Chapter V: A Dite autem, ut & Galli, gentis suæ originem deducere allaborabant
Brittones. antiquissimam hanc venditantes Druidum traditionem, eam ob causam quælibet temporum spatia, non dierum, sed noctium numero definiebant, dieique mensis & anni natalis initia ita numerare consueverunt, ut capto à nocte initio dies subsequeretur, quæ consuetudo omnino convenit cum antiquissima illa, quæ Gen. I. habetur noctium ac dierum computatione.
VI. Ad Druides magnus disciplinæ causa confluebat adolescentium numerus, hi quippe in magno erant apud ipsos honore, nam ferè de omnibus controversiis, publicis privatisque, constituebant, & si quod admissum erat facinus, si cædes facta, si de hæreditate, de finibus controversia erat, iidem decernebant. præmia pœnasque constituerunt, si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicebant. hæc exclusionis pœna apud eos erat gravissima. quibus ita interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habebantur. iis omnes decedebant, aditum eorum sermonemque defugientes, ne quid ex contagione incommodi acciperent: neque iis petentibus jus reddebatur, neque honos habebatur ullus.
VII. His autem omnibus Druidibus præerat unus, qui summam inter eos potestatem habebat & authoritatem. hoc mortuo, successor dabatur, qui inter reliquos excellebat dignitate. at si plures essent dignitate pares, suffragio Druidum res committebatur; nonnunquam etiam de Principatu armis contendebant.
VIII. Druides à bello abesse solebant, neque tributa una cum reliquis pendebant, militiæ vacationem, omniumque rerum habebant immunitatem. tantis excitati præmiis, & sua sponte multi in disciplinam conveniebant, & à propinquis parentibusque mittebantur.
IX. Magnum ibi numerum versuum ediscere solebant. quod unicum apud eos memoriæ & annalium genus: itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanebant. neque fas esse existimarunt eam litteris mandare, quum tamen in reliquis ferè rebus, publicis privatisque rationibus, Græcis litteris uterentur. _Id mihi duabus de causis_, inquit D. Julius, _instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam efferri velint; neque eos, qui discunt, litteris confisos, minus memoriæ studere. quod ferè plerisque accidit, ut præsidio litterarum, diligentiam in perdiscendo, ac memoriam remittant._
X. Inprimis hoc persuadere allaborabant, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios: atque hoc maxumè ad virtutem excitari putabant, metu mortis neglecto. multa præterea de syderibus atque eorum motu, de mundi & terrarum magnitudine, de rerum natura, de Deorum vi ac potestate disputabant, & juventuti tradebant sollicitè.
XI. Non est omittenda de Visco admiratio. nihil habebant Druides visco & arbore, in qua gignatur (si modo sit robur) sacratiùs. jam per se roborum eligebant lucos. nec ulla sacra sine ea fronde conficiebant, ut inde appellati quoque interpretatione Græca possint Δρυιδες (Druides) videri. enimverò quicquid adnascatur illis, è cœlo missum putabant, signumque esse electæ ab ipso Deo arboris. est autem id rarum admodum inventu, & repertum magna religione petitur, & antè omnia sexta luna, quæ principium mensium annorumque bis facit, et seculi, post tricesimum annum; quia jam virium abunde habebat. nec tamen sit sui dimidia. Omnia sanantem appellantes suo vocabulo. sacrificia epulisque rite sub arbore præparatis duos admovebant candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primùm vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandebat, falce aurea dimetiens. candido id excipiebatur sago. tunc demum victimas immolant, præcantes, ut suum donum Deus prosperum faceret, his, quibus dederant, fœcunditatem eo poto dari cuicunque animali sterili arbitrabantur, contraque venena omnia, esse remedio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio fuerat!
XII. Druidarum disciplina in nostra Brittania reperta, atque inde in Galliam translata esse existimatur. unde Plinius eleganter declamat lib. XXX. his verbis: _Sed quid ego hæc commemorem in arte Oceanum quoque transgressa, & ad naturæ inane pervecta? Brittania hodieque eam attonitè celebrat tantis ceremoniis, ut dedisse Persis videri possit._ idem Julius Cæsar affirmat in Ephemeridis. _Et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi caussa, proficiscuntur._
XIII. Druides certo anni tempore in finibus Brittaniæ, in insulæ Monæ luco consecrato, considebant. huc omnes undique, quos inter controversia, conveniebant, eorumque judiciis decretisque acquiescebant.
XIV. Præter Druides apud Gallos atque Brittones erant Bardi poetæ, qui Deûm Heroumque res gestas heroicis expositas versibus, cum dulcibus lyræ modulis cantitabant.
XV. De his ambobus ita cecinit Lucanus vates his versibus, quibus hoc caput finiam.
_Vos quoque, qui fortes animas, bellóque peremptas
Laudibus in longum, vates! dimittitis ævum,
Plurima securi studuistis carmina Bardi.
Et vos barbaricos ritus, moremque sinistrum.
Sacrorum, Druidæ, positis repetistis ab armis.
Solis nosse Deos, & cœli Numina vobis,
Aut solis nescire datum: nemora alta remotis
Incolitis lucis. vobis authoribus, umbræ
Non tacitas Erebi sedes, Ditisque profundi
Pallida regna petunt; regit idem spiritus artus
Orbe alio: longæ, canitis, si cognita, vitæ
Mors media est. certe populi, quos despicit Arctos,
Felices errore suo, quos ille timorum
Maxumus, haud urget Lethi metus: inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animæque capaces
Mortis: & ignavum redituræ parcere vitæ._
CAPUT V.
Optima frugibus atque arboribus insula, & alendis apta pecoribus ac jumentis. vincas etiam quibusdam in locis germinans. sed & avium ferax terra marique generis diversi. fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus præclara copiosis, & quidem præcipuè Isicio abundat & anguilla.
_View of the Circus of the Brittons on yᵉ Bank of yᵉ Louther near
Perith. Aug. 15ᵗʰ. 1725._
_Stukeley delin._]
II. Capiuntur autem sæpissimè & vituli marini, & delphines, nec non & ballenæ, de quo apud Satyricum mentionem inveniamus:
_Quanto delphinis ballena Brittanica major?_
III. Exceptis autem variorum generibus conchyliorum, in quibus sunt & musculi, quibus inclusam sæpè margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, & rubicundi, & purpurei, & hyacinthini, & prasini, sed maxumè candidi, ut scripsit venerabilis Beda in prima Eccl. hist. ad Regem Confulfum.
IV. Sunt & cochleæ, satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus, nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quò vetustior est, eò solet esse venustior.
V. Habet fontes salinarum & fontes calidos, & ex eis fluvios balnearum calidarum, omni ætati & sexui per distincta loca, juxta suum cuique modum accommodatos.
VI. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum; sed ejus exigua est copia. ære utuntur importato. gignit & aurum, & argentum. fert & lapidem gagatem plurimum optimumque. est autem nigrogemmeus & ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet æque ut succinum.
VII. Et quia Brittania propè sub septentrionali vertice mundi jacet, lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpè tempore noctis in questionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum? utpote nocturno sole non longè sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte. unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc in Lybicas partes secedente, id est, horarum X & VIII. ut author est Cleomedes. plurimæ item brevitatis nocte æstate & dies habet in bruma, hoc est, VI. solummodo æquinoctialium horarum: cum in Armenia, Macedonia, Italia, cæterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox XV. brevissima VIIII. compleat horas.
VIII. Sed de Brittania Brittonibusque in genere satis prolixè commemoravi. res ipsa requirit ad particularia tandem descendere, atque, in sequentibus, statum fatumque diversarum, quæ hanc insulam incoluerunt, nationum, quæ eandem nobilitarunt, civitates, _cet._ quales sub ditione Romana erant, ex ordine depingere mei jam erit propositi.
CAPUT VI.
Brittania, secundum accuratissima veterum, quæ propiùs fidem sunt, monumenta, erat omnis divisa in partes septem; quarum sex alio atque alio tempore imperio Romano adjectæ fuerunt, septima verò sub solis barbaris Caledoniis.
II. Supra dictæ Brittaniæ partes erant Brittania Prima, Secunda, Flavia, Maxima, Valentia & Vespasiana. quarum ultima non diu stetit in manibus Romanorum, ex his Brittaniam Primam à Flavia Thamesis flumen, à Brittania Secunda mare dividit. Flavia initium capit à mari Germanico, continetur Thamesi fluvio, Sabrina à finibus Silurum Ordovicumque, vergit ad Septemtriones & Brigantum regionem. Maxima ab extremis Flaviæ finibus oritur pertinet ad inferiorem partem muri, qui totam ex transverso percurrit insulam, spectatque in Septemtriones. Spatium inter ambos, hunc & alium, qui ab Imperatore Antonino Pio inter Bdoram & Clyddam exstructus est, murum occupat Valentia_na_. Vespasiana autem à Bdoræ æstuario ad civitatem Alcluith, unde linea ad ostium fluminis Vararis ducta. terminos ostendit. Secunda ad eam partem Oceani, quæ ad Hyberniam pertinet, spectat inter occasum & Septemtriones. sed de provinciis satis.
III. Necessarium verò ducimus, antequam ad accuratiorem nos conferamus descriptionem, Regiminis in hisce Provinciis constitutionem paucis attingere, deprehendimus adeoque, totam antiquissimis temporibus, plurimum Regulorum Statuumque arbitrio divisim paruisse Brittaniam, quorum nonnulli, etiam post occupatam à Romanis Provinciam, superfuisse commemorantur, sed vix umbra Regiæ dignitatis istis Principibus relicta, contrarium nempe dissuadente politicâ illâ, quâ Romani olim, præ cultissimis etiam quibusque gentibus, inclaruerunt prudentia. Victricibus Romanorum armis subjugatæ imperitoriâ authoritate constitutus præerat +LEGATUS+, ipsa Brittania verò Provincia erat +PROCONSULARIS+. per plures hæc Imperii constitutio duravit ætates, licet in plures interim ipsa insula divisa fuerit partes. primùm nempe in _superiorem_ & _inferiorem_, deinceps verò, uti antea demonstravimus, in _septem_ dispertita _Provincias_, mutatâ regiminis formâ. deinde diu paruit, ut imperitoria sedes, hæc insula Carausio, eisque, quos in societatem adsciverat, Tyrannis. gloria & præsidium Christianismi Constantinus Magnus creditur Maximam & Valentiam +CONSULARES+, Primam, Secundam & Flaviam +PRÆSIDIALES+ fecisse, toti verò insulæ præpositus est +VICARIUS+ vir perspicabilis sub dispositione viri illustris Domini Præfecti Prætorii Galliæ. præter quem in vetusto quodam volumine circa eadem tempora commemoratur aliquis eximiæ dignitatis vir, titulô +COMITIS BRITTANIARUM+ insignis, alius itidem, +COMES LITTORIS SAXONICI+, tertius præterea +DUX BRITTANIÆ+ dictus, aliique plures, magnis præfecti muneribus, quæ, cum distincta eorum notitia, injuria temporis, impetrari non potuerit, cogimur taciti præterire.
IV. Prolixum nunc tandem iter ingredior, totam non minus insulam, quam singulasque ejus partes curiosa lustraturus indagine, pressurusque optimorum in hoc negotiô authorum vestigia. fiat verò ab extremâ Primæ provinciæ orâ initium, cujus littora Galliæ objiciuntur. tres verò laudatissimos validissimosque Status, Cantianum nempe, Belgicum & Damnonicum complectitur hæc provincia, de quibus eâ, quâ fieri poterit, curâ nobis sigillatim agendum. Cantium primò lustremus.
¶ V. Ad extremam Brittaniæ Primæ orientalem oram remotam CANTIUM, Cantiis quondam habitatum, civitatibus Durobrobi & Cantiopoli, quæ eorum metropolis. hic sepultus est D. Augustinus Anglorum Apostolus. Dubræ, Lemanus & Regulbium, præsidiô à Romanis munita, eorumque Primarium Rhutupi, deducta eô Coloniâ, Metropolis factam, portusque classi Romanorum, quæ Oceano Septentrionali dominabatur, recipiendæ factus idoneus. tanti nominis fuit hæc civitas, ut littora vicina ex ea dicta sint Rhutupina, de quibus Lucanus poeta:
_Aut vaga cum Thetis Rhutupinaque littora fervent._
inde quoque ingentia & grati saporis ostrea Romam translata, ut author est Juvenalis Satyricus his verbis:
————————_Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum, Rhutupinóve edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu._
Statio etiam fuit sub dispositione viri spectabilis Comitis littoris Saxonici legionis secundæ Augustæ.
VI. Quam plurimis hoc Cantiorum regnum fluminibus rigatur, quorum celebriora: Madus, Sturius, Dubris & Lemanus, qui Cantios à Bibrocis discernebat.
VII. Inter tria ista præcipua Brittaniæ promuntoria, eminet illud, quod à Cantio nomen habet, ibi Oceanus in angulum quasi redactus cursum ita promovet, fluxionemque suam donec, ut Veteres tradunt, fretum istud Oceani, quod jam Brittaniæ format insulam, effecerit.
Comments
Log in to leave a comment.
Itinerarium curiosum (centuria II)Chapter V: A Dite autem, ut & Galli, gentis suæ originem deducere allaborabant
0%7 min left in chapter