqutus; MS., so throughout.

[247] Decrevimus hoc ut ... uti debeant, is the correct quotation from the Constitutum Constantini. Decrevimus quod uti debeant; Hutten.

[248] decrevimus; MS., Hutten.

[249] eodo; MS.

[250] representari; MS.

[251] Hutten. misteria; MS. ministeria; Bonneau.

[252] libris; Bonneau.

[253] qui; Bonneau.

[254] Moysem; MS.

[255] Omit ut; Hutten, Zeumer’s text of the Constitutum Constantini.

[256] provintias; MS.

[257] calceo; MS., an error.

[258] Insert ornamenta; Hutten.

[259] provintias; MS., so below.

[260] Omit non; Bonneau.

[261] Omit Nam ... erant; Bonneau.

[262] numero; MS., an error.

[263] cathalogo; MS.

[264] descirptos; MS.

[265] permanendas in the passage as quoted above by Valla. The form used varies in different texts of the Donation; permansurum, permanenda, permanendam, permanendas.

[266] Bonneau includes as part of this quotation the next quoted passage below, quoniam ... potestatem. He repeats it in its proper place without quotation marks.

[267] Schard. Italiam; MS., Hutten.

[268] urbis; Hutten, Bonneau.

[269] desisti; MS.

[270] Insert scripturam; Hutten, Bonneau.

[271] firmavimus; Hutten. confirmamus; Bonneau. confirmavimus; Zeumer’s text of the Constitutum Constantini.

[272] et; MS.

[273] coeno; MS.

[274] peribit; Hutten.

[275] quod tu summo Deo; Hutten. quod tu Summo Pontifici; Bonneau.

[276] Hutten, Bonneau. praecipit; MS.

[277] Omit obtestamur; MS., an error.

[278] nunc instead of nec non; Bonneau, Zeumer’s text of the Constitutum Constantini.

[279] imposterum; MS.

[280] Hutten, Bonneau, Zeumer’s text of the Constitutum Constantini. Omit non; MS.

[281] insert Caesaris aut; Hutten, Bonneau.

[282] existimat; Hutten.

[283] quemdam; MS.

[284] maliciamque; MS.

[285] sepulchro; MS.

[286] sanctae; Hutten, Bonneau.

[287] custoditis; Hutten, Bonneau.

[288] Hutten’s text omits two sentences, “Nemo ... exemplar.”

[289] glosatoris; MS.

[290] Kalendarum; Bonneau. Kalendarum Apriliarum; Zeumer’s text of the Constitutum Constantini.

[291] Joathan; Bonneau.

[292] Omit hoc; Hutten, Bonneau.

[293] Omit ad illum vero ... is cui mittuntur; Hutten, Bonneau.

[294] ne; MS.

[295] senserunt; Hutten.

[296] tamen; Hutten.

[297] Omit mihi; Hutten.

[298] malicia; MS.

[299] Hutten. angusto; MS.

[300] Insert veritatis; Hutten.

[301] tacite; Hutten.

[302] bybliae; MS.

[303] luminaribus; Hutten.

[304] Hutten, Bonneau. dicant; MS.

[305] Hutten, Bonneau. est; MS.

[306] prumptissima; MS.

[307] satyrica; MS.

[308] ullum sociorum ac comitum suorum; Hutten.

[309] Bonneau. Bragadae; MS., Hutten.

[310] Insert olim and omit illum; Hutten, Bonneau.

[311] quin; Hutten, Bonneau.

[312] Instead of the two preceding sentences, Bonneau has; Volant enim dracones; imperite eum cuius genus illud sit excogitaverat.

[313] foeminas; MS., so throughout.

[314] prodiisset; MS.

[315] fuit; Hutten.

[316] mimicae; Bonneau.

[317] impudentissimi; Hutten.

[318] demonum; MS.

[319] seduceretur; Hutten, Bonneau.

[320] iniusticiae; MS.

[321] Hutten, Bonneau. illius; MS.

[322] Omit haec; Hutten.

[323] hec; MS.

[324] opereprecium; MS. operepretium; Hutten.

[325] Hutten. Genuitius; MS. Bonneau omits this sentence Terentius Varro ... M. Genutius.

[326] dedistis; Valerius Maximus, factorum et dictorum memorabilium, lib. i, viii, 4.

[327] Bonneau. istos; MS., Hutten.

[328] nescirent; Bonneau.

[329] inficior; Bonneau.

[330] synapis; MS.

[331] horum; Bonneau.

[332] aemulationem si non scientiam; Bonneau.

[333] Omit improba quaedam et; Bonneau.

[334] Insert nisi; Bonneau.

[335] abiicimus; MS.

[336] Omit ut; Hutten. ingenuam; Hutten, Bonneau.

[337] illo; Hutten. eo; Bonneau.

[338] Bonneau inserts Transeo quod cruorem puerorum ad curationem leprae facere dicunt, quod medicina non confitetur.

[339] iusissent; MS.

[340] Hutten, Bonneau. απὸ τοῦ κεφαλι; MS.

[341] sed; Hutten, Bonneau.

[342] κηφας; MS. κηφύς; Hutten. Κεφάς; Bonneau.

[343] Hutten, Bonneau. distingunt; MS.

[344] Bonneau. Metropolis sed Mitropolis; MS. metropolis, sed μητροπόλις; Hutten.

[345] civitatis sive urbis; Hutten, Bonneau.

[346] Insert ita legendum Simonem; Hutten.

[347] commentitiam; MS.

[348] Lodoici; MS., so throughout.

[349] Pascali; MS., so throughout.

[350] imperpetuum; MS.

[351] predecessoribus; MS.

[352] ditione; MS.

[353] Insert et cetera; Hutten.

[354] ipso; Hutten.

[355] voluerit; Hutten, Bonneau.

[356] tamen; Hutten, Bonneau.

[357] aut; Hutten, Bonneau.

[358] false; MS.

[359] Omit illum; Hutten, Bonneau.

[360] Omit princeps; Hutten.

[361] alioquin; MS.

[362] Insert ut; Hutten, Bonneau.

[363] Omit Romano; Hutten.

[364] provintiisque; MS.

[365] Insert non; Bonneau.

[366] Omit qui dicitur; Hutten.

[367] vocantur; Bonneau.

[368] MS. leaves blank. σεβασός; Hutten.

[369] Insert regno; Bonneau.

[370] ipsius successorum; Bonneau.

[371] tantum; MS.

[372] quinquagessimo; MS.

[373] predas; MS., so throughout.

[374] questionem; MS.

[375] vendicant; MS.

[376] iccirco; MS.

[377] hoc; Hutten, Bonneau.

[378] Amphitrionum; MS., Hutten.

[379] tandiu; MS., Hutten.

[380] his; Hutten, Bonneau.

[381] malae fidei; Hutten, Bonneau, so below.

[382] maliciam; MS.

[383] est; MS.

[384] quantumvis; Hutten, Bonneau, so throughout.

[385] periisse; Hutten, Bonneau, so throughout.

[386] Amonitas; MS.

[387] licet; Hutten.

[388] et, instead of ut in; Hutten, Bonneau.

[389] bonifatii; MS.

[390] Bonifacius; Hutten, Bonneau.

[391] pax; Hutten, Bonneau.

[392] illa; Hutten, Bonneau.

[393] exhauristi; MS.

[394] non must have dropt out of the text.

[395] Hutten, Bonneau. tonantem; MS.

[396] vastitate; MS.

[397] abhominanda; MS., so throughout.

[398] ut dederit familiae cibum, et escam panis; Hutten. donaret, instead of devorarit; Bonneau.

[399] exorbet; MS.

[400] MS. leaves blank space for the Greek words.

[401] Omit id est populi vexator rex; Hutten. populi vorator, omitting id est and rex; Bonneau.

[402] questui; MS.

[403] ei; Bonneau.

[404] aufferre; MS.

[405] esse; MS.

[406] Bonneau omits sanctissimo ... fieri.

[407] renunciare; MS.

[408] Hutten, Bonneau. Omit nec; MS.

[409] delitiis; MS.

[410] MS. bears postscript; Finis septimo Idus Decembris, Mccccli. Laus Deo.

THE DONATION OF CONSTANTINE

AS GIVEN IN PART ONE, DIVISION XCVI, CHAPTERS XIII AND XIV OF GRATIAN’S DECRETUM, OR HARMONY OF THE CANONS.

Comments

Log in to leave a comment.

The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineChapter III: Front Matter (3)

0%29 min left in chapter