Chapter IV: Vergil
_1. The Tale of Aristaeus._
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, 5
multa querens, atque hac adfatus voce parentem:
mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum--
si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo--
invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 10
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre, relinquo.
Quin age, et ipsa manu felicis erue silvas, 15
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,
ure sata, et validam in vitis molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 20
carpebant, hyali saturo fucata colore,
Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla.
[Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,]
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, 25
altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deiopea,
et tandem positis velox Arethusa sagittis. 30
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Volcani, Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divom numerabat amores.
Carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas inpulit auris 35
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda,
et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxuma cura, 40
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
Huic percussa nova mentem formidine mater,
Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divom
tangere, ait. Simul alta iubet discedere late 45
flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
Iamque domum mirans genetricis et humida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantis 50
ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 55
saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus,
et gemina auratus taurino cornua voltu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 60
perventum, et nati fletus cognovit inanis
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis
germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae; 65
et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,
centum quae silvas, centum quae flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam, 70
ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.
Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
et iuncto bipedum curru metitur equorum. 75
Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit
Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse
grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
Quippe ita Neptuno visum est, inmania cuius 80
armenta et turpis pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
expediat morbi caussam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
orando flectes: vim duram et vincula capto 85
tende; doli circum haec demum frangentur inanes.
Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus,
cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est,
in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 90
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
tum variae eludent species atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,
squamosusque draco, et fulva cervice leaena;
aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis 95
excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit.
Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis,
tanto, nate, magis contende tenacia vincla,
donec talis erit mutato corpore, qualem
videris, incepto tegeret cum lumina somno. 100
Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem,
quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis conpositis spiravit crinibus aura,
atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento 105
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,
deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obiice saxi.
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 110
Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos
ardebat caelo, et medium sol igneus orbem
hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 115
ibat; eum vasti circum gens humida ponti
exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae;
ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit 120
auditisque lupos acuunt balatibus agni,
considit scopulo medius, numerumque recenset.
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
vix defessa senem passus conponere membra,
cum clamore ruit magno, manicisque iacentem 125
occupat. Ille suae contra non inmemor artis
omnia transformat sese in miracula rerum,
ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
in sese redit, atque hominis tandem ore locutus: 130
Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille:
Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam;
sed tu desine velle. Deum praecepta secuti
venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus. 135
Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa
ardentis oculos intorsit lumine glauco,
et graviter frendens sic fatis ora resolvit:
Non te nullius exercent numinis irae.
Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 140
haud quaquam ob meritum poenas, ni Fata resistant,
suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
inmanem ante pedes hydrum moritura puella
servantem ripas alta non vidit in herba. 145
At chorus aequalis Dryadum clamore supremos
inplerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces,
altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus,
atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia.
Ipse, cava solans aegrum testudine amorem, 150
te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,
te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
et caligantem nigra formidine lucum
ingressus, Manisque adiit Regemque tremendum, 155
nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt,
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, 160
matres atque viri, defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
inpositique rogis iuvenes ante ora parentum;
quos circum limus niger et deformis arundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda 165
alligat, et noviens Styx interfusa coercet.
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara caeruleosque inplexae crinibus anguis
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
atque Ixionii vento rota constitit orbis. 170
Iamque pedem referens casus evaserat omnis,
redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
pone sequens,--namque hanc dederat Proserpina legem--
cum subita incautum dementia cepit amantem,
ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: 175
restitit, Eurydicenque suam, iam luce sub ipsa,
inmemor, heu! victusque animi respexit. Ibi omnis
effusus labor, atque inmitis rupta tyranni
foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, 180
quis tantus furor? En iterum crudelia retro
fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte,
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras 185
commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum,
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.
Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? 190
Quo fletu Manis, qua Numina voce moveret?
Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam
flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris, 195
mulcentem tigris et agentem carmine quercus;
qualis populea maerens philomela sub umbra
amissos queritur fetus, quos durus arator
observans nido inplumis detraxit; at illa
flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen 200
integrat, et maestis late loca questibus inplet.
Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis 205
dona querens; spretae Ciconum quo munere matres
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revolsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus 210
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat;
Eurydicen toto referebant flumine ripae.
Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. 215
At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:
Nate, licet tristis animo deponere curas.
Haec omnis morbi caussa; hinc miserabile Nymphae,
cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
exitium misere apibus. Tu munera supplex 220
tende, petens pacem, et facilis venerare Napaeas;
namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam.
Quattuor eximios praestanti corpore tauros,
qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, 225
delige, et intacta totidem cervice iuvencas.
Quattuor his aras alta ad delubra dearum
constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem,
corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, 230
inferias Orphei Lethaea papavera mittes,
et nigram mactabis ovem, lucumque revises;
placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.
Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
ad delubra venit, monstratas excitat aras, 235
quattuor eximios praestanti corpore tauros
ducit, et intacta totidem cervice iuvencas.
Post ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit, lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum 240
aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
inmensasque trahi nubes, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.
_Georgics IV. 315-558._
Comments
Log in to leave a comment.
Readings from Latin Verse; With NotesChapter IV: Vergil
0%6 min left in chapter