Skip to content

Chapter V: Phaedrus

Text size

_1. Prologue._

Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet
et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari siquis autem voluerit, 5
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari nos meminerit fabulis.
_I. Prologus._

_2. The Wolf and the Lamb._

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
siti compulsi; superior stabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi 5
aquam bibenti? Laniger contra timens:
Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.
Repulsus ille veritatis viribus:
Ante hos sex mensis male, ait, dixisti mihi. 10
Respondit agnus: Equidem natus non eram.
Pater hercle tuus, ille inquit, maledixit mihi.
Atque ita conreptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt. 15
_I. 1._

_3. The Dog, the Meat, and the River; or, Greed its own Punishment._

Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis per flumen carnem dum ferret natans,
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam ab altero ferri putans
eripere voluit: verum decepta aviditas 5
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat potuit adeo adtingere.
_I. 4._

_4. Aesop and the Insolent Fellow._

Successus ad perniciem multos devocat.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
Tanto, inquit, melior! Assem deinde illi dedit,
sic prosecutus: Plus non habeo mehercule,
sed, unde accipere possis, monstrabo tibi. 5
Venit ecce dives et potens: huic similiter
impinge lapidem et dignum accipies praemium.
Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
sed spes fefellit inpudentem audaciam:
conprensus namque poenas persolvit cruce. 10
_III. 5._

_5. How Castor and Pollux rewarded Simonides._

Quantum valerent inter homines litterae,
dixi superius: quantus nunc illis honos
a superis sit tributus, tradam memoriae.
Simonides idem ille, de quo rettuli,
victori laudem cuidam pyctae ut scriberet, 5
certo conductus pretio secretum petit.
Exigua cum frenaret materia impetum,
usus poetae more est et licentia
atque interposuit gemina Ledae pignera,
auctoritatem similis referens gloriae. 10
Opus adprobavit; sed mercedis tertiam
accepit partem. Cum relicuam posceret:
illi, inquit, reddent, quorum sunt laudis duae.
Verum, ut ne irate te dimissum censeas,
ad cenam mihi promitte; cognatos volo 15
hodie invitare, quorum es in numero mihi.
Fraudatus quamvis et dolens iniuria,
ne male dissimulans gratiam corrumperet,
promisit. Rediit hora dicta, recubuit.
Splendebat hilare poculis convivium, 20
magno adparatu laeta resonabat domus:
repente duo cum iuvenes spavsi pulvere,
sudore multo diffluentes, corpora
humanam supra formam, cuidam servulo
mandant, ut ad se provocet Simonidem; 25
illius interesse, ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simonidem.
Unum promorat vix pedem triclinio,
ruina camarae subito oppressit ceteros;
nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. 30
Ut est vulgatus ordo narratae rei,
omnes scierunt numinum praesentiam
vati dedisse vitam mercedis loco.
_IV. 25._

_6. The Delphic Oracle._

Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
qui Delphos et famosum Parnasum incolis.
Quid est? Sacratae vatis horrescunt comae,
tripodes moventur, mugit adytis Religio,
tremuntque lauri et ipse pallescit dies. 5
Voces resolvit icta Pytho numine:
Audite, gentes, Delii monitus dei:
Pietatem colite; vota superis reddite;
patriam, parentes, natos, castas coniuges
defendite armis, ferroque hostem pellite; 10
amicos sublevate; miseris parcite;
bonis favete, subdolis ite obviam;
delicta vindicate; castigate impios;
punite turpi thalamos qui violant stupro;
malos cavete; nulli nimium credite. 15
Haec elocuta concidit virgo furens:
furens profecto, nam quae dixit perdidit.
_Appendix 6._

_7. The Wit, the Rustic, and the Pig; or, How Prejudice met its Deserved Humiliation._

Pravo favore labi mortales solent
et, pro iudicio dum stant erroris sui,
ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos quidam dives nobilis
proposito cunctos invitavit praemio, 5
quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
quos inter scurra, notus urbano sale,
habere dixit se genus spectaculi,
quod in theatre numquam prolatum foret . 10
Dispersus rumor civitatem concitat.
Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scaena vero postquam solus constitit
sine adparatu, nullis adiutoribus,
silentium ipsa fecit expectatio. 15
Ille in sinum repente demisit caput
et sic porcelli vocem est imitatus sua,
verum ut subesse pallio contenderent
et excuti iuberent. Quo facto simul
nihil est repertum, multis onerant laudibus 20
hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus. Non mehercule
me vincet, inquit: et statim professus est
idem facturum melius se postridie.
Fit turba maior. Iam favor mentes tenet 25
et derisuri, non spectaturi, sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
porcellum obtegere, (quod faciebat scilicet, 30
sed, in priore quia nil compererant, latens)
pervellit aurem vero, quem celaverat,
et cum dolore vocem naturae exprimit.
Adclamat populus scurram multo similius
imitatum, et cogit rusticum trudi foras. 35
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
turpemque aperto pignore errorem probans:
En hic declarat, quales sitis indices!
_V. 5._

Comments

Log in to leave a comment.

Readings from Latin Verse; With NotesChapter V: Phaedrus

0%3 min left in chapter