Skip to content

Chapter XXXV: Appendix: I (1)

Text size

CATHARAN ARGUMENTS TO JUSTIFY THE ATTRIBUTION OF THE OLD TESTAMENT TO
THE EVIL PRINCIPLE.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXVI. 91.)

The literature of the Cathari has been so successfully exterminated that anything attributable to the sect is of interest. The following, from a controversial tract, dating probably about the close of the thirteenth century, may be regarded as a fair summary of the reasons alleged by the sect to prove that the Creator, Jehovah, was Satan. There is sufficient identity between them and those given by Moneta (adversus Catharos, Lib. II. c. vi.) to show that they are in some sort the official and customary arguments of the heretics. I omit the counter-arguments of the writer, who generally follows Moneta, though he often reasons independently.

Primo igitur objicitur illud, Geneseos tertio: _Ecce Adam quasi
unus ex nobis factus est_. Hoc dicit Deus de Adam postquam
peccavit, et constat quod dicit verum aut falsum: si verum, ergo
Adam factus erat similis ei qui loquebatur et eis cum quibus
loquebatur. Sed Adam post peccatum factus erat peccator; ergo
malus: si dixit falsum, ergo est mendax, ergo sic dicendo peccavit,
et sic fuit malus.

Item ad idem. Deus ille dicit, Geneseos primo: _Videte ne forte
sumat de ligno vitœ_ etc. Deus autem novi testamenti dicit,
Apocalipsis primo: _Vincenti dabo edere de ligno vitœ_. Ille
prohibet, iste promittit, ergo contrarii sunt ad invicem.

Item ad idem, Geneseos primo: _Tenebrœ erant super facie abyssi,
dixitque Deus: Fiat lux_. Ergo Deus veteri testamenti incepit a
tenebris et finivit in lucem; ergo est tenebrosus; ergo est malus,
qui prius fecit tenebras quam lucem.

Item ad idem, Geneseos tertio: _Inimicitias ponam inter te et
mulierem et inter semen tuum et semen mulieris_. Ecce Deus veteris
testamenti seminator est discordiæ et inimicitiæ. Deus autem novi
testamenti dator est pacis et solutor inimicitiarum, sicut legitur
Coloss. primo: _Quoniam in ipso placuit omnem plenitudinem deitatis
habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipsum, sive quœ in
cœlis, sive quœ in terris sunt_. Ecce ille seminat inimicitias,
iste vult omnia reconciliare et pacificare in se; Ergo sunt
contrarii sibi.

Item, Geneseos tertio: _Maledicta terra in opere tuo_. Ecce Deus
veteri testamenti maledicit terram quam Deus novi testamenti
benedicit, psalmo: _Benedixisti domine terram tuam_: Ergo sunt
contrarii.

Item, Genesi: _Omnis anima quœ circumcisa non fuerit peribit de
populo suo_. Apostolus autem e contra prohibet Galatis: _si
circumcidimini Christo nihil vobis prodest_: Ergo iste contrarius
illi.

Item ad idem, Exodi undecimo: _Postulet unusquisque a vicino suo et
unaquœque a vicina sua vasa aurea et argentea_. Ecce Deus veteris
testamenti præcipit rapinam. Deus autem novi testamenti _non
rapinam_ arbitratus est, ut dicit Apostolus: Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Matthæi quinto: _Dictum est antiquis: Diliges
proximum tuum et odio habebis inimicum tuum_. Sed constat quod hoc
dictum est a Deo veteris testamenti. Deus autem novi testamenti
dicit: _Diligite inimicos vestros_. Igitur contrariantur sibi
invicem.

Item ad idem, Matthæi quinto: _Dictum est antiquis: Oculum pro
oculo_ etc. _Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis
percusserit_ etc. Ecce ille Deus vindictam, iste veniam imperat:
Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo dicit Deus veteris testamenti:
_Si occiderit quispiam proximum suum dabit animam pro anima_. Deus
autem novi testamenti dicit apud Lucam: _Non veni animas perdere
sed salvare_.

Item, Joannis primo: _Deum nemo vidit unquam_, et ad Timotheum:
_Quem nullus hominum vidit_. At e contra Deus veteris testamenti
dicit, Deuteron. tertio: _Si quis fuerit inter vos propheta_ etc.;
et paulo post: _At non talis est servus meus Moyses_ etc.; et
infra: _Ore ad os loquitur ei et palam non per ænigmata et figuras
Deum vidit_.

Item ad idem, Levitici vicesimo sexto: _Persequimini inimicos
vestros_; At e contra, Matthæi quinto: _Beati qui persecutionem
patiuntur_; et iterum: _Cum vos persecuti fuerint in unam
civitatem, fugite in aliam_. Ille præcipit persequi inimicos, iste
fugere: Ergo, etc.

Item, Deus veteris testamenti præcipit sibi immolari animalia, et
in illis delectatur sacrificiis; Deus autem novi testamenti,
secundum aliam translationem dicit in Psalmo: _hostiam et
oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocaustomata pro
peccato tibi non placuerunt_. Ille Deus talia præcipit, iste
respuit: Ergo, etc.

Item ad idem, Deuteron. decimo tertio: _Si surrexerit de medio tuo
prophetes etc. et ita interficietur_; et iterum: _si tibi voluerit
persuadere frater tuus_ etc.; et infra: _non parcet ei oculus tuus
ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies_. Deus autem
novi testamenti e contra dicit: _Estote misericordes_ etc. Hie
præcipit misereri, ille non miserere: Ergo etc.

Deus veteris testamenti dicit: _Crescite et multiplicamini_,
Geneseos octavo. Deus autem novi testamenti dicit, Lucæ decimo
octavo: _Vœ prœgnantibus et nutrientibus in diebus illis_; et in
eodem vicesimo: _Beatœ steriles quœ non genuerunt_. Item, Matthæi
quinto: _Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam_ etc.

Ecce ille præcipit coitum, iste prohibet omnem coitum, tam uxoris
quam mulieris alterius: Igitur sunt sibi contrarii.

Item, Matthæi vicesimo, Lucæ vicesimo secundo: _Scitis quoniam
principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt_, etc. _et
non ita erit inter vos sicut inter gentes_. Ecce iste reprobat
principatus et dominationes, ille probat.[529]

Item, Deuteronomii decimoquinto multis gentibus concedit hic
usuram; Deus autem novi testamenti prohibet in Lucæ sexto: _Date
mutuum nihil inde sperantes:_ Ergo sunt contrarii.

Tentavit Deus veteris testamenti Abraham, Deus novi testamenti
neminem tentat; Jac. primo: _Ipse intentator malorum est_: Ergo
sunt contrarii.

Item ad idem, Deus veteris testamenti dicit_: Veniam ad te in
caligine nubis;_ Deus autem novi testamenti _habitat lucem
inaccessibilem_ ut legitur Hebræor. primo; Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Matthæi quinto: _Dictum est antiquis: non perjurabis,
reddes autem Deo juramenta tua; ego autem dico vobis non jurare
omnino_; quod ille concedit iste prohibet; Ergo etc.

Item, Exodi vicesimo primo: _Maledictus omnis qui pendet in ligno_;
Sed Paulus dicit Galat. quarto: _Christus nos redemit de
maledictione legis, factus pro nobis maledictum_; Ergo Deus veteris
testamenti, quem dicis patrem Christi, maledixit Christum, sed
constat quod pater non maledicit filium, ergo ille non est pater
ejus, imo est malus et contrarius cui maledicit.

Item ad idem, Deus veteris testamenti promittit terrain ut ibi;
_Dabo vobis terram fluentem lac et mel_. Ecce deliciæ terrenæ. Deus
autem novi testamenti promittit regnum cœlorum, requiem æternam,
delicias cœlestes ut ibi: _Invenietis requiem animabus vestris_.
Ergo ipsi sunt diversi et contrarii.

Item ad idem, Deus novi testamenti dicit Matthæi sexto: _Jugum meum
suave est et onus meum leve_. Deus autem veteris testamenti imponit
jugum importabile, Deuteronomii vicesimo octavo, ubi maledixit
illos qui non servaverunt illa quæ præceperat, de quo jugo dicit
Petrus: _cur vos imponere tentatis nobis jugum quod nec vos nec
patres vestri portare potuistis?_ Ergo sunt contrarii; ille enim
malus et iste bonus.

Item ad idem, Exodi quarto: _si dixerint mei, quod est nomen ejus
qui misit me etc. respondit Dominus: sic dices ad eos: qui est
misit me ad vos_. Ecce Deus veteris testamenti translator est, qui
non vult nomen ejus manifestare; sed dicit _qui est_ etc. Ita enim
asinus et bos est qui est. Deus autem novi testamenti nomen suum
manifestat per angelum suum, Lucæ secundo, _et vocabis nomen ejus
Jesum_.

Deus veteris testamenti dicit Geneseos sexto: _Pœnitet me fecisse
hominem._ Ecce qualis Deus quem pœnitet de opere suo; ergo mutatur.
Præterea pœnitentia est de peccato, ergo si pœnitet peccavit; Ergo
malus fuit.

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Postquam filii Israel
adoraverunt vitulum, dicit Deus ille Moysi: _Dimitte me, ut
irascatur furor meus contra eos_, et infra: _Placatusque est Deus
ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum_. Ecce
quod mutatus est Deus veteris testamenti; Deus autem novi
testamenti (non) immutatur, juxta illud Jacobi primo: _Omne datum
est_ etc.; et infra; _Apud quem non est immutatio_ etc.

Item ad idem, Exodi vicesimo, Deus veteris testamenti dicit: Non
_mœchaberis_, et idem Deus dicit Numerorum duodecimo: _Ecce ego
suscitabo super te malum de domo tuo, et tollam uxorem tuam et dabo
proximo tuo, id est, filio tuo_. Ecce non solum mœchationis quam
ibi prohibuit, sed etiam incestus est procurator; ille Deus ergo
malus et mutabilis.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo: _non facies tibi sculptile nec
aliquam similitudinem_, et infra, vicesimo quinto: _Facies duo
cherubim aurea_. Ecce quanta mutabilitas, _facies_ et _non facies_.

Qualis est Deus ille qui tot millia hominum submersit in diluvio
etc.; habetur Geneseos sexto; et in mare rubro, Exodi decimo
quinto; et in deserto, et in multis aliis locis. Si dicis quod non
est crudelitas punire malos etc. quæro, si erat omnipotens et
omnisciens, sciebat omnes peccaturos et futuros malos, et propter
hoc damnandos, quare ergo fecierat eos? Nonne crudelis est qui
homines ad hoc facit ut perdat?

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: _Hoc dicit Dominus_; et
infra: _Ponat vir gladium super femur suum_; et infra: _Et
occiderunt in illa die viginti tria millia_. Ecce qualis Deus quos
habet clericos et ministros siquidem totius crudelitatis. Deus
autem novi testamenti ministros pietatis; unde Joannes in canonica:
_Qui diligit Deum diligit et fratrem suum_. Iste præcipit fratrem
diligi, ille occidi.

Item ad idem, Numeror tricesimo quarto; Deus veteris testamenti
dixit filiis Israel de gentibus illis qui erant in terra Cham: _Si
nolueritis occidere eos, erunt clavi in oculis nostris et lanceæ in
lateribus_. Ecce crudelis Deus qui non vult injurias dimitti. Deus
autem novi testamenti dicit Matthæi sexto. _Si non dimiseritis
hominibus, nec pater vester cœlestis dimittet vobis peccata
vestra_.

Item ad idem, Geneseos decimo nono, ubi Deus veteris testamenti
justum simul et impium occidit, sicut patet in submersione Sodomæ
et Gomorrhæ, ubi parvulos et adultos simul extinxit.

Item ad idem, Judicum vicesimo legitur quod cum filii Israel
vellent pugnare contra filios Benjamin proper scelus quod
commiserant in uxorem cujusdam fratris sui, consuluerunt Dominum si
pugnandum esset contra eos, et quis esset dux belli, et expressit
illis Judas, et quod pugnandum esset; unde sub hac fiducia inierunt
bellum et occiderunt ex eis in primo conflictu viginti duo millia,
in secundo octodecim millia, in tertio pauciores. Ecce quam
crudelis et deceptor Deus, qui sic eos decepit ut perirent.

Item, Exodi quinto dicit Deus veteris testamenti: _Indurabo cor
Pharaonis et non dimittet populum_; ecce crudelis Deus qui indurat
ut occidat. Item, mendax Deus qui dicit _non dimittet_, et postea
dimisit.

Item ad idem, Numerorum decimo quinto: Deus ille lapidare præcepit
quemdam colligendum ligna in Sabbato, consultus super hoc a Moysi
et Aaron. Deus autem novi testamenti excusat discipulos fricantes
spicas Sabbato; Ecce quam contrarii iste et ille!

In Genesi promisit Deus ille se daturum terram Chanaan Abrahæ, nec
tamen dedit, ergo fuit mendax.... Quod autem objiciunt de illis qui
egressi sunt de Ægypto, quibus et promisit per Moysen terram illam,
et tamen omnes prostrati sunt in deserto.

Ad idem, Exodi tricesimo secundo: _Domine ostende mihi faciem tuam_
et Dominus respondit: _Ego ostendam tibi omne bonum_, et postea
ostendit ei omnia posteriora, id est, turpitudinem. Ecce qualis
Deus!

Ad idem, Geneseos undecimo de Gigantibus qui ædificabant turrim,
dixit ille Deus: _non desistent a cogitationibus suis donec eas
opere compleverint_; et tamen sequitur ibidem: _Et cessaverunt
ædificare_. Ecce quam mendax Deus!

Ad idem, Geneseos XXXII. dicit angelus Dei ad Jacob: _Nequaquam
vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum_. Et postea dicit
in Exodo: _Ego sum Deus Abraham, Isaac, et Jacob_; et ita sibi
contradicit; mendax igitur est ille Deus.

Dicit ille Deus: _Quis decipiet nolis Achab?... Ego ero spiritus
mendax in ore omnium prophetarum ... Egredere et fac, decipies enim
et prævalebis ... Dedit Deus spiritum mendacii in ore omnium
prophetarum_. Ecce qualis Deus: si esset Deus veritatis constat
quod non diceret: _quis decipiet_ etc.

II.

BULL OF GREGORY IX. ORDERING AN EPISCOPAL INQUISITION.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII, fol. 103.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus
suffraganeis ecclesiæ Bisuntinensis salutem et apostolicam
benedictionem. Ad capiendas vulpes parvulas, hæreticos videlicet
qui moliuntur in partibus Burgundiæ tortuosis anfractibus vineam
Domini demoliri, et penitus eliminandas ab ipsa suscepti cura
regiminis nos hortatur. Ad nostram siquidem audientiam noveritis
pervenisse quod quidam hæretici in vestris diocesibus constituti,
qui metu mortis falso ad ecclesiam catholicam revertentes necnon et
plures alii de hæretica pravitate convicti, ad errorem pravitatis
ejusdem, quam a se abdicasse penitus videbantur, ut gravius
scindere valeant catholicam unitatem sæpius revertuntur. Ne igitur
per tales sub falsa conversionis specie catholicæ fidei professores
corrumpere contingat, universitati vestræ per apostolica scripta
præcipiendo mandamus, quatinus hujusmodi pestilentes, postquam
fuerint de jam dicta pravitate convicti, si aliter puniti non
fuerint, ita quod quilibet vestrum in suo diocesi ut ipsis det
vexatio intellectum, in perpetuo carcere recludatis, de bonis
ipsorum, si qua fortassis habent sibi vitæ necessaria prout
consuevit talibus ministrantes; alioquin noventis nos venerabili
fratri nostro Archiepiscopo Bisuntino nostris dedisse litteris in
mandatis ut vos ad id auctoritate nostra, sublato cujuslibet
appellationis impedimento, compellat. Datum Laterani, sexto
Kalendas Junii, pontificatus nostri anno septimo (27 Mai. 1234).

III.

BULL RELIEVING INQUISITORS FROM OBEDIENCE TO THEIR SUPERIORS.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 15.)

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis fratribus
ordinum prædicatorum et minorum inquisitoribus hæreticæ pravitatis
per diversas Burgondiæ et Lotharingiæ partes auctoritate apostolica
deputatis et in posterum deputandis, salutem et apostolicam
benedictionem. Catholicæ fidei negotium quod plurimum insidet cordi
nostro in vestris prosperari manibus et de bono in melius procedere
cupientes, ac volentes omne ab eo impedimentum et omne obstaculum
removeri, præsentium vobis auctoritate mandamus quatinus in eodem
negotio de divino et apostolico favore et omni humano timore
postposito constanter ac intrepide procedentes circa extirpandam
hæreticam pravitatem, tam de Burgondia quam de Lotharingia cum omni
vigilantia omnique studio laboretis, et si forsitan magister et
minister generalis, aliique priores et ministri provinciales, ac
custodes seu guardiani aliquorum locorum vestrorum ordinum prætextu
quorumcumque privilegiorum seu indulgentiarum ejusdem sedis dictis
ordinibus concessorum ac concedendorum in posterum, vobis vel
vestrum alicui seu aliquibus injunxerint seu quoquo modo
præceperint ut quoad tempus et quoad certos articulos certasve
personas negotio supersedeatis eidem, nos vobis universis et
singulis auctoritate apostolica districtius inhibemus ne ipsis
obedire in hac parte vel intendere quomodolibet præsumatis. Nos
etiam privilegia seu indulgentias hujusmodi ad hunc articulum
tenore præsentium revocantes, omnes excommunicationis, interdicti
et suspensionis sententias, si quas in vos vel vestrum aliquos hac
occasione ferri contingerit, irritas prorsus decernimus et
inanes.... Non enim aliqua eis super hujuscemodi inquisitionis
negotio vobis immediate a prædicta sede commisso et committendo
facultas vel jurisdictio attribuitur seu potestas. Datum Viterbii,
Idus Julii, pontificatus nostri anno tertio (15 Jul. 1267).

IV.

EUGENIUS IV. TO THE ARCHBISHOP OF NARBONNE.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXV. fol. 184.)

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
Archiepiscopo Narbonensi et ejus suffraganeis Carcassonæ, Sancti
Pontii Thomeriarum, Agathensi et Aletensi episcopis, salutem et
apostolicam benedictionem. Scripsit nobis vestra fraternitas
dilectum filium fratrem Petrum de Turelule, inquisitorem hæreticæ
pravitatis in provincia Narbonensi, intendere a nobis aliqua suum
officium Inquisitionis et jurisdictionem vestram tangentia petere
et impetrare, supplicastisque ut eum in brevi de eo et
exorbitantiis suis a jure intenderetis sedem apostolicam informare,
nollemus interea quicquam prædicto in vestrum et prælatorum
provinciæ præjudicium facere aut concedere; ad quæ respondentes
fatemur prædictum Inquisitorem aliquando significasse justam sibi
fore quærimoniam adversus nonnullos vestrum se in suo
Inquisitionis officio injuste perturbantes, atque etiam pro viribus
impedientes, petens sibi per nos viam et modum ostendi quibus
taliter in posterum exercere possit officium, ut cum honore Dei et
sui officii integritati valeret lites, jurgia, et contentiones
ordinariorum effugere et declinare. Cum itaque sit nostræ
intentionis prout ex officio pastoralis curæ nobis incumbere non
ignoratis, et vos et ipsum Inquisitorem in vestris et suis juribus
confovere, et lites ac controversias quæ fortassis inter vos
vigerent cum justitia tollere ac terminare, hortamur in Domino
vestram fraternitatem ut attente considerantes quod hujusmodi
Inquisitores ab ecclesia fuerint instituti ad relevandum ordinarios
parte sollicitudinis incumbente illis in favorem et augmentum fidei
catholicæ, enervationemque ct extirpationem hæreticæ pravitatis,
contenti esse velitis in hac materia dispositionibus et institutis
sacrorum canonum, et ad negotium hoc hæresum quo nullum in ecclesia
habetur majus, prædictis Inquisitoribus assistere favoribus
opportunis. Nam sic gratum erit nobis et summe acceptum quicquid
favoris, commodi et adjumenti prædictis a fraternitatibus vestris
juxta spem nostram præstabitur, ita molestias et illata eorum
laudabili exercitio disturbia cum displicentia audiremus; pro bono
autem concordiæ volumus ut gravaminibus propter quæ ab ipso
Inquisitore per vos extitit appellatum ab eodem revocatis, lites
quæ hodie inter vos pendent indecisæ sopiantur penitus et
extinguantur, prout nos illas auctoritate apostolica in eventum
revocationis antedictæ ad nos advocantes, tenore præsentium
extinguimus, cassamus, et pro extinctis et cassatis haberi volumus
et mandamus. Datum Florentiæ anno Incarnationis Dominicæ MCCCC
quadragesimo primo Kalendas Julii pontificatus nostri anno
undecimo.

V.

DISABILITIES OF DESCENDANTS OF HERETICS.

(Registrum curiæ Franciæ Carcassonæ.--Doat, XXXII. fol. 241.)

Noverint universi prsesentes litteras inspecturi quod nos frater
Guillelmus de Sancto Sequano ordinis fratrum prædicatorum,
inquisitor hæreticæ pravitatis in regno Franciæ authoritate
apostolica deputatus attendentes quod secundum merita personarum
debent distribui officia dignitatum, et quia expedit crimina
nocentium esse nota, præsertim ilia per quæ extenditur ultio non
solum in autores scelerum sed in progeniem dampnatorum, ideo nos ad
instantiam procuratoris domini regis in seneschallia Carcassonæ de
infrascriptis sibi copiam fieri postulantis, ad honorem Dei et
fidei munimentum per nos ipsos exquisivimus et per discretum virum
dominum Raimundum rectorem ecclesiæ de Mouteclaro publicum notarium
Inquisitionis nostræ perquiri et inspici fecimus diligenter in
libris et actis publicis Inquisitionis prædictæ, et invenimus quod
anno Domini MCC quinquagesimo sexto Guiraldus de Altarippa quondam
de Graoleto qui dicitur fuisse pater Guiraldi de Altarippa
servientis armorum domini regis, confessus fuit in judicio coram
Domino Bernardo de Monte-Atono tunc inquisitore hæreticæ
pravitatis, quod viderat hæreticos et verba eorum audiverat. Item
invenimus quod Lombarda uxor dicti Guiraldi, quæ dicitur fuisse
mater præfati Guiraldi de Altarippa servientis armorum domini
regis, coram eodem inquisitore et eodem tempore confessa fuerit
quod multotiens in diversis locis vidit hæreticos ct eos pluries
adoravit misitque eis panem et poma et credidit eos esse bonos
homines et quod posset salvari in fide eorum. Item invenimus in
eisdem libris quod Raimundus Carbonelli de Graoleto, qui dicitur
fuisse avunculus dicti Guiraldi servientis domini regis fuit
hæreticus perfectus et per fratrem Stephanum Gastinensem et Hugonem
de Boniolis tunc inquisitores hæreticæ pravitatis, et tanquam
hæreticus curiæ sæculari relictus et per ministros curiæ domini
regis Carcassone publice, ut hæreticus et relapsus, combustus anno
Domini MCC septuagesimo sexto. De quibus omnibus de nostris libris
et actis publicis extractis fideliter dicto procuratori domini
regis copiam fecimus, et omnibus quorum interest per ipsum fieri
volumus, non ad suggilationem vel injuriam alicujus sed propter
bona quæ agit vel excipit, vel propter posteros in quos parentum
præfati criminis sceleratorum proserpit infamia, ne contra
constitutiones domini regis vel sanctiones canonicas ad honores vel
officia publica ullatenus admittantur. In cujus rei testimonium
sigillum nostrum præsentibus duximus apponendum. Datum Carcassonæ
decimo septimo Kalendas Julii, anno Domini MCC nonagesimo secundo.

VI.

MINUTES OF AN ASSEMBLY OF EXPERTS.

(Doat, XXVII. fol. 118.)

Anno Domini MCCC vicesimo octavo, indictione undecima, die Veneris
in festo Stæ. Leocadiæ virginis, intitulata quinto Idus Decembris
pontificatus SSmi. domini nostri Domini Joannis divina providentia
papæ XXII. anno decimo tertio, venerabiles religiosi et discreti
viri frater Henricus de Chamayo ordinis prædicatorum in regno
Franciæ auctoritate regia et Germanus de Alanhano archipresbyter
Narbonesii, rector ecclesiæ Capitistagni in civitate et diocesi
Narbonensi auctoritate ordinaria, inquisitores pravitatis hæreticæ
deputati, volentes in negotio fidei de consilio discretorum et
peritorum procedere, convocarunt in aula seu palatio majori
archiepiscopali Narbonæ dominos canonicos, jurisconsultos, peritos
sæculares et religiosos infrascriptos (sequuntur nomina 42) qui
omnes superius nominati juraverunt ad sancta Dei evangelia dare
bonum et sanum consilium in agendis, unusquisque secundum Deum et
conscientiam suam, prout ipsis a Domino fucrit ministratum et
tenere omnia sub secreto donec fuerint publicata, et ibidem
præstito juramento, lectis et recitatis culpis personarum
infrascriptarum, petierunt præfati domini inquisitores consilium ab
eisdem consiliariis quid agendum de personis prædictis, et divisim
et singulariter de qualibet, ut sequitur:

Super culpa fratris P. de Arris ordinis Cartusiensis monasterii de
Lupateria diocesis Carcassonensis omnes et singuli consiliarii
supradicti, tam sæculares quam religiosi consilium dando
concorditer dixerunt, contemplatione ordinis sui, quod assignetur
sibi pro carcere perpetuo claustrum ct ecclesia monasterii
supradicti, et etiam camera una, necnon et injungantur sibi certæ
pœnitentiæ, sicut orationes et jejunia et alia quæ non repugnant
observantiæ sui ordinis et regulæ supradictæ, et quod non puniatur
in sermone publico sed in secreto, præsentibus paucis personis.

Item de personis infra proximo nominatis, auditis corum culpis
dixerunt cas judicandas fore ut sequitur:

Richardum de Narbona, nulla pœna puniendum.

Guillelmum Mariæ de Honosio arbitrarie puniendum, cruces simplices,
peregrinationes minores.

Favressam matrem prædicti Guillelmi arbitrarie puniendam, sine
crucibus, pœnitentias minores.

Guillelmum Cathalani seniorem, Guillelmum ejus filium, Raymundum
Veysiani, Bernardum Baronis, P. Lunatii, tanquam impeditores
officii, cruces et pœnitentias minores.

Guillelmum Espulgue de Capitestagno immurandum.

Perretam de Flassacho valdensem impœnitentem fore exhumandum.

P. Guillelmi Canorgue de Capitestagno immurandum.

Vincentium Rayses de Caberia mortuum, si viveret, immurandum.

Gregorium Bellonis apostatam monachum, mortuum impœnitentem,
exhumandum.

Guillelmum Bocardi Bourserium de Agenno habitatorem Narbonæ,
mortuum, si viveret, immurandum.

Arnaudam uxorem Pontii de Biterris de Capitestagno immurandam.

Amicam uxorem P. Gaycons, ad murum.

Habitum fuit hoc consilium anno, indictione, die, loco, et
pontificatu prædictis, præsentibus Arnaldo Assaliti procuratore
incursuum hæresis domini regis, testibus et notariis qui hoc
prædictum consilium scripserunt, etc.

VII.

INNOCENT IV. ORDERS INQUISITORS TO DIMINISH THEIR RETINUE AND AVOID
EXACTIONS.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXI. fol. 116.)

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis
inquisitoribus hæreticæ pravitatis in terris nobilis viri domini
Comitis Tholosani et Albiensis constitutis salutem et apostolicam
benedictionem. Cum a quibusdam intellexerimus fidedignis quod vos
occasione inquisitionis vobis commissæ contra hæreticam pravitatem
superfluos scriptores aliosque familiares habetis pro vestræ libito
voluntatis et graves exactiones fiunt a conversis ab eadem ad fidem
et converti volentibus pravitate ad infamiam apostolicæ sedis et
scandalum plurimorum, præsentium vobis auctoritate præcipiendo
mandamus quatinus scriptorum et aliorum familiarium multitudinem
onerosam ad necessarium numerum protinus reducentes, a gravibus
exactionibus per quas infamia potest et scandalum generari, vos et
familiam vestram taliter compescatis quod honestatis vestræ titulus
conservetur illæsus, et nos discretionis vestræ prudentiam merito
commendare possumus.--Datum Lugduni secundo Idus Maii, pontificatus
nostri anno sexto (14 Maii, 1249).

VIII.

ABUSE OF THE NUMBER OF ARMED FAMILIARS IN FLORENCE.

(Arch. di Firenze, Riformagioni, Arch. Diplom. XXVII.)

Bertrandus miseratione divina archiepiscopus Ebredunensis
apostolicæ sedis nuncius circumspectis et religiosis viris
inquisitoribus hæreticæ pravitatis qui in civitate et dioc.
florentin. sunt et fuerint in futurum salutem in salutis autore.
Quia quidam potestate sibi tradita abutentes et concessis a jure
forma et modis debitis non utentes interdum favore seu alias
concedunt aliqua ex quibus dampna proveniunt et scandala
generantur, oportet talium abusus debito juris limitibus coartari.
Cum igitur fidedigna relatione ad nostram audientiam sit deductum
et nos fide probavimus oculata quod quidam inquisitores qui in
civitate et dioc. florentin. prædictis vos in inquisitionis officio
precesserint immoderatum et excessivum numerum consiliariorum
notariorum et aliorum officialium ac familiarium licet non
indigerunt eisdem sibi assumere curaverunt passim eisdem et aliis
sub familiaritatis vel officii titulo diversis quæsitis coloribus
portandi arma offensibilia et defensibilia licentiam concedendo ex
quibus multa provenerunt scandala et multis data fuit occasio aliis
qui arma portare non poterant offendendi. Nos juxta cominissam
nobis circa reformationem officii inquisitionis sollicitudinem
hujusmodi scandalis et quibusvis fraudibus occurrere cupieutes et
volentes præfatum inquisitionis officium sic laudabiliter et
feliciter servatis eidem suis privilegiis gubernari quod propterea
non offendatur justitia nec ex abusu privilegiorum aliis
præjudicium generetur, autoritate apostolica qua in hac parte
fungimur decernimus et statuendo tenore præsentium ordinamus quod
inquisitor florentinus qui est vel pro tempore fuerit possit
duntaxat quatuor consiliarios seu assessores, duos notarios, et
duos custodes carcerum et duodecim alios inter officiales et
familiares sibi eligere et assumere et non ultra quibus possit dare
licentiam arma prout consuetum est deferendi, hoc salvo quod si
urgens necessitas pro inquisitionis officio immineret, possit in
hujusmodi necessitatis articulo arma portandi licentiam impertiri.
Illud autem præsenti ordinationi ex superhabundanti duximus
inserendum quod ne ex limitatione prædicta inquisitionis detrahatur
officio et in executione ipsius dispendium patiatur potestas ac
priores artium florentini teneantur prout etiam sunt de jure
stricti inquisitori qui est vel erit pro tempore fideles et
diligentes existere et familiarios et etiam alios cum armis omni
difficultate sublata tradere quoties pro capiendis malefactoribus
et suspectis et aliis officium inquisitionis tangentibus exequendis
per inquisitorem hujusmodi fuerint requisiti. In quorum testimonium
præsentes literas fieri fecimus et nostri sigilli appensione
muniri. Dat. in Castro Scarparic florentin. dioc. die secunda Maii
sub anno Domini MCCCXXXVIL Indict. V. Pontificatus III. Domini
nostri summi pontificis.

IX.

REGULATIONS OF ARMED FAMILIARS BY THE COUNCIL OF VENICE.

(Archivio di Venezia, Misti Consiglio X. Vol. XIII. p. 192; Vol.
XIV. p. 29.) 1450, 19 Augusti.

Cum facta sit conscientia quod inquisitor hæreticorum qui stat
Venetiis dat licentiam XII. personis portandi arma et illam vendit
per pecuniam, quod non est bene factum quod XII persone pro
inquisitore portent arma per civitatem quum ad capiendos hereticos
datur super talibus inquisitoribus auxilium brachii secularis,
videlicet per dominos de nocte et per capita, Et propterea vadit
pars quod inquisitores de cetero non possint dare licentiam nisi
quatuor personis tantum sicut per consuetudinem antiquam solebant,
quos quatuor quilibet inquisitor faciat presentari capitibus hujus
concilii ut cognita condictione personarum possint provvidere sicut
fuerit opus.

De parte--14. De non--2. Non sinceri--0.

1450 (1451), 17 Februarii.

Quod ad complacentiam Generalis minorum qui supplicavit ne
inquisitori heretice pravitatis in civitate Venetiarum in suo
tempore fiat novitas super custodibus et officialibus suis quos
antiquitus inquisitores habuerunt. Vadit pars quod concedatur eidem
quod non obstante parte capta in isto concilio die 9 Augusti 1450
mandetur officialibus de nocte quod pro honore officii observet
inquisitori consuetudinem antiquam cum hoc conditione videlicet.
Quod ipsi officiales associent inquisitorem ad officium faciendum
et aliter sicut fuerit opus et sicut antiquitus faciebant; et
propterea dentur in nota officio de nocte et capitibus sexteriorum
ut videatur si actualiter faciant officium vel non, ita tamen quod
non excedant numerum XII.

De parte--10. De non--5. Non sinceri--1.

X.

TRANSFER OF PRISONERS FROM ITALY TO FRANCE.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 155.)

Nicholaus episcopus servus servorum Dei dilecto filio fratri
Philippo ordinis fratrum prædicatorum inquisitori hæreticæ
pravitatis in Marchia Trevisina auctoritate sedis apostolicæ
deputato salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis
dilecti filii Hugo de Boniolis et Petrus Arsini ordinis fratrum
prædicatorum, inquisitores hæreticæ pravitatis in regno Franciæ
auctoritate sedis apostolicæ deputati, quod dudum in diocesi
Veronensi quamplures hæretici de mandato tuo capti fuerunt et adhuc
eos facis detineri captivos, quorum aliqui fore dicuntur de regno
Franciæ oriundi, et unus eo in dicto regno pro episcopo hæreticorum
ipsorum, secundum eorumdem hæreticorum usum habetur. Cum autem,
sicut habeat eorumdem inquisitorum assertio, firma spes habeatur
quod eorumdem hæreticorum dicti regni præsentia in illis partibus
erit plurimum orthodoxæ fidei fructuosa, pro eo quod si contingat
eorum aliquos divina gratia operante redire ad ipsius fidei
unitatem, per ipsos multorum qui sunt in eodem regno prædictæ
pravitatis fermento aspersi, occultata nequitia detegi poterit, et
haberi plena notitia eorumdem. Nos qui tenemur exaltationem ipsius
fidei totis viribus procurare, discretioni tuæ per apostolica
scripta mandamus, quatinus tam illum qui, ut prædictum est,
episcopus reputatur, quam alios hæreticos supradictos ejusdem regni
præfatis inquisitoribus per eorum certum nuncium ad te propter hoc
specialiter destinandum, qui sumptibus ministrandis ab
inquisitoribus supradictis sub fida custodia hæreticos ducat
eosdem, deinceps sub ipsorum inquisitorum cura et jurisdictione
mansuros, prius tamen diligentius inquisitis ab eisdem hæreticis ad
præfatos fratres inquisitores ut præmittitur destinandis, quæ ad
utilitatem ejusdem fidei et utiliorem executionem commissi tibi
officii videris inquirenda transmittas. Nos enim prædictis
inquisitoribus nostris damus litteris in mandatis, ut eosdem
hæreticos ad ipsos per te taliter destinandos diligenter et
fideliter faciant custodiri, facturi nihilominus circa illos libere
in eos commissum sibi contra hæreticos officium exequendo, prout
secundum Dei honori et commodo ejusdem orthodoxæ fidei viderint
expedire. Datum Romæ apud Sanctum Petrum quarto Idus Februarii,
pontificatus nostri anno primo (10 Feb. 1289).

XI.

ORDER OF INQUISITOR-GENERAL TO MAKE TRANSCRIPT OF RECORDS.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 101.)

Joannes miseratione divina Sancti Nicolai in carcere Tulliano
diaconus cardinalis, religiosis viris in Christo sibi dilectis
fratribus ordinis prædicatorum et minorum inquisitoribus pravitatis
hæreticæ in Citramontanis partibus auctoritate sedis apostolicæ
deputatis, salutem in Domino nostro. Nil majus accedit affectui
quam quod fidei catholicæ puritas ubique terrarum ad Dei gloriam
valeat ampliari, et macula pravitatis hæreticæ de locis illis quæ
infecisse dinoscitur virtutis divine cooperante subsidio per nostræ
ac vestræ sollicitudinis ministerium penitus deleatur. Cum igitur
hujusmodi cura negotii sit nobis ab apostolicæ sede commissa nos
dilectorum nobis in Domino inquisitorum pravitatis ejusdem in regno
Franciæ condignis desideriis annuentes, universitati vestræ
auctoritate qua in hac parte fungimur, in virtute obedientiæ
districte præcipiendo mandamus quatenus depositiones testium super
pravitate ipsa jam receptorum a vobis vel recipiendorum in
posterum, quia negotium Inquisitionis in prædicto regno Franciæ
inquisitoribus commissum eosdem contingere dinoscitur, in eo
scilicet quod depositiones hujusmodi faciunt ad instructionem sibi
commissi negotii ut per eas de statu personarum præfati regni
habere possunt notitiam pleniorem, eisdem vel ipsorum certo et fido
nuntio ad transcribendum sine difficultatis obstaculo assignetis,
ut iidem inquisitores depositionibus ipsis pro loco et tempore uti
possint contra personas prædicti regni, quæ per depositiones ipsas
apparebunt de heresi culpabiles vel suspectæ. Datum apud Urbem
veterem, decimo quarto Kalendas Junii, anno Domini MCC septuagesima
tertio, pontificatus Domini Gregorii papæ decimi anno secundo.

XII.

BULL OF ALEXANDER IV. AUTHORIZING INQUISITORS TO ABSOLE EACH
OTHER.[530]

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne,--Doat, XXXI. fol. 196.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis fratribus
ordinis prædicatorum, inquisitoribus hæreticæ pravitatis in Tholosa
et aliis terris nobilis viri A. comitis Pictavensis, salutem et
apostolicam benedictionem. Ut negotium fidei valeatis liberius
promovere, vobis auctoritate præsentium indulgemus ut si vos
excommunicationis sententiam et irregularitatem incurrere aliquibus
casibus ex humana fragilitate contingat vel recolatis etiam
incurrisse, quia propter vobis injunctum officium ad priores
vestros super hoc recurrere non potestis, mutuo vobis super hiis
absolvere juxta formam ecclesiæ, ac vobiscum auctoritate vestra
dispensare possitis, prout in hoc parte prioribus ab apostolica
sede concessum est. Nulli ergo omnino hominum liceat etc.... Datum
Anagniæ Nonis Julii pontificatus nostri anno secundo (7 Jul. 1256).

XIII.

CASE OF FALSE WITNESS.

(Doat, XXVII. fol. 204.)

Bernardus Pastoris de Marcelhano mercator, habitator Pedenacii
diocesis Agathensis, sicut per ipsius confessionem, sub anno Domini
MCCCXXIX., mense Maii XIX die factam et processum inde habitum
apparet, veniens spontanea voluntate, non vocatus nec citatus per
episcopum nec inquisitorem, sed per aliquos complices suos
inductus, in domo episcopali Biterris, ubi tunc nos, frater
Henricus de Chamayo, ordinis predicatorum, inquisitor Carcassonne,
eramus, quamdam papiri cedulam scriptam nobis presentari et tradi
per aliquos de familiaribus dicti Domini Episcopi procuravit et
fecit, cujus tenor sequitur in hec verba: Significatur religiose
majestati domini inquisitoris heretice pravitatis in seueschallia
Carcassonne, seu ejus locumtenentis, quod cum eo anno Begguini
heretici et de heresi dampnati fuissent combusti juxta castrum de
Pedenaco, mandate domini nostri regis et domini Inquisitoris,
mandato summi Pontificis et domini Episcopi Agathensis; hinc est
quod quidam perverso spiritu imbutus, adherens heretice pravitati,
perversum animum suum ad fidem heresis perversis operibus ac
hereticis et dampnosis suasionibus immittens, eorum perversa opera
sequendo, quadam die post combustionem hereticorum et specialiter
post combustionem cujusdam vocati Formayro et ejus sociorum,
Raimundus Barseti, notarius, catholice fidei spernens doctrinam, et
mandata Apostolica et domini nostri regis, et dicti domini
Agathensis Episcopi, si potuisset, impugnando, et, quod deterius
est, si adherentes habuisset, contra fidem Catholicam infringendo,
accessit ad locum ubi dictus Formayro et alii superius nominati
sunt combusti, et flexis genibus tanquam adoraret eorum nequitiam,
accepit de ossibus dictorum combustorum hereticorum et de heresi
dampnatorum et pro heresi, justo mandato domini nostri summi
pontificis ac domini nostri regis legitime combustorum, et ipsa
ossa in pallio sive sindone involvens cum multa reverentia ac si
essent reliquie sanctorum, accepit ac secum asportavit, et cum per
quosdam supervenientes peteretur quid faciebat ibi ipse Raimundus
respondit: "Ego colligo de ossibus istorum combustorum, vere
martirum, quia pro certo ipsi erant sanioris fidei quam illi qui
eos fecerant comburi, et de hoc habeo fidem meam, et ipsi erant
optimi Christiani, et cum magno prejudicio et contra jus sunt
combusti, et credo eos martires et eorum fidem laudo et credo quod
sunt in Paradiso." Sic tunc testes infrascripti ejus vesaniam et
incredulitatem ac etiam hereticam pravitatem increpantes, dixerunt
dicto Raimundo: "Ut quid talia facitis et talia dicitis ac
asseritis rebellionem Catholice fidei, quia certe nos credimus quod
quidquid per sanctam Ecclesiam fit, digne et juste fiat, quia si
non essent reperti heretici et pro heresi dampnati, jam non
devinissent ad taliam sententiam." Ad quod respondens dictus
Raimundus Barseti dixit hec verba vel similia: "Deberent teneri pro
bonos christianos et veros martires, et hic non possem non credere
quod non sint boni christiani," et nihil aliud posset sibi dari
intellegi contra suam opinionem predictam. Quare supplicatur vestre
Magnifice Dignitati ut ex vestro officio super premissis per vos
adhibeatur remedium opportunum, et ad informandum vos nominantur
testes, Imbertus de Ruppefixa, domicellus, Joannes Maurendi. Qua
quidem cedula ut premittitur presentata et per nos recepta, dictum
Bernardum ad nostram presentiam fecimus evocari, qui in judicio
constitutus, juratus de veritate dicenda postmodum recognovit se
fecisse fieri et dictari eamdem per magistrum Guillelmum Lombardi
clericum et procuratorem Pedenacii habitatorem et scribi per Petrum
clericum magistri Arnaudi Vasconis notarii dicti loci ad instantiam
et instructionem Guillelmi Masconis de Pedenacio apotecarii, qui
ipsam cedulam seu substantiam facti super quo formata fuit,
conscientibus aliquibus aliis complicibus inferius nominandis
primitus scripsit manu propria in vulgari, et postmodum eam sic in
vulgari scriptam fecerunt formari et transcribi in forma predicta.
Vocatis autem Joanne Maurendi, Guillelmo Masconis, Imberto de
Ruppefixa, Durando de Podio, Guillelmo de Casulis, a quibus idem
Bernardus primo asserebat se audivisse narrari factum predictum, in
dicta cedula expressum, et quod a principio, ut dixit, credebat
esse verum, et coram nobis, Inquisitore predicto, uno post alium
singulariter in judicio constitutis ac medio juramento
interrogatis, si sciebant factum, prout in ipsa cedula continebatur
fuisse verum, et primo respondentibus se nihil scire de ipso facto,
nisi per auditum dici alienum, excepto dicto Joanne Maurendi, qui
asseruit ipsum factum fore verum et deposuit de scientia et de
visu, tandem prefatis Joanne Maurendi et Imberto de Ruppefixa in
dicti Bernardi presentia affrontatis, et in judicio constitutis, et
de veritate dicenda juratis, negaverunt unus post alium se dixisse
predicto Bernardo factum predictum, et aliquid scire de ipso facto,
excepto dicto Imberto qui, cum dicto Joanne Maurendi, finaliter
asseruit se scire et vidisse, prout in culpa sua inferius postea
recitanda plenius est expressum. Quibus omnibus premissis sic
actis, habita suspicione per nos, Inquisitorem predictum, ex
verisimilibus conjecturis et circumstantiis in eisdem tunc notatis,
de consilio discretorum ibi presentium, eosdem Bernardum, Joannem,
Guillelmum et Imbertum in carcere fecimus detineri; qui omnes sic
detenti et in carcere reclusi, per paucos dies, apud Biterrim
fuerunt auditi, interrogati et super premissa cedula plenius
examinati, tandemque post multas exhortaciones, interrogationes et
requisitiones eis factas, falsitatem et machinationem per eos
factam inimicabiliter et dolose contra dictum Raimundum aperuerunt,
unus post alium, non tamen ex toto nec clare donec fuerunt in dicto
carcere per dies multos detenti et apud Carcassonam adducti. Dictus
tamen Imbertus fuit primus qui predictam falsitatem et
machinationem apperuit et detexit, non tamen ex integro donec omnes
predicti quatuor, scilicet Bernardus Pastoris, Joannes Maurendi,
Imbertus et Guillelmus fuerunt apud Carcassonam adducti et in ipso
muro detenti. Demum vero dictus Bernardus post multas
exhortaciones, inductiones et deductiones, effusis lacrymis, modum
et seriem totius tractatus et machinationis predicte, falsitatis et
cedule fabricationis et consentie in eis, corde gemebundo, detexit
ac confessus fuit, quod, licet a principio dixisset se credere
contenta in ipsa cedula fore vera, prout ab ipsis Joanne Maurendi,
Guillelmo Masconis, et Imberto predictis se audivisse asseruerat,
finaliter tamen bene perpendit ex dictis predictorum et ex
circumstanciis in dicto tractatu habitis, et firmiter credidit quod
predicta omnia in ipsa cedula contenta prout contra dictum
Raimundum Berseti proposita erant non essent vera sed falsa et
eidem Raimundo imposita falso et mendaciter, per malevolentiam et
inimicitiam quam ipse et alii predicti et quidam alii de Pedenacio
quos nominat, querebant vel habebant contra vel apud istum
Raimundum Berseti ex causas quas in sua confessione expressit, et
hoc etiam credebat et perpendebat antequam redderet cedulam
predictam, sicut dixit, quodque in itinere dum ipse qui loquitur et
dictus Joannes Maurendi ibant apud Biterrim ad redendam cedulam
predictam dixit ipse loquens dicto Joanni: "Pectus multum me
sollicitat non reddere istam cedulam," et dictus Joannes Maurendi
respondit quod bene redderet eam nisi esset ibi pro teste scriptus;
et hoc audito ipse Bernardus respondit: "Melius est quod estis
testes et ego ipsam presentabo, quia quando sunt plures testes
melius probabitur factum predictum." Item, quando fuerunt
Biterrim, ipse Bernardus Pastoris fecit dictum Joannem Maurendi
recedere et reverti postmodum, ne, si videretur per dominum
inquisitorem esset suspectus quod se ingereret in testem, non
vocatus nec citatus, et postea fecit eum cum aliis citari, et
eisdem citatis, ministravit expensas in cena, non tamen de pecunia
sua aliorum consentientium in predictis. Item, quamdam
informationem seu inquestam que fiebat in curia regia seu vicarii
regii Bitterris contra dictum Raimundum Berseti super quibusdam
casibus officium Inquisitionis minime tangentibus, tam ad expensas
proprias quam aliorum, prosequebatur pro viribus et ducebat in
odium et malum dicti Raimundi Berseti, non obstanti quod crederet
contenta in ipsa cedula non esse vera, et quod etiam dixisset
Joanni Maurendi et Guillelmo Mascon predictis se non credere ea
fore vera nec adhibere fidem dictis eorumdem, et quod etiam sibi
respondissent: "Vos, si est verum aut non, solus debetis ferre
testimonium." Interrogatus quare ergo reddebat dictam cedulam ex
quo sciebat eam contiuere falsitatem, respondit quod propter suum
malum et suam ruinam et quod volebat quod propter illa ipse
Raimundus Berseti haberet inde malum et dampnum. Interrogatus quare
credebat inde malum eventurum dicto Raimundo Berseti, si ipsa
cedula vel contenta in ea probarentur, respondit se nescire modum
curie domini Inquisitoris, tamen sciebat, ut dixit, eadem contenta
in ipsa cedula esse hereticalia, et quod dictus Raimundus propter
hoc caperetur et in carcere poneretur et detineretur et postmodum
remitteretur domino Episcopo Biterrensi et quod ipse episcopus
posset de ipso Raimundo facere inquestam, sciens tum, ut dixit,
quod dictus dominus Episcopus portabat tunc eidem Raimundo Berseti
malam voluntatem, et quod non fecisset illi nisi malum et dampnum,
credens tunc, ut dixit et desiderans quod ipse Raimundus
condempnaretur ad perdendum officium suum, scilicet notariatus, et
quod perderet magnam vel majorem partem bonorum suorum, et quod hoc
sibi dixerant aliqui de complicibus predictis et aliis, quod talia
erant in dicta cedula que, si probarentur, et causa bene duceretur,
dictus Raimundus perderet magnam partem bonorum suorum committens
predicta. Dixit se penitere de predictis.

XIV.

HOPELESSNESS OF DEFENCE.

(MSS. Bibl. Nat., fonds latin, nouvelles acquisitions, 139, fol.
33.)

Anno quo supra XIIII Kal. Februarii (19 Jan. 1252) P. Morret
comparuit coram magistris inquisitoribus apud Carcassonam et
requisitus si volebat se deffendere de hiis que in instructione
inventa sunt contra eum et si volebat ea recipere dixit quod non.
Item requisitus dixit quod habebat inimicos, videlicet B. de Beo et
sorores ejus pro eo quod habuit causam cum eis, tamen postmodum
pacificatum fuit inter eos. Item B. Seguini est inimicus suus. Item
Savrina est inimica sua quia ipsa dicebat quod rem habuerat cum
filia sua. Et requisitus si aliud volebat dicere vel proponere ad
deffensionem suam dixit se nichil aliud scire, et fuerunt sibi
publicata dicta testium in inquisitione contra ipsum inita in
præsentia domini episcopi et dictorum inquisitorum. Et facta
publicatione iterum fuit requisitus semel, secundo et tertio si
volebat aliquid aliud dicere ad deffensionem suam vel aliquas
legitimas exceptiones proponere, dixit quod non, nisi sicut
dixerat; et fuit sibi assignata dies super hiis que inventa sunt
contra eum in inquisitione et sibi publicatis in presentia
prædictorum ... ad audiendam deffinitionem suam in octava Sti
Vincentii (29 Jan.) in burgo. (Registre de l'Inquisition de
Carcassonne.)

XV.

BULL OF GREGORY XI. RELEASING A "PEXARIACH."

(Doat, XXXV. fol. 134.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio inquisitori
heretice pravitatis in partibus Carcassonensibus, auctoritate
apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem.
Humilibus supplicum votis libenter annuimus eaque favore
prosequimur opportuno; sane petitio pro parte Bidonis de Podio
Guillermi, laici, Burdegalensis diocesis, nobis nuper exhibita,
continebat quod ipse qui dudum cum nonnullis dampnatis societatibus
per regnum Francie discurrentibus, qui de Pexariacho nuncupabantur,
et de heresi fuerunt vehementer suspecte, per heresim hujusmodi
quam secundum quod testes contra cum super hoc producti
deposuerunt, confessus, extiterat ad perpetuum carcerem
condempnatus et in eo ex tunc continue stetit, suam penitentiam
humiliter faciendo, et vere penitens et a predicta heresi discedens
ad gremium et unitatem sancte matris ecclesie redire desiderat
quamplurimum et affectat; quodque illi qui eum propter hujusmodi
heresim auctoritate apostolica condemnarunt, liberandi eum ab
hujusmodi carceribus, quamvis sit contritus et redire velit, ut
perfertur, nullam habent potestatem, quare pro parte dicti Bidonis
nobis fuit humiliter supplicatum ut providere ei in premissis de
benignitate apostolica dignaremur; nos, hujusmodi supplicationibus
inclinati, discretioni tue prefatum Bidonem si in judicio
conscientie tue tibi videatur, quod ad hoc ipsius Bidonis merita
suffragantur, liberandi a predicto carcere et sibi alias
penitentias salutares auctoritate apostolica imponendi, hujusmodi
heresi per eum primitus abjurata, tibi tenore presentium concedimus
facultatem. Datum apud Pontem-sorgie, Avenionensis diocesis,
secundo Idus Maii, Pontificatus nostri anno primo (14 Maii, 1371).

XVI.

MONITION OF THE ARCHBISHOP OF NARBONNE IN 1329 TO PROTECT PENITENTS
WEARING CROSSES.

(Doat, XXVII. fol. 107.)

Quoniam illis qui pœnitentiam sibi impositam proper crimen hæresis
agunt improperia obloquentium vel detrahentium quandoque dant
materiam retrahendi a via veritatis et pœnitentias facere
omittendi, potissime quando de crucibus vel de pœnitentiis aliis
sibi impositis irrisiones et detractiones eis inferuntur, idcirco
nos Archiepiscopus, Episcopi, Inquisitores et Commissarii antedicti
volentes talium obloquentium detrahentium et deridentium
verbositatibus et malitiis obviare, et eos pœnitentiatos in suo
bono proposito confovere, monemus canonice semel secundo et tertio
ac peremptorie omnes et singulos utriusque sexus cujuscumque
conditionis aut status existant et nihilominus in virtute sanctæ
obedientiæ eisdem auctoritate apostolica inhibemus ne quis
cujuscumque conditionis aut status existat audeat vel præsumat
dictis personis pœnitentiatis vel crucesignatis occasione prædicti
criminis improperium dicere vel dictum crimen retrahere vel
quomodolibet imputare, intimantes omnibus tenore præsentis edicti
quod eisdem detractoribus improperatoribus irrisoribus et
oblocutoribus, si qui fuerint et de transgressione hujus edicti
nostri legitime constiterit, cruces similes imponemus et alias
procedemus contra eos secundum quod de jure ct provincialibus
conciliis prælatorum extiterit procedendum. Monemus insuper dictos
crucesignatos et pœnitentiatos ut dictas cruces eis impositas
humiliter continuo infra domum et extra portent, et sine ipsis
crucibus infra domum vel extra ullatenus incedant, intimantes
eisdem quod si eorum aliqui sine dictis crucibus prominentibus et
apparentibus infra domum vel extra incedere præsumpserint ipsos
tanquam hæreticos et impœnitentes reputabimus et eos puniemus
animadversione debita prout in Valentino et Biterrensibus conciliis
est ordinatum.

XVII.

OATH ADMINISTERED TO JAILOR OF INQUISITION.

(Archives de l'Inquisition de Carcassonne.--Doat, XXXII. fol. 125.)

Anno Domini MCC octuagesimo secundo, sexta feria (vel) Sabbato
infra octavas Apostolorum Petri et Pauli (3 Julii, 1282), fuit
injunctum et districte mandatum et per juramentum Radulpho custodi
immuratorum et Bernardæ uxori suæ per fratrem Joannem Galandi
inquisitorem, in præsentia fratris P. regis prioris, fratris
Joannis de Falgosio et fratris Archembaudi quod de cætero non
teneat scriptorem aliquem in muro nec equos, nec ab aliquo
immuratorum mutuum recipiant nec donum aliquod. Item nec pecuniam
illorum qui in muro decedunt, retineant, nec aliquid aliud, sed
statim inquisitoribus denuncient et reportent. Item quod nullum
incarceratum et inclusum extrahat de carcere. Item quod immuratos
pro aliqua causa extra primam portam muri nullo modo extrahat, nec
domos intrent nec cum eo comedant. Item nec servitores qui deputati
sunt ad serviendum aliis occupent in operibus suis, nec eos nec
alios mittant ad aliquem locum sine speciali licentia inquisitorum.
Item quod dictus Radulphus non ludat cum eis ad aliquem ludum, nec
sustineat quod ipsi inter se ludant, et si in aliquo de prædictis
inveniantur culpabiles ipso facto incontinenter de custodia muri
perpetuo sint expulsi. Actum coram prædicto inquisitore in
testimonio prædictorum et mei Pontii præpositi notarii, qui hæc
scripsi.

XVIII.

ROYAL LETTERS CONCERNING THE CONFISCATIONS AT ALBI.

(Doat, XXXIV. fol. 131.)

Universis presentes litteras inspecturis, Petrus Textor, notarius
Domini Regis, tenens locum nobilis viri domini Raynaldi de
Nusiacho, domini nostri regis militis, ejusque vicarii Albie et
Albigesii, salutem et presentibus dare fidem. Noveritis nos
vidisse, tenuisse et diligenter inspexisse quosdam patentes
litteras excellentissimi principis et domini clare memorie Sancti
Ludovici Dei gratia Francorum regis, ejus sigillo cereo viridi et
filis sericis viridibus et rubeis in pendenti sigillatas, inter
cetera continentes quoddam capitulum cujus de verbo ad verbum tenor
sequitur: "In hunc modum est sciendum quod immobilia que nobis et
successoribus nostris advenient de heresibus et faidamentis
hereticorum debemus nos et successores nostri et tenemur vendere
vel alienare infra annum, talibus personis que facient episcopo et
ecclesie Albiensi et successoribus suis servicium et alia que
tenebantur facere eis veteres possessores pro rebus iisdem; si vero
nos vel successores nostri non vendiderimus vel alienaverimus infra
annum immobilia hujusmodi, episcopus Albiensis vel successores sui
in secundo anno et in tertio accipiet auctoritate propria illa
immobilia et possidebit et faciet fructus suos, et si nos vel
successores nostri infra tertium annum non vendiderimus vel
alienaverimus predicta ut dictum est, episcopus Albiensis et
successores sui ex tunc habeant et retineant auctoritate propria
possessionem et proprietatem omnium predictorum pleno jure." In
cujus visionis et inspectionis testimonium, nos dictus locumtenens
dicti domini vicarii sigillum autenticum curie Albie domini nostri
regis huic presenti vidimus in pendenti duximus apponendum. Datum
Albie, die Veneris post festum beati Vincentii Martyris, anno
Domini MCCCIII. (23 Januarii, 1304).

Philippus Dei gratia Francorum rex seneschallo Tholosano vel ejus
locumtenenti salutem. Ex parte dilecti et fidelis noster episcopi
Albiensis nobis fuit expositum quod super incursibus et faidimentis
condemnatorum de heresi, inter Sanctum Ludovicum avum nostrum et
dictum episcopum quedam ordinatio facta fuit, quod nos medietatem
bonorum immobilium ipsorum condemnatorum ad manum nostram
devenientium tenemur extra manum nostram ponere infra annum, et si
infra primum et secundum annum dicta bona non fuerint vendita, idem
episcopus in tertio anno dictorum bonorum fructus facit suos, et si
bona hujusmodi condemnatorum in tertio anno vendita non fuerint, in
quarto anno tam in possessione quam in proprietate dictus episcopus
bonorum ipsorum efficitur dominus in solidum, et habet idem
episcopus electionem dicta bona retinendi pro pretio pro quo alii
venderentur, prout in litteris inde confectis et sigillo regio in
cera viridi sigillatis dicitur plenius contineri, et quod gentes et
nonnulli officiarii vestri seneschallie vestre et quidam alii
dictam ordinationem que retroactis temporibus servata fuit,
infringunt et infringere ac contra eam venire nituntur indebite et
de novo; quare mandamus vobis quatinus si, vocatis procuratore
nostro et aliis evocandis, vobis constiterit ita esse, dictam
ordinationem juxta dictarum litterarum continentiam faciatis
ratione previa firmiter observari, ea que contra ipsius
ordinationis tenorem in dicti episcopi prejudicium indebite et de
novo facta fuisse inveneritis ad statum debitam taliter reducentes
quod super hoc ad nos non reperitur querela. Actum apud Novum
Mercatum, die decima septima Augusti, anno Domini MCCCVI.

(Doat, XXXV. fol. 94.)

Philippus Dei gratia Francorum rex, Tholose et Carcassone
Seneschallis aut eorum locumtenentibus salutem. Exposuerunt nobis
nostri super incursibus heresis senescalli Carcassone et episcopi
Albiensis procuratores quod, cum incursus heresis civitatis Albie
et districtus ejusdem ad nos et ad dictum episcopum equis partibus
pertineant, nonnullique dicte civitatis pro heresis crimine fuerint
condempnati, et per hujusmodi condempnationem bona ipsorum nobis et
dicto episcopo confiscata; nihilominus tamen nostri et episcopi
procuratores predicti debita que per nonnullas personas diversorum
locorum dictis condempnatis debebantur, quorum obligationes in
dicta civitate celebrate fuerunt et ibidem exsolvi promisse,
voluerunt exigere et nostris et episcopi, ut decet, rationibus
applicare, quidam barones, nobiles et prelati quibus dicti
debitores sunt subditi, nitentes dicta debita per dictos suos
subditos contracta, sibi applicare, dicentes quod ad eos pertinet
confiscatio ipsorum debitorum, dictos procuratores in exactione
debitorum hujusmodi impedire nituntur indebite, cum in dicta
civitate contracta et solvi promissa, ut predicitur, fuerint, sicut
dicunt: quare mandamus vobis et vestrum cuilibet, ut pertinebit ad
eum, quatinus, si vocatis evocandis, summarie et de plano
constiterit de premissis, dictos barones nobiles et prelatos ab
impedimento predicto opportunis remediis desistere compellentes,
predicta talia debita per dictos procuratores pro nobis et dicto
episcopo levari et exigi, et debitores ad ea solvendum compelli
permittatis et faciatis, ac ipsa exacta nobis et dicti episcopi
rationibus applicari; et cum vos propter debatum hujusmodi de
predictis debitis plura per manum nostram ut superiorem, levari et
exigi fecisse dicamini, de quibus ipse episcopus partem ipsum
contingentem non habuit, ut dicit; si premissa vera sint, de hac
parte episcopum ipsum contingente, eidem expeditionem fieri
faciatis. Datum Parisius, decima sexta die Martii, anno Domini
MCCCXXIX.

XIX.

GIFT TO INQUISITOR FROM THE CONFISCATIONS.

(Doat, XXXI. fol. 171.)

Alfonsus filius regis Franciæ, Pictavensis et Tholosanus comes,
universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum
facimus quod nos libere et pie concedimus et donamus Egidio
clerico, inquisitori de heresi in partibus Tholose de cujus
servitio nos laudamus, intuitu pietatis, centum solidos Tholosanos
annui redditus, in terra Raimundi de Vaure, militis, diocesis
tholosane, sita in territorio Sancti Felicis et in feodo, que terra
devenit ad nos incursa pro crimine heretice pravitatis, tenenda ab
eodem et etiam possidenda quamdiu vixerit pacifice et quiete ita
tamen quod post ejus decessum ad nos seu successores nostros libere
revertatur, et si inveniretur quod plus valeret tempore date
presentium litterarum, illud non intelligimus concessisse nec
donasse, ita tamen quod illam terram vel redditum alienare non
possit sine nostra licentia speciali. In cujus rei testimonium
presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum, salvo
jure quolibet alieno. Actum apud hospitale juxta Corbolium, anno
Domini MCCLI., mense Julii.

XX.

CHARLES OF ANJOU'S INSISTENCE AS TO CONFISCATED PROPERTY.

(Archivio di Napoli, Anno 1272, Reg. 15, Lettera C, fol. 77.)

Scriptum est seneschallo Provincie etc. Olim vicario et subvicario
quandam Massilie dedisse dicimur in mandatis ut cum maria Roberta
de Massilia mulier accusata de crimine heresis antequam ad carcerem
occasione predicte criminis finaliter condempnaretur quamdam domum
suam predicti criminis occasione ad nostram curiam legitime
devolvendam vendiderit fraudulenter, ipsi vel eorum alter
inquirerent de premissis diligentius veritatem, et si rem
invenirent ita esse dictam domum ad opus nostre curie revocantes
facerent ipsam publice subastari, rescripturi nobis quantum de ea
poterat inveniri: ipsi vero mandatum nostrum in hac parte ducentes
penitus in contemptum id facere non curarunt. Unde nos presenti
vicario et subvicario Massilie sub obtentu gratie nostre districte
precipimus ut ipsi vel alter eorum super premissis inquisita
diligenter veritate si eamdem domum invenerint ad nostram curiam
occasione hujusmodi pertinere ipsam ad opus ipsius curie nostre
revocantes ipsam subastari faciant rescripturi nobis quantum de ea
poterit inveniri. Quia tamen ipsum negotium plurimum nobis cordi
existit, volumus et fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus in
premissis committi non patiatis negligentiam vel defectum, et si
forsan procurator curie nostre in provincia occupatus aliis hiis
interesse nequiverit alium qui degat Massilie statuas ut executioni
predictorum omnium intersit prout de jure fuerit et utilitati
nostre curie videatur expedire. Datum Capue XIIII. Januarii prime
indictionis.

* * * * *

(On the next following folio is a similar letter addressed to the viguier and sous-viguier.)

END OF VOL. I.

FOOTNOTES:

[1] Johann. Saresberiens. Polycrat. lib. IV. cap. iii.--Honor. Augustod. Summ. Glor. de Apost. cap. v., viii.--Innocent PP. III. Regest. de Negot. Rom. Imp. xviii.; Ejusd. Serm. de Sanctis vii.; Serm. de Diversis iii.--Eymerici Direct. Inquisit. Ed. Venet. 1607, p. 353.

[2] Gratiani P. I. Dist. LXII.--Concil Lateran. IV. c. xxiii.-xxv.--Isambert, Anciennes Loix Françaises, I. 145.--P. Damiani Lib. I. Epist. ii.

[3] Innocent. PP. III. Regest. I. 261.--P. Cantor. Verb. abbrev. cap. cv.--Alex. PP. III. Epist. 395.--Cæsar. Heisterb. Dial. Mirac. Dist. VI. c. 5.--Concil. Rotomag. ann. 1050 c. 2.--Rodolphi Glabri Hist. Lib. v. c. 5.--Guibert. Noviogent. de Vita sua Lib. III. c. 2.--Joann. Saresberiens. Polycrat. Lib. VII. c. 19.--Hist. Monast. Andaginens. c. 81.--Ruperti Tuitens. Chron. S. Laurent. c. 28, 45.--Hist. Monast. S. Laurent. Leodiens. Lib. v. c. 62, 121-3.--Chron. Cornel. Zantfliet ann. 1305.

A story very similar to that of Philip Augustus is told of the Chancellor of Roger of Sicily and three competitors for the see of Avellana--Joann. Saresberiens. ubi sup.

[4] P. Cantor. Verb. abbrev. cap. xxxvi.--Chron. Turon. ann. 1097.--Ivon. Carnotens. Lib. I. Epp. lxvi., lxvii.

[5] Chron. Senonens. Lib. v. cap. xiii.-xv.--Chron. S. Trudon. Lib. v.--Fulbert. Carnotens. Epist. 112.--Metzleri de Viris Illust. S. Gallens. Lib. ii. cap. 28, 30, 36, 38, 39, 40, 41, 43, 45, 49, 53, 54, 56, 57, 60.--Martene Collect. Ampliss. I. 1188-9.--Vaissette, Hist. Gén. de Languedoc. T. IV. p. 7 (Ed. 1742).--Gerhohi Reichersperg. Exposit. in Psalm lxiv. cap. 34.--Ejusd. Lib. de Ædificio Dei cap. 5.--Cæsar. Heisterbac. Dial. Mirac. Dist. II. cap. 9.--Matt. Paris. Hist. Angl. ann. 1196.--Rog. Hovedens. ann. 1197.--Benedicti Gesta Henrici II. ann 1188.--Baggiolini, Dolcino e i Patarini, p. 53 (Novara, 1838).--Martene Thesaur. II. 90-93, 99, 100, 150, 151, 192.

A clerical rhymer of the thirteenth century describes the prelates of the day--

"Episcopi cornuti
conticuere muti;
ad prædam sunt parati
et indecenter coronati,
pro virga ferunt lanceam
pro infula galeam.

"sicut fortes incedunt
et a Deo discedunt.
ut leones feroces
et ut aquilæ veloces,
ut apri frendentes
exacuere dentes."

Carmina Burana, p. 15 (Breslau. 1883).

[6] P. Cantor. Verb. abbrev. cap. liv.--Pet. Blesens. Epist. ccxl.--Cæsar. Heisterb. Dial. Mirac. Dist. II. c. 27, 28; Dist. VI. c. 20.--Varior. ad Alex. PP. III. Epist. xxi. (Migne, Patrolog. CC. 1379).--Pet. Blesens. Tract. quales sunt P. II. IV.

[7] Innocent. PP. III. Regest. I. 277; XIV. 125; XVI. 63, 158.--II. 34; VII. 84.--III. 24; VII. 75, 76; VIII. 106; IX. 66; X. 68; XIII. 88; XV. 93. See also II. 236; VI. 216; X. 182, 194; XI. 142; XII. 24, 25; XV. 186, 235; XVI. 12.--Gollut, République Séquanoise (Ed. Duvernoy, Arbois, 1846, pp. 80, 1724).--La Porte du Theil (Académie des Inscriptions, Notices des MSS. III. 617 sqq.).--Opusc. Tripartiti P. III. cap. iv. (Fasciculi Rer. Expetendarum et Fugiendarum, II. 225, Ed. 1690).

In May, 1212, Legate Arnauld is addressed as Archbishop-elect of Narbonne (Innocent. PP. III. Regest. XV. 93, 101), but in the necrology of the Abbey of Saint-Just of Narbonne, Berenger, at his death, Aug. 11, 1213, is qualified as archbishop (Chron. de S. Just, Vaissette, Ed. Privat, VIII. 218).

Comments

Log in to leave a comment.

A History of the Inquisition of the Middle Ages; volume IChapter XXXV: Appendix: I (1)

0%33 min left in chapter