Chapter VIII: A Cantio vasta illa, quæ Anterida nonnullis, aliis Caledonia (1)
dicta sylva latè extenditur ad CL. milliaria per Bibrocorum ac Segontiacorum terras ad Heduorum usque fines excurrens, de hac sylva ita cecinit Lucanus:
_Unde Caledoniis fallit turbata Brittanos._
IX. Cantiis proximi, et ut putant nonnulli, subjecti Bibroci, qui & aliis Rhemi dicuntur: natio in monumentis non penitus ignota, quibus habitatum Bibroicum, Regentium, Noviomagumque metropolis. Anderidam verò occupatam tenuerunt Romani.
X. Confines illis apud ripam Thamesis habitabant Attrebates, quorum urbs primaria Caleba.
XI. Infra hos, proprius flumen Cunetium, habitabant Segontiaci, quorum caput fuit Vindonum.
XII. Ad Oceanum, Bibrocis affines, inferius habitabant, sic dicti, Belgæ, quorum urbes primariæ Clausentum, quod nunc _Sotheamptona_ dicitur, Portus Magnus, omniumque præcipua Venta, nobilissima civitas ad flumen Antonam sita. Sorbiodunum verò tenebat præsidium Romanorum. Omnes enim Belgæ Allobroges sunt, & suam à Celtis Belgisque originem traxere, hi, non multis ante Cæsaris adventum in hanc insulam seculis, relictâ patriâ Galliâ, à Germanorum Romanorumque populis infestatâ, atque devictâ, illi, qui, trajecto flumine Rheni, eorum expugnatas occupavere regiones, de quo autem prolixius M. Dictator Cæsar, sedem heic sibi elegerunt.
XIII. Omnes regiones, quæ Thamesi, versus meridiem, adjacent, olim, uti vetera monumenta declarant, à bellicosa Senonum gente fuerunt occupatæ; qui, sub ductu & auspicio decantatissimi Regis Brenni, peragratâ Galliâ, Alpibusque, adhuc inviis, sibi patefactis, Romam fastu elatam ista incursione vastam solo facile æquassent, nisi Rempublicam Romanam, quam more nutricis in sinu quasi gestare (dum infra destinatum ab illis fastigium agebat) videbantur Fata, cladem aversura Manlium clangore anseris excitassent, qui, circa montem unum pendentes, & nocte subeuntes, Barbaros à summo Capitolio dejecit. huic eadem Numinum cura Camillum postea auxilio misit, qui abeuntes à tergo aggressus ita cecidit, ut Senonici sanguinis inundatione omnia incendiorum vestigia deleret, urbemque ita ruinæ proximam ab interitu vindicaret. Senones autem ob valentissimam hanc expeditionem natale solum, ut cultoribus vacuum, ita prædâ refertissimum alienæ genti, quam Belgas supra nominatos, fuisse, satis liquet, concesserunt.
XIV. Ad Sabrinam, Thamesi inferius, habitabant Hedui, urbes eorum Ischalis & Avalonia. Thermæ, quæ & Aquæ Solis nuncupabantur, Romanorum, qui hanc Brittaniæ oram tenebant, factæ colonia & perpetua sedes. urbs nominatissima hæc erat, ad flumen Abonam sita, ibique fontes callidi, opiparo exsculpti apparatu, ad usus mortalium; quibus fontibus præsules erant Apollinis & Minervæ Numina, in quorum ædibus perpetui ignes nunquam labascunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertitur in globos saxeos.
XV. Infra Heduorum terras siti erant Durotriges, qui & Morini aliàs vocantur. Metropolin habebant Durinum & promuntorium Vindeliam. in horum finibus sensim coarctatur Brittania, & immensum efformare videtur brachium, quod irruptionem minitantem commodè repellit Oceanum.
XVI. In hoc brachio, quæ intermissione Uxellæ amnis, Heduorum regioni protenditur, sita erat regio Cimbrorum, utrúmne verò modernum Walliæ nomen dederint, an verò antiquior sit Cimbrorum origo? non æque constat. urbes illis præcipuæ Termolus & Artavia. visuntur hic, antiquis sic dictæ, Herculis columnæ, & non procul hinc insula Herculea. sed à fluminis Uxellæ finibus continuum procurrit montium jugum, cui nomen Ocrinum, extremumque ejus ad promuntorium ejusdem nominis extenditur.
XVII. Ultra Cimbros extremum insulæ angulum incolebant Carnabii, unde forsitan, quod hodieque retinet nomen, obtinuit Carnubia. urbes habebant Musidum & Halangium. cum verò has olim desertas propemodum & incultas Brittaniæ partes Romani nunquam salutaverint, minoris omnino momenti urbes eorum fuisse videntur, & Historicis propterea neglectæ, Geographis tamen memorantur promuntoria Bolerium & Antivestæum.
XVIII. Memoratis modo populis in littore Oceani austrum versus affines ad Belgas-Allobroges sedem habebant Damnonii, gens omnium validissima, quæ ratio movisse videtur Ptolemæum, ut totum hunc terræ tractum, qui in mare brachii instar prætenditur, illis adscripserit. urbes habebant Uxellam, Tamaram, Volubam, Ceniam omniumque matrem Iscam, fluvio cognomini imminentem. fluvii apud ipsos præcipui memorati modo Isca, Durius, Tamarus atque Cenius. ora eorum maritima promuntoria exhibet tria, de quibus mox paulò dicemus. hanc regionem, utpote metallis abundantem, Phænicibus, Græcis & Gallis mercatoribus probe notam fuisse constat. hi enim ob magnam, quam terra ferebat, stanni copiam eò sua frequenter extendebant negotia; cujus rei præcipua sunt documenta supra nominata tria promuntoria Helenis scilicet, Ocrinum & Κριοῦ μέτωπον ut & nomina civitatum, Græcam Phœniciamque originem redolentia.
XIX. Ultra brachium in Oceano sitæ sunt insulæ Sygdiles, quæ etiam Oestrominides & Cassiterrides vocabantur, dictæ.
XX. Cum prænominatis Damnoniis Belgisque conjunctis XXX. prœlia commisisse narratur valentissimus ille Imperator Vespasianus. decem hi ad australes Thamesis & Sabrinæ ripas habitantes populi, à Romanis sensim subacti, eorumque regiones in provinciæ formam redactæ, quæ BRITTANIA PRIMA fuit appellata, cum hic fuerit in istis terris primus Romanorum victoriæ fructus.
¶ XXI. Succedit ordine BRITTANIA SECUNDA quæ à prioribus, interfluente Sabrina amne, discernitur. à provincia autem Flavia, tum memoratus amnis, tum Deva fluvius eandem sejungit, reliquum cingitur à mari Interno. Hæc erat celebrata illa regio Silurum, tribus validissimis habitata populis, quos inter præ reliquis celebres Silures propriè sic dicti, quam ab ora relicta turbidum Sabrinæ fretum distinguit. cujus homines, ut eruditissimus Solinus est author, etiam nunc custodiunt morem vetustum, nundinas ac nummum refutant, dant res & accipiunt; mutationibus necessaria potiùs, quam pretiis parant. Deos percolunt, scientiam futurorum pariter viri ac fœminæ ostendunt.
XXII. Civitates Silurum, Sariconium, Magna, Gobaneum & Venta, eorum caput, fuerunt. Iscæ verò, flumini imminentem urbem cognominem, tenebat Romanorum Colonia, ibique per annos plures secunda legio, quæ Augusta aliàs vocabatur, stationem habebat, donec Valentiam & Rhutupin transferebatur. hæc erat provinciæ Secundæ primaria Romana.
XXIII. Olim ac diu potens erat hæc Silurum regio, sed, cum eam regno Charaticus tenuit, longe potentissima. hic continuis novem annis, omnia Romanorum arma pro ludibrio habita, sæpe evertit, donec de illo, conjunctis viribus Romanos aggressuro, triumphavit Legatus Ostorius. Charaticus enim, prœlio evadens, auxiliumque à vicinis Regibus petens, per astutiam matronæ Romanæ Carthismandvæ cum Rege Brigantiæ Venutio nuptæ, Romanis deditus est. post id temporis masculè tantum suam ipsius ditionem idem ille populus defendit usque dum à Varionio spoliatus, ac tandem à Frontino devictus in formam Romanæ, cui BRITTANIA SECUNDA, ut supra meminimus nomen erat, provinciæ suum redigi pateretur imperium.
XXIV. Duæ aliæ sub Siluribus gentes fuere, primum Ordovices, qui in septentrionali versus insulam Monam: & deinde Dimeciæ, qui in extrema versus occidentem partem degebant, ubi promuntorium quod Octorupium nuncupatur, unde in Hyberniam transitus XXX. milliarium. Dimeciarum urbes Menapia, & primaria Muridunum. Lovantium verò sibi habitandum vendicaverant Romani. ultra hos & Silurum terminos siti Ordovices, quorum urbes Mediolanum & Brannogenium. Sabrina in montibus illorum oriunda majoribus tribus Brittaniæ fluviis meritò accensetur, addito nempe Thamesi & Tavo. elucet imprimis in historia nomen Ordovicum ob sumtam de inclutissimi ipsorum Regis captivitate vindictam. hinc enim toties redactum in angustias exercitum Romanorum tam misere vexarunt, ut de illorum ferè imperio in hac regione actum fuisset, ni in tantæ cladis vindictam postea surrexisset Dux Agricola, qui, victricia circumferens arma, totam quoque hanc gentem subjugavit, maximamque partem ferro delevit.
XXV. Huc quoque referendum illud, quod à septentrione Ordovicum situm, ab Oceano alluitur, territorium, cum illorum regimini aliquandiu fuerit subjectum, hoc certo constat, quod illum Cangiani quondam inhabitaverint tractum, quorum urbs unica Segontium, promuntorio Cangano vicina. incluta hæc erat civitas, freto Meneviaco, contra Monam, religiosissimam insulam, ubi olim Druides habitâre, adjacet. in hac insula plurima sita erant oppida, tota autem insula in circuitu LX. m. p. ferè complectitur, atque, ut refert Plinius, à Camaloduno colonia CC. m. p. abest. fluvii apud ipsos Tosibus, qui & Canovius; pro terminis verò erat utraque Deva. in hac vero regione mons Eriri celsissimus maxumusque invenitur. Ordovicia una cum Cangiorum Carnabiorumque regionibus, ni fama me fallit, nomine Genaniæ sub Imperatoribus post Trajani principatum inclarescebat.
¶ XXVI. Ordo jam ad illam nos deducit provinciam, quæ FLAVIA Romanis vocata, unde verò hoc nomen acceperit, utrum à matre Constantini Magni Flavia Julia Helena, ex his terris oriunda? an verò à Romanorum familia Flavia? quominus determinari possit, obstat injuria temporum, quæ nobis invidet genuina quæ huc facerent antiquitatis monumenta.
XXVII. Ad fluvium Devam primò siti erant Carnabii, quibus habitatæ fuerunt Benonæ, Etocetum, Banchorium, monasterium totius insulæ celeberrimum, quod in contentione Augustini eversum, non postea resurrexit, & reliquarum mater Uriconium, quæ, inter Brittaniæ civitates maxumas, nomen possidebat. in extremo hujus terræ angulo flumini Devæ imminebat cognominis Romanorum colonia Deva, opus vicesimæ legionis, quæ Victrix dicebatur, & olim illius erat regionis tutela. hæc eadem esse existimatur quæ jam _West-Chester_ vocatur.
XXVIII. Infra nominatos regnum Cassium à Rege Ptolemæo Catieuchlani appellatum extendebatur, aut Respublica potius, quæ ex binis gentibus coaluerat. harum, quæ Sabrinæ proxima, vocabatur Dobuni, vel, ut Dio celeberrimus scriptor annalibus inseruit, Boduni. apud hos oritur flumen Thamesis & deinde longo spatio per fines Heduorum, Attrebatum, Cassiorum, Bibrocorum, Trinobantum, & Cantiorum citatus fertur, & Oceanum Germanicum influit, urbes Dobunorum erant Salinæ, Branogena, ad sinistram Sabrinæ ripam, Alauna, & cui reliquiæ nomen laudemque debent, Corinum, urbs perspicabilis, opus, ut tradunt, Vespasiani Ducis. Glevum verò, in extremo regni contra regionem Silurum situm, Romana tenebat colonia, quam deduxit Claudius Cæsar, ut scriptores de istis temporibus affirmant. finitimi illis Cassii, quorum urbes Forum Dianæ & Verulamium. cum verò hæc ad municipiam dignitatem à Romanis evecta, ejus præ aliis urbibus eminentia illis omnino adscribenda. his natus erat D. Albanus Martyr. hæc civitas ruina Camaloduni, Londiniique, in seditione à Bondvica excitata, cujus in annalibus mentionem facit eruditissimus Tacitus, involuta erat. hi Cassii olim, præ cæteris insulæ gentibus, caput extulere, atque cum inclutissimo eorum Rege Cassibellino (cui non paucæ nationes fuere tributariæ) Dictator Cæsar multos eosdemque gravissimos, sub readventum ipsius in hanc insulam, habuit conflictus, sed ab eadem ille gente cum Siluribus conjuncta fugatus, unde & emendatissimus Lucanus:
_Territa quæsitis ostendit terga Britannis._
adventante autem ipso Imperatore Claudio, omnes cum vicinis fracti sunt, eorumque regio in formam Romanæ provinciæ redacta, nomineque, +CÆSARIENSIS+, & postea FLAVIA, nuncupata.
XXIX. Juxta Cassios, ubi se Oceano Thamesis propinquavit, regio Trinobantum sita erat. natio quæ non modo sponte in Romanorum concessit amicitiam, sed illis quoque ut colonias ibi ponerent metropolim suam Lundinum & Camalodunum ad mare sita obtulerunt. in hac urbe F_lavia_ J_ulia_ Helena, piissima conjux Constantini Chlori, materque Constantini Magni, è sanguine Regum Brittanicorum nasci memoriæ proditum dicunt. prima autem hæc Romanorum in Brittania coloniarum erat, templo Claudii, imagine Victoriæ, cum aliis diversis ornamentis insignis. Lundinum enim mundo cognita civitas erat & erit. primùm Trinovantum, postea Londinium, dein Augusta, & nunc Londona rursum. urbe Roma secundum chronicorum fidem, sanè antiquior est, super ripam Thamesis fluminis posita, & ipsa multorum emporium populorum, terra marique venientium, hæc à piissima illa Imperatrice Helena. S. S. Crucis inventrice, circumvallata, atque, si fides sit penes traditiones, quæ non semper erroneæ sunt, nominata est Augusta, tota autem Brittania +Romana insula+.
XXX. Limes huic populo ad septentrionem flumen Surius, ultra quem habitabant Iceni, celeberrima natio, in duas gentes divisa, quarum prior, Cenomanni habitans ad septentrionem Trinobantes & Cassios, ad orientem Oceanum spectabat. horum urbes Durnomagus & caput regionis Venta. Romanorum colonia erat Camboricum. in mare orientem versus procurens lingula dicitur Flavia extrema. fluminum notissima sunt Garion, Surius & Aufona in sinum Metorin sese exonerans, ex altera parte ad Aufonam incolebant, Carnabiis Brigantibus & Oceano vicini, Coitanni, in tractu sylvis obsito, qui, ut aliæ Brittonum sylvæ, Caledonia fuit appellata. de hac autem III. mentionem facit historicus ille Florus. civitas primaria Coitannorum erat Ragæ, & præter hanc Romanorum colonia Lindum, in extrema ad orientem provinciæ ora. totam verò regionem bifariam secat fluvius Trivona. Hæc Icenorum gens, quæ, utpote ferocissima bellique post hominum memoriam studiosissima, omissis tam rusticis quam civilibus artibus, sua sponte in Romanorum societatem accesserat, non tantum mox defecerat, sed ad sui quoque imitationem alios quam plurimos excitaverat, ab Ostorio Duce primùm sub jugum missa est, aliquot post annos, quum Rex ipsorum, & animo & opibus valentissimus, Prasutagus moriens Cæsarem ejusdemque posteros heredes fecerat. Romani autem Icenorum sic abutentes amicitia, ut nulli non se luxuriæ dederint, ab iisdem postea sociisque, sub ductu bellicosissimæ Bonduicæ, vidua Regis supra nominati, ita infesti ipsis sunt redditi, ut combustis deletisque ipsorum coloniis ac municipio, civium denique Romanorum LXXX. M. ferro miserè sint trucidati; sed postea ad officium redegit Suetonius Legatus, multis prudentiæ nominibus suspiciendus.
¶ XXXI. Ad septentrionalem hujus regionis plagam Oceano occurrit fluvius Abus, quondam terminorum provinciæ MAXIMÆ unus, uti alter Seteja. dicta quoque hæc provincia fuit Brigantiæ Regnum scilicet ejusdem nominis regionem complexa, tribusque habitata nationibus, in extrema orientali plaga, ubi promuntoria Oxellum & Brigantum extrema in mare procurrunt, habitabant Parisii, quorum urbes Petuaria & Portus Felix.
XXXII. Supra hos, uti & ad latus, siti erant propriè sic dicti Brigantes, gens numerosissima, toti olim provinciæ leges præscribens. his cultæ civitates, Epiacum, Vinovium, Cambodunum, Cataracton, Galacum, Olicana, & primaria Isurium. Eboracum verò, ad Urum fluvium, caput provinciæ. primùm colonia nomine Sextæ à Romanis factum, sextæque deinde legionis, quæ Victrix dicebatur, sedes. deinceps verò plurium Imperatorum præsentia illustrior factum, municipii quoque auctum prærogativis.
XXXIII. Totam in æquales ferè partes provinciam dividunt montes Alpes Penini dicti. hi, ad Icenorum Carnabiorumque fines ad fluvium Trivonam surgentes, continua serie per CL. milliaria septentrionem versus decurrunt.
XXXIV. Populi, ad occidentalem hujus jugi partem habitantes, sunt Volantii Sistuntiique arctiori, ut videtur, fœdere conjuncti. urbes habebant Rerigonum, Coccium & Lugubalium, quarum tamen posteriores binas Romanorum tenebant præsidia.
XXXV. Septentrionales hujus terræ limites tegebat murus iste stupendæ molis, à Romanis per Isthmum ad longitudinem LXXX. milliarium extensus, cujus altitudo XII. crassities verò IIX. pedes æquabat, turribusque ornatus, murus erat.
XXXVI. Gentem hanc, ab Imperatore Claudio primùm infestatam, deinde ab Ostorio Legato devictam, postea à Cereali fractam & magnam partem debellatam, ex historia colligitur. cum verò sponte se Agricolæ dedisset, pacem illi datam esse percepimus. Famam hujus gentis in historiis precipue delêrunt turpia Reginæ ipsorum gesta inauditaque perfidia. ipsa harum potentium nationum progenies erat, quæ novas electura sedes, ultimùm ultrò, patriæ, inter Alpes, Danubium & Rhodanum jacenti, valedicebat. ex his in Hyberniam postea nonnulli, sedem ibi fixuri, transierunt, ut ex documentis constat.
¶ XXXVII. His borealiores erant nationes istæ validissimæ olim sub nomine Maætarum venientes, à quibus, mortuo patre, fratricida iste Bassianus suam turpiter pacem emit. regiones, quas tenuêre, sequentes erant, in orientem Ottadinia, inde Gadenia, post hanc Selgovia, deinde Novantia, supra hos etiam Damnia.
XXXVIII. Muro proximi habitabant Gadeni, quorum metropolis Curia. ad Oceanum verò proprius siti Ottadini, eorumque caput Bremenium, ac apud hos fluvii Tueda, Alauna, & utraque Tina, infra murum decurrentes.
XXXIX. His occidentaliores ad Oceanum siti erant Selgovæ, eorumque urbes Corbantorigum, Uxellum & Trimontium, quam tamen sat diu tenuit præsidium Romanorum, quod antiqua memorant monumenta. hujus regionis fluvii præcipui fuerunt Novius, Deva &, ex parte, Ituna.
XL. Ultra Devam, nuper dictam, ad Oceani quoque oram in extrema insulæ parte, Hyberniam versus, Novantes siti erant. apud quos celebris illa Novantum chersonesus, Hybernia distans milliaria XXVIII. hæc inter cuncta Brittaniæ promuntoria maxumè borea antiquis credebantur, juxta verò, æque ac illi, causam non video. metropolis horum Lucophibia, aliàs Casæ candidæ. fluvii verò Abrasuanus, Jena &, ad orientem regionis terminus, Deva.
XLI. Supra Novantes, Selgovas & Gadenos, interveniente montium Uxellorum serie, habitabant Damnii, prævalens quidem natio, sed quæ condito muro non parvum regionis suæ tractum amisit, à Caledoniis subjugatum & spoliatum. præter illud quod murum tuebatur præsidium Vanduarium tenebat Romanus miles.
XLII. Hic Brittania, rursus quasi amplexu Oceani delectata, angustior evadit, quam alibi, idque ob duo ista rapidissima, quæ infunduntur, æstuaria Bodotriam scilicet & Clottam. contractus hic Isthmus ab Agricola Legato primùm præsidio munitus erat. alium murum, in historiis nobilissimum, erexit imperator Antoninus, ad XXXV. circiter milliaria protensum; ut hoc medio barbarorum sisteret incursiones, qui & ab Ætio Duce demum reparatus est, undecimque firmatus turribus. has verò regiones pro illa habeo provincia, quæ per victoriosam Romanorum aciem sub Imperatore Theodosio revocata, atque in honorem Imperatoris, tunc ad clavum imperii sedentis, VALENTIANA dicta putatur.
¶ XLIII. Extra murum sita provincia VESPASIANA. hæc est Caledonia regio, à Romanis nimiùm quantum & desiderata militibus, & incolis valde defensa. negotium, cujus amplam historiæ Romanæ, aliàs nimis de istiusmodi rebus silentes, mentionem faciunt. hic fluvium Tavum conspicere licet, qui longo cursu regionem in duas quasi partes dissecare videtur. hic quoque arduum atque horrendum jugum Grampium offendimus, quod provinciam istam bifariam secabat. atque hæc eadem erat regio, quæ, à commisso inter Agricolam & Galgacum prœlio, Romanis utilissimo, famam in annalibus habet insignem. hi vires eorum veteresque castramentationes hodieque magnitudo ostendit mœnium, nam in loco ubi ingens supradictum prœlium habitum erat, quidam ordinis nostri, hanc viam emensi, affirmant, se immania vidisse castra, aliaque argumenta Taciti relationem confirmantia.
XLIV. Nationes verò, Romanis hic subjectæ, ordine jam sequentur. ultra Isthmum, atque ad Tavum, gens erant Horrestii, quorum urbes, post prætenturam quidem exstructam, prius enim Damniis accensebantur, fuerunt Alauna, Lindum, &, re non minus quam nomine reliquis gloriosior, Victoria, ab Agricola ad flumen Tavum XX. milliaria ab ejusdem in mare exitu ædificata, memoriæ proditum dicunt.
XLV. Supra hos ultra Tavum, qui limites constituit, erant Vecturones, sive Venricones, quorum urbs primaria Orrea, fluvii verò Æsica & Tina.
XLVI. Oceani littus, ultra horum fines, accolebant Taixali, his urbium princeps Divana, fluvii autem Deva & Ituna. pars Grampii montis, quæ, ut promuntorium, late se in Oceanum, quasi in Germaniæ occursum, extendit, ab illis nomen mutuatur.
XLVII. His contermini ad occidentem, interveniente montium Grampiorum serie, exstitêre Vacomagi, qui amplissimam regionem tenebant, quorum urbes Tuessis, Tamea & Banatia. Romanorum autem statio, simulque provinciæ urbs primaria, erat, ad ostium fluvii Varar in littore situm, Ptoroton. notiores hujus regionis fluvii præter Vararem, qui provinciam terminabat, fuerunt Tuesis & Celnius.
XLVIII. Infra Vacomagos Tavumque habitabant Damnii-Albani. gentes parum notæ, & intra lacuum montiumque claustra plane reconditæ.
XLIX. Inferius adhuc Clottæ ripas accolebant Attacoti, gens toti aliquando olim Brittaniæ formidanda, maxumus hic visitur lacus, cui nomen olim Lyncalidor, ad cujus ostium condita à Romanis urbs Alcluith, brevi tempore à Duce Theodosio nomen sortita, qui accupatam à barbaris provinciam recuperaverat; cum hac comparari potuit nulla, utpote quæ, post fractas cæteras circumjacentes provincias, impetum hostium ultimo sustinuit.
L. Hæc provincia dicta est, in honorem familiæ Flaviæ, cui suam Domitianus Imperator originem debuit, & sub quo expugnata, VESPASIANA. &, ni fallor, sub ultimis Imperatoribus nominata erat THULE, de qua Claudianus vates his versibus facit mentionem;
————_incaluit Pictorum sanguine Thule
Scotorum cumulos flevit glacialis Hierne._
sed non tam diu sub aquila suopte tenuerent Romani, ut posteritati innotescerent ejusdem & nomina & subjectio. cursorio hucusque oculo, qualis sub Romanorum Imperio erat, Brittaniam lustravimus. restat ut parili compendio Caledoniorum terras lustremus.
De CALEDONIA.
LI. Licet tota ultra Isthmum prædictum Brittania non improprie dici posset Caledonia, ipsi tamen Caledonii ultra Vararem sedem habuêre, unde ducta linea terminum Romani in Brittaniam imperii accuratè satis ostendit. citerior verò insulæ pars alio atque alio tempore ab illis possessa fuit, reliqua, ut supra meminimus, à Brittonibus barbaris occupata. hucusque & proficiscentibus lumen aliquod fœnerant antiqua historiarum monumenta. trajicientes autem Varar flumen, extincto lumine, in obscuro quasi versamur, & quamvis non nobis ignotum sit, exstructas ibi pro limitibus Imperii Romani fuisse aras, Ulyssemque, tempestate fluctibusque jactatum heic vota persolvisse, siquidem condensæ arboribus sylvæ cum perpetuis montium saxetis ab ulteriori nos scrutatione prohibent. relationem sequentem à mercatoribus Brittonibus fugitivis acceptam posterisque relictam, ut sufficientem æstimemus, necesse est.
LII. Ad occidentem igitur Vararis habitabant Caledonii proprie sic dicti, quorum regionis partem tegebat immensa illa Caledonia sylva.
LIII. Littus incolebant minores quidam populi, ex quorum numero ultra Vararem & erectas supradictas aras ad Loxam fluvium habitabant Cantæ, in quorum finibus promuntorium Penoxullum.
LIV. Huic ordine proximus est fluvius Abona ejusdemque accolæ Logi. hinc Ila fluvius & ad illum siti Carnabii Brittonum extremi, qui ab Ostorio Proprætore subjugati jugum Romanum indigne ferentes, adscitis in societatem Cantiis, ut referunt traditiones, trajectoque mari ibi sedem eligunt. in varia heic promuntoria sese extendit Brittania, quorum primum antiquis dictum Vinvedrum, tum Verubrium, aut extremitas Caledoniæ.
LV. Post illos Cantini. deinde, interiores Logisque proximi, Mertæ siti sunt. in his oris promuntorium Orcadum positum. cui adjacebant Orcades insulæ. ulterius manabat Nabæus fluvius, qui terminus erat Carnabicæ jurisdictionis.
LVI. Ad inferiorem hujus regionis partam habitabant Carnonacæ, in quorum finibus promuntorium Ebudum, ad cujus extrema eximium Oceanus sinum efformat, qui olim Volsas appellatus. ad inferiorem istius sinus ripam tendebant Cerones, & infra Ityn Creones ad Longum usque procurrit. inde Oceanum inter & sinum Lelanum dictum ab incolis Epidiis promuntorium.
LVII. Provectus jam ultra flumen Vararis, idem illud remetiri non possum, quin in transgressu admirer Romanos, aliàs satis expertos judicio atque experientia, heic quasi destitutos tam perabsurda opinione laborasse, ut istam Brittaniæ partem, quæ jam armis ipsorum intacta quiescebat, reliquam jam subactum atque possessam longe majori & longitudine & latitudine metirentur. (quam tamen eos fovisse opinionem satis superque constat.) qui enim ea, qua par est, mente insignem Romanorum ambitionem atque insatiabilem regnandi cupidinem consideraverit, & quo hostem vix ira ipsorum & notitia, nedum timore dignum excluderent stupenda ista, quæ totum orbem in admirationem sui facile trahunt, opera erexisse. in hoc ut in cæteris quam plurimis magnam summi Numinis merito providentiam veneremur, cui ut omnia subjecta sunt regna, ita & sempiterna ab incolis gloria debetur & erit, Amen.
CAPUT VII.
Lustratis ita pro instituti ratione cursim terris Brittanicis, necessarium videtur, antequam ad insularum descriptionem aggrediar, dubio à non nemine moto occurrere; ubinam, inquit ille, earum quas tu nobis commemoras urbium nominumque vestigia? habentur nulla! Licet vicissim quærere, ubinam hodie sint Assyrii, Parthi, Sarmatæ, Celtiberi? at qui has celeberrimas gentes exstitisse neget, impudentem satis spero futurum neminem, nonne inveniuntur hodienum regiones urbesque permultæ eisdem, quæ ante duo vel plura annorum millia habuerunt, quæ compellantur, nominibus? Judæa, Italia, Gallia, Brittania, non hodie minus, quam priscis illis temporibus nota. Londinum hodieque lingua vernacula sono non adeo discrepante _London_ appellatur. Incuria majorum & in colligendis ac conservandis illis, quæ huc facere & tunc temporis non difficulter haberi poterant monumentis negligentia si attendatur, non adeo quidem graviter illa videtur increpanda, vel ut hujus defectus unica & primaria causa censenda, vix enim præter illos, qui ordini sacrorum se dederant, operam libris scribendis commodabant. hi verò à sacro alienum censuerunt munere profanis istiusmodi, ut vocabant, negotiis operam suam impendere. Crediderim potius nos sine periculo scire, & sine piaculo ad posteros transmittere posse illa, quæ de prisco regnorum statu sedula veterum monumentorum perlustratio & accuratius scrutinium poterit investigare. ad aliud verò sentiendum me ferè compulisset bonus ille Antistes, ita me compellare visus: tune solus ignoras quam breve, nobis in hoc orbe, temporis spatium sit exigendum omnesque nostros etiam laboriosissimos conatus ab inutilium servorum nomine nos non posse reddere immunes? omniaque nostra studia proximi usum pro scopo debent habere? hæc! cui unquam sunt usui? bullatis istiusmodi nugis mundum deludi! His merito reponimus. an ergo prohibita nobis simul omnis honesta delectatio? nonne eximiæ divina providentiæ documenta produnt istiusmodi narrationes? indene patet, quomodo Evangelia de morte & merito Christi concio universum collustraverit & vicerit orbem gentilibus ante superstitionibus obnoxium? obvertenti porro, non incongrue fortè Chronologiæ istiusmodi res in compendio tractari. denuo repono. nec ergo nimium quidquam est novisse, majores nostros non, ut nonnulli fabulantur, Autochtones fuisse è terra prosilientes. Deum potius naturæ librum aperuisse, ut ex illo constarer magni opificis omnipotentia, qualis in Mosis voluminibus eadem descripta proponitur. Denique forte respondenti, operibus, authori apud posteros nomen laudemque parituris, exploratorium ignem esse subeundem, hæc inquam dicenti, & in his subsistendi gratus profiteor tantum his verbis efficaciæ fuisse, ut etiam suborta michi nonnumquam fuerit cœpti hujus laboris pœnitentia. Ex altera proinde hujus opusculi parte præter Chronologicam rerum commemorationem amplius quidquam exspectare nolit Benevolus Lector, quem adeo benevolentiæ tutelæque Divinæ, paria ab ipso michi promittens, devotus commendo, sperans, ut me simul cœlesti Patri, qui misericors & condonationis plenus, commendet.
Ex fragmentis quibusdam à Duce quodam Romano consignatis & posteritati relictis sequens collectum est itinerarium, ex Ptolemæo & aliunde nonnullis ordinem quoque, sed quod spero in melius, mutatum hinc inde deprehendes.
* * * * *
FUERUNT olim apud Brittones XCII. urbes, earum verò celebriores & præ reliquis conspicuæ XXXIII. Municipia scilicet II. Verolamium & Eboracum. VIIII. Coloniæ sc. Londinium _Augusta_, Camalodunum _Geminæ Martiæ_, Rhutupis ... Thermæ _Aquæ Solis_, Isca _Secunda_, Deva _Getica_, Glevum _Claudia_, Lindum ... Camboricum ... Et civitates Latio jure donatæ X. sc. Durnomagus, Catarracton, Cambodunum, Coccium, Lugubalia, Ptoroton, Victoria, Theodosia, Corinum, Sorbiodunum. deinde XII. stipendiariæ minoresque momenti, scilicet: Venta Silurum, Venta Belgarum, Venta Icenorum, Segontium, Muridunum, Ragæ, Cantiopolis, Durinum, Isca, Bremenium, Vindonum, & Durobrovæ. At præter allatas modo urbes plures in Brittaniis non habuisse Romanos ne quis temere credat, celebriores enim tantum commemoravi, quis enim dubitet, illos, ut orbis terrarum Dominatores, pro lubitu elegisse sibique vindicasse, quæ suis usibus commoda intelligebant loca? plerumque aliàs in castris, quæ condiderant ipsi, degebant.
DIAPHRAGMATA.
RHUTUPIS prima in Brittania insula civitas versus Galliam apud Cantios sita à Gessoriago Bonnoniæ portu, unde commodissimus in supradictam insulam transitus obtingit, CCCCL. stadia, vel ut alii volunt XLVI. mille passuum remota, ab eadem civitate ducta est via Guethelinga dicta, usque in Segontium per m. p. CCCXXIIII. plus minus sic: Cantiopoli quæ & Duroverno m. p. X. Durosevo XII. Duroprovis XXV. deinde m. p. XXVII. transis Thamesin intrasque provinciam Flaviam & civitatem Londinium, Augustam. Sulo Mago m. p. VIIII. Verolamio municipio XII. unde fuit Amphibalus & Albanus Martyres. Foro Dianæ XII. Magio Vinio XII. Lactorodo XII. Isanta Varia XII. Tripontio XII. Benonis VIIII. hic bisecatur via alterutrumque ejus brachium Lindum usque, alterum versus Viriconium protenditur sic, Manduessedo m. p. XII. Etoceto XIII. Pennocrucio XII. Uxaconia XII. Virioconio XI. Banchorio XXVI. Deva colonia X. fines Flaviæ & Secundæ, Varis m. p. XXX. Conovio XX. Seguntio XXIIII.
+Iter+ II. à Seguntio Virioconium usque m. p. LXXIII. sic, Heriri monte m. p. XXV. Mediolano XXV. Rutunio XII. Virioconio XI.
+Iter+ III. à Londinio Lindum coloniam usque, sic: Durosito m. p. XII. Cæsaro Mago XVI. Canonio XV. Camaloduno colonia VIIII. ibi erat templum Claudii, Arx triumphalis & imago Victoriæ Deæ. ad Sturium amnem m. p. VI. & finibus Trinobantum Cenimannos advenis Cambretonio m. p. XV. Sito Mago XXII. Venta Cenom. XXIII............. Camborico colonia XX. Durali ponte XX. Durno Mago XX. Isinnis XX. Lindo XX.
+Iter+ IIII. à Lindo ad Vallum usque sic: Argolico m. p. XIIII. Dano XX. ibi intras Maximam Cæsariensem, Legotio m. p. XVI. Eboraco municip. olim colonia sexta m. p. XXI. Isurio XVI. Cattaractoni XXIIII. ad Tisam X. Vinovio XII. Epiaco XVIIII. ad Murum VIIII. trans Murum intras Valentiam. Alauna amne m. p. XXV. Tueda flumine XXX. ad Vallum ..........
+Iter+ V. à limite Præturiam usque sic: Curia m. p.........ad Fines m. p....... Bremenio m. p......... Corstopolio XX. Vindomora VIIII. Vindovio XVIIII. Cattaractoni XXII. Eboraco XL. Derventione VII. Delgovicia XIII. Præturio XXV.
+Iter+ VI. ab Eboraco Devam usque sic: Calcaria m. p. VIIII. Camboduno XXII. Mancunio XVIII. finibus Maximæ & Flaviæ m. p. XVIII. Condate XVIII. Deva XVIII.
+Iter+ VII. à Portu Sistuntiorum Eboracum usque sic: Rerigonio m. p. XXIII. ad Alpes Peninos VIII. Alicana X. Isurio XVIII. Eboraco XVI.
+Iter+ VIII. ab Eboraco Luguvalium usque sic: Cattaractoni m. p. XL. Lataris XVI. Vataris XVI. Brocavonacis XVIII. Vorreda XVIII. Lugubalia XVIII.
+Iter+ VIIII. à Luguballio Ptorotonim usque sic: Trimontio m. p.... Gadanica m. p....... Corio m. p......ad Vallum m. p.....incipit Vespasiana. Alauna m. p. XII. Lindo VIIII. Victoria VIIII. ad Hiernam VIIII. Orrea XIIII. ad Tavum XVIIII. ad Æsicam XXIII. ad Tinam VIII. Devana XXIII. ad Itunam XXIIII. ad montem Grampium m. p.......ad Selinam m. p....... Tuessis XVIIII. Ptorotone m. p............
+Iter+ X. ab ultima Ptorotone per mediam insulæ Isca Damnonorum usque sic: Varis m. p. VIII. ad Tuessim XVIII. Tamea XXVIIII............... ......................m. p. XXI. in Medio VIIII. Orrea VIIII. Vittoria XVIII. ad Vallum XXXII. Luguballia LXXX. Brocavonacis XXII. ad Alaunum m. p........ Coccio m. p........ Mancunio XVIII. Condate XXIII. Mediolano XVIII. Etoceto m. p.........................Salinis m. p..................................... Glebon colonia m. p........ Corino XIIII. Aquas Solis m. p......... Aquas XVIII. ad Uxellam amnem m. p...........................Isca m. p........
+Iter+ XI. ab Aquis per viam Juliam Menapiam usque sic: ad Abonam m. p. VI. ad Sabrinam VI. unde trajectu intras in Brittaniam Secundam & stationem Trajectum m. p. III. Venta Silurum VIII. Isca colonia VIIII. unde fuit Aaron Martyr. Tibia amne m. p. VIII. Bovio XX. Nido XV. Leucaro XV. ad Vigesimum XX. ad Menapiam XVIIII. ab hac urbe per XXX. m. p. navigas in Hyberniam.
+Iter+ XII. ab Aquis Londinium usque sic: Verlucione m. p. XV. Cunetione XX. Spinis XV. Calleba Attrebatum XV. Bibratte XX. Londinio XX.
+Iter+ XIII. ab Isca Uriconium usque sic: Bultro m. p. VIII. Gobannio XII. Magna XXIII. Branogenio XXIII. Urioconio XXVII.
+Iter+ XIIII. ab Isca per Glebon Lindum usque sic: Ballio m. p. VIII. Blestio XII. Sariconio XI. Glebon colonia XV. ad Antonam XV. Alauna XV.....................Vennonis XII. Ratiscorion XII. Venromento XII. Margiduno XII. ad Pontem XII. Croco colana Lindum XII.
+Iter+ XV. à Londinio per Clausentum in Londinium sic: Caleba m. p. XLIIII. Vindomi XV. Venta Belgarum XXI. ad Lapidem VI. Clausento IIII. Portu Magno X. Regno X. ad Decimum X. Anderida portu m. p............. ... ad Lemanum m. p. XXV. Lemaniano portu X. Dubrisi X. Rhutupis colonia X. Regulbio X. Contiopoli X. Durelevo XVIII. Mado XII. Vagnaca XVIII. Novio Mago XVIII. Londinio XV.
+Iter+ XVI. à Londinio Ceniam usque sic: Venta Belgarum m. p. XC. Brige XI. Sorbioduno VIII. Ventageladia XII. Durnovaria VIIII. Moriduno XXXIII. Isca Damnon. XV.......................Durio amne m. p......... ............................ Tamara m. p.............................. ..................Voluba m. p......................................... ..................Cenia m. p.........
+Iter+ XVII. ab Anderida [Eboracum] usque sic: Sylva Anderida m. p.... ..... Noviomago m. p. .................... Londinio m. p. XV. ad Fines m. p......... Durolisponte m. p............ Durnomago m. p. XXX. Corisennis XXX. Lindo XXX. in Medio XV. ad Abum XV. unde transis in Maximam ad Petuariam m. p. VI. deinde Eboraco, ut supra, m. p. XLVI.
+Iter+ XVIII. ab Eboraco per medium insulæ Clausentum usque sic: Legiolio m. p. XXI. ad Fines XVIII.......m. p. XVI........... m. p. XVI............ Derventione m. p. XVI. ad Trinovam XII. Etoceto XII. Manduesuedo XVI. Benonnis XII. Tripontio XI. Isannavaria XII. Brinavis XII. Ælia castra XVI. Dorocina XV. Tamesi VI. Vindomi XV. Clausento XLVI.
Plurima insuper habebant Romani in Brittaniis castella, suis quæque muris, turribus, portis & repagulis munita.
FINIS ITINERARIORUM.
Quod hactenus auribus, in hoc capite percipitur pene oculis intuentibus, nam huic adjuncta est mappa Brittaniæ artificialiter depicta, quæ omnia loca cet. evidenter exprimit, ut ex ea cunctarum regionum incolas dignoscere detur.
† locus mappæ Brittaniæ †
_sed vide_ pag. 101.
CAPUT VIII.
Lustravimus jam Albionem, disitæ non procul inde Hyberniæ, eadem, quâ hactenus usi fuimus brevitate, descriptionem daturi.
II. Hybernia omnium, post Albionem dictam nuper, maxumè est ad occidentem quidem sita, sed, sicut contra Septemtriones ea brevior, ita in meridiem sese trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ Tarraconensis septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit.
III. Mare, quod Brittaniam & Hyberniam interfluit, undosum & inquietum est, toto, ut author est Solinus, anno, non nisi æstivis pauculis diebus, navigabile. in medio inter ambas insula est, quæ olim appellabatur Monœda, nunc autem Manavia.
IV. Hybernia autem, & sui status conditione, & salubritate ac serenitate aëris, multum Brittaniæ præstat, ut opinatur Beda, ita, ut rarò ibi nix plus quam triduaria remaneat, nemo propter hiemem aut fœna secet aut stabula fabricet jumentis.
V. Nullum ibi reptile videri solet, nullæ viperæ aut serpentes valent. nam sæpe illò de Brittania allati serpentes mox, ut proximante terris navigio odore aëris illius adtacti fuerint, intereunt. quin potiùs omnia penè, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. denique vidimus, quibusdam à serpente percussis rasa folia codicum, qui de Hybernia fuerunt, & ipsam rasuram aquæ imissam ac potui datam talibus protinus totam vim veneni grassantis totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
VI. Dives lactis & mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed & cervorum caprearumque venatu insignis, ut author est venerabilis Beda.
VII. Cultores ejus, inquit Mela, inconditi sunt & omnium virtutum ignari, magis quam aliæ gentes, aliquatenus tamen gnari pietatis ad modum expertes. gens inhospita & bellicosa à Solino Polyhistore dicti sunt. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. fas ac nefas eodem animo ducunt. puerpera, si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo mucrone, auspicium alimentorum leviter insert, & gentilibus votis optat, non aliter quam in bello & inter arma mortem oppetat. qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium capulos, candicant enim ob heburneam claritatem. nam præcipua viris gloria est in armorum splendore.
VIII. Agrippa, geographus Romanus, longitudinem Hyberniæ DC. millia passuum esse, latitudinem verò CCC. statuit XX. olim gentibus habitata, quarum XIIX. littus tenebant.
IX. Hæc autem propria Scottorum patria erat, ab hac egressi, tertiam in Albione Brittonibus & Pictis gentem addiderunt. sed non idem cum magno authore Beda sentio, qui Scottos peregrinos esse affirmat. nam, ut existimo, suam ex Brittania non procul sita originem duxerunt, inde trajecisse, atque in hac insula sedes occupasse, fidem faciunt authores. certissimum verò est Damnios, Voluntios, Brigantes, Cangos aliàsque nationes origine fuisse Brittanicâ, quæ eò postea trajecerunt, postquam, vel Divitiacus, vel Claudius, vel Ostorius, vel Duces alii victores illis domi tumultum fecerant. pro ulteriori argumento inservit lingua antiqua, quæ cum antiqua illa Brittanica & Gallica non parum consonat, id quod omnibus, utriusque linguæ gnaris satis planum videtur.
X. Septentrionali Hyberniæ lateri obtenditur Oceanus Deucaledonicus. orientale tegunt Vergivus & Internus. Cantabricus verò australe, uti occidentale magnus ille Brittanicus, qui & Athlanticus Oceanus, quem nos quoque ordinem secuti dabimus insulæ & præcipuorum in illa locorum descriptionem.
XI. Illud, quod ab Oceano Deucaledonico alluitur, hujus insulæ latus habitabant Rhodogdii, cujus metropolis Rhobogdium erat, in quorum orientali regione situm erat ejusdem nominis promuntorium, in occidentali, Boreum promuntorium. fluvii verò Banna, Darabouna, Argitta & Vidua, austrum versus à Scottis ipsos separabant montes.
XII. Infra promuntorium Boreum littus Brittanici maris ad Venicnium usque caput incolebant gentes Venicniæ, quibus nomen debent ab illis dictæ vicinæ insulæ Venicniæ, inferius ad ostium usque Rhebii fluminis, quarum metropolis Rheba. infra Rhebeum Nagnatæ habitabant ad Libnium usque, quorum celebris erat ejusdem nominis metropolis. Austrum versus in recessu sinus Ausobæ siti erant Auterii quibus urbium caput erat ejusdem nominis. Inferiorem ejusdem regionis partem occupabant Concangii, ad quorum fines austrum versus manabat Senus, amplus omnino fluvius, cui adjacebat urbium primaria Macobicum. in angustum heic apicem coarctata desinit Hybernia. prope Austrinum promuntorium, ad flumen Senum, sedes habebant Velatorii quorum metropolis Regia, fluviusque Durius. Lucani verò habitabant, ubi Oceano miscetur fluvius Ibernus.
XIII. Ultra Austrinum meridionale insulæ latus ab eodem promuntorio ad Sacrum usque extremum tendebat. Ibernii ad illud habitabant, quibus metropolis Rhufina. hinc fluvius Dobona, ac deinde Vodiæ cum promuntorio ejusdem nominis, quod promuntorio Albionis Antivestæo obvertitur, distans inde milliaribus CXXXXV. non procul inde Dabrona fluvius Brigantum regionis terminus, qui fines regionis fluvium Brigas & urbem habebant Brigantiam.
XIV. Pars hujus insulæ, à Sacro promuntorio ad Rhobogdium usque extensa, Orientalis censetur. habitantes supra promuntorium Sacrum Menapii, primariam habebant ejusdem nominis urbem ad fluvium Modonam. hinc ad Menapiam, in Dimetia sitam, XXX. milliaria numerantur, ut Plinius refert. harum unam, quam nam verò incertum, patriam habebat Carausius. ultra harum terminos metropolin Dunum habebant Cauci, quorum fines alluebat fluvius Oboca. Teutonicæ binas has nationes originis esse extra dubium est. incertum verò quo tempore primùm in has terras eorum majores trajecerint. brevi ante Cæsaris in Brittaniam transitum id contigisse maxumè videtur probabile.
XV. Eblanæ ulterius habitabant, primariam verò ad Lœbium flumen habentes Mediolanum. Septentrionali viciniores Voluntii civitatem habebant Lebarum, fluvios autem Vinderum & Buvindam. superiorem his insulæ partem, Rhobogdiis affinem, tenebant Damnii, his urbium caput Dunum, ubi sepulti creduntur D. Patricius, D. Columba & D. Brigitta, eodem tumulo reconditi.
XVI. Restat jam, ut eorum, qui interiorem hujus insulæ partem habitabant, populorum mentio injiciatur. contermini Caucis & Menapiis, supra Brigantes autem, incolebant Coriondii, reliquam insulæ partem Scotti habebant, quibus Scotiæ nomen tota exinde debet. plures inter, quas illi habebant. civitates præ cæteris innotuerunt tantum duæ, quarum ad nos pervenit memoria. altera Rheba ad flumen & lacum Rhebium, Ibernia altera, sita ad orientale Seni fluminis latus.
XVII. Non possum non hoc loco monere Damnios, Voluntios, Brigantes, & Cangianos omnes fuisse Brittanicæ originis nationes, quæ, cum vel ab hoste finitimo non daretur quies, vel tot tantaque exigerentur tributa, quibus solvendis se impares intelligerent, sensim, novas quæsituræ sedes, in hanc terram trajecerant. dictum jam antea de Menapiis, Chaucis, nec de iis, quæ offeruntur ulterius, plura occurrunt, quibus tutò fides potest haberi. refert quidem, Augustæ historiæ scriptor, Tacitus, quod pluribus, quam Albion, peregrinis Hybernia fuerit frequentata. at, si res ita revera se habuisset, vix dubitandum videtur, plura nobis de statu Hyberniæ & fide digniora Veteres fuisse relicturos. relicturoque jam michi descriptionem Hyberniæ non abs re fore videtur docere, hanc, non armis, sed metu tantum sub Romanorum redactam fuisse imperium. quin potius Regem Ptolemæum in secunda Europæ tabula, aliosque veterum inclutissimorum geographorum in situ illius delineando errasse, utpote qui hanc non solum justo longius à Brittania, sed etiam prorsus à parte boreali provinciæ Secundæ, statuerunt; id quorum ex ipsorum libris & Tabulis huc spectantibus patet abunde.
XVIII. Super Hyberniam sitæ erant Hebudes, V. numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantum & lacte viventes. Rex unus est, ut scribit Solinus, universis. nam quotquot sunt, omnes angusto interluvio dividuntur. ille Rex nichil suum habebat, omnia universorum. ad æquitatem certis legibus adstringitur, ac, ne avaritia à vero rectoque eum seduceret, discebat ex paupertate justitiam, utpote cui nichil esset rei familiaris, verum alitur è publico. nulla illi dabatur fœmina propria, sed per vicissitudines, in quamcunque commotus fuisset, sibi vendicat usurariam, unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. de Hebudibus hisce nonnulli scripserunt. dies continuos XXX. sub bruma esse noctem, sed Dictator Cæsar nichil de eo, studiose licet inquirens, reperiebat, nisi, quod certis ex aqua mensuris breviores fuisse noctes quam in Gallia intellexerit.
XIX. Secundam à continenti stationem Orcades præbent, quæ ab Hebudibus porrò, sed erroneè, sunt VII. dierum totidemque noctium cursu, ut scripserunt nonnulli, numero XXX, angustis inter sese deductæ spatiis, vacabant homine, non habebant sylvas, tantum junceis herbis horrescentes. cætera earum nil nisi arenæ & rupes tenent, ut ego, ex Solino cum aliis colligi posse, habeo persuasum.
XX. Thule ultima omnium, quæ Brittanicæ vocantur, Belgarum littori apposita statuitur à Mela. Græcis Romanisque celebrata carminibus, de quo Homerus Mantuanus:
——_& tibi serviat ultima Thule._
in ea solstitiô nullas esse noctes indicavimus, cancri signum Sole transeunte, ut author est Plinius, nullosque contra per brumam dies, hæc quidem senis mensibus continuis fieri arbitrantur, qui hic habitant, ut refert Solinus, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, deinde lacte, in hyemem conferunt arborum fructus. utuntur fœminis vulgo, certum matrimonium nullis. Thule autem larga & diutinâ pomonâ copiosa est, ut tradit idem author. ultra Thulen unius diei navigatione accepimus pigrum esse & concretum mare, à nonnullis Cronium appellatur. à Thule in Caledoniam bidui navigatio est.
XXI. Thanatos insula alluitur freto Oceani, à Brittaniæ continente æstuario tenui, Wantsuam dicto, separata, frumentariis campis felix, & gleba uberi, nec tantum sibi soli, verum & aliis salubribus locis, ut author est Isidorus, cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra, quoquò gentium invecta sit, angues necat. hæc non longe abest à Rhutupi sita.
XXII. Vecta, à Vespasiano devicta olim, insula est, proximum Belgis habet ab oriente in occasum XXX. circitur millia passuum, ab austro in boream XII. in orientalibus suis partibus mari VI. millium, in occidentalibus III. à meridionali supra scripto littore distans.
XXIII. Præter supradictas insulas fuerunt etiam VII. Acmodæ, Ricnea, Silimnus, Andros, Sigdiles XL. Vindilios, Sarna, Cæsarea & Cassiterides.
XXIV. Sena, Ossismicis adversa littoribus, Gallici Numinis oraculo insignis est, ut author est Mela. cujus antistites, perpetua virginitate sanctæ, numero IX. esse traduntur, Senas Galli vocant, putantque ingeniis singularibus præditas, maria ac ventos concitare carminibus, seque in quæ velint animalia vertere, sanare quæ apud alios insanabilia sunt. scire ventura & prædicere. sed non nisi deditæ navigantibus, & ob id tantum ut se consulerent eò profectis.
XXV. Reliquæ Albioni circumfusæ minoris peripheriæ & momenti insulæ ex depictæ adjectæque mappæ inspectione melius, quam ex nudo quodam recensu, censeri ac dignosci possunt. heic itaque subsisto meumque his rebus locatum studium Benevolo Lectori ejusque favori & judicio studiose commendo.
EXPLICIT FELICITER,
Deo juvante, Liber primus Commentarioli geographici de situ Brittaniæ,
& stationum quas Romani ipsi in ea insula ædificaverunt, per manum
meam Ricardi famuli Christi & monachi Westmonasteriensis.
Deo gratias.
RICARDI MONACHI
WESTMONASTERIENSIS
COMMENTARIOLI GEOGRAPHICI
Descriptionis BRITTANIÆ sub ditione ROMANI IMPERII
LIBER SECUNDUS.
PRÆFATIO.
1 In supplementum datæ hucusque Brittaniæ antiquæ descriptionis
deductum parili compendio subjungere consultum duxi
2 I. Chronologiæ, à prima inde orbis origine ad vastata à Gothis
Roman deductæ, epitomen. &
II. Imperatorum Legatorumque Romanorum qui huic regioni cum imperio
præfuerant brevem recensum.
3 Dicant fortè nonnulli potuisse istiusmodi operam, utpote non
absolute necessariam, vel cultui divino, vel majoris momenti
rebus impendi, at sciant illi & subsecivas horas antiquitatibus
patriis pristinique terrarum status investigationi posse vindicari,
ut tamen nichil propterea sacro cultui decedat. sin verò Momus
istiusmodi captatam ex otio licito voluptatem nobis invideat, ad
finem properans metæque jam adstitutus heic pedem figo.
CAPUT I.
4 In principio mundum, nobis hodiernum reliquisque creaturis
habitatum, VI. dierum spatio ex nihilo condidit omnipotens Creator.
5 _Anno Mundi_ MDCLVI. Crescentem continuo usu humani generis
malitiam vindicaturus Creator diluvium Orbi immisit, quod totum
obruens mundum omnem delevit viventium ordinem, solis, quæ arcam
intraverant, exceptis & servatis, quorum deinceps propago novis
animalium colonis novum orbem replevit.
6 _A. M._ MMM. Circa hæc tempora cultam & habitatam primùm Brittaniam
arbitrantur nonnulli, cum illam salutarent Græci Phœnicesque
mercatores. nec desunt, qui à Rege quodam Brytone non diu postea
conditum credunt Londinium.
7 _A. M._ MMMCCXXVIII. Prima urbis Romæ, quæ gentium exinde communis
terror, fundamenta posuerunt fratres Romulus & Remus.
8 _A. M._ MMMDC. Egressi è Brittania per Galliam Senones Italiam
invasere, Romam oppugnaturi.
9 _A. M._ MMMDCL. Has terras intrarunt Belgæ, Celtæque desertam à
Senonibus regionem occuparunt. non diu postea cum exercitu in hoc
regnum transiit Rex Æduorum Divitiacus, magnamque ejus partem
subegit. circa hæc tempora in Hyberniam commigrarunt, ejecti à
Belgis Brittones, ibique sedes posuerunt, ex illo tempore Scotti
appellati.
10 _A. M._ MMMDCCCCXLIII. Gestum est Cassibelini cum civitatibus
maritimis bellum.
11 _A. M._ MMMDCCCCXLVI. Cæsar Germanos & Gallos capit, & Brittones
quoque, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum fuerat,
victor, obsidibus acceptis, stipendarios facit.
12 _A. M._ MMMDCCCCXLVII. Denuo in has terras profectus bellum gessit
cum Rege Cassiorum Cassibelino, invitatus, ut ipse quidem prætendit,
à Trinobantibus. sed, quod majore veri specie tradit Suetonius,
potius avaritiem ipsius sollicitantibus prætiosis Brittaniæ
margaritis.
13 _A. M._ MMMMXLIV. Ipse in Brittaniam profectus Imperator Claudius,
semestri spatio, absque ulla vi aut sanguinis effusione, magnam
insulæ partem in suam redegit potestatem, quam exinde Cæsariensem
jussit vocari.
14 _A. M._ MMMMXLV. Missus ab Imperatore Claudio cum II. Legione in has
terras Vespasianus, adhuc in privata vita, Belgas Damnoniosque
oppugnavit, tandemque, commissis prœliis XXXII. urbibus XX.
expugnatis, sub obsequium Romani Imperii redegit, una cum insula
Vecta.
15 _A. M._ MMMMXLVII. Thermas & Glebon occupaverunt Romani.
16 _A. M._ MMMML. Post novennale bellum Regem Silurum Charaticum vicit
Dux Romanorum Ostorius, magna Brittaniæ pars in formam provinciæ
redacta, & Camalodunensis coloniæ posita fundamenta.
17 _A. M._ MMMMLII. Cogibundo urbes quædam apud Belgas à Romanis
concessæ, ut inde sibi conderet Regnum. circa hæc tempora, relictâ
Brittaniâ, Cangi & Brigantes in Hyberniam commigrarunt sedesque ibi
posuerunt.
18 _A. M._ MMMMLXI. Nero Imperator, in re militari nichil omnino ausus,
Brittaniam pene amisit. nam duo sub illo nobilissima oppida illic
capta atque eversa sunt. nam insurrexit contra Romanos Bondvica,
illatam sibi à Romanis injuriam vindicatura, colonias illas
Romanorum, Londinium, Camalodunum & municipium Verulamium igne
delevit, occisis ultra octoginta millibus civium Romanorum. superata
illa, tandem à Suetonio, qui acerrime illatum Romanis damnum
vindicavit, occiso subditorum ejus æquali numero.
19 _A. M._ MMMMLXXIII. Brigantes vicit Cerealis.
20 _A. M._ MMMMLXXVI. Ordovices plectit Frontinus.
21 _A. M._ MMMMLXXX. Magnum cum Rege Caledoniorum Galgaco prœlium
committit Agricola, eoque devicto, totam insulam cum classe
lustrari jubet, maritimamque ipsius oram totus obiens, Orcades
submittit Imperio Romano.
22 _A. M._ MMMMCXX. Ipse in Brittaniam transit Hadrianus Imperator,
immensoque muro unam insulæ partem ab altera sejungit.
23 _A. M._ MMMMCXL. Missus ab Antonino Pio Urbicus victoriis
inclarescit.
24 _A. M._ MMMMCL. Nonnullos quoque à Brittanis victorias reportat
Aurelius Antoninus.
25 _A. M._ MMMMCLX. Luce Christianismi, regnante Lucio Rege,
collustratur Brittania, Rege Cruci Christi se primùm submittente.
26 _A. M._ MMMMCLXX. Provincia Vespasiana ejiciuntur Romani. hoc
circiter tempore ex insulis in Brittaniam cum Pictis suis
advenisse creditur Reuda Rex.
27 _A. M._ MMMMCCVII. Destructum, à Romanis conditum, murum restituit
transiens in Brittaniam Severus Imperator, & non diu post Eboraci,
manu Dei, moritur.
28 _A. M._ MMMMCCXI. Venalem à Mæatis pacem obtinuit Bassianus.
29 _A. M._ MMMMCCXX. Per hæc tempora intra mœnia se continent Romani
milites, altâque pace tota perfruitur insula.
30 _A. M._ MMMMCCXC. Carausius, sumpta purpurâ, Brittanias occupavit,
post X. annos per Asclopiodorum Brittania recepta.
31 _A. M._ MMMMCCCIIII. Persecutio crudelis & crebra flagrabat, ut
intra unum mensem XVII. millia Martyrum pro Christo passa
inveniantur, quæ & Oceani limbum transgressa Albanum, Aaron, &
Julium Brittones cum aliis pluribus viris & fœminis felici cruore
damnavit.
32 _A. M._ MMMMCCCLVI. Constantius, XVI. imperii anno, summæ
mansuetudinis & civilitatis vir, victô Alectô, in Brittania diem
obiit Eboraci.
33 _A. M._ MMMMCCCVII. Constantius, qui Magnus postea dicitur,
Constantii ex Brittanica Helena filius, in Brittaniis creatus
Imperator, cui se sponte tributariam offert Hyberniam.
34 _A. M._ MMMMCCCXX. Ductu Regis Fergusii in Brittaniam transeunt
Scotti, ibique sedem figunt.
35 _A. M._ MMMMCCCLXXXV. Theodosius Maximum tyrannum III. ab Aquileia
lapide interfecit. qui, quoniam Brittaniam omni pene armata
juventute copiisque spoliaverat militaribus, quæ, tyrannidis ejus
vestigia secutæ in Gallias, nunquam ultra domum rediere, videntes,
transmarinæ gentes sævissimæ, Scottorum à circio, Pictorum ab
aquilone, destitutam milite ac defensore insulam, adveniunt, &
vastatam direptamque eam multos per annos opprimunt.
36 _A. M._ MMMMCCCXCVI. Brittones Scottorum, Pictorumque infestationem
non ferentes, Romam mittunt, &, sui subjectione promissa, contra
hostem auxilia flagitant, quibus statim missa legio magnam
Barbarorum multitudinem sternit, cæteros Brittaniæ finibus pellit,
ac, domum reversura, præcepit sociis, ad arcendos hostes, murum
trans insulam inter duo æstuaria statuere. qui, absque artifice
magistro magis cespite quam lapide factus, nil operantibus profuit.
nam mox, ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis, quasi
maturam segetem, obvia quæque sibi cædit, calcat, devorat.
37 _A. M._ MMMMCCCC. Iterum petiti auxilia Romani advolant & cæsum
hostem trans maria fugant conjunctis sibi Brittonibus, murum non
terra, ut ante pulvereum, sed saxo solidum, inter civitatis,
quæ ibidem ob metum hostium fuerunt factæ, à mari usque ad mare
collocant. sed & in littore meridiano maris, quia & inde hostis
Saxonicus timebatur, turres per intervalla ad prospectum maris
statuunt. id Stilichontis erat opus, ut ex his Claudiani versibus
constat:
——————_Caledonio velata Brittania monstro,
Ferro Picta genas, cujus vestigia verrit
Cærulus, Oceanique æstum mentitur, amictus:
Me quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit,
Munivit Stilicho, totam cum Scottus Hybernam
Movit, & infesto spumavit remige Thetys.
Illius effectum curis, nec bella timerem
Scotica ne Pictum tremerem, ne littore toto
Prospicerem dubiis venturum Saxona ventis._
38 _A. M._ MMMMCCCCXI. Occupata à Gothis est Roma, sedes quartæ &
maxumæ Monarchiarum, de quibus Daniel fuerat vaticinatus, anno
milesimo centesimo sexagesimo quarto suæ conditionis. ex quo autem
tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme
CCCCLXV. ex quo Julius Cæsar eandem insulam adiit.
39 _A. M._ MMMMCCCCXLVI. Recedente à Brittaniis legione Romana, cognita
Scotti & Picti reditus denegatione, redeunt ipsi, & totam ab
aquilone insulam pro indigenis muro tenus capescunt nec mora, cæsis,
captis, fugatisque custodibus muri & ipso interrupto, etiam intra
illum crudelis prædo grassatur. mittitur epistola lachrymis
ærumnisque referta ad Romanæ potestatis virum Fl. Ætium, ter
consulem, vicesimo tertio Theodosii Principis anno petens auxilium,
nec impetrat.
CAPUT II.
Veritatem, quoad fieri licuit, sectatus fui, si quid occurrat fortè, illi non exactè congruum, illud michi ne imputetur vitióve vertatur rogo. me enim ad regulas legesque Historiæ sollicitè componens, ea bona fide collegi aliorum verba et relationes, quæ sincera maxumè deprehendi & fide dignissima. ad cætera præter Elenchum Imperatorum Legatorumque Romanorum, qui huic insulæ cum imperio præfuerunt, amplius quidquam expectare nolit Lector, quocúmque meum opus finiam.
II. Igitur, primus omnium Romanorum Dictator Julius cum exercitu, principatu Cassibellino, Brittaniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ut Tacitus refert, ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
III. Mox bella civilia, & in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Brittaniæ etiam in pace. consilium id Augustus vocabat, Tiberius præceptum. agitasse Caligulam de intranda Brittania satis constat, ni velox ingenio, mobilisque pœnitentia, & ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
IV. Claudius verò Brittaniæ intulit bellum, quam nullus Romanorum post Julium Cæsarem attigerat, transvectis legionibus auxiliisque, sine ullo prœlio ac sanguine, intra paucissimos dies partem insulæ in ditionem recepit. deinde misit Vespasianum, adhuc in privata vita, qui tricies & bis cum hoste conflixit. duas validissimas gentes cum Regibus eorum, XX. oppida & insulam Vectem, Brittaniæ proximam, imperio Romano adjecit. reliquas devicit per Cnæum Sentium & Aulum Plautium, illustres & nobiles viros, & triumphum celebrem egit.
V. Subinde Ostorius Scapula, vir bello egregius, qui in formam provinciæ proximam partem Brittaniæ redegit. addita insuper veteranorum colonia Camalodunum. quædam civitates Cogiduno Regi donatæ. is ad Trajani usque Principatum fidelissimus mansit, ut Tacitus scribit.
VI. Mox Avitus Didius Gallus parta à prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora permotis, per quæ fama aucti officii quæreretur.
VII. Didium Verannius excepit, isque intra annum exstinctus est.
VIII. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus, firmatisque præsidiis, quorum fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus terga occasioni patefecit. namque Legati absentiâ remoto metu Brittones accendere, atque Bonduica, generis Regii fœmina, duce, sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis præsidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris sævitiæ genus omisit ira & victoria. quod, nisi Paulinus, eo cognito provinciæ motu prosperè subvenisset amissa Brittania foret, quam unius prœlii fortuna veteri patientiæ restituit. tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, & proprius ex Legato timor agitabat.
IX. Hic cum egregius cætera, arrogantes in deditos & ut suæ quoque injuriæ ultor. durius consuleret; missus Petronius Turpilianus tanquam exorabilior & delictis hostium novus, eoque pœnitentiæ mitior, compositis prioribus, nichil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit.
X. Trebellius segnior & nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi, provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque Brittones ignoscere vitiis blandientibus. & interventus civilium armorum, præbuit justam segnitiæ excusationem. sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, præcariò mox præfuit, ac velut pacti, exercitus licentiam, Dux salutem. hæc seditio sine sanguine stetit.
XI. Nec Vectius Bolanus manentibus adhuc civilibus bellis agitavit Brittaniam disciplina. eadem inertia erga hostes similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus & nullis delictis invisus charitatem peraverat loco authoritatis.
XII. Sed ubi cum cætero Orbe, Vespasianus & Brittaniam recuperavit, magni Duces, egregii exercitus, minuta hostium spes: & terrorem statim intulit Petilius Cerealis, Brigantum civitatem, quæ numerosissima provinciæ totius perhibetur, aggressus. multa prœlia & aliquando non incruenta: magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus, aut bello.
XIII. Sed cum Cerealis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque & pugnacem Silurum gentem armis subegit; super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
XIV. Successit huic Agricola, qui non solum acquisitam provinciæ pacem constituit, sed etiam annos septem plus minus continuis Caledonios, cum bellocissimo Rege ipsorum Galgaco, debellavit. quo facto Romanorum ditioni gentes non antea cognitas adjunxit.
XV. Majorem verò Agricolæ gloriam invidens Domitianus, domum eum revocavit, Legatumque suum Lucullum in Brittanias misit, quod lanceas novæ formæ appellari Lucculeas passus esset.
XVI. Successor ejus Trebellius erat, sub quo duæ provinciæ, Vespasiana scilicet & Maæta, fractæ sunt. Romani se ipsos autem luxuriæ dederunt.
XVII. Circa idem tempus insulam hancce visitans Hadrianus Imperator murum, opus sane mirandum & maxume memorabile, erexit, Juliumque Severum Legatum in Brittaniis reliquit.
XVIII. Postea nichil unquam notatu dignum audivimus esse perpetratum, donec Antoninus Pius per Legatos suos plurima bella gessit, nam & Brittones, per Lollium Urbicum Proprætorem & Saturninum Præfectum classis, vicit, alio muro, submotis barbaris, ducto. provinciam, postea Valentiæ nomine notam, revocavit.
XIX. Pio Mortuô, varias de Brittonibus, Germanisque victorias reportavit Aurelius Antoninus.
XX. Mortuô autem Antoninô, cum ea quæ Romanis ademerant satis non haberent, magnam à Legato Marcello passi sunt cladem.
XXI. Hic Pertinacem habuit successorem, qui fortem quoque se gessit ducem.
XXII. Hunc excepit Clodius Albinus, qui de sceptro & purpura cum Severo contendit.
XXIII. Post hos primus erat Virius Lupus, qui Legati nomine gaudebat. non huic multa præclara gesta adscribuntur, quippe cujus gloriam intercepit invictissimus Severus, qui, fugatis celeritur hostibus, murum Hadrianum, nunc ruinosum, ad summam ejus perfectionem reparavit; &, si vixerat, proposuerat exstirpare barbaros, quibus erat infestus, cum eorum nomine, ex hacce insula, sed obiit, manu Dei, apud Brigantes in municipio Eboraco.
XXIV. Ejusque in locum subiit Alexander, qui orientis quasdam victorias reportavit, in Edissa mortuus. _Sicilia._
XXV. Successores habuit Legatos Lucilianum, M. Furium, N. Philippum....................................................... qui si defensionem terminorum ab ipsis observatam exceperimus, nil fere egerunt.
XXVI. Post............................................................. ............................... _Desunt reliqua_.......................
FINIS.
An ACCOUNT of
RICHARD +OF+ CIRENCESTER,
MONK of WESTMINSTER,
And of his Works:
With his Ancient MAP of ROMAN BRITAIN,
And the +Itinerary+ thereof.
Read at the +Antiquarian Society+, March 18, 1756.
I.
_To the Right Honourable the Lord_ WILUGHBY _of_ Parham,
_President of the_ Antiquarian Society.
The love I had for my own country, in my younger days, prompted me to visit many parts of it, and to refuse great offers made me to go into foreign and fashionable tours. I was sensible we abounded at home with extraordinary curiosities, and things remarkable, both in art and nature; as well as most valuable antiquities in all kinds, most worthy of our regard, and which it most became us to take cognisance of.
These considerations might perhaps induce me to be too hasty in publishing my juvenile work in this kind of learning, _Itinerarium Curiosum_, chiefly with a view to point out a way and method of inquiry, and to render this study both useful and entertaining.
The more readily, therefore, I can excuse myself, in regard to imperfections in that work, as I had not sight of our author’s treatise, Richard of Cirencester, at that time absolutely unknown.
Since, then, I have had the good fortune to save this most invaluable work of his, I could not refrain from contributing somewhat toward giving an account of it, and of its author. I gladly address it to your Lordship, who worthily preside over the Antiquarian Society. I am sensible your Lordship is animated with a like spirit in favour of your country, and of your country antiquities.
I propose therefore briefly to recite,
I. What memoirs we can recover, concerning our author and his writings, with the occasion and manner of finding out and saving the manuscript.
II. I shall give an account of the map prefixed to the present treatise, which I copied from that of our author; giving it the advantage of the present geographical direction. I shall exhibit an alphabetical index of all the places mentioned in it, with the modern names annexed.
Comments
Log in to leave a comment.
Itinerarium curiosum (centuria II)Chapter VIII: A Cantio vasta illa, quæ Anterida nonnullis, aliis Caledonia (1)
0%36 min left in chapter