Chapter II: Lucretius
_1. 'Things unattempted yet in Prose or Rhyme.'_
Nunc age quod superest cognosce et clarius audi.
Nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
percussit thyrso laudis spes magna meum cor
et simul incussit suavem mi pectus amorem
musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 5
avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. Iuvat integros accedere fontes
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli velarint tempora musae; 10
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
_De Rerum Natura I. 931-934._
_2. The Praise of Epicurus._
E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem 5
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, 10
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
Nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum, divina mente coorta, 15
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt, totum video per inane geri res.
Apparet divum numen sedesque quietae
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina 20
cana cadens violat semperque innubilus aether
integit, et large diffuso lumine rident.
Omnia suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
At contra nusquam apparent Acherusia templa 25
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam divina voluptas
percipit adque horror, quod sic natura tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta est. 30
_Id. III. 1-30._
_3. The Changing Seasons._
It ver et Venus, et veris praenuntius ante
pennatus graditur zephyrus, vestigia propter
Flora quibus mater praespargens ante viai
cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
Inde loci sequitur calor aridus et comes una 5
pulverulenta Ceres _et_ etesia flabra aquilonum.
Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
Inde aliae tempestates ventique secuntur,
altitonans Volturnus et auster fulmine pollens.
Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem, 10
prodit hiemps, sequitur crepitans hanc dentibus algor.
_Id. V. 736-746._
_4. The Origin of Superstition._
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
In caeloque deum sedes et templa locarunt,
per caelum volvi quia nox et luna videtur,
luna dies et nox et noctis signa severa 5
noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
nubila sol imbres nix venti fulmina grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia divis
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! 10
quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!
Nec pietas ullast velatum saepe videri
vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi prostratum et pandere palmas 15
ante deum delubra nec aras sanguine multo
spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
templa, super stellisque micantibus aethera fixum, 20
et venit in mentem solis lunaeque viarum,
tunc allis oppressa malis in pectora cura
illa quoque expergefactum caput erigere infit,
nequae forte deum nobis inmensa potestas
sit, vario motu quae candida sidera verset. 25
Temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
solliciti motus hunc possint ferre laborem,
an divinitus aeterna donata salute 30
perpetuo possint aevi labentia tractu
inmensi validas aevi contemnere viris.
Praeterea cui non animus formidine divum
contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus 35
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
Non populi gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt divum percussi membra timore,
nequid ob admissum foede dictumve superbe
poenarum grave sit solvendi tempus adultum? 40
Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia saecla
atque potestatis magnas mirasque relinqunt
in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? 45
_Id. V. 1186-1225, 1236-1240._
Comments
Log in to leave a comment.
Readings from Latin Verse; With NotesChapter II: Lucretius
0%3 min left in chapter