Chapter V: Introduction (4)
XV. 46. Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam, cum eas dissolvere non possunt, desciscunt a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere constitui. 47. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse, quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam cum dicatis, inquiunt, visa quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis, auspiciis, extis declarentur--haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant--, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino? 48. Deinde, cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.
XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit? deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes _sunt_, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51. Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sentit quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi cum Galba ambulare?' At, cum somniavit, ita narravit:
'visus Homerus adesse poeta.'
Idemque in Epicharmo:
'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.'
Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.
XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum_que_, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, cumque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, cum relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum
adspectu' ...
53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt, ea dico incerta, quae [Greek: adêla] Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55. Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabiles], itemque homines. Deinde postulas, ut, si mundus ita sit par alteri mundo, ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par, ut nihil differat, nihil intersit. Cur enim, inquies, ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?
XVIII. 56. Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? Non cognoscebantur foris, at domi: non ab alienis, at a suis. An non videmus hoc usu venire, ut, quos numquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes viderentur? 57. Hic, pugnes licet, non repugnabo: quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant, quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est. Ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueveris. Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. 58. Neque id est contra nos: nam nobis satis est ova illa non internoscere: nihil enim magis adsentiri par est, hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset: habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem, qualia falsa esse non possint: ab hac mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia. Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit: ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, cum visa in animos imprimantur, non vos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi vero non specie visa iudicentur! quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. 59. Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est [Greek: epochê], id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est. Quid enim est tam futile quam quicquam approbare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse _eo_ delabi interdum, ut diceret opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. 60. Restat illud, quod dicunt, veri inveniendi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur videre quid invenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si utroque? num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?
XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum--me autem appellabat--et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae cum dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens--non enim satis intellegebam--, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire. Sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.
XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66. Qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam, si simile veri quid invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator--non enim sum sapiens--et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,
'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,'
ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,
'Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe,'
sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt, accipio iisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre. Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur--ut praepostere tecum agam, mox referam me ad ordinem--haec primum conclusio quam habeat vim considera.
XXI. 67. Si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat: adsentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis et recte, ut mihi videris. Sed illud primum, sapientem, si adsensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis, quae possint, distinguere. 68. Nobis autem primum, etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. Quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa veris, eaque, quae percipi non possunt, _iis quae possunt_--si modo ea sunt quaedam: iam enim videbimus--, ut tam in praecipitem locum non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit, idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur, nihil posse percipi: etenim de eo omnis est controversia.
XXII. 69. Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu, ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, veri et falsi notam. Excogitavit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? eum Mnesarchi poenitebat? quid? Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. 70. Unde autem subito vetus Academia revocata est? Nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse, quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut ii, qui se sequerentur, Antiochii vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ii, qui sub Novis solem non ferunt, item ille, cum aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. 71. Quoque solebat uti argumento tum, cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit _ut_ quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.
XXIII. 72. Et primum quod initio dixisti videamus quale sit: similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi cum res _non_ bonas tractent, similes bonorum videri volunt. Nos autem dicimus ea nobis videri, quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? num hic sophistes?--sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur--: maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73. Quid loquar de Democrito? Quem cum eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri: 'Haec loquor de universis.' Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse: sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos: sic enim appellat [eos]. Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: 'Nego,' inquit, 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.' 74. Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, cum sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem. Cur? an de ullis certius possum dicere? Vixisse cum iis equidem videor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire,' nihil amplius. Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.
XXIV. 75. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam [Greek: sophismata]; sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile posse. 76. Quid Cyrenaici _tibi_ videntur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.
Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse sic intellegitur. 77. Nemo, inquam, superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum. Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. 78. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.
XXV. 79. Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne [id] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram. Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. Primum cur? Nam et in remo sentio non esse id, quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus?--Manent illa omnia, iacet ista causa: veracis suos esse sensus dicit.--Igitur semper auctorem habes eum, qui magno suo periculo causam agat! Eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum. 80. Hoc est verum esse, confidere suis testibus et importune insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, cum oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse visas: opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sed hic quidem maiorum similis: tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi nobis ista nascuntur. Si, inquis, deus te interroget: Sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras? quid respondeas?--Utinam quidem roget? Audiret quam nobiscum male ageret. Ut enim vera videamus, quam longe videmus? Ego Catuli Cumanum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos videmus: at familiarem nostrum C. Avianium, fortasse in porticu Neptuni ambulantem, non videmus. 81. At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat: quaedam volucres longius. Responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius videre quam illos pisces fortasse qui neque videntur a nobis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic nobis aër crassus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo, quod parum longe quam quod falsum viderem. Videsne navem illam? Stare nobis videtur: at iis, qui in nave sunt, moveri haec villa. Quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris, quod haud scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
XXVI. 82. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis videtur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur. 83. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est. 84. Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum adversario facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.' Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? 86. Quid? si in eius_dem_ modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret?
XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo:--de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.--88. Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...'
Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia re_ri_ et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse,
'O pietas animi ...',
si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo:
'Mater, te appello ...'
nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa:
'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem habere visis quam vigilantes fidem?
XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui:
'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,'
nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat 'cor sibi cum oculis consentire,' nonne ibidem incitato furore:
'unde haec flamma oritur?'
et illa deinceps:
'Incedunt, incedunt: adsunt, _adsunt_, me expetunt:'
Quid? cum virginis fidem implorat:
'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat!
Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant
cum ardentibus taedis.'
Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera:
'Intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus:
Diana facem iacit a laeva.'
90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur? Apparet enim iam 'cor cum oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus.
91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non novit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur. Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus. Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus [non] habemus.--93. At vitiosi sunt soritae.--Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, [Greek: hêsychazein]. Per me vel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque ad obscura progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, ut taceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad novem, verbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis et illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora. Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur--id autem appellant [Greek: axiôma], quod est quasi effatum--, aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt? Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris _an_ verum dicis? Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.
XXX. Sed hoc omitto. Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio: 'effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit'? Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contrario. 96. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? 'Si dicis _nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem_ nunc lucere et verum dicis: lucet igitur.' Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis. Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.' Qui potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni? 'Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur.' Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? 'Si mentiris, mentiris: mentiris autem: mentiris igitur.' Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. 97. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet' cum dialectici sic statuant, omne, quod ita diiunctum sit, quasi 'aut etiam aut non,' non modo verum esse, sed etiam necessarium: vide quam sit catus is, quem isti tardum putant. Si enim, inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas. Cum hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici: totam enim evertit dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio--contraria autem ea dico, cum alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa potest esse, nulla vera est. 98. Mecum vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? Cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: 'Si recte conclusi, teneo: sin vitiose, minam Diogenes reddet.' Ab eo enim Stoico dialecticam didicerat: haec autem merces erat dialecticorum. Sequor igitur eas vias, quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet,' verum esse ob eam causam, quod ita didici, omne, quod ipsum ex se conexum sit, verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris,' eodem modo [esse] conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi hoc, ne illud quidem iudicabo.
XXXI. Sed, ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista corruent universa. Nec vero quicquam ita dicam, ut quisquam id fingi suspicetur: a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens. Et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae iam dicam, sunt sumpta de primo. 99. Duo placet esse Carneadi genera visorum, in uno hanc divisionem: 'alia visa esse quae percipi possint, alia quae non possint,' in altero autem: 'alia visa esse probabilia; alia non probabilia.' Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere: qua re ita placere: tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset. Et sequitur omnis vitae ea, quam tu, Luculle, commemorabas, eversio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in iis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit. Sic, quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque, qui a vobis sapiens inducitur, multa sequitur probabilia, non comprehensa neque percepta neque adsensa, sed similia veri: quae nisi probet, omnis vita tollatur. 100. Quid enim? conscendens navem sapiens num comprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? Qui potest? Sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta, probo navigio, bono gubernatore, hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi, faciliorque erit, ut albam esse nivem probet, quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse, ne videri quidem. 101. Et quaecumque res eum sic attinget, ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus, habet animum, movetur mente, movetur sensibus, ut ei multa vera videantur, neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam: eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod, cuius modi hoc verum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt, longeque aliter se habere ac sensibus videantur.
XXXII. Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite, altero vestro perceptio et comprehensio tollitur. Quod est caput Epicuri? 'Si ullum sensus visum falsum est, nihil percipi potest.' Quod vestrum? 'Sunt falsa sensus visa.' Quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi.' Non concedo, inquit, Epicuro. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est: noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. 102. Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea, quae paulo ante dixi, notissima. Licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est: quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non videtur hoc satis esse vobis. Ne sit: illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: 'nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuum?' Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret. Accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C. Lucilium scripsit poëtam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum, eum, qui consul cum M. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere verbis--sunt enim mihi nota, propterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur--, sed scriptum est ita: 103. 'Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut aliae probabiles videantur, aliae contra: id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse.' Itaque ait vehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et certi notam. 104. Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem: uno modo, cum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli adsentiri: altero, cum se a respondendo, ut aut approbet quid aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id cum ita sit, alterum placere, ut numquam adsentiatur, alterum tenere, ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit. +Nec, ut placeat, eum, qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo, moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa, quibus ad actionem excitemur: item ea, quae interrogati in utramque partem respondere possimus, sequentes tantum modo, quod ita visum sit, dum sine adsensu: neque tamen omnia eius modi visa approbari, sed ea, quae nulla re impedirentur. 105. Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. Non enim lucem eripimus, sed ea, quae vos percipi comprehendique, eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
XXXIII. Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo quidem expedito, soluto, libero, nulla re implicato, vides profecto, Luculle, iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens, de quo loquor, oculis quibus iste vester caelum, terram, mare intuebitur, isdem sensibus reliqua, quae sub quemque sensum cadunt, sentiet. Mare illud, quod nunc Favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur, mane ravum, quodque nunc, qua a sole collucet, albescit et vibrat dissimileque est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id eveniat, tamen non possis id verum esse, quod videbatur oculis, defendere. 106. Unde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? meminisse visa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est? Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata. Vera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum, etiam si comprehensio perceptioque nulla sit. 107. Quid fiet artibus? Quibus? Iisne, quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis, quae tantum id, quod videtur, secuntur nec habent istam artem vestram, qua vera et falsa diiudicent?
Sed illa sunt lumina duo, quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est. Cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum [_responsa_], auspicia, oracula, somnia, vaticinationes, seque ab adsensu sustineat: quod is potest facere vel de iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc, cum voles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non impeditam sequi? 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri oportet in quo sit etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi: tolli autem omnia, si visa tollantur.
XXXIV. Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed brevi res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente? 109. Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi. Iam istuc te quoque impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.
Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, 'pressius.' Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium. Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem: cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum, perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110. Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non habet, utitur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. 111. Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi--nec mirum: in primis enim est nobilis--, qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. Cum enim sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. Non facimus. Nam tam vera quam falsa cernimus. Sed probandi species est: percipiendi signum nullum habemus.
XXXV. 112. Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. Cum sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, 'quod impressum esset e vero,' neque adhiberet illam magnam accessionem, 'quo modo imprimi non posset a falso,' cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam, si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante: nunc quid facere possum? 113. Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est: 'tale verum quale falsum esse non possit.' Nihil eius modo invenio. Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit: vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Ut omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. Ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.
XXXVI. 114. Illud ferre non possum. Tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam. Atqui ita dicas necesse est. 115. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo? qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola, si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.
116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit: liniamentum sine ulla latitudine [carentem]. Haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget _et_ disciplinam? Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio.
XXXVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit: is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra, sed ea, quae ex eo orirentur, definita: gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente divina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura: Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur: Leucippus, plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris: Empedocles haec pervolgata et nota quattuor: Heraclitus ignem: Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur: ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. 119. Quamcumque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.
Comments
Log in to leave a comment.
AcademicaChapter V: Introduction (4)
0%37 min left in chapter