Chapter IV
DECREE OF THE S. CONG. OF PROPAGANDA _QUOAD USUM PONTIFICALIUM EXTRA DIOCESIUM_.
_Decree of the S. Congregation of Propaganda permitting the English Bishops to exercise Pontificalia within the Three Kingdoms._
Ex negligentia Antistitum circa onus residentiae si ubique mala gravissima obvenirent, potissimum id valet quoad regiones, in quibus ob admixtionem infidelium vel haereticorum gravioribus periculis fideles objiciuntur; proinde Episcopis et Vicariis Apostolicis regionum ad quos S. Congregationis de Propaganda Fide sollicitudo extenditur, indictum haud semel fuit, ne extra propriam Dioecesim vel Vicariatum Pontificalia etiam de consensu Ordinariorum exerceant.
Porro cum dubitari haud valeat de studio Episcoporum Angliae in hujusmodi residentiae lege servanda, iidemque postulaverint, ut tenor regulae hujusmodi in suum favorem relaxetur; S. Congregatio de Propaganda Fide in generali conventu habito die 5 Aprilis 1852 attento quod haud raro necessarium vel opportunum admodum existat, ut iidem admitti possint ad Pontificalia exercenda in aliis Angliae ipsius dioecesibus, aliquando etiam in proximis regionibus Hiberniae et Scotiae, censuit supplicandum Sanctissimo pro relaxatione memoratae inhibitionis in favorem Episcoporum Angliae quoad tria regna unita, in quibus proinde de consensu Ordinariorum Pontificalia iidem exercere valeant.
Hanc vero S. Congregationis sententiam Sanctissimo D. N. Pio PP. IX. ab infrascripto Secretario relatam in Aud. diei 6 ejusdem mensis et anni Sanctitas Sua benigne probavit, et juxta propositum tenorem facultates concessit, contrariis quibuscumque haud obstantibus.
In epistola data die 6 Feb. 1862. Eminentissimus Dominus Cardinalis S. Cong. de Prop. Fide Prefectus ad Archiepiscopum Dublinensem scribens declarat facultatem supra memoratam omnibus Hiberniae praesulibus eodem mode ac Angliae episcopis fuisse a Sanctissimo Domino N. Pio IX. concessam.
[iron cross symbol] PAULUS CULLEN.
FOOTNOTES:
[27] "Praise be to Jesus and Mary".
[28] "Praise be to Jesus and Mary".
[29] "Now and for evermore".
[30] Vid. quae in rem proferuntur in subjecta pagina.
[31] _Sacra Congregatio de Propaganda Fide cum comperisset generalem inhibitionem quae continetur in superioribus Decretis non mediocri quandoque incommodo esse, praesertim quum Antistites ob adversam valetudinem ad ea peragenda quae Episcopalis sunt potestatis vicinum aliquem Praesulem accersere coguntur, in gen. conventu habito die 2 Augusti 1819, censuit supplicandum Sanctissimo pro eorumdem Decretorum moderatione, ita ut_ quando rationabili causa vel urgente necessitate Episcopi seu Vicarii Apostolici ad alienas Dioeceses vel Vicariatus se conferunt, possint sibi invicem communicare facultatem Pontificalia exercendi, dummodo tamen semper accedat Episcopi seu Vicarii loci consensus, inviolatumque de cetero maneat residentiae praeceptum. _Id autem Summus Pontifex Pius PP. VII. in Aud. diei 8 Augusti ejusdem anni ratum habuit ac probavit._
NOTICES OF BOOKS.
Comments
Log in to leave a comment.
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865Chapter IV
0%2 min left in chapter