Skip to content

Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (4)

Text size

Cap^m. xix.
Clamor in excelsis, lacrime gemitusque frequentes,
Non veniam cassi preteriere dei;
Attamen ipse maris Neptunus qui deus extat,
At mare pacificet, tunc holocausta petit.
Dona valent precibus commixta, per hec deus audit
Micius, et votis annuit ipse precum:
Cum magis ergo furit tumidi maris aucta procella,
Et magis in mortem visa pericla patent,
Vnus erat Maior Guillelmus, quem probitatis[291]
Spiritus in mente cordis ad alta mouet; 1860
Iste tenens gladium quo graculus ille superbus
Corruit, ex et eo pacificauit opus.
Vna peribat auis, quo milia mille reviuunt,
Et furibunda deus obstruit ora maris.
Sit licet hoc tarde, tunc nauis post scelus actum
Induit infelix arma coacta dolor.
Graculus en moritur! sic non moriuntur invlti,
Quos prius ex rostro lesit ad arma suo:
Qui ferit ex gladio periit gladiator in illo,
Et magis infelix imbuet auctor opus:[292] 1870
In scelus addendum scelus est, in funera funus,
Sic luet exactor quod tulit ante malum;
Inque leues abiit morientis spiritus auras,
Si petat inferius antra scit ipse deus.[293]
Sic quia miliciam transumpsit ymagine monstri,
Irrita decepti vota colonis erant.
Cum magis est quicquid superi voluere peractum,
Desinit a furiis sors maledicta suis:
Forsitan illa dies erroris summa fuisset,
Si deus in tali morte negasset opus. 1880
O michi quanta tulit tantus solacia victor,
Obruta qui tante sortis ad alta leuat!
O benedicta manus, tam sufficiens holocaustum
Que dedit, vnde maris victa procella silet!
Nam deus vt voluit, plus dum furit equoris vnda,
Grata superveniens hora salutis adest.
Quod deus ipse suam pro tempore distulit iram,
Vocis ab excelso protulit ista sonus;
Aeris e medio diuina voce relatum
Tunc erat et nostris auribus ista refert: 1890
Dixit, ‘Adhuc modicum restat michi tempus, et ecce
Differo iudicium cum pietate meum.’
Cilla per hoc verbum paciens restrinxit hiatum,
Quod prius exhausit protinus illa vomit;
Sicque iubente deo nauis, quam seua vorago
Sorbuit, erigitur equoris alta tenens:
Sic prius austerus stat sub moderamine motus,
Tantus celesti venit ab ore vigor:
Et iam deficiens sic ad sua verba reuixi,
Vt solet infuso vena redire mero. 1900
Conclamant naute, surgunt pariter properantque
Quilibet officium fortificare suum:
Sic inter medium vite mortisque reformant
Cursum, quo breuiter tucius ire putant:
Exiguam veli, que tunc tamen integra mansit,
Extollunt partem, ducat vt ipsa ratem.
Tanta fit ingluuies et aquarum fluxus habundans,
Vix quod sedatas terra resumpsit aquas:
Set mare qui pedibus calcauit in orbe misertus,
Horrida compescens tempora leta dedit: 1910
Equora constrinxit celique foramina clausit,
Et minus iratas cedere iussit aquas:
Nebula deiecit nimbis aquilone remotis,
Nec fragor vlterius voce tonante furit:
Equoris arcet aquas, iubet vt sit terminus illis,
Ne maris infirmam plus terat ira ratem.
Tunc celo terras ostendit et ethera terris,
Et pelagi furias pescuit ipse feras:
Tunc loca concrescunt, quia decrescentibus vndis
Pax redit, atque probis fit renouata salus. 1920
Fusca repurgato fugiebant numina celo,
Fulsit et optata clarior illa dies;
Ortaque lux radiis solidum patefecerat orbem,
Cessit et anterior sors tenebrosa malis.
Sic mare litus habet, plenos capit alueus ampnes,
Legibus atque noue tunc patuere vie:
Sic, deus vt voluit, cum sit moderacior vnda,
Leticie mixti convaluere metus.
Omnes tunc Cristum laudant, quod ab ore procelle
Non sinit extinctos, set reparauit eos. 1930
Tunc ego, deflexis genibus set ad ethera palmis
Tensis, sic dixi: ‘Gloria, Criste, tibi!’
Hoc iterans gelida formidine frena resolui,
Leticieque noue spes michi mulcet iter.
Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset,
Spes redit et nautis corda subacta leuat.
Viribus ergo suis pauidus sibi nauta resumptis
Nauigat, vt portum pacis adire queat.
Carbasa mota sonant, iubet ~vti~ nauita ventis,[294]
Subque noue sortis spe noua vela dari. 1940

=Hic loquitur adhuc de naui visa in sompnis, id est[295] de mente sua adhuc turbata, vt si ipse mentaliter sompniando, quasi per nauem variis ventis sine gubernaculo agitatam, omnes partes mundi pro pace mentis scrutanda investigasset, et tandem in partes Britannie maioris, vbi raro pax est, dicit se applicuisse. Dicit eciam qualiter vox in sompnis sibi iniunxit quod ipse omnino scriberet ea que de mundo in illo scrutinio[296] vidisset et audisset; et ita terminatur sompnium.=

Cap^m. xx.
Clausit adhuc oculos sompnus, quo sompnia nauem
Semper pretendunt, que loco tuta petit,
Nec timor ambigue poterat cito cedere menti,
Quam prius ad portum salua venire queat.
Deficiunt remi iam ventis vndique fracti,
Ac vbi sors duxit nauis habebat iter:
Littora pacifica scrutans temptabat in omnem
Partem, nec poterat pacis habere locum;
Turbo set equoreis hanc tandem, prodolor! vndis
Expulit in portum quo furit omne malum. 1950
Sic Cillam fugiens minus est nec lesa periclis,
Dum Cilla grauior Insula cepit eam.
Insula lata quidem fuit hec vallata rotundo,
Que maris Occiani cincta redundat aquis.[297]
Ad portum veniens de naui concito litus
Egressus pecii, turbaque magna michi
Plebis in occursum iam venerat, ex quibus vnum
Pre reliquis dignum contigit esse virum:
A quo quesiui, ‘Dic, Insula qualis, et vnde
Tantus adest populus, quis sit et inde modus?’ 1960
Ecce senex ille, portu qui stabat in illo,
Reddidit ista meis horrida verba sonis.
‘Exulis hec dici nuper solet Insula Bruti,
Quam sibi compaciens ipsa Diana dabat.
Huius enim terre gens hec est inchola, ritus[298]
Cuius amore procul dissona plura tenet.
Nam quia gens variis hec est de gentibus orta,
Errores varie condicionis habet:
Egregie forme sunt hii, set condicione
Ecce lupis seue plus feritatis habent. 1970
Non metuunt leges, sternunt sub viribus equm,
Victaque pugnaci iura sub ense cadunt:
Legibus inculta fraudes, scelus, arma, furores,
Pluraque pestifera plebs nocumenta parit:
Que gestant homines terre de partibus huius
Pectora, sunt ipso turbidiora mari.
Hec humus est illa vario de germine nata,
Quam cruor et cedes bellaque semper habent:
Tristia deformes pariunt absinthia campi,
Terraque de fructu quam sit amara docet. 1980
Non magis esse probos ad finem solis ab ortu
Estimo, si populi mutuus esset amor.’
Pluribus auditis que singula displicuerunt,
Heu! michi corda dolor iam renouatus agit:
Dulcius ipse michi numen nunc quando putabam,
Fortune species obstat acerba mee.
Cum video quam sunt mea fata tenacia, frangor,
Spesque leuis magno victa timore silet:
Sic ego fortune telis confixus iniquis
Pectore concipio nil nisi triste meo: 1990
~Attigeram portum~, portu terrebar ab ipso,
Plus habet infesta terra timoris aqua.
Sic magis in terris dubiis iactatus et vndis,
Nescio quo possum tutus habere fugam:[299]
Sic simul insidiis hominum pelagique laboro,
Et faciunt geminos ensis et vnda metus.
Cur ego tot gladios fugii, tociensque minata
Obruit infelix nulla procella caput?
Iam mea spes periit, tali dum sors mea portu,
Est vbi nulla quies, duxit habere moram. 2000
Fugerat ore color, macies subduxerat artus,
Sumebant minimos ora subacta cibos;
Vtque leui Zephiro graciles vibrantur ariste,
Frigida populeas vt quatit aura comas,
Pergere cum volui, tremulus magis ipse iacebam,
Et dolor in corde parturientis erat:
Sic ego dumque queror, lacrime mea verba sequntur,
Deque meis oculis terra recepit aquam.
Viderit ista deus qui nunc mea pectora versat;
Nescio quid terris mens mea maius agat:[300] 2010
Sic iterum corde nouiter spasmatus ab infra
In terram cecidi mortis ad instar ego.
Tandem cumque leuans oculos et corpus ab ymo
Erexi, vidi post et vtrumque latus,
Ecce nichil penitus fuerat, velut vmbra set omnis
Turba que nauis abest, solus et ipse fui.
Cum me perpendi solum, magis vnde dolebam,[301]
Fit contristatus spiritus atque meus,
Ipsa michi subito vox celica, quam prius ipse
Audieram, verbi more sequentis ait. 2020
‘Nil tibi tristicia confert; si dampna per orbem
Circuiendo mare te timuisse liquet,[302]
Immo tibi pocius modo prouideas, quia discors
Insula te cepit, pax vbi raro manet.
Te minus ergo decet mundanos ferre labores,
Munera nam mundus nulla quietis habet:
Si tibi guerra foris pateat, tamen interiori
Pace, iuuante deo, te pacienter habe.
Dum furor incurrit, currenti cede furori,
Difficiles aditus impetus omnis habet; 2030
Desine luctari, referant tua carbasa venti,
Vtque iubent fluctus sic tibi remus eat.
Siue die laxatur humus seu frigida lucent
Sidera, prospicias que freta ventus agit:
Tempora sicut erunt sic te circumspice, nulla,
Sint nisi pre manibus, secula visa cape:
Ludit in humanis diuina potencia rebus,
Et certam presens vix habet hora fidem.
Semper agas timidus, et que tibi leta videntur,
Dum loqueris fieri tristia posse putes: 2040
Qui silet est firmus, loquitur qui plura repente,
Probra satis fieri postulat ipse sibi.
Ocia corpus alunt, corpus quoque pascitur illis,
Excessusque tui dampna laboris habent:
Gaudet de modico natura, set illud habundans
Quod nimis est hominem semper egere facit:
Te tamen admoneo, tibi cum dent ocia tempus,
Quicquid in hoc sompno visus et auris habent,
Scribere festines, nam sompnia sepe futurum
Indicium reddunt.’ Vocis et ecce sonus 2050
Amplius hiis dictis non est auditus, et illo
Contigit vt gallus tempore more suo
Lucis in aurora cantum dedit, vnde remoto
Euigilans sompno sic stupefactus eram,
Vix ego quod potui cognoscere si fuit extra
Corpus quod vidi, seu quod abintus erat.
Nunc quia set vigilo viuens terrore remoto,
Est mea cum domino spes magis aucta meo.

=Hic reddit vigilans gracias deo, qui eum in sompnis a pelago liberauit.=

Cap^m. xxi.
Clarius aspiciens oculis vigilantibus orbem,
Nubeque depulsa convaluisse diem, 2060
Percipiens furias veteri de lege repressas,
Et noua quod fractum lex reparasset iter,
Illesosque mei nunc palpans corporis artus,
Exultans humeros sustinuisse caput,
Creuit amicicia vetus et fugit impetus ire,
Et renouantur eo tempore iura viri.
Tunc prius ad dominum cordis nouitate reviuens
Cantica celsithrono laudis honore dedi:
Non tamen ad plenum fateor mea corda redisse,
Qui mala tam subito tanta per ante tuli.[303] 2070
Qui semel est lesus fallaci piscis ab hamo,
Sepe putat reliquis arma subesse cibis;
Vix satis est hodie tutus qui corruit heri,[304]
Tranquillas eciam naufragus horret aquas:
Sic ego dum recolo steteram quibus ipse periclis,
Dampna priora michi posteriora timent:
In pelago positus sic me meminisse procellam
Nosco, quod a mentis non cadet ipsa viis.
Me miserum! quanto cogor meminisse dolore
Temporis illius, quo dolor omnis erat! 2080
Nunc tamen euasus, quia viuo furore remoto,
Cum laudis iubilo cantica soluo deo.[305]
Stella Maria maris, michi que mulcebat amaros
Fluctus ne periam, laudo quietus eam.
Gaudeo pre cunctis quia non me Cilla vorauit,
In cuius positus gutture totus eram:
Hostibus in mediis interque pericula versor,
Set pietate dei sum modo liber ego:
Sic ego transiui latebras horrenda ferarum
Oraque, nec mortis morsus habebar eis. 2090
Vt rosa per spinas non nouit acumine pungi,
Eripior gladio sic ferientis ego.
Sic cum rusticitas fuerat religata cathenis,
Et paciens nostro subiacet illa pede,[306]
Ad iuga bos rediit, que sub aruis semen aratis
Creuit, et a bello rusticus ipse silet.
Sic ope diuina Sathane iacet obruta virtus,
Que tamen indomita rusticitate latet;
Semper ad interitum nam rusticus insidiatur,
Si genus ingenuum subdere forte queat. 2100
Nam fera rusticitas nullo moderatur amore,
Corde set aduerso semper amara gerit:
Subditus ipse timet nec amat seruilis arator,
Fedat et hunc cicius qui magis ornat eum.
Forcius ergo timor stimulans acuatur in ipsos,
Et premat hos grauitas quos furit illa quies:
Qui premunitur non fallitur ingeniosus,
Per mala preterita dampna futura cauet.
Dextra tamen domini virtutem fecit, vt illa
A me transiret plena furore dies: 2110
Contritus laqueus est, a quo liber abiui,
Et velut a sompno sum renouatus homo.
Vt cecidi subito, subiti releuamina casus
Dat deus, et lapsum subleuat ipse pedem:
Viuere nunc video michi sompnum, nunc puto vitam
Esse meam, nouitas cor michi tanta tenet:
Me polus absoluit, quamuis sua fulmina misit,
Terret nec nocuit illa procella michi.
Qui michi consilium viuendi mite dedisti,
Cum foret in misero pectore mortis amor, 2120
Est michi, quod viuens tibi iam pro munere laudes
Reddo, quod vlterius sis michi vita deus:
Gaudia posco michi renoues, deus, est quia longo[307]
Tempore leticie ianua clausa mee.
O mea si tellus, quam non absorbuit equor,
Debita sciret eo reddere vota deo!
Castigauit eam dominus, nec in vlcera mortis
Tunc tradidit, set adhuc distulit ira manum.
Quicquid agant laudis alii, non ipse tacebo,
Quem deus in furiis vulsit ab ore maris: 2130
Set quia tunc variis tumidis iactabar in vndis,
Que mea mens hausit, iam resoluta vomet.
Me licet vnda maris rapuit, mea numina laudo,
Fluctibus ingenium non cecidisse meum.
Dum mea mens memor est, scribens memoranda notabit,
In specie sompni que vigilando quasi
Concepi pauidus, nec dum tamen inde quietus
Persto, set absconso singula corde fero.
Non dedimus sompno quas sompnus postulat horas,
Tale licet sompnis fingo videre malum. 2140
O vigiles sompni, per quos michi visio nulla
Sompniferi generis set vigilantis erat!
O vigiles sompni, qui sompnia vera tulistis,
In quibus exemplum quisque futurus habet!
O vigiles sompni, quorum sentencia scriptis
Ammodo difficilis est recitanda meis!
Vt michi vox alias que vidi scribere iussit,
Amplius ex toto corde vacare volo:
Quod solet esse michi vetus hoc opus ammodo cedat,
Sit prior et cura cura repulsa noua. 2150

FOOTNOTES:

[144] Cap. i. _Heading_ 1 eciam _om._ D

[145] 3 contingebant DL

[146] 4 terre illius D

[147] 5 omnium E quod omnium CGDLT

[148] 7 nimis horribile _om._ L

[149] Cap. i. 12 hilarem D hillarem CEL

[150] 19 S _resumes here_

[151] 21 themo CE

[152] 40 _Text_ CEGT ffertilis occultam inuenit herba viam SD ffertilis inuenit occulta_m_ herba via_m_ L

[153] 41 pruinosos _om._ E (_blank_)

[154] 79 _No paragraph_ CE

[155] 81 irriguis S irriguus CEGDL

[156] 95 uolitabat CE

[157] 100 sue ... vocis D

[158] 101 Progne _om._ D

[159] 106 ad] aut S

[160] 113 quam] qui DH₂

[161] 117 veniens D cui] cum DH₂ voluptas _om._ D

[162] 124 girovagando D girouogare L

[163] 145 in antrum D

[164] 163 _om._ L

[165] 165-2150 _om._ L

[166] 165 Cumque DT

[167] 209 possint D

[168] 231 Non leuit_er_ D

[169] 232 vincit D

[170] 259 Sic DH₂

[171] 263 thauri SH₂ tauri CEGDT

[172] 280 crapulus SCEGTH₂ ^{c}apul_us_ D

[173] 302 Postea CED

[174] 321 cancia EH₂ ffrancia D (_rubricator_)

[175] 325 vrbis S urbes (vrbes) CEGDT

[176] 349 Regia EDH₂

[177] 379 vidique] vidi D

[178] 396 Linquendo S

[179] 431 Iehenne C

[180] 447 hyspania CE

[181] 465 super est S superest CED

[182] 468 sit CEDH₂ sic SGT

[183] 479 caui (?) C canis D

[184] 502 MS. Harl. 6291 (H) _begins here_

[185] Cap. vii. _Heading_ 2 idest HGD

[186] 3 associebantur SGH associabantur CED associantur T

[187] 576 prestimulant S p_er_stimulant CED

[188] 597 ludunt sed ludere D

[189] 609 exercitus huius C exercitus eius D

[190] 610 Beelzebub C

[191] 622 hyemps C

[192] 666 viuere quisque D

[193] Cap. ix. _Heading._ 2 _After_ Graculus H₂ _has_ sibi statum regiminis presumpsit aliorum et in rei veritate ille Graculus fuit dux eorum, qui Graculus angilice vocatus est a gaye et secundum vulgare dictum appellatur Watte.

[194] Cap. ix. _Heading_ 3 Gay SH Geay CT a Geay D Iay E

[195] 725 alonge CE

[196] 730 iniquus CED

[197] 731 Iehenne C

[198] 733 Rore quidem baratri D

[199] Cap. x. _Heading_ 2 Vlixis CED

[200] 747 turbaq_ue_ CE

[201] 757 Caym HDT

[202] 766 S _has lost one leaf containing_ ll. 766-856. _Text follows_ C

[203] 766 _sybilla_ C sibilla EHD

[204] 771 dominos sup_er_os nec adorant D

[205] 779 Vluxis HT Vlixis CE Alixis D

[206] Cap. xi. _Heading_ 3 tunc _om._ T

[207] 784 Betteq_ue_ CEHG Recteq_ue_ DT hykke C hikke E hicke HGD

[208] 788 Lorkin HGD

[209] 789 Cebbe D

[210] 790 Iacke HGD

[211] 792 fore] sua E

[212] 795 quamplures HGD

[213] 811 eorum CEHGT earum D

[214] 817 sonitum quoq_ue_ v_er_berat D

[215] 821 Congestat D

[216] 822 obstupuere C

[217] 824 in cuius DT

[218] 837 celeris C furorum D

[219] 846 conchos D sibi _om._ D (_marg. rubr._ Defic_it_ in copia)

[220] 855 roderat CEHGTH₂ roserat D rubedo D

[221] 857 S _resumes_

[222] 868 de S se CEHD

[223] 872 ibi ED

[224] Cap. xiii. _Heading_ 2 idest HD

[225] 4 pro tunc CEH

[226] 882 poterat C

[227] 893 _om._ D (_marg._ defic_it_ v_er_s_us_ in copia)

[228] 920 vtrumque latus] vbiq_ue_ loca D

[229] 947 stetit] rapit D

[230] 948 preda p_er_acta D

[231] 953 igne S

[232] 967 retor CEHG

[233] 979 vrbis S orbis CEHD

[234] 981 _om._ D (_margin_ defic_it_ v_er_s_us_ in cop_ia_) retro grada C

[235] 999 ylion CE Olion (_rubr._ ylion) D

[236] 1019-1023 _Text over erasure_ SCHG _without erasure_ E _As follows in_ D

Non pungens ramn_us_, sed oliua nitens, s_ed_ adornans
Ficus, sed blanda vitis, abhorret e_o_s: 1020*
Non sum_m_us dominus regit hos, non sp_irit_us almus,
Nec lex nec C_ris_tus tunc dominatur eis;
Namq_ue_ creatorem nullo venerant_ur_ honore,

TH₂ _also have this text, but in_ l. 1021 _these read_

Summus demon enim regit hos nam spiritus almus

[237] 1071 repugnans CED repungnans SHGTH₂

[238] 1077 _margin_ No_ta_ C

[239] 1105 Reproba D

[240] 1107 perante HD

[241] 1117 Caym HD

[242] 1136 perfida SCHGDTH₂ perfide E

[243] 1141 mutulati SHD mutilati CE

[244] 1159 frangeret actum D

[245] 1160 subdita _C_

[246] Cap. xv. _Heading_ 3 pro tunc CED

[247] 4 huius ED

[248] 1170 sepulcra D

[249] 1173 hostia CE

[250] 1190 redeat C

[251] 1199 vagus D

[252] 1206 Quem D

[253] 1209 mensas] mammas D

[254] 1212 locus S thorus CEHGD

[255] 1241 vt (ut) CEHD et S

[256] 1243 Eius enim nulla morbo medicina medet_ur_ D

[257] 1269 vel] nec C

[258] 1271 cessat CEHDTH₂ cessit SG

[259] 1273 Nulla sumunt spacia D

[260] 1308 dedit D

[261] 1312 sit CE scit SHD

[262] 1361 internis D

[263] 1369 limine S

[264] 1377 Iehenna C

[265] 1386 ullo _om._ D (_marg._ defic_it_)

[266] 1392 Giraui D

[267] 1395 turma D

[268] 1420 hic] en D

[269] 1461 possum SHD possim CE

[270] 1477 monstauerat S

[271] 1485 corpusque reliquit _om._ D (_marg._ defic_it_)

[272] 1525 statui CEHD statim SGH₂

[273] 1531 subito D

[274] 1552 mouet D

[275] 1575 redire EHD

[276] 1588 Que modo SGD Quo modo H Quomodo CE

[277] 1591 Si S

[278] Cap. xvii. _Heading_ 2 persona propria CHDT

[279] 1610 tutus] cautus D

[280] 1626 potuit C

[281] 1662 patebit S

[282] 1669 Pugnaq_ue_ CEDH₂ Pungnaq_ue_ SHGT

[283] 1675 tumidus EH

[284] 1693 erant ED

[285] Cap. xviii. _Heading_ 2 de certo remedio absque manu diuina CEHD

[286] 1706 ille vel iste CE

[287] 1724 quem D

[288] 1776 boriam CE notum C

[289] 1788 cordis S mentis CEHGDTH₂

[290] 1848 timidis SCEHGH₂ timidus T tumidis D (_corr._)

[291] 1859 Will_el_m_us_ D

[292] 1870 imbuet SG imbuit CEH incidet D

[293] 1874 infernis E infernus D

[294] _Between 1939 and 1940_ D _inserts_ Nauigat vt portum queat habere bonu_m_ (_marg._ Defic_it_ v_er_s_us_ i_n_ cop_ia_).

[295] Cap. xx. _Heading_ 1 idest H _et_ D

[296] 7 scrutineo CE

[297] 1954 Occiani (occiani) SGHT occeani CED

[298] 1965 inchola S incola CEHGDT

[299] 1994 possim D

[300] 2010 magis EDT

[301] 2017 inde CE

[302] 2022 Circuiendo SHT Circueundo CED

[303] 2070 p_er_ante H

[304] 2073 hodie tutus S tutus hodie CEHGDT

[305] 2082 soluo] psallo D

[306] 2094 ipsa C

[307] 2123 renoues est _et_ quia D

[308]=Hic dicit quod ipse iam vigilans, secundum vocem[309] quam in sompnis acceperat,[310] intendit scribere ea que de mundo vidit et audiuit, et vocat libellum istum Vox Clamantis, quia de voce et clamore quasi omnium conceptus est; vnde in huius operis auxilium spiritum sanctum inuocat.=

=Incipit prologus libri Secundi.=[311]

Multa quidem vidi diuersaque multa notaui,
Que tibi vult meminens scribere penna sequens:
Non tamen inceptis ego musas inuoco, nec diis
Immolo, set solo sacrificabo deo.
Spiritus alme deus, accendens pectore sensus,
Intima tu serui pectoris vre tui:
Inque tuo, Criste, laxabo nomine rethe,
Vt mea mens capiat que sibi grata petit.
Inceptum per te perfecto fine fruatur
Hoc opus ad laudem nominis, oro, tui. 10
Qui legis hec eciam, te supplico, vir, quod honeste
Scripta feras, viciis nec memor esto meis:
Rem non personam, mentem non corpus in ista
Suscipe materia, sum miser ipse quia.
Res preciosa tamen in vili sepe Minera
Restat, et extracta commoditate placet:
Hoc quod in hiis scriptis tibi dat virtutis honestas
Carpe, nec vlla tumens vlteriora pete.
Si te perstimulet stilus hic stillatus in aure,
Sit racio medicus mulceat inde graue:[312] 20
Et si compositis verbis non vtar, vt illis
Metra perornentur, cerne quid ipsa notant:
Et rudis ipse rude si quid tractauero, culpe
Qui legis hoc parce, quod latet intus habe:
Et si metra meis incongrua versibus errent,
Que sibi vult animus congrua vota cape.
Rethorice folia quamuis formalia desint,
Materie fructus non erit inde minor:
Sint licet hii versus modice virtutis ad extra,[313]
Interior virtus ordine maior erit. 30
Quamuis sensus hebes obstet, tamen absque rubore
Que mea simplicitas sufficit illa dabo.
In sene scire parum multum solet esse pudori
Temporis amissi pre grauitate sui;
Set modo siqua sapit docet aut prouisa senectus,
Vix tamen hec grata vox iuuenilis habet.
Que scribunt veteres, licet ex feruore studentes,
Raro solent pueris dicta placere satis;
Obloquioque suo quamuis tamen ora canina
Latrent, non fugiam quin magis ista canam. 40
De saxis oleum, de petra mel tibi sugge,
Deque rudi dociles carmine sume notas.
Quicquid ad interius morum scriptura propinat,
Doctrine causa debet habere locum:
Verba per os asini qui protulit, hic mea spes est,
Eius vt ad laudem cercius ore loquar.
Ergo recede mee detractor simplicitati,
Nec mea scripta queat rodere liuor edax:
Lite vacent aures lectoris et obuia cedant
Murmura, differ opus, invida turba, tuum. 50
Si tamen incendat Sinon Excetraque sufflet,[314]
Non minus inceptum tendo parare stilum.
Est oculus cecus, aurisque manet quasi surda,
Qui nichil vt sapiat cordis ad yma ferunt;
Et si cor sapiat quod non docet, est quasi pruna
Ignea, sub cinere dummodo tecta latet.
Nil fert sub modio lucens candela reconsa,
Pectoris aut sensus ore negante loqui.
Quid si pauca sciam, numquid michi scribere pauce
Competit, immo iuuat alter vt illa sciat. 60
De modicis igitur modicum dabo pauper, et inde
Malo valere parum quam valuisse nichil.
Non miser est talis, aliquid qui non dare possit;
Si dare non possum munera, verba dabo.
Attamen in domino credenti nulla facultas
Est impossibilis, dum bene sentit opus.
Gracia quem Cristi ditat, non indiget ille;
Quem deus augmentat possidet immo satis:
Grandia de modico sensu quandoque parantur,
Paruaque sepe manus predia magna facit: 70
Sepius ingentes lux pellit parua tenebras,
Riuulus et dulces sepe ministrat aquas.
Constat difficile iustum nichil esse volenti;
Vt volo, sic verbum det deus ergo meum.
Non tamen ex propriis dicam que verba sequntur,
Set velut instructus nuncius illa fero.
Lectus vt est variis florum de germine fauus,
Lectaque diuerso litore concha venit,
Sic michi diuersa tribuerunt hoc opus ora,
Et visus varii sunt michi causa libri: 80
Doctorum veterum mea carmina fortificando
Pluribus exemplis scripta fuisse reor.
Vox clamantis erit nomenque voluminis huius,
Quod sibi scripta noui verba doloris habet.

=Hic dicit, secundum quod de clamore communi audiuit, qualiter status et ordo mundi precipue in partibus istis in peius multipliciter variantur; et quomodo super hoc vnusquisque fortunam accusat.=

=Incipit liber Secundus.=

Cap^m i.
Incausti specie lacrimas dabo, de quibus ipse
Scribam cum calamo de grauitate nouo.
Esse virum vanum Salomon dat et omnia vana,
Datque nichil firmum preter amare deum.
Quotquot nascuntur vox illis prima doloris,
Incipit a fletu viuere quisquis homo:
Omnes post lauacrum temptacio multa fatigat,
Demonis ars, carnis pugna, cupido grauis:[315]
Nunc stat et abstat homo, flat et efflat, floret et aret,[316]
Nec manet vllus ei firmus in orbe gradus. 10
Incipit ecce mori vir, cum iam fuderit aluo
Mater eum, quem post terminat hora breuis:
Infantem fletus, puerum scola, luxus adultum,
Ambicioque virum vexat auara senem;
Sola nec vna dies homini tam leta ministrat,
Quin dolor ex aliqua parte nocebit ei.
Si tamen esse potest quod felix esset in orbe,
Dudum felices nos dedit esse deus:
Quicquid summa manus potuit conferre creatis,
Contulit hoc nobis prosperitatis opus. 20
Huius erat vite, si que sit, gloria summe,
Nobis pre reliquis amplificata magis.
Tuncque fuisse deum nobis specialius omni
Conuersum plebe clamor vbique fuit:
Famaque sic mundi, nobisque beacius omni
Tempus erat populo nuper; et ecce modo
Turpiter extincta sunt nostra beata vetusta
Tempora, nam presens torquet amara dies.
Quam cito venerunt sortis melioris honores,
Tam cito decasum prosperitatis habent: 30
Nos cito floruimus, set flos erat ille caducus,
Flammaque de stipula nostra fit illa breuis;
Set labor et cure fortunaque moribus impar,
Quod fuit excelsum iam sine lege ruunt.
Nostra per inmensas ibant preconia gentes,
Que modo mutata sorte pericla ferunt.
Querunt propterea plures cur tempus et aura
Stat modo deterius quam solet esse prius:
Querunt cur tanta nobis quasi cotidiana
Assunt insolita nunc grauiora mala: 40
Nam nichil in terra contingens fit sine causa,
Sicut Iob docuit, qui mala multa tulit.
Se tamen inmunes cause communiter omnes
Dicunt, vt si quis non foret inde reus;
Accusant etenim fortunam iam variatam,
Dicentes quod ea stat magis inde rea.
Fortunam reprobat nunc omnis homo, quia mutat
Et vertit subito quod fuit ante retro;
Hocque potest speculo quisquis discernere nostro,
Que fuerat dulcis nunc fit amara nimis. 50

=Hic corripit fortunam et sui euentus inconstanciam deplangit.=

Cap^m. ii.
O tibi que nomen fortune concipis, illos
Quos prius exaltas cur violenta premis?
Hiis quibus extiteras pia mater dira nouerca
Efficeris, vario preuaricata dolo:
Quos conformasti tua sors dissoluit in iram,
Quos magis vnisti spergis in omne malum.[317]
Si pudor in facie fallente tua foret vllus,
Te quibus associas non inimica fores.
Dudum flore rosa fueras, set mole perurens
Nunc vrtica grauas quos refouere soles: 60
Mobilis est tua rota nimis, subito quoque motu
Diuitis ac inopis alterat ipsa status.
Malo set a fundo conscendere summa rotarum,
Quam quod ab excelso lapsus ad yma cadam:
De super in subtus absit, de sub michi supra[318]
Adueniat, namque prospera lapsa nocent.
Est nam felicem puto maxima pena fuisse,
Quam miser in vita posset habere sua.
Est o quam verum, quod habenti multa dabuntur,
Qui tenet et pauca perdere debet ea! 70
Hoc patet in nobis, quibus olim magnificatis
Gens quasi tota simul subdita colla dabat.
Patria nulla fuit, vbi nos in honore locati
Non fuimus, set nunc laus vetus exul abest:
Omnis enim terra nobis querebat habere
Pacem, nunc guerras hostis vbique petit.
Qui plana fronte dudum comparuit, ecce
Cornua pretendens obuius ipse venit;
Et qui cornutus fuerat, nunc fronte reflexa,
Cornibus amissis, vix loca tutus habet. 80
Que fuerat terra bene fortunata per omne,
Dicunt fortunam iam periisse suam.
Dic set, fortuna, si tu culpabilis extas;
Credo tamen causa nulla sit inde tua:
Det quamuis variam popularis vox tibi famam,
Attamen ore meo te nichil esse puto.
Quicquid agant alii, non possum credere sorti,
Saltem dumque deus sit super omne potens.
Non te fortunam quicquid michi ponere credam,
Vt gens que sortem murmurat esse tuam: 90
Hac tamen in carta, que sit sibi ficta figura,
Scribere decreui, set nichil inde michi.

=Hic describit fortunam secundum aliquos, qui sortem fortune dicunt esse et casum.=

Cap^m. iii.
O fortuna, tibi quod aperte dicitur audi,
Inconstans animi, que nec es hic nec ibi:
Es facie bina, quarum deformiter vna
Respicit, ex et ea fulminat ira tua;
Altera felici vultu candescit, et ipsi
Hanc qui conspiciunt, prospera cuncta gerunt.
Sic odiosa tua facies et amabilis illa
Anxia corda leuat sepeque leta ruit: 100
Ex oculo primo ploras, ridesque secundo,
Ac econuerso, te neque noscet homo.
Dum geris aspectum duplum variata per orbem,
Non te simplicibus constat inire viis.
Prosperitate tua stetero si letus in orbe,
Dum puto securo stare, repente cado;
Et timet incerta cor sepe doloris in vmbra,
Cum michi leticia cras venit ecce noua.
Omnia suntque tuo tenui pendencia filo,
Qui plus credit eis fallitur atque magis; 110
Sique leues oculi sint ictus, sunt leuiora
Ordine precipiti pendula fata tua.
Munera nulla iuuant vt te possint retinere,
Nec domus est certa que stat in orbe tua.
Tu grauior saxis, leuior tu quam leuis aura,
Asperior spinis, mollior atque rosis:
Tu leuior foliis tunc cum sine pondere siccis
Mobilibus ventis arida facta volant;
Et minus est in te, quam summa pondus arista,
Que leuis assiduis solibus vsta riget. 120
Tu modo clara dies, modo nox terrore repleta;
Tu modo pacifica, cras petis arma tua:
Nunc tua deliciis sors fulget, nunc et amaris
Pallet, vt incerta des bona desque mala:
Parca que larga manu tu singula premia confers,
Ac aufers cui vis, sic tua fata geris.
Non Iris tot diuersos in nube colores,
Marcius aut varia tempora Mensis habet,
Quin magis in mille partes tua tempora scindis,
Omnia dissimili tincta colore gerens. 130
Est meretrice tuus amor et fallacior omni,
Et velut vnda maris sic venis atque redis:
Nemo sciet sero que sit tua mane voluntas,
Nam tua mens centri nescit habere locum:
Omne genus lustras, nec in vllo firma recumbis,
Turbinis et vento te facis esse parem.
Non tua conceptam michi firmant oscula pacem,
Nam tua principia finis habere negat:
Est sine radice tua plantula, nec diuturni
Floris habet laudem, namque repente cadit. 140
Quod sibi permaneat tua nil sapiencia confert,
Set sunt ambigua singula dona tua:
Est tua prosperitas aduersis proxima dampnis,
Et tua, si que sit, gloria rite breuis.

=Hic tractat vlterius de mutacione fortune secundum quod dicunt: concludit tamen in fine, quod neque sorte aut casu, set ex meritis vel demeritis sunt, ea que hominibus contingunt.=

Cap^m. iiii.
Frustrantur cuncti querentes gaudia mundi,
Nam fortuna nequit mel sine felle dare:
Invidie comes est melior fortuna, nec vmquam
Fida satis cuiquam, mobilis immo manet.
Quis miser ignarus fortune nesciat actus?
Quod dat idem tollit, infima summa facit. 150
Fert vt luna suam fortuna perambula speram,
Decrescit subito, crescit et illa cito:[319]
Crescit, decrescit, stabilis nec in ordine sistit,[320]
Est nunc subtus ea, nunc et in orbe supra.
Regnabo, regno, regnaui, sum sine regno,
Omnes sic breuiter decipit illud iter.
Motibus innumeris variare momenta dierum,
Omne quod instituunt fata perire sinunt.
Quando fauet fortuna caue, rota namque rotunda
Vertit, et inferius que tulit alta premit: 160
Quos vocat eicit, erigit, obruit, omnia voluit,
Esse suum proprium vendicat ipsa dolum.
Passibus ambiguis fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo cotidiana loco:
En rapuit quodcumque dedit fortuna beatum,
Fit macer et subito qui modo crassus erat.
Dum iuuat et vultu ridet fortuna sereno,
Prospera tunc cuncta regna sequntur opes:[321]
Cum fugit illa, simul fugiunt, nec noscitur ille
Agminibus comitum qui modo cinctus erat. 170
Monstrat in exemplis anni mutabile tempus,
Quam fortuna suis stat varianda modis.
Non est fortuna talis quin fallat amica,
Dum mentita sue lex regit acta rote.[322]
Hec rota continue per girum de leuitate
Vertitur, et nullo tempore fixa manet:
Hec rota personas mundi non excipit vllas;
Hec rota castigat, soluit, et omne ligat.
Non illam flectis precibus, non munere mulces,
Non nullis lacrimis nemo mouebit eam: 180
Non sexus, non condicio, non ordo vel etas,
Nil compellit eam cum pietate pati.
Ciuis et agricola, rex, rusticus, albus et ater,
Doctus et insipiens, diues inopsque simul,
Mitis et impaciens, pius, atrox, equs, iniqus,
Sunt in iudicio, iudice sorte, pares.
Hos premit, hos releuat, leuat hos vt ad yma retrudat,
Interutrumque iocat quos ad vtrumque vocat:
Ludit et illudit rebus, cum lubricus axis
Labitur et secum lubrica queque facit. 190
Hec rota nugatrix sic girovagatur eodem
Motu, ne possit rebus inesse quies.
Impetus euertit quicquid fortuna ministrat
Prospera, nec stabilem contulit ipsa statum.
Heu! cur tanta fuit concessa potencia tali,
Cui nichil est iure iuris in orbe datum?
Si quid iuris habet, surrepcio dicitur esse,
Nam de iure nichil quo dominetur habet.
Sic dicunt homines, qui credunt omnia casu
Quod deus extruxit ipsa mouere potest: 200
Set fortuna tamen nichil est, neque sors, neque fatum,
Rebus in humanis nil quoque casus habet:
Set sibi quisque suam sortem facit, et sibi casum
Vt libet incurrit, et sibi fata creat;
Atque voluntatis mens libera quod facit actum
Pro variis meritis nomine sortis habet.
Debet enim semper sors esse pedisseca mentis,
Ex qua sortitur quod sibi nomen erit:
Si bene vis, sequitur bona sors; si vis male, sortem
Pro motu mentis efficis esse malam. 210
Si super astra leues virtutum culmine mentem,
Te fortuna sue ducit ad alta rote:
Set si subrueris viciorum mole, repente
Tecum fortunam ducis ad yma tuam.
Expedit vt sortem declines deteriorem,
Dum tuus est animus liber vtrumque sequi.

=Hic dicit secundum scripturas et allegat, qualiter omnes creature homini iusto seruientes obediunt.=

Cap^m. v.
Dixerat ista deus, si que preceperit ipse
Quis seruare velit, prospera reddet ei,
Campos frugiferos, botris vinetaque plena,
Temperiem solis et pluuialis aque; 220
Sidera compescet, Saturnum reddet amenum,
Qui fuerat pestis tunc erit ipse salus;
Inque suas metas gladius non transiet, immo
De virtute sua singula bella fugat.
Sic pax, sic corpus sanum, sic copia rerum
Sunt homini iusto, dum timet ipse deum:
Tempore quo iustus steterit, stant prospera secum,
Sique cadat iustus, prospera iure cadent;
Nam retrouersantur peruersi prospera iusti,
Cumque malus fuerit, carpet et ipse mala. 230
Sic deus ex meritis disponit tempora nostris,
Vt patet exemplis, si memoranda legis.
Angelus hic cecum Raphael sanare Tobiam
Euolat e celis pronus in orbe viris:
Imperio iusti nequeunt obstare subacti
Tortores baratri, set famulantur ei:
Ac elementorum celestia corpora iustum
Subdita iure colunt, et sua vota ferunt.
In virtute dei sapiens dominabitur astra,[323]
Totaque consequitur vis orizontis eum: 240
Circulus et ciclus, omnis quoque spera suprema
Sub pede sunt hominis quem iuuat ipse deus.
Sol stetit in Gabaon iusto Iosue rogitante,
Nec poterat gressus continuare suos;
Imperio Iosue solis rota non fuit ausa
Currere, set cursus nescia fixa stetit:
Stella quidem natum patefecit nuncia Cristum,
Quo pacem iustis reddidit ipse deus.
Aeream pestem legimus sanasseque sanctum
Gregorium Rome, subueniente prece. 250
Diuisit Moyses mare virga percuciente,
Quo poterat populus siccus inire pedes:
Firma fides Petri dum cepit credere Cristi
Verba, viam pedibus prebuit vnda maris:
Propter Heliseum limpharum gurgite mersum
Ferrum transiliit desuper atque redit.
Ignea tres pueros fornax suscepit Hebreos,
Flamma set illesis victa pepercit eis.
Terra set Hillario, que plana fuit prius, almo
Se leuat, et sedes alta recepit eum: 260
Ex duris Moyse saxis heremique iubente
Dum saliunt fluctus, gens bibit atque pecus:
Montes rex Macedum diuisos consolidauit;
Ex precibus iustis sic dedit esse deus.
Omnis in orbe fera iusti virtute subacta
Est, draco sicque leo, quos sibi subdit homo:[324]
Namque per hoc iustum nouit Babilon Danielem,
Romaque Siluestrum senserat esse sacrum.
Aeris et volucres iussu Moysi ceciderunt,
Inque cibos populi subiacuere dei: 270
Et piscis triduo Ione seruiuit in vndis,
Dum Niniue portu ventre refudit eum.
Omnia sic iusto patet vt diuina creata
Subueniunt homini, subdita sunt et ei.
O quam diues homo, quam magno munere felix,
Cui totus soli subditur orbis honor!
Felix pre cunctis, cui quicquid fabrica mundi
Continet, assurgit et sua iussa facit.
Si tamen econtra iustus sua verterit acta,[325]
Illico peruersum senciet inde malum. 280

=Hic tractat secundum scripturas et allegat, qualiter omnes creature homini peccatori aduersantes inobediunt.=

Cap^m. vi.
Dum Dauid ipse scelus commisit, in aere pestis
Congelat, et gentem sternit vbique suam:
Et pro peccatis Sodomam combusserat ignis,
Estque Chore culpis eius adusta domus:
Propter peccatum torrens peruenit aquarum,
In moriendo quibus condolet omne genus:
Et terre solida viciis fuerant liquefacta,
Dum Dathan ac Abiron scissa cauerna vorat:
Angelus et domini Sirie turmas dedit ensi,
Lisiamque ducem fecit inire fugam: 290
Septem nocte viros Sarre iugulauit iniquos
Demon et Asmodeus, vult ita namque deus.
Nil fortuna potest iniusto ferre salutis,
Namque creans obstant atque creata simul:[326]
Nil valet auferre iusto fortuna valoris,
Nam deus ipse iuuat, et sibi fata nichil.
Vires Sampsoni, vel sensum quis Salomoni,
Absolon aut speciem contulit? Ecce quidem
Corpora natura dedit, et sic exiget illa,
Virtutes anime gracia sola dei:[327] 300
Sic patet vt fortuna nichil valet addere nobis,
Tollere seu quicquid, cum nichil ipsa dedit.
Cum tam pacificum rexit Salomon sibi regnum,[328]
Tot quoque diuicie quando fuere sue,
Cumque Philisteum constat vicisse gigantem
Funda manu Dauid, num deus ista tulit?
Cumque dies fuerant Ezechie morientis
Sic elongati, mors quoque cessit ei,
Set cum de culpa fuit excusata Susanna,
Hester et in populo glorificata suo, 310
Dic que fortuna tunc prospera contulit ipsis?[329]
Nulla, puto, neque iam quis rogo causet eam.
In recolente deum non est fortuna colenda,
Nec faciente malum sors valet esse bona.

Quid Pharao poterat fortunam corripuisse,
Cumque furore sui tot periere viri?
Aut Nabugodonosor sua quod mutata figura
In pecus extiterat, quid nisi culpa dabat?
Aut quid et ille Saül, qui regnum perdidit et se,
Num quia precepti fit reus ipse dei? 320
Non Azariam lepra candida sorte subegit,
Vsurpans templi presulis acta sibi?
Set quid Achab dicet? Naboth dum tolleret agrum,
Eius auaricia fit sibi causa necis.
Aut Roboas? quoniam senium bona dogmata spreuit,
Diuisum regnum plangit habere suum.
Aut Phinees et Ophni, quos belli strauerat ensis,
Archaque capta fuit? preuia culpa tulit.
Aut quid Hely, qui retrocadens sibi vertice fracto
Corruit a Sella, dum stupet inde noua? 330
Non sors fortune poterat sibi talia ferre,
Set pro peccatis contigit illud eis.
Qui male fecerunt mala premia fine tulerunt,
Namque malos iuste perdidit ipse male.
Cum simulacra colens populus peccasset Hebreus,
Illum tradebat hostibus ira dei:
Cum prece pulsaret celum simulacra relinquens,
Hostes terga dabant, illud agente deo.
Iudei reges valuerunt tunc super omnes,
Dum non iura sui preteriere dei; 340
Hostiles acies populus Iudeus in armis
Semper deuicit, dum bonus ipse fuit:
Set cum transgressi fuerant, tunc hostis vbique
Victos, captiuos, sternere cepit eos.
Ex meritis vel demeritis sic contigit omne,
Humano generi quicquid adesse solet:
Sic vario casu versabitur alea mundi,
Dum solet in rebus ludere summa manus.

=Hic loquitur de deo summo Creatore, qui est trinus et vnus, in cuius sciencia et disposicione omnia creata reguntur.=

Cap^m. vii.
Est deus omnipotens solus qui cuncta gubernat,
Omnia preuidit totus vbique manens; 350
Omnia ventura sibi sunt presencia semper,
Quam prius et fiant, hec quasi facta videt.
Ante creaturam genitor deus, et genitura
Prima creatura, causaque prima mouens.
Omne quod est esse certum sibi tempus habebat,
Ante quidem tempus set deus omne fuit:
Omne quod est, quod erat, quod erit, quod ducit ad esse,
Est deus, et nec ei temporis esse datur:
Nulla coeua deo poterunt se tempora ferre,
Sic patet est dominus iure priore deus. 360
Est pater, est natus deus, est et spiritus almus,
Tres ita personas nomina trina sonant:
Quelibet hic persona deus dominusque vocatur,
Est deus et dominus solus et vnus idem.
Hee sunt persone tres, set substancia simplex,
Hee tres sunt vnum, non tria, tres set idem:
Hiis tribus vna manet essencia, tres deus vnus,
Hic nichil aut maius aut minus esse potest:
Vna tribus mens, vna trium substancia simplex,
Vna tribus bonitas, vna Sophia trium. 370
Est ignis, calor et motus tria, sicque videntur;
Hec tria sic semper feruidus ignis habet:
Sic pater et natus et spiritus in deitate
Tres sunt, et solum cum paritate notant.
Cum dominus dicat, ‘Hominem faciamus,’ in illo
Clarius insinuat que sit habenda fides:
Hic persona triplex auctore notatur in vno,[330]
Cum maneat simplex in deitate sua.

=Hic loquitur de filio dei incarnato domino nostro Ihesu Cristo, per quem de malo in bonum reformamur.=

Cap^m. viii.
Nunc incarnatum decet et nos credere natum,
Quem colimus Cristum credulitate Ihesum. 380
Sic opus incepit natus, de corde paterno,
De gremio patris venit ad yma deus.
De patre processit, set non de patre recessit,
Ad mundi veniens yma, set astra tenens;
Semper enim de patre fuit, fuit in patre semper,
Semper apud patrem, cum patre semper idem:
Assumpsit carnem factus caro, nec tamen illam
Desiit assumens esse quod ante fuit:
Vnitur caro sic verbo, quod sint in eadem
Hec duo persona, verus vbique deus: 390
Quod fuit, hoc semper mansit, quod non fuit, illud
Virginis in carne sumpsit, et illud erat.
Par opus huic operi nusquam monstratur, honori
Nullus par potuit esse, Maria, tuo.
Infirmus carne, set robustus deitate,
Carne minor patre, par deitate manens:
Hinc alit, hinc alitur, hinc pascit, pascitur inde,
Hinc regit, hinc regitur, hinc nequit, inde potest:
Hinc iacet in cunis et postulat vbera matris,
Hinc testatur eum celicus ordo deum: 400
Hinc presepe tenet artum sub paupere tecto,
Hinc ad eum reges preuia stella trahit:
Hinc sitis, esuries, lacrime, labor atque dolores,
Et tandem potuit sustinuisse mori.
Ponitur in precio res impreciabilis, ipse
Proditur et modico venditur ere deus:
Postque salus, vita, seui predacio claustri;
Inde resurexit regna paterna petens:[331]
Iudicioque suo, finis cum venerit orbis,
Attribuet cunctis que meruere prius. 410
Sic homo perfectus, sic perfectus deus idem,
Exsequitur plene quicquid vtrumque decet.
Suggerit hoc verum mortale quod vbera suggit,
Quod noua stella gerit suggerit esse deum:
Quod presepe tenet, hominis; quod tres tribus vnum
Muneribus laudant, cernitur esse dei.
Vt sit inops diues, deus infans, rex sine lecto,
Lactis opem poscit pascere cuncta potens,
Hospicium presepe tenens, cui fabrica mundi
Est domus, et thalamus ardua tecta poli. 420
Venit vt esuriat panis, requiesque laboret,
Fons siciat, penas possit habere salus,
Lux obscurari tenebris, sol luce carere,
Et contristari gloria, vita mori.
Hec ita sponte tulit proprio commotus amore,
Vt deus in nostra carne maneret homo.
Sicut Adam fragilis fit primi causa doloris,
Ille deus fortis letificauit opus:
Culpa prioris Ade nascentes vulnerat omnes,
Donec sanet eos vnda sequentis Ade. 430
Primus Adam pecudi, volucri dominatur et angui,
Sub pede noster habet cuncta secundus Adam.
Tempore descensus veteri fuit ad loca flendi,
Ad loca gaudendi lex noua fecit iter.
Vt sic credat homo fore qui vult saluus oportet,
Nec sciat vlterius quam sibi scire licet.

=Hic dicit quod quilibet debet firmiter credere, nec vltra quam decet argumenta fidei inuestigare.=

Cap^m. ix.
Cum deus ex nichilo produxit ad esse creata,
Ipse deus solus et sine teste fuit.
Vt solus facere voluit, sic scire volebat
Solus, et hoc nulli participauit opus. 440
Materies nulla, subtilis forma, perhennis
Compago nostre nil racionis habet.
Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago
Iudicis eterni mistica scire nequit:
Letitiam luctus, mors vitam, gaudia fletus,
Non norunt, nec que sunt deitatis homo:
Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,
Infima mens hominis nec capit alta dei.
Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam
Scrutari debes, quod penetrare nequis. 450
Cum non sit nostrum vel mundi tempora nosse,[332]
Vnde creaturas nosse laborat homo?
Nos sentire fidem nostra racione probatam,
Non foret humanis viribus illud opus.
Humanum non est opus vt transcendat ad astra,
Quod mortalis homo non racione capit:
Ingenium tante transit virtutis in altum,
Transcurrit superos, in deitate manet.
Qui sapienter agit, sapiat moderanter in istis,
Postulet vt rectam possit habere fidem. 460
Ingenium mala sepe mouent; non nosse virorum[333]
Est quid in excelsis construit ipse deus:
Multa viros nescire iuuat; pars maxima rerum
Offendit sensus; sobrius ergo sciat:
Committat fidei quod non poterit racioni,
Quod non dat racio det sibi firma fides.
Adde fidem, nam vera fides, quod non videt, audit,
Credit, sperat, et hec est via, vita, salus.
Argumenta fides dat rerum que neque sciri
Nec possunt mente nec racione capi: 470
Vera fides quicquid petit impetrat, omne meretur,
Quicquid possibile creditur ipsa potest.
Lingua silet, non os loquitur, mens deficit, auris
Non audit, nichil est hic nisi sola fides.
Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor
Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest?
Vult tamen a modicis inmensus, summus ab ymis,
Vult deus a nobis mentis amore coli.
Hunc in amando modus discedat, terminus absit;
Nam velut est dignus, nullus amauit eum. 480
Ille docet quodcumque decet, set et aspera planat,
Curat fracta, fugat noxia, lapsa leuat:
Nam crux et roseo perfusi sanguine claui,
Expulso Sathana, nostra fuere salus.
Quisque Ihesum meditans intendere debet vt actus
Deponat veteres et meliora colat.
Vita per hoc nomen datur omnibus, et benedicti
Absque Ihesu solo nomine nemo potest.
Non est sanctus vt hic dominus, qui solus ab omni
Labe fuit mundus, sanctificansque reos. 490
Et nisi tu non est alius, quia ~sunt~ nichil omnes
Hii quos mentitur aurea forma deos.
Sic beat ecclesia nos per te larga bonorum,
Et Sinagoga suis est viduata bonis.

=Hic tractat quod in re sculptili vel conflatili non est confidendum, nec eciam talia adorari debent; set quod ex illis in ecclesia visis mens remorsa ad solum deum contemplandum cicius commoueatur.=

Cap^m. x.
O maledicta deo gens perfida, nempe pagani,
Quos incredulitas non sinit esse sacros;
Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto
Iure creatoris ligna creata colunt.
Incuruatur homo, sese prosternit, adorat
Ligna, creatoris inmemor ipse sui.[334] 500
Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta,
Quodlibet ipse suum iactitat esse deum.
Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam,
Et sculptam statuam stipitis orat homo;
Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur,
Postulat et manibus quos creat ipsa manus.
Quam vacui sensus est et racionis egeni,
Quod dominus rerum res facit esse deos!
O perturbate mentis reminiscere pensa,
Cuius erat primo condicionis homo: 510
Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim
Insignem fecit, cum dedit esse tibi.
Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis,
Subiecteque tuis nutibus eius opes?
Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum,
Esse tuus seruus, non deus esse tuus.
Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne
Conflat vel ligno leuigat, esse deum?
O miser, vnde deos tibi dices ydola vana,
Tuque deo similis ad simulacra iaces? 520
Omnibus, heu! viciis hec est insania maior,
Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt.
Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum,
Numquid ymaginibus sit reputanda salus?
Ad racionale quid brutum, quid minus illud
Ad vitale genus, quod neque viuit, erit?
Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago,
Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit:
Ecce duas partes calco, set tercia sculpta
Nescio deberet qua racione coli. 530
‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille
Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus.
Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo
Quod nimis est fatuus qui colit actor opus.
Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis,
Non ad culturam ius minuendo dei;[335]
Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse
Possumus, vt sanctis intima vota demus.
Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus
Nos gentilis habet: absit ab orbe procul! 540
Set cum causa lucri statuas componit et illas
Ornat, vt ex plebe carpere dona putet,
Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum,
Nescio quid meriti fabrica talis habet.
Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus,
Visa dei populo nulla figura fuit;
Nam si quam speciem populus vidisset, eadem
Forma fecisset sculptile forsan opus.
Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem,
Noluit effigiem quamque notare suam; 550
Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni,
Ex qua culturam vendicat ipse suam.
Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi
Mentibus impressa sunt adoranda satis.
Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine,
Demone deiecto, crux reparauit opus:
Crux est vera salus, crux est venerabile lignum,[336]
Mors mortis, vite porta, perhenne decus:
Pectora purificat, mentemque rubigine mundat,[337]
Clarificat corda, corpora casta facit; 560
Dat sensus, auget vires, tollitque timorem[338]
Mortis, et ad martem corda parata facit.
In cruce libertas redit, et perit illa potestas,
Hoste triumphato, que dedit ante mori:
In cruce religio, ritus cultusque venuste
Gentis concludunt omnia sacra simul:
In cruce porta patet paradisi, flammeus ensis
Custos secreti desiit esse loci:
Ecce vides quantis prefulgeat illa figuris,
Pagina quam pulcre predicet omnis eam. 570
Mira quidem crucis est virtus, qua tractus ab alto
Vnicus est patris, vt pateretur homo.
Vi crucis infernum Cristus spoliauit, et illam,
Perdita que fuerat, inde reuexit ouem:
Vi crucis in celum conscendit, et astra paterni
Luminis ingrediens ad sua regna redit:
Glorificata caro, que sustulit in cruce penas,
Presidet in celo sede locata dei.
Sic virtute pie crucis et celestis amoris
Surgit in ecclesia gracia lege noua. 580

=Hic dicit quod, exquo solus deus omnia creauit, solus est a creaturis adorandus, et est eciam magne racionis vt ipse omnia gubernet et secundum merita et demerita hominum in sua voluntate solus iudicet.=

Cap^m. xi.
Semper id est quod erat et erit, trinus deus vnus;
Nec sibi principium, nec sibi finis adest:
Principium tamen et finem dedit omnibus esse,
Omnia per quem sunt, et sine quo nichil est.
Que vult illa potest vt sufficiens in idipsum;
Iussit, et illico sunt que iubet ipse fore:
Cuius ad imperium famulantur cuncta creata,
Hunc volo, credo meum celitus esse deum.
Dum sit aperta dei manus omnia replet habunde,
Auertenteque se, vertitur omne retro. 590
Singula iudicio sapiens sic diuidit equo,
Fallere seu falli quod nequit ipse deus.
Res est equa nimis, deus exquo cuncta creauit,
Sint vt in arbitrio subdita cuncta suo.
Cum solo causante deo sint cuncta creata,
Num fortuna dei soluere possit opus?
Que nil principiis valuit, nec fine valebit,
Estimo quod mediis nil valet ipsa suis.
Quis terre molem celique volubile culmen,
Quis ve mouere dedit sidera? Nonne deus? 600
Quis ve saporauit in dulcia flumina fontes,
Vel quis amara dedit equora? Nonne deus?
Conditor orbis ad hoc quod condidit esse volebat,
Vt deseruiret fabrica tota deo.
Terram vestiuit herbis et floribus herbas,
Flores in fructus multiplicare dedit:
Invigilat summo studio ditescere terram,
Et fecundare fertilitate sua:
Nec satis est mundus quod flumine, fontibus, ortis,
Floribus et tanto germine diues erat; 610
Res animare nouas, varias formare figuras,
Et speciebus eas diuaricare parat.
Diuersi generis animancia terra recepit,
Ingemuitque nouo pondere pressa suo;[339]
Distribuitque locos ad eorum proprietates,
Iuxta quod proprium cuilibet esse dedit,
Montibus hiis, illis convallibus, hiis nemorosis,
Pluribus in planis dans habitare locis:
Aera sumpsit auis, piscis sibi vendicat vndas,
Planiciem pecudes, deuia queque fere. 620
Ars operi dictat formas, opifexque figurat,
Artificis sequitur fabrica tota manum.
Fortune nichil attribuit, set solus vt ipse
Cuncta creat, solus cuncta creata regit:
Est nichil infelix, nichil aut de sorte beatum,
Immo viri meritis dat sua dona deus.
Quicquid adest igitur, sapiens qui scripta reuoluit
Dicet fortunam non habuisse ream:
Hoc fateor vere, quicquid contingit in orbe,
Nos sumus in causa, sint bona siue mala. 630

FOOTNOTES:

[308] _Heading_ L _resumes here_

[309] 1 vocem] visionem DH₂

[310] 2 accep_er_at _et_ ex plebis voce co_mmun_i concepit L

[311] Incipit prologus &c. _om._ L

[312] 20 Sic EDL Set T

[313] 29 Sunt C

[314] 51 Symon excetraq_ue_ L si non excecraq_ue_ D

[315] Cap. i. 8 pugna CEDL pu_n_gna S pungna H

[316] 9 obstat ED

[317] 56 spargis CED

[318] 65 Desuper EDLT

[319] 152 Crescit decrescit/crescit D

[320] 153 Crescit, decrescit] Decrescit subito D

[321] 168 cunta C

[322] 174 tegit CE

[323] 239 _No paragr. here_ CE

[324] 266 dracho C

[325] 279 Attamen econtra si iustus D

[326] 294 obstat CGDL

[327] 300 anime CEHGDL animi S

[328] 303 _Paragraph here_ HDL

[329] 311 illis CE

[330] 377 Hic SCEHG Hec DLH₂

[331] 408 resurexit SHT resurrexit CEDL

[332] 451 f. nosce CE

[333] 461 nosce CE

[334] 500, 501 Lingua H

[335] 536 muniendo (?) C

[336] 557 signu_m_ D

[337] 559 mentesq_ue_ CEH

[338] 561 f. _two lines om._ T

[339] 614 Ingenuitq_ue_ DL

=Hic dicit quod, exquo[340] non a fortuna, set meritis et demeritis, ea que nos in mundo prospera et aduersa vocamus digno dei iudicio hominibus contingunt, intendit consequenter scribere de statu hominum, qualiter se ad presens habent, secundum hoc quod per sompnium superius dictum vidit et audiuit.=

=Incipit prologus libri tercii.=

Comments

Log in to leave a comment.

The complete works of John Gower, volume 4Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (4)

0%30 min left in chapter