Skip to content

Chapter III

Text size

LETTER FROM THE CARD. PREFECT OF PROPAGANDA TO THE BISHOPS OF IRELAND ON THE _RESIDENCE_ PRESCRIBED BY THE CANONS.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Quandoquidem divino praecepto animarum Rectoribus mandatum sit oves suas agnoscere, easque pascere verbo Dei, sacramentis, atque exemplo bonorum operum, idcirco ii ad personalem in suis Dioecesibus vel Ecclesiis residentiam obligantur; sine qua injunctum sibi officium defungi per se ipsos minime possent. Porro pastoralis residentiae debitum quovis tempore Ecclesia Dei asserere atque urgere non destitit; cujus sollicitudinis luculenta exhibent testimonia non modo veteres canones, sed et sacrosancta Tridentina Synodus Sess. VI. cap. 1. de Refor. et Sess. XXIII. de Ref. cap. 1. ac novissime Summus Pontifex Benedictus XIV. qui Constitutione _ad Universae Christianae Reipublicae statum_ edita die 3 Septembris 1746, residentiae obligationem et inculcavit sedulo et disertissime explicavit.

Quod si ubique locorum Pastores animarum pro officii sui ratione continenter in medio gregis vivere oportet, ad id potiori etiam titulo illi tenentur quibus animarum cura demandata est in locis Missionum. Cum enim fideles in Missionibus graviora passim subire cogantur pericula, dum minora ut plurimum iis praesto sunt adjumenta virtutum, peculiari ac praesentissima indigent vigilantia atque ope Pastorum. Haud igitur mirum si sacro Consilio Christiano Nomini Propagando nil fuerit antiquius quam datis etiam Decretis curare ut a se dependentes Episcopi Vicariique Apostolici in suis Missionibus, quoad fieri posset, absque ulla interruptione residerent. Quam quidem in rem eo usque pervenit Sancta Sedes, ut laudatis Praesulibus sub gravissimis poenis prohibuerit, ne Pontificalia munia in aliena Dioecesi vel Districtu etiam de consensu Ordinarii ullo modo peragerent.

At quoniam, hisce non obstantibus, haud raro contingit ut Praelati Missionum inconsulta Sede Apostolica et absque vera necessitate aut causa canonica perlonga suscipiant itinera, ex quo non mediocria commissae illis Missiones pati possunt detrimenta, propterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Sacrae hujus Congregationis in generalibus comitiis habitis die 21 Januarii hujus anni expedire censuerunt, ut in memoriam revocarentur praedictorum Praesulum canonicae sanctiones circa Pastorum residentiam, nec non Decreta quae circa ejusdem obligationem edita sunt pro locis Missionum, ne quis videlicet in posterum Dioecesim aut Districtum cui praeest vel ad tempus relinquat absque praevia licentia ejusdem S. Congregationis. Quod quidem dum Amplitudini Tuae significo ex mente Eminentissimorum Patrum, Decreta, de quibus supra, addere non praetermitto (Num. 1).

Praeterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres in iisdem generalibus comitiis statuerunt, utuniversis Episcopis, Vicariis, ac Praefectis Apostolicis Missionum _Quaestiones_ transmittantur pro relatione exhibenda Sacrae Congregationi de statu Dioecesium vel Missionum queis praesunt. Cum enim ii omnes qui Missionibus praeficiuntur praedictam relationem statis temporibus subjicere S. Sedi teneantur, voluit Sacrum Consilium ut eam in posterum exigendam curent ad normam 55 Quaestionum quae in adjecto folio continentur (Num. 2), utque in iis praesertim accuratiores se praebeant, quae ad vitam, honestatem ac scientiam sacerdotum referuntur.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 24 Aprilis 1861.

Amplitudinis Tuae
AL. C. BARNABO, Praef.

R. P. D. Archiepiscopo Dublinensi.

Num. 1.

_Decreta et Declarationes S. Congregationis de Propaganda fide super Residentia praesulum in locis missionum._

I.

_In Congregatione Generali coram Sanctissimo habita die_ 28 _Martii Anno_ 1651.

"Sanctitas Sua decrevit quod Episcopi S. Congregationi de Propaganda Fide subordinati non possint exercere Pontificalia in aliis praeterquam in propriis Ecclesiis, etiamsi esset de consensu Ordinariorum sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, ac eidem Pontifici reservatae, dummodo a praefata S. Congregatione non sint in certo loco destinati Vicarii Apostolici, seu Administratores alicajus Ecclesiae deputati".

_Similia Decreta prodierunt ab eadem S. Congregatione die 26 Julii 1662 et 17 Julii 1715._

Comments

Log in to leave a comment.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865Chapter III

0%2 min left in chapter