Chapter XXV: Part II (4)
Filius autem eius et Ursulae puer crescebat Rolf et fortitudine uigebat. Mater uero eius Ursula, uelo uiduitatis deposito, data est regi Suethiae Athislo, qui ex ea filiam sibi genuit, Rolf uero ex matre eius sororem nomine Skuld. Interea dum haec de rege marino Helgi agerentur, frater eius, rex Daciae, mortuus est Haldanus. Post quem[337] rex Sweciae Athisl a Danis suscepit tributum.
Interea ... confortabatur filius Helgi, Rolff, cognomine Krake. Quem post mortem Snyo[338] Dani [in][339] regem assumpserunt. Qui Sialandiae apud Lethram, sicut antecessores sui, saepissime moratus est. Sororem suam nomine Sculd secum habuit, Athisli regis filiam, et suae matris Ursulae, de qua superius dictum est; quam fraterno amore dilexit. Cui provinciam Hornshaeraeth Sialandiae ad pascendas puellas suas in expensam dedit, in qua uillam aedificauit, nomine Sculdelef, unde nomen suscepit. Hoc tempore erat quidam Comes Scaniae, nomine Hiarwarth, Teotonicus genere, Rolf tributarius, qui ad eum procos misit, ut {206} sororem suam Sculd Hiarwardo daret uxorem. Quo nolente, propria ipsius uoluntate puellae clanculo eam raptam sociauit sibi. Unde conspirauerunt inter se deliberantes Hiarwart et Sculd, quomodo Rolf interficeretur, et Hiarwardus superstes regni heres efficeretur. Non post multum vero temporis animosus ad uxoris exhortationem Hiarwart Sialandiam classe petiit. Genero suo Rolff tributum attulisse simulauit. Die quadam dilucescente ad Laethram misit, ut uideret tributum, Rolff nunciauit. Qui cum uidisset non tributum sed exercitum armatum, uallatus est Rolff militibus, et a Hyarwardo interfectus est. Hyarwardum autem Syalandenses et Scanienses, qui cum eo erant, in regem assumpserunt. Qui breui tempore, a mane usque ad primam, regali nomine potitus est. Tunc uenit Haky, frater Haghbardi, filius Hamundi; Hyarwardum interfecit et Danorum rex effectus est. Quo regnante, uenit quidam nomine Fritleff a partibus Septentrionalibus et filiam sibi desponsauit Rolff Crake, ex qua filium nomine Frothe genuit, cognomine Largus.
* * * * *
K. THE STORY OF OFFA IN SAXO GRAMMATICUS
Book IV, ed. Ascensius, fol. xxxii b; ed. Holder, pp. 106-7.
Cui filius Wermundus succedit. Hic prolixis tranquillitatis otiis felicissima temporum quiete decursis, diutinam domesticae pacis constantiam inconcussa rerum securitate tractabat. Idem prolis expers iuuentam exegit; senior uero filium Uffonem sero fortunae munere suscitauit, cum nullam ei sobolem elapsa tot annorum curricula peperissent. Hic Uffo coaeuos quosque corporis habitu supergressus, adeo hebetis ineptique animi principio iuuentae existimatus est, ut priuatis ac publicis rebus inutilis uideretur. Siquidem ab ineunte aetate nunquam Iusus aut ioci consuetudinem praebuit; adeoque humanae delectationis uacuus fuit, ut labiorum continentiam iugi silentio premeret, et seueritatem oris a ridendi prorsus officio temperaret. Uerum ut incunabula stoliditatis opinione referta habuit, ita post modum conditionis contemptum claritate mutauit; et quantum inertiae spectaculum fuit, tantum prudentiae et fortitudinis exemplum euasit.
{207}
Comments
Log in to leave a comment.
Beowulf: An Introduction to the Study of the Poem with a Discussion of the Stories of Offa and FinnChapter XXV: Part II (4)
0%2 min left in chapter