Skip to content

Chapter VI: Seneca

Text size

_1. The Rashness of the First Navigators Rebuked._

Audax nimium qui freta primus
rate tam fragili perfida rupit
terrasque suas post terga videns
animam levibus credidit auris,
dubioque secaus aequora cursu 5
potuit tenui fidere ligno,
inter vitae mortisque vias
nimium gracili limite ducto.
Candida nostri saecula patres
videre, procul fraude remota. 10
Sua quisque piger litora tangens
patrioque senex factus in arvo,
parvo dives, nisi quas tulerat
natale solum, non norat opes:
nondum quisquam sidera norat, 15
stellisque quibus pingitur aether
non erat usus, nondum pluvias
Hyadas poterat vitare ratis,
non Oleniae lumina caprae,
nec quae sequitur flectitque senex 20
Attica tardus plaustra Bootes,
nondum Boreas, nondum Zephyrus
nomen habebant.
Ausus Tiphys pandere vasto
carbasa ponto legesque novas 25
scribere ventis.
. . . . . .
Bene dissaepti foedera mundi
traxit in unum Thessala pinus
iussitque pati verbera pontum,
partemque metus fieri nostri 30
mare sepositum.
Dedit illa graves improba poenas
per tam longos ducta timores,
cum duo montes, claustra profundi,
hinc atque illinc subito impulsu 35
velut aetherio gemerent sonitu,
spargeret arces nubesque ipsas
mare deprensum.
Palluit audax Tiphys et omnes
labente manu misit habenas, 40
Orpheus tacuit torpente lyra
ipsaque vocem perdidit Argo.
Quid cum Siculi virgo Pelori,
rabidos utero succincta canes,
omnes pariter solvit hiatus? 45
Quis non totos horruit artus
totiens uno latrante malo?
Quid cum Ausonium dirae pestes
voce canora mare mulcerent,
cum Pieria resonans cithara 50
Thracius Orpheus solitam cantu
retinere rates paene coegit
Sirena sequi? Quod fuit huius
pretium cursus? Aurea pellis
maiusque mari Medea malum, 55
merces prima digna carina.

_Man now Master of the Sea._

Nunc iam cessit pontus et omnes
patitur leges: non Palladia
compacta manu regumque ferens
inclita remos quaeritur Argo-- 60
quaelibet altum cumba pererrat;
terminus omnis motus et urbes
muros terra posuere nova,
nil qua fuerat sede reliquit
pervius orbis: 65
Indus gelidum potat Araxen,
Albin Persae Rhenumque bibunt--

_'The Prophecy of Nero's Tutor-victim.'_

venient annis saecula seris,
quibus oceanus vincula rerum
laxet et ingens pateat tellus 70
Tethysque novos detegat orbes
nec sit terris ultima Thule.
_Medea 301-320, 329-379._

_2. The Return of Agamemnon._

_Agamemnon._ Tandem revertor sospes ad patrios laris;
o cara salve terra. Tibi tot barbarae
dedere gentes spolia, tibi felix diu
potentes Asiae Troia submisit manus.
Quid ista vates corpus effusa ac tremens 5
dubia labat cervice? Famuli, adtollite,
refovete gelido latice. Iam recipit diem
marcente visu. Suscita sensus tuos:
optatus ille portus aerumnis adest.
Festus dies est.
_Cassandra._ Festus et Troiae fuit. 10
_Agam._ Veneremur aras.
_Cass._ Cecidit ante aras pater.
_Agam._ Iovem precemur.
_Cass _ Pariter Herceum Iovem?
_Agam._ Credis videre te Ilium?
_Cass._ Et Priamum simul.
_Agam._ Hic Troia non est.
_Cass._ Ubi Helena est Troiam puto.
_Agam._ Ne metue dominam famula.
_Cass._ Libertas adest. 15
_Agam._ Secura vive.
_Cass._ Mihi mori est securitas.
_Agam._ Nullum est periculum tibimet.
_Cass._ At magnum tibi.
_Agam._ Victor timere quid potest?
_Cass._ Quod non timet.
_Agam._ Hanc fida, famuli, turba, dum excutiat deum,
retinete ne quid impotens peccet furor. 20
At te, pater, qui saeva torques fulmina
pellisque nubis, sidera et terras regis,
ad quem triumphi spolia victores ferunt,
et te sororem cuncta pollentis viri,
Argolica Iuno, pecore votivo libens 25
Arabumque donis supplice et fibra colam.
_Agamemnon 782-807._

Comments

Log in to leave a comment.

Readings from Latin Verse; With NotesChapter VI: Seneca

0%2 min left in chapter