Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (6)
Cap^m. xiii.
In tenebris pergens nescit quo vadat, vt ille
Qui non discernit que sit habenda via;
Cumque caret populus doctrina, nec videt ipsum
Qui suus est presul iura tenere dei,
Cum neque scripta docet, neque facta facit pietatis,
Immo sui vicii dedita culpa patet, 1070
Cum de nocte sua pereat sine luce lucerna,
Et virtutis habent presulis acta nichil,
Tunc errare facit plebem, sine luceque cecus
Cecum consequitur, vnde ruina venit.
Ergo suas luces accendant clarius illi
Qui sunt ductores, vt videamus iter.
Igne lucerna micans tria dat, splendet, calet, vrit;
Hec tria presul habet sub racione trium:
Vita splendorem demon~strat, amore~ calorem,
Et quia peccantes arguit, vrit eos. 1080
Cum populum sibi corde ligat, precibusque beatis
Seruat et auget oues, tunc placet ipse deo.
Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur,
Ne lupus ille Sathan intret ouile suum:
Pascat oues presul exemplaque sancta ministret,
Vt sapiant dulces mellis in ore fauos.
Sepius assueuit Tubicen prodesse, suosque
Dux bene pugnantes concitat ore viros:
Te magis, o presul, qui dux es spiritualis,
Promere lege dei consona verba decet. 1090
Solue tuam vocem sicut tuba ductilis altam,
Osque tuum verbis instruat acta gregis:
Clama, ne cesses, populo dic crimen eorum,
Preuius exemplis tu tamen esto bonus.
Dum sapor assidua remanens sit dulcis in vnda,
Gracius ex ipso fonte bibuntur aque:
Cum magis in Cristo sit cleri vita beata,
Quem docet ille magis, sermo beatus erit.
Sermo dei numquam vacuus redit, immo lucrata
Conferet emissus dupla talenta lucri: 1100
Sermo dei purus, mens quem sincera ministrat,
Claustra poli penetrans dona reportat humo.
Curatos anima tales que possidet egra,
Inueniet, si vult, sana salutis iter.
Qui nil terrenum sapiunt, set celica querunt,
Et solum siciunt esuriuntque deum;
Quos non librarum pascit nitor, immo librorum,
Non facies auri, set cibat ara dei;
Hii, cum sint propria digni mercede laboris,
Permansura serunt que sine fine metunt. 1110
Sic qui recta docet, facit et super hoc quod oportet,
Expedit vt facias quod tibi dictat opus:
Tunc bene fortis equs reserato carcere currit,
Cum quos pretereat quosque sequetur habet.
Legis enim veteris scripture sunt memorande,
Quo bonus exemplum pastor habere queat.
Commemoranda satis fuit hec sapiencia, quando
Ante gregem virgas ordinat ille Iacob:
Partim nudat eas ablato cortice, partim
Corticis indutas veste relinquit eas. 1120
In virgis splendet sublato cortice candor,
Cum de scripturis splendida verba trahit;
Cortex saluatur, cum litera sola tenetur,
Et pastor sensu simplice pascit oues.[393]
Set quid pastores dicent exempla negantes?
Vt sibi proficiant ista nec illa tenent.
Cuius nec vita bona seu doctrina iuuabit,
Instruat vt populum, nil reputamus eum.
Indiscreta tamen sunt qui documenta parantes
Scismatis in plebem magna pericla mouent. 1130
Indocti causa doctoris sepe scolares
Virtutis capiunt commoda nulla scole:
Sic importuni prelati, quamuis habundent
Dogmata, si desint acta, vigore carent.
Quidam corripiunt magis ignibus impetuosi,
Et velut vrsus oues de feritate premunt;
Talis enim doctor, cum durius increpat vllum,
Ledit eum cuius debuit esse salus;
Vulnerat ipse reos, set vulnera nulla medetur;
Prouocat in peius quod fuit ante malum: 1140
Sic nos prelati nequit os curare superbi,
Cum viciosus homo moribus auctor erit.
Est et prelatus, qui corripiens quasi blando
De sermone fauet, nec reus inde cauet:
Corripiebat Hely pueros dulcedine patris,
Non vice pastoris, non grauitate soni;
Pro quorum culpa dampnatur Hely, quia valde
Impius in pueris per pia verba fuit.
Sic pastor qui subiectos non corripit, iram[394]
Summi patris emens carcere dignus erit. 1150
Ista solent scribi, ‘Medium tenuere beati,
Non nimis alta petas, nec nimis yma geras.’
Non nimis ex duro presul nos iure fatiget,
Nec nimis ex molli simplicitate sinat.
Si non leua manus equitis moderacior extet,
Oppositis frenis sepe repugnat equs.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
Nil prodest quod non ledere possit idem.
Set qui frena tenet, prouiso tempore, presul,
Quo magis est sanum ducet honestus iter: 1160
Sepius ex dulci peccans sermone reviuit,
Qui magis impaciens verba per acra foret.
Expedit interdum tamen absque fauore rebelles
Equa quod inuitos presulis ira premat:
Sepe ferus morbus herbis mitescit amaris,
Namque feret molles aspera spina rosas:
Dura vides quod humus stimulantibus obruta sulcis
Sepius ad placitum molle cacumen habet.
Vnctus erit presul oleo, quod plura figurat,
Precipueque sibi conuenit illa sequi: 1170
Quatuor ista facit, penetrat, lucet, cibat, vngit,
Que sibi mitratus debet habere bonus.
Nil penetrare potest nisi cum virtute vigoris,
Ista tamen virtus in penetrando iuuat;
Nam cum mollicies fuerit coniuncta vigori,
Mitis et austerus presulis actus erit.
Fermento careat, oleo spergatur, vt absit
Culpa nocens, et eum sanctus inungat amor:
Vox ita doctoris, quanto sublimius intus
Corda ferit, tanto forcius illa mouet: 1180
Sic olei virtus virtutes ponderat eque,
Forcia dum penetrat, micius acta regit.
Lux cecis, cibus est ieiunis, vnccio morbis;
Hiis iubar infundit, hos cibat, hosque fouet:
Lux est exemplo, cibus est dum pascit egenos,
Vnccio dum populis dulcia verba serit.
Hoc oleo, testante Dauid, Cristus fuit vnctus,
Vnguine leticie cum pater vnxit eum:
Non vnguntur eo qui culpam Simonis equant,
Qui vendunt vel emunt, nec sacra gratis habent: 1190
Exulat hic de plebe dei qui peccat in istis,
Tales nam pellit Cristus ab ede sua.
=Hic loquitur qualiter signa Anticristi in Curia Romana precipue ex auaricia secundum quosdam apparuerunt.=
Cap^m. xiiii.
Plura locutura mens deficit ipsa timore,
Labitur exanguis et tremefacta silet;
Huius enim vicii michi tangere si licet vlla,
Testis erit Cristus Romaque tota simul.
Roma manus rodit non dantes, spernit et odit,
Donum pro dono sic capit omnis homo.
Non est acceptor personarum deus, immo
Gracior intendit actibus ipse viri; 1200
Gracia set nostra tantum quos mundus in auro
Ditat, non alios accipit illa viros.
Qui precium ponit diues preciata reportat
Munera, nam tali curia tota fauet:
Assumens oleum secum non intrat ibidem,
Aurea ni valeat vngere gutta manum:
Copia nil morum confert vbi deficit aurum,
Nam virtus inopum nulla meretur opem.
Auro si pulses, intrabis, et illud habebis
Quod petis, et donum fert tibi dona tuum: 1210
Si tibi vis detur large, da munera larga,
Nam si pauca seras, premia pauca metes.
Quid faciet sapiens? stultus de munere gaudet.
Dicat ad hec clerus, qui sapit ista magis.[395]
Munera, crede michi, capiunt hominesque deosque,
Placatur donis maior in orbe datis:
Set cum pro mundo tribuat sua munera Simon,
Promotus Cristi non erit inde sui.
Vt veniant ad aquas sicientes sponte citauit
Cristus, et ecce suo fonte cibauit eos; 1220
Fontibus et nostris siciens non hauriet vllus
Absque lucri pretio, quod dabit ipse prius.
Vendere quid pro quo modus est quem curia nostra
Seruat, et auxilio Simonis ipsa viget:
Curia nostra virum nouit sine munere nullum,
Set redit in vacuis euacuata manus.
Dum dare vult laicus, precellit Theologiam;
Si des dona michi, dona rependo tibi:
Marcus, Matheus, Lucas, si nulla, Iohannes,
Dona ferant, perdunt que sibi dona petunt: 1230
Si veniat famulus mundi, viget ipse receptus,
Si famulus Cristi, nemo ministrat ei.
Si veniat pauper, musis comitatus Homeri,
Et nichil attulerit, pauper vt ante redit:
Si nouus Augustinus ibi peteret, nec haberet
Quod daret ipse prius, transiet ipse vagus.
Construit atque legit laicus, bene cantat, in auro;
Si dare sufficiat, stat bene quicquid agit.
Qualis enim pietas hec est discernite vosmet,
Aut si iusticia iura tenebit ita. 1240
Si labat ecclesia declinans forte per istos,
Summus eam releuet de pietate sua,
Confundens hereses et que sunt scismata tollat,
Ne quis Cristicolas perdere possit oues:
Vnanimes redeant tibi, te miserante, redemptor,
Quos pax, quos pietas, quos liget vna fides.
Anticristus aget que sunt contraria Cristo,
Mores subuertens et viciosa fouens:
Nescio si forte mundo iam venerat iste,
Eius enim video plurima signa modo. 1250
Petri que titubat nauem prius erige, Criste,
Quam pereat, nec eam fastus in orbe voret.
=Hic loquitur secundum commune dictum, qualiter honores et non onera prelacie plures affectant, quo magis in ecclesia cessant virtutes, et vicia multipliciter accrescunt.=
Cap^m. xv.
O deus, omne patet tibi cor loquiturque voluntas,
Et secreta tuo lumine nulla latent:
Tu nosti, domine, quod quantum distat ab ortu
Solis in occasum regula prima fugit.
Ipsa fides operans, quam tu plantare volebas
Est quasi de clero preuaricata modo:
Ius quod erat Cristi mundus sine iure resoluit,
Prelatosque nouos vendicat ipse suos. 1260
Nomen enim sancti sanctum non efficit, immo
Efficitur sanctus quem probat ipse deus.
Nos tamen a plebe si nomine glorificemur,
Et laudet mundus, laus placet illa satis:
Laruata facie sic fallitur ordo paternus,[396]
Quo furtiuus honor expoliauit onus.
Vox populi cum voce dei concordat, vt ipsa
In rebus dubiis sit metuenda magis:
Hec ego que dicam dictum commune docebat,
Nec mea verba sibi quid nouitatis habent. 1270
In cathedram Moysi nunc ascendunt Pharisei,
Et scribe scribunt dogma, nec illud agunt.
Nam constans, humilis, largus, castus que modestus,
Fit quibus ecclesiis regula culta prius,
Nunc vanos, cupidos, elatos, luxuriosos,
Raptoresque suo substituere loco.
Pacificos ira mitesque superbia vicit,
Nummus habet iustos et Venus illa sacros.
Sic non iusticia causas regit, immo voluntas
Obfuscata malis que racione carent: 1280
Sic modo terra deos colit et laceratur ab ipsis,
Est dum lex cleri nescia lege dei.
Nudis iam verbis vani tua iura figurant,
Et nichil aut modicum pondere iuris agunt;
Exemplis operum te raro, Criste, sequntur,
Perfectumque tue legis inane tenent.
Que tua precepta ponunt, deponere curant
A propriis humeris, que michi ferre iubent;
Hec precepta tamen que gloria ponit inanis,
A me tollentes propria ferre volunt. 1290
De fundamento non curant, immo columpne
Effigiem laruant, se quoque templa vocant.
Nuper erat celum corruptum, sicque superbus
Corruit ex altis, lapsus et yma tenet;
Proque suo vicio sic Adam de paradiso,
Sic Iudasque suum perdidit ipse gradum:
Non faciunt hominem status aut locus esse beatum,
Quin magis hos sternunt qui superesse volunt.
O deus, ecclesiam fecisti quam tibi sanctam,
Sanctos prelatos fac simul inde tuos: 1300
Corrigat, oro, deus, tua iam clemencia tales,
Nos quibus vt sanctis subdere colla iubes:
Esse duces nostros quos lege tua statuisti,
Fac magis vt recta semita ducat eos;
Et licet instabilis vanus sit et actus eorum,
Da populo stabilem semper habere fidem:
Da, deus, et clero, verbo quod possit et actu
Sic reuocare malum, nos vt in orbe iuuet.
Exoptata diu dulcis medicina dolorum,
Sero licet veniat, grata venire solet: 1310
Sique boni fiant de clero, nos meliores
Tunc erimus, que dei laus ita maior erit.
=Postquam dictum est de illis qui errant in statu prelacie, dicendum est de errore curatorum, qui sub prelatis constituti, parochiarum curas in animarum suarum periculo admittentes negligenter omittunt: et primo intendit dicere de curatis illis qui suas curas omittentes ad seruiendum magnatum curiis adherent.=
Cap^m. xvi.
Presulis incauti, sicut de voce recepi,
Errores scripsi, pennaque cessat ibi.
Sunt tamen, in curis anime qui iura ministrant,
Rectores alii non sine labe doli.
Quo status ille modo se tendit scribere tendo,
Si sit ibi mundus vel magis ipse deus.
Ad tempus presens rectorum facta reuoluens,
Inuenio mundi quod solet esse dei. 1320
Presulis errore, curarum qui caput extat,
Errat curatus, presulis ipse manus.
Iam sine prebenda de Simonis arte creata
Nil putat ecclesiam quomodocumque bonam:
Hec prebenda tamen inopem non, set meretricem
Pascit, sicque deum non colit, immo deam.
Tales nec caste curant neque viuere caute,
De quibus exempla sunt modo sepe mala:
Vestis habet pompam, cibus vsum deliciarum,
Et thorus incestum clamat habere suum. 1330
Ex Cristi poteris nuper cognoscere verbis
Discipulos tunicas non habuisse duas;
Set quia discipuli non sunt, in talibus isti
Nolunt impositum sic retinere modum.
Non tantum vestes geminant set condiciones,
Quas magis errantes regula nulla sapit:
En venit incastos aurum precingere lumbos,
Denotet vt vanos comptus inanis eos;
Militis effigie, nisi solum calcar abesse,
Cernimus hos pompis degenerare suis. 1340
Cuius honor, sit onus; qui lucris participare
Vult, sic de dampnis participaret eis:
Sic iubet equa fides, sic lex decreuit ad omnes,
Set modo qui curant ipsa statuta negant.
Curas admittunt pingues et pinguia sumunt,
Set nolunt cure pondera ferre sue.
Si viciis residere nequit curatus in ista
Cura, tunc aliam querit habere nouam;
Inficiens primam, post polluit ipse secundam,
Sic loca non vicia mutat et ipse sua. 1350
Litera dispensat curato presulis empta,
Et sic curati cura relicta manet;
Presbiterum laicum retinet sibi substituendum,
Curia magnatum dum retinebit eum.
Est vt apes ibi sollicitus dum spirat honores,
Set piger in cura tardat agenda sua.
Quicquid habet mundus fictum, tunc fingit et ille,
Curia quo dignum credere possit eum:
Verba dabit blanda, set nec canis aptus ad arcum,
Sic humili vultu flectit ad yma genu. 1360
Alter vt ille Iacob socios supplantat, et omne
Quo poterit mundi lucra tenere facit.
Absit eum quicquam tamen absque iuuamine docti
Simonis incipere, qui suus actor erit:
Ostia si clausa fuerint, sic intrat ouile,
Ac aliunde suum carpit auarus iter.
De curis anime nil curat, dummodo terre
Curia magnatis sit sibi culta lucris:
Fert sibi nil virtus anime set corporis actus,
Munus non meritum dat sibi ferre statum. 1370
Qui nichil est per se, nec habet quo tendat in altum,
Expedit alterius vt releuetur ope:
Est tamen absurdum, cum quilibet ex alieno
Intumet vlterius quam tumuisse decet.[397]
Littera dum Regis Papales supplicat aures,
Simon et est medius, vngat vt ipse manus,[398]
En ~laicus~ noster fit clericus aptus vt omnes
Simone consultus scandat in orbe gradus.
Hic qui pauper heri fuerat quasi nudus et omni
Laude carens, nec eum patris habebat honor, 1380
Cuius erat tunica vilis, non larga set arta,
Vix sibi que tetigit simplicitate genu,
Hunc polimita modo vestis circumdat, et eius
Alludens pedibus fimbria lambit humum:
Vestis que medium non nouit poplicis olim,
Iam colit hec talos oscula dando pedi.
Si mundi speculum scruteris in huius amictu,
Plurima rectoris cernere vana potes.
Presulis ipse gradum si non dum scandere possit,
Ecce tamen vestes comparat ipse pares. 1390
Cuius erat solus nuper catulus domicellus,
En sequitur totus nunc quasi mundus eum;
Cuius erat baculus nuper palfridus, ad eius
Sellam cum loris subditur altus equs.
Sic viget in curis diues, set moribus expers
Indiget, et vano more gubernat opes.
Compotus in mundi rebus quod fiat habunde
Perstudet, vt domino det sua iura suo:
Computet vt Cristo set de curis animarum,
Turpiter absque lucro fossa talenta latent. 1400
Curia sic Cristi tollit mundana clientem,
Qui venit ad laqueum, dum sitit ipse lucrum.
=Hic loquitur de rectoribus illis, qui ab episcopo licenciati se fingunt ire scolas, vt sub nomine virtutis vicia corporalia frequentent.=
Cap^m. xvii.
Alter adest rector, causam designat et ipse,
Dicit enim sacras quod cupit ire scolas:
Vt vagus astet ibi prece ruffi presul et albi
Annuit, vt dominis quos ~amat ipse nimis~.
Sic rector sibi sub specie virtutis adoptat,
Vt queat in viciis rite studere vagus.
Nil decreta placent sibi nec sacra theologia,
Ars sibi nature sufficit immo sue: 1410
Ipsa magistra docet res plures, discit et ille,
Scribit et in nocte que studet ipse die.
Et propter formam tandem petit ipse cathedram,
Vt sit ad hoc ductus, plura dat ipse prius:
Sic est curatus doctoris sede locatus,
Datque legenda suis mistica iura scolis.
‘Ve soli,’ legimus ex scripturis Salomonis,
Namque virum solum nemo requirit eum:
Qua racione scole mos est, quod quisque studere
Debet cum socia doctus in arte sua. 1420
Ipse deus sociam fecit per secula primam,
Vt iuuet hec hominem, sicque creauit eam:
Masculus in primo factus fuit, atque secundo
Femina, sic vt in hiis det deus esse genus:
Istaque principia discretus rector agenda
Perstudet, et vota prebet in arte pia.
Quis laterisque sui costam quam sentit abesse
Non cuperet, per quam perficeretur homo?
Prima viri costa mulier fuit ipsa creata,
Vult igitur costam rector habere suam. 1430
Nam deus humanam precepit crescere gentem,
Cuius precepto multiplicabit homo:
Sic sibi multiplicat rector, dum semen habundat,
Vt sit mandati non reus ipse dei.
Causas per tales rector probat et raciones,
Quod sibi sint socie, dum stat in arte scole.
Primo materiam conceptus tractat, et illam,
Vt veniat partus, stat repetendo magis;
Sic legit et textum, legit et glosam super illum,
Vt scola discipulis sit patefacta suis: 1440
Verberat ipse regens pro forma sepe scolares,
Vt vigili virga sit vigil ipsa scola.
Quanto formalis magis extat in arte legendo,
Est opus in tanto materiale minus.
Non labor excusat, doceat quin nocte dieque,
Quo sibi dat vacuum sollicitudo caput:
Questio namque sua, quam disputat esse profundam,
Sentit et in casu plura profunda mouet.
Responsalis ei respondet ad omnia, quare,
Nec sinit a logica quicquid abire sua; 1450
Sepeque doctori concluditur, ipseque tantum
Confusus cathedra linquit inesse sua.
Leccio lecta nocet, decies repetita nocebit;
Dum legit inde magis, ~plus sibi sensus hebes est~.[399]
Et sic ars nostrum curatum reddit inertem,
De longo studio fert nichil ipse domum:
Stultus ibi venit, set stulcior inde redibit,
Dum repetendo scolis sit magis ipse frequens.
Hec est illa scola, studet in qua clerus, vt yma
Nature iura scribat in arte sua: 1460
Practica discipulo bene conuenit atque magistro,
Vt speculatiuum construat ipse suum.
Hec est illa scola super omnes labe colenda,
Qua socius sociam ~gaudet~ habere suam:
Attamen illa scola, dum sit socie sociata,
Fine dabit socium plangere gesta reum.
Sic scola cum socia confirmat in arte scolarem,
Fiet quod laicus, quando magister erit.
Heu! grauis est socia, grauis est scola iuncta sodali,
Ista vorat corpus, illaque tollit opes: 1470
Est inhonesta deo res, et mirabile plebi,
Quando magister erit atque ribaldus idem.
Ecclesia sponsa nuda, vestitur amica;
Sponsa relicta perit, altera cara viget:
Sic desponsata clamare fide sibi fracta
Nunc venit ecclesia iura petendo sua.
Set quia lux periit, perit hinc ius, sicque recedit
Curati sponsa stans quasi tota vaga.
Sic rector viciis studium non moribus aptans,
Dat decimam Veneri, que solet esse dei: 1480
Sic sibi consimilem generat curatus, vt artem
Nature solitam compleat ipse suam:
Sic viget in studio laici curatus ad instar
Corporis, vt sexum multiplicare queat:
Sic scola, que morum mater magis esse solebat,
Efficitur viciis stulta nouerca suis.
=Hic loquitur de rectoribus illis, qui in curis residentes, curas tamen negligentes, venacionibus precipue et voluptatibus penitus intendunt.=
Cap^m. xviii.
Tercius est rector, animum qui tendit ad orbem,
In cura residens dum manet ipse domi:
Nuda sue folia cure sine fructibus affert,
Dum sine luce regens stultus obumbrat eam. 1490
Predicat ipse nichil animas saluare, nec egros
Visitat, aut inopes tactus amore iuuat:
Est sibi crassus equs, restatque sciencia macra,
Sella decora que mens feda perornat eum.
Ad latus et cornu sufflans gerit, vnde redundant
Mons, nemus, vnde lepus visa pericla fugit;
Oris in ecclesia set vox sua muta quiescit,
Ne fugat a viciis sordida corda gregis.[400]
Sic canis, ad questum qui clamat in ore fideli,
Certus habebit eo quicquid habere velit; 1500
Set miser, ad portas qui clamat et indiget escis,
Heu! neque mica datur nec liquor vllus ei.
O deus, in quanta talis tibi laude meretur,
Dans alimenta cani, que negat ipse viro!
Vix sibi festa dies sacra vel ieiunia tollunt,
Quin nemus in canibus circuit ipse suis:
Clamor in ore canum, dum vociferantur in vnum,
Est sibi campana, psallitur vnde deo.
Stat sibi missa breuis, deuocio longaque campis,
Quo sibi cantores deputat esse canes: 1510
Sic lepus et vulpis sunt quos magis ipse requirit;
Dum sonat ore deum, stat sibi mente lepus.
Sic agitat vulpis vulpem similis similemque
Querit, dum iuuenem deuorat ipse gregem;
Nam vagus explorat vbi sunt pulchre mulieres
Etatis tenere, pascat vt inde famem:
Talis enim rector mulieribus insidiatur,
More lupi clausas circuientis oues.[401]
Dum videt ipse senem sponsum sponsam iuuenemque,
Tales sub cura visitat ipse sua; 1520
Suplet ibi rector regimen sponsi, que decore
Persoluit sponse debita iura sue.
Sic capit in cura rector sibi corpora pulcra,
Et fedas animas linquit abire vagas.
=Hic loquitur de rectoribus in curis residentibus, qui tamen curas animarum omittentes, quasi seculi mercatores singula temporalia de die in diem ementes et vendentes, mundi diuicias adquirunt.=
Cap^m. xix.
Quartus adhuc rector curam residendo sinistrat,
Ipseque mercator circuit omne genus.
Est sibi missa: forum meditatur et inde tabernam,
Ad socii dampnum dum petit ipse lucrum.
Ecclesie meritum perdit, lucratur et aurum;
Vt teneat mundum, deserit ipse deum. 1530
Computat ipse diem cassam, qua vel sibi lucrum,
Corporis aut luxum non capit ipse nouum:
Est et auaricia sibi custos, sic vt in illis[402]
Partem diuiciis pauper habere nequit.
Masculus in nullo casu partitur egenus,
Dupplice nam claui cista resistit ei;
Set pietas aliter se continet ad mulierem,
Vt iubet ipsa Venus, est ibi larga manus.
Expansis genibus expanditur aurea cista;
Femina si veniat, dat sibi clauis iter: 1540
Durior est ferro, quem nullus mollificabit,[403]
Vincit feminea set caro mollis eum.
Dans ita quid pro quo merces mercede locabit
Rector, in impropriis dum vacat ipse lucris.
Omne quod vna manus sibi congregat, altera spergit,
Dum sua dat cribro balsama stultus homo:
Stultaque sic stultum predat, quod fine dierum
Nil nisi sit rasa barba manebit ei.
O si curatis nati succedere possent,
Ecclesie titulo ferreque iura patrum, 1550
Tunc sibi Romipetas, mortis quibus est aliene
Spes, nichil aut modicum posse valere puto.[404]
Talis in ecclesia nunc est deuocio mota
Curatis nostris: iudicet inde deus.
=Postquam[405] dictum est de errore illorum qui in ecclesia beneficiati existunt, iam[406] dicendum est de presbiteris stipendiariis; de talibus saltem, qui non propter mundiciam et ordinis honestatem, set propter mundi ocia, gradum presbiteratus appetunt et assumunt.=
Cap^m. xx.
Si de presbiteris dicam qui sunt sine curis,
Hos viciis aliis cernimus esse pares.
Si tamen ecclesiam non optinet iste sacerdos,
Annua servicia sunt velut ecclesia:
Plus quam tres dudum nunc exigit vnus habendum,
Strictus auaricia plus cupit ipse quia. 1560
Hos velut artifices cerno peditare per vrbes,
Conductos precio sicut asella foro.
Dignus mercede tamen est operarius omnis,
Iuxta condignum quod labor ille petit:
Set tamen vt vendat nulli diuina licebit,
Sic poterit vendi missa nec vlla tibi.
Credimus vt sancta Cristus sacratus in ara
Non plus vult vendi venditus ipse semel.
Se sine dat precio, dare qui iussit sacra gratis:
Presbiter, ergo tibi quid petis inde lucri? 1570
Cum tibi vestitus, aptus fuerit quoque victus,
Vnde deo viuas, cur tibi plura petis?
Si tibi plus superest de lucro, nil tibi prodest,
Nam male quesitum nescit habere modum.
Aut Romam perges mercatum Simonis auro,
Qui te promotum reddet, et inde tuum
Argentum tollet collectum per prius, et sic
Quod tibi missa dedit Simon habere petit;
Aut meretrix bursam, te luxuriante, repletam
Sugget, et in vacuam quam cito reddet eam. 1580
Quod dedit ecclesia tollit meretrix que taberna:
Hec tria dum iungunt, turpia plura gerunt.
Hec ita cum videam, mundi noua monstra putarem,
Si foret hoc raro quod speculamur eo;
Set quia cotidie potero predicta videre,
Sepe michi visa nil modo miror ea.
Mergulus inmergit fluuio sua membra frequenter,
Et longas gignit in latitando moras;
Isteque signat eos quos carnis fluxa voluptas
Funditus exercet et retinendo premit. 1590
Est apud antiquos ‘hic et hec’ dixisse ‘sacerdos,’
Dicere sic et nos possumus ‘has et eos:’
Hii modo namque sua mundum replent genitura;
Si pietas sit ibi, sunt modo valde pii.
Nox et amor, vinum, nullum moderabile suadent,
Que tria presbiteris sunt modo nota satis.
Stat breuis ordo precum, dum postulat ipse vicissim
Oscula per longas iungere pressa moras,
‘O sacer,’ hec dicens, ‘quam longum tempus ad illud
Vt tua sint collo brachia nexa meo?’ 1600
Qui vult vxorem seruare sibi modo castam,
Et mundas cameras querit habere suas,
Longius a camera sit presbiter atque columba,
Stercora fundit ea, fundit et ipse stupra.
Sobrius a mensa, de lecto siue pudicus
Consurgit raro presbiter ipse deo:
Cantat in excelsis sua vox agitata tabernis,
Est set in ecclesiis vox ta~citurna~ nimis:
Doctus et a vino colit ipse lupanar, et illuc
Exorando diu flectit vtrumque genu. 1610
Sic vetus expurgat fermentum, dum noua spergit,
Non tamen vt Paulus iusserat ipse prius:
Sic altare Baal modo thurificare sacerdos
Vult, per quem viui feda fit ara dei.
Sufficit vna michi mulier, bis sex tamen ipsi,
Vt iuueni gallo, cerno subire modo.
Sic sacra presbiteri celebrant solempnia Bachi,[407]
Ebrietasque magis sanctificatur eis.
Gentilis ritus vetus incipit esse modernus,
Talibus et Cristi lex perit ipsa quasi: 1620
Sic modo templorum cultores suntque deorum,
Plus in honore quibus stat dea summa Venus.
=Hic loquitur de consueta presbiterorum voluptate, et qualiter hii stipendia plebis ex conuencione sumentes, indeuote pro mortuis orando non se debite ad suffragia mortuorum exonerant.=
Cap^m. xxi.
Ignis edax terram vorat et nascencia terre;
Quo furit illius impetus, omne terit;
Sic et in incastis exemplis presbiterorum
Indoctis laicis feda libido nocet.
Nil commune gerunt luxus sibi cum racione,
Corporeos sensus quinque libido cremat:
Quos talis maculat nota talis pena sequetur,
Illorum pene sulphur et ignis erunt. 1630
Consuetudo tamen solet attenuare pudorem,
Reddit et audacem quem mora longa trahit.
Non peccare putant quod sepius oscula iungant,
Oscula nam pacis signa parare solent;
Estque parare piam pacem meritoria causa,
Nec sine pace diu stat pietatis amor:
Sic in presbiteris amor est de pace creatus,
Oscula nam solito more frequenter agunt.
Altera natura solitus reputabitur vsus,
Vsus et a longo tempore iura parit; 1640
Immoque nature si nos de iure loquamur,
Hoc in presbiteris splendet vbique magis:[408]
Et si sub forma tali sint iura creanda,
Legis quod vires longior vsus habet,
Tunc puto presbiteros ex vsu condere leges,
Oscula dum crebro dant in amore suo.
~Ecclesie~ gremium notat ordo presbiterorum,
Quo debent animas rite fouere bonas;
Quomodo set proprias qui non curant, alienas
Curabunt? non est hoc racionis opus. 1650
Nescio quid meriti poterunt tales michi ferre,
Qui sibi nil proprie commoditatis habent:
Nam peccatores scitur quod non deus audit,
Est inhonesta deo laus set ab ore mali:
Indeuota deo qui verba precancia confert,
Iudicii proprii dampna futura petit.
Qui dampnum causat, hic dampna dedisse videtur,
Ledit qui patitur que reuocare potest:
Infligit mortem languenti, qui valet illam
Nec vult auferre, set sinit esse malum: 1660
Presul qui laicos, cum non sint ordine digni,
Ordinat ad sacra, scandala plura mouet.
Tales si quis emit lucro, frustrabitur inde,
Aut si perdet in hiis scit magis ipse deus.
Hoc scio, quod panem qui fregerit esurienti,
Cuius debilitas est sine fraude patens,
Qui nudos operit, infirmos visitat, illi
Debentur merita pro bonitate sua:
Set qui sunt fortes, vanaque sub ordinis vmbra
Conspirant requiem quam sibi mundus habet, 1670
Errat eos presul sacrans, et quosque locando
Tales de merito perdere dona puto.
=Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici, luxurie presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens castigantes grauiter affligunt.=
Cap^m. xxii.
Hoc dicit clerus, quod, quamuis crimine plenus
Sit, non est laici ponere crimen ei;
Alter et alterius cleri peccata fauore
Excusat, quod in hiis stat sine lege reus.
Non accusari vult a laicis, tamen illos
Accusat, que sibi libera frena petit.
Libera sunt ideo peccata placencia clero,
Sit nisi quod laici iura ferantur ibi. 1680
Presbiter insipiens populum facit insipientem,
Et mala multa parit qui bona pauca sapit:
Clerus lege carens populum dat lege carentem,
Sic parat et causam presbiter ipse suam:
Nam quia lege caret laicus, sine lege ~manentem~
Ignorat clerum, quem videt esse reum.
Si foret et sapiens clerus, sapiencia plebis
Staret, vt in lege perstet vterque simul;
Set quia iam fatui patet insipiencia cleri,
Despicitur vita desipientis ita. 1690
Pluribus exemplis natura iuuat racionem,
Doccius vnde suum iudiciale regat.
Hinc est quod latitans bubo lucis iubar odit,
Escam vestigat nocte, veretur aues:
In quam forte greges auium si lumina figant,[409]
Conclamando volant et laniando secant.
Presbiteros notat iste reos, qui corpore fedi
Que sunt luxurie feda latenter agunt;
Hos laici quasi lucis aues restringere querunt,
Zelo succensi legis, amore dei. 1700
Preuaricatus enim Iudas non amplius inde
Seruorum Cristi dignus honore fuit.
Dum iuga luxurie supportat presbiter, ipsum
Si pungant laici, computet ~inde sibi~.
Iusto iudicio lex vult, quod iuris abusor
Amittat vicio quod sibi iura dabant.
Ecclesie fratres in Cristo nos sumus omnes,
Semper et alterius indiget alter ope:
Lex tamen hoc dicit, frater quod si tuus erret,
Corripe, sic et eum fac reuenire deo: 1710
Si te non audit, dic ecclesie, set et illam
Si non audire vult, nec adheret ei,
Amplius ille tibi velut Ethnicus est reputandus,
Quo sibi de culpa parcere nullus habet.
Presbiter ergo suis assistens cotidianis
Peccatis nullo debet honore frui:
Non erit exemptus, nam qui neque iura veretur,
Non est iusticie quod quis honoret eum:
Qui contra legem vetitis presumpserit vti,
Debet concessis lege carere bonis. 1720
Omne quod occultum latet, vlteriore patebit
Fine, nec excusat ordo vel ille status.
Dic, sibi quid valuit tunc excusacio ficta,
Dum foliis fici se male texit Adam?
Quid valet aut, culpam carnis si presbiter vmbra
Contegat ipse sui fultus honore status?
=Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri dicunt, qualiter ipsi in carnis luxuriam committendo non grauius hominibus laicis deum offendunt.=
Cap^m xxiii.
Dicunt presbiteri, non te peccant magis ipsi,
Dum carnis vicio fit sua victa caro:
Sicut sunt alii fragili de carne creati,
Dicit quod membra sic habet ipse sua. 1730
‘Sum velut alter homo,’ dicit ‘cur tunc mulieres,
Sicut habent alii, non retinebo michi?’
Argumenta sui sic criminis ipse refingit,
Liber et est vicio, dicit, vt alter homo.
Hec tamen, vt credo, fingit contraria vero,
Nam magis est sanctus omnibus ille status.
Ex improuiso sumi reliqus valet ordo,
Quo minor est culpa, si cadat inde rea;
Assumi subito set presbiteri sacer ordo
Non valet, immo suas spectat habere vices. 1740
Nam per quinque gradus scandit prius, estque probatus,
Quolibet vnde suum preuidet ipse statum:
Omnis et inde gradus a presule sanctificatus
Est et non alio, sanccior vt sit eo.
Per caput atque manus est crismate presbiter vnctus,
Vt sit ob hoc aliis dignus in orbe magis;
Accipiensque iugum votum vouet ammodo castum,[410]
Quo faciat munda mundior acta sua:
Et quia preuisa sic vota facit, puto culpa,
Dum facit econtra, fert grauiora mala: 1750
Qui daret exemplum virtutis et est viciosus,
Errat plus ducto ductor in ore meo.
Hiis circumspectis michi sic per singula causis,
Estimo presbiteros te magis esse reos.
Se licet excuset fingens sibi verba sacerdos,
Nulla sue mentis interiora iuuat;
Inmemor immo sacri quem ceperat ordinis, vltro
Scandala sic facti querit in orbe sui.
Non puto presbitero sutorem quod status vnit,
Culpa nec in simili lance coequat eos:[411] 1760
Presbiter et laicus non sunt Bercarius vnum,
Nec scelus in simili condicione grauat.
Castum se vouit sibi cum fuit vncta corona,
Stringitur et voto quis~que~ fidelis homo.
Non foret hic tanti mercede locatus honoris,
Sit nisi quod maius inde subiret onus:
Nam nequit hoc facere rex est qui maior in orbe,
Quod minor in Cristo presbiter ipse potest:
Sic, quia de iure reliquis prefertur honore,
Ledit eum grauius crimine iuris onus. 1770
Heu! quod iniqua manus mulierum feda pudendis
Debet in altari tangere sacra dei!
Qui corpus domini tractabit, et est meretrici
Turpiter attractus, Cristus abhorret opus.
Qui fierent Cristi serui, sunt dumque ministri
Demonis, heu! nostram quis reparabit opem?
=Hic describit qualiter omnia et singula que sacerdocii concernunt officium magne virtutis misteria designant: et primo dicet de vestibus sacerdotalibus ex vtraque lege competenter dispositis.=
Cap^m. xxiiii.
O bene si penset que sunt sibi iura sacerdos,
Quid sit honor, quid onus, quid vel honoris opus,
Singula qui iuste sibi ponderat, instat et eque,
Res est mira nimis, si male gestet onus. 1780
Omne quod ille status sibi vendicat esse beatum
Cernitur, vt sancti sint magis inde viri.
Non est tam modicum quod misse spectat ad vsum,
Lege sacerdotum quin decet esse sacrum.
Ornatus varii, quibus vtitur ipse sacerdos,
Virtutis varie mistica signa gerunt.
Poderis est vestis, aliter que dicitur alba,
Presbiteri corpus que tegit vsque pedes:
Vt foris est albus, fieret sic albior intus
Presbiter, vt mores gestet in orbe bonos. 1790
Cinctus ephot Samuel domini studet esse minister,
Cui paruam tunicam texuit Anna parens:
In tunica tenui fidei doctrina notatur,
Qua tenues animos gracia mater alit:
Ex lino factum per ephot signatur honestas
Carnis, quam mundam presbiter ipse geret.
Balteus est eciam, tunicam qui stringit honeste,
Ne femur in luxu facta pudenda sciat:
Fert humerale decens, vt nostras presbiter egras
Confortans animas ad meliora ferat: 1800
Et ligat in summo sapiens capitale sacerdos,
Vt capitis sensus non sinat ire vagos.
Infula vestit eum circumdata, que nitet auro,
Quod virtute sua cuncta metalla regit;
Splendet et in simili forma virtute sacerdos,
Si bene conseruet ordinis ipse statum:
Aurum veste gerit sanctus, cum splendet in illo
Pre reliquis rutilans clara sophia dei.
Ne tunice leuiter possit ruptura minari,
Nobilis in giro texilis ora micat: 1810
Se nec et ipse bonus disrumpat in orbe sacerdos,
Ne pateat rima criminis vlla sui.
Hac se mundicia precinctus presbiter ornat,
Vt totus mundus munera munda sacret.
Aron et electis vestes texuntur, vt horum[412]
Quisque sacerdotis possit honore frui:
Sic modo presbiteri, seu summi siue minores,
Efficiunt Cristi corpus idemque sacrant.
Nam nos cum vinum panemque sacramus in ara,
Hoc verus sanguis vna fit atque caro: 1820
Qui Cristi carnem matris confecit in aluo,
Corpus in altari conficit ille sacrum.
Quadra fit altaris species, vt quatuor orbis
Partibus ecclesie sit solidata fides.
Vestibus ornatus qui sic et moribus extat
Dignus, non aliter, presbiterandus erit.
Quos tante vestes, quos gloria tanta perornat,
Sint magis vt sancti causa requirit eos:
Dedecus ecclesie presul qui talia prestat
Presbiteris laicis, iure negante, parit. 1830
Quos sinus ecclesie recipit, noscat sinus aptos
Esse deo, reliquos euomat ipsa foris.
=Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege altari debita fuerunt in figura ad exemplum nunc noue legis presbiterorum: dicit vlterius qualiter ex vtraque lege sacrificantes altari debent esse sine macula.=
Cap^m. xxv.
Lex vetus instituit animalia, de quibus olim
Immolat altari plebs holocausta deo;
Semper et ex omni mactato sic animali
Debita presbitero porcio certa fuit.
Hoc tamen ad Cristi legem latitante figura
Presbiteris nostris mistica iura notat.
Illa sacerdoti que spectat pars holocausti,
Curatis nostris est memoranda satis: 1840
Heeque sacerdotis sunt partes, pectus et armus
Diuisus dexter, lege iubente sacra.
Pectus doctrine locus est, nam quisque sacerdos
Debet subiectos recta docere suos:
Forcior est armus dexter, signatque quod eius
Actus sit fortis, nulla sinistra gerens:
Armus diuisus docet vt viuendo sacerdos
Excedat populum, nil populare gerens.
Non est tam modicum quid in ordine presbiterorum,
Grande ministerii quin sibi pondus habet; 1850
Nam lex iuncta vetus cum lege noua manifestant
Vndique presbiteros quod decet esse sacros.
Petrus in Aurora que scribam scripsit, et ille
Testis in hac causa verus et auctor erit.
Lex vetus ista iubet, noua que confirmat, vt omnis
Sacrificans aris inmaculatus erit;
Absque sui macula sit corporis actus et eius,
Displicet vnde deo, feda nec vlla gerat:
Non habeat maculam, nec sit mixtura reatus,
Ne purum maculet accio praua bonum. 1860
Que tamen hee macule dicuntur in ordine dicam,
Presbiter vt lector sit magis inde memor.
Dicitur hic cecus, qui mundi puluere plenus[413]
Ad lumen vite carpere nescit iter:
Est lippus, cuius mens ingenio micat intus,
Set carnale tamen eius opacat opus:
Albugo cecat oculos, et denotat illum
Qui tumet, ascribens candida facta sibi:
Est paruo naso qui nec discernere parua
Sufficit, et quod agit perficit absque sale: 1870
Est nimio naso, qui non intelligit illud
Quod legit, et doctum se tamen ipse facit:
Est torto naso, qui dulce fatetur amarum,
Et sanctos actus iudicat esse malos:
Est claudus, qui nouit iter, set currere tardus
Heret in hoc mundo, carne ligante pedem:
Fractus pes et fracta manus reputatur in illo,
Qui claudo peior tardat ad omne bonum:
Hic est gibbosus, quem mundi sarcina curuat,
Lumina nec cordis summa videre sinit: 1880
Corporis in scabie succensa libido notatur,
Que corrupta suo crimine plura facit.
Predictis viciis si quis se senciat egrum,
Lex iubet vt panem non sacret ille deo.
Oza manus tendens accessit vt erigat archam,
Set nimis audacem mors fuit vlta manum:
Hinc ideo dicunt meruisse necem, quia nocte
Transacta cohitu coniugis vsus erat.
Declaratur in hoc, quod qui pollutus ad aram
Accedat, mortis vulnere dignus erit:[414] 1890
Experimenta docent, quod ab hoc detergere sordes
Feda manus nescit, dum tenet illa lutum.
Presbiter est dictus prebens aliis iter, et si
Erret, tunc errant ducere quosque putat.
Dans sacra siue docens, notat ista loquela, sacerdos
Si malus est, alii sunt magis inde mali.
Non sine stat cura quicumque professus in huius
Ordinis est opere, si bene seruet opus:
Ergo prius videas qui scandere vis, et in illum
Si scandas, facias que iubet ordo tuus: 1900
Non solum faciem, mores set confer et artes,
Proficias curis ex quibus ipse tuis.
=Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum, et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter presbiteris conueniunt: dicit vlterius quod presbiteri a bonis non debent esse operibus ociosi.=[415]
Cap^m. xxvi.
Quam prius assumat, matura requiritur etas,
Presbiter officium, plenus vt ipse regat:
Nam flos etatis temptanti congruit hosti;
Carnis et etatis feruet vterque calor:
Iam quos vexat ad huc tenere lasciuia carnis[416]
Improba, pastores non decet esse gregis.
Vt regnare deo possint, sibi rasa corona
Restat, et vt facta nobiliora gerant. 1910
Radices non extirpat rasura pilorum,
Set rasi crescunt multiplicando magis:
Sic licet expellas omnes de pectore motus,
Non tamen hec penitus cuncta fugare potes:
Non ita rasus eris, quin semper habet caro pugnam;[417]
Intus habes cum quo prelia semper agas.
Si quando mundum fugias, a puluere mundi
Perfecte purus non potes esse tamen:
Nam, licet eniteas summis virtutibus, omnes
Ex animo culpas non resecare vales. 1920
Fit tamen ex minimis hec quam retines tibi culpa,
Ne tua mens tumeat, dum bona multa geris:[418]
Ex tali culpa tibi soluitur ergo tributum,
Vt tua mens paueat labe remorsa breui.
Sepe cadit iustus, fragilis quia vir manet omnis,
Ne nimis exaltet gloria vana virum:
Qui leuiter cecidit, vt surgat forcius, ille
Casum felicem suscipit ante deum.
Lux estis mundi, set non penitus sine fumo,
Nam sine peccato viuere nullus habet: 1930
Sepe boni fructus post temptamenta sequntur,
Mercedemque suam prelia carnis habent.
Vtile nempe foret seuas extinguere flammas,
Et sanum vicii pectus habere tuum:
Ne videant oculi per quod temptentur, et aures
Obtura, vicii ne sonus intret ibi.
Tucius est aptumque magis discedere pace,
Ponere quam bellum, vincere quale nequis:
Integer est melior nitidus gladiator in armis,
Quam cum tela suo sanguine tincta madent: 1940
Inque dei missis nitidus sine labe sacerdos
Victor in hoc placidum fert sibi lucra deum.
Quale sit hoc quod amas celeri circumspice mente,
Et tua lesuro subtrahe colla iugo:
Debet homo sapiens nascentes pellere morbos,
Inueniet tardam ne sibi lentus opem:
Opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi,
Et tuus incipiens ire resistat equs;
Nam mora dat vires, teneras mora conficit vuas,
Et validas segetes quod fuit herba facit. 1950
Si Venus agreditur, tibi sit magis aspera vita,
Flamma recens modica sepe retardat aqua.
Vt corpus redimas, ferrum pacieris et ignem,
Quantum fert anime plus medicina tue.
Ocia si tollas, periere Cupidinis arcus,
Extincteque iacent et sine luce faces.
Vt non delinquas, debes imponere culpe
Frena, vagos gressus, ocia queque fugans.
Presbiteros opere de re sibi que sit honesta,
Aut se de precibus sollicitare decet: 1960
Fecit enim sportas, vt frangeret ocia, Paulus,
Namque vagans aliquo noluit esse modo.
Ex requie cerpit pestis seuissima luxus,[419]
Armiger et fame prodigus hostis honor:
Ex requie sequitur infortunata voluptas,
Pauperies anime, criminis omne nephas.
Luxuriant animi varia sub ymagine moti,
Saltem virtutis dum caro nescit opus:
Vtile nempe dabit deus omne viris operosis,
Debet mercedis pondera ferre labor. 1970
Sollicitudo decet animam discreta, labores
Dum subit, vt vicia carne domare queat:
Sollicitudo iuuat corpus, perquirat vt illa
Victum, quo licitis viuat in orbe modis:
Ocia dumque caro petit et torpet labor exul,
In scelus ex solito more paratur iter.
Demon femineos et molles diligit actus,
Quando viri virtus omne virile negat;
Ocia quippe nocent in talibus absque labore,
Quorum Cristicolis non valet esse salus. 1980
Culpa quidem longe facit esse deo, prope virtus;
Displicet ista deo, placat et illa deum.
=Hic loquitur de presbiterorum dignitate spirituali, et qualiter hii, si bene agant sua officia, plus aliis proficiunt: sinautem, de suis malis exemplis delinquendi magis ministrant occasiones.=
Cap^m. xxvii.
Presbiteri fit magnus honor maiorque potestas,
Si procul a viciis sit pius atque bonus.
Hii sacramenti manibus misteria summi
Tractant, quo verbo fit caro iuncta deo:
Hiique scelus lauacro baptismi tollere sancto
Possunt, quo primus corruit ipse parens:
Hii quoque lege noua celebrant sponsalia nostra,
Et si iura petunt cassaque nulla ferunt: 1990
Hii quoque confessis veniam prestant residiuis,[420]
Errantique viro dant remeare deo:
Hii quoque celestem nobis dant sumere panem,
Post et in extremis vnccio spectat eis:
Hii quoque defunctis debent conferre sepultis,
Inque sua missa reddere vota pia.
Hii sunt sal terre, quo nos condimur in orbe,
Absque sapore suo vix salietur homo.
In sale, quod misit in aquas, Heliseus easdem[421]
Sanat, nec remanet gustus amarus eis: 2000
In sale signatur prudens discrecio iusti,
Vt discretus homo condiat inde suos.
Hii sunt lux mundi, quapropter si tenebrosi
Sint, tunc nos ceci stamus in orbe vagi.
Dans offendiculum ceco quo leditur vllum
Vt deus instituit, hic maledictus erit:
Ceco preponit obstacula, qui maledicta
Peccandi prebet per sua facta viam.
Hii sunt scala Iacob tangens celestia summa,[422]
Plena satis gradibus, vnde patebit iter: 2010
Hii sunt mons sanctus, per quos conscendere debet
Virtutum culmen quisque fidelis homo:
Hii sunt consilium nostrum, via recta superne,
Legis doctores, et noua nostra salus:
Hii claudunt celum populo, reserant et apertum,
Possunt hiique boni subdere cuncta sibi.
‘Crescite,’ dicitur hiis, ‘et multum reddite fructum’;
Pertinet ad mores ista loquela bonos:
Dicitur hiis, ‘Terram replete’; nota tibi dictum:
Plenus in ecclesia fructibus esto bonis. 2020
Ante deum vacuus nemo veniet, quia nullus
Expers virtutis debet adesse deo.
Sic placare deo iustosque reosque sacerdos
Debet, et ad celos fundere thura precum:
Oret ne iustus a iusticia cadat, oret
Vt prauus surgat et mala prima fleat.
O quam res vilis, dum presbiter est vt asellus,
Moribus indoctus, et sine lege rudis!
In numero sunt presbiteri celi quasi stelle,
Vix tamen ex mille si duo luce micant: 2030
Scripta legunt nec scripta sciunt, tonsi tamen ipsi
A vulgo distant, quod satis esse putant.
Sunt tales; et sunt alii quos ardua virtus
Ornat in ecclesia, qui bona multa ferunt.
Emittit coruum Noe, non redit ille; columbam
Emittit, reditum missa columba facit:
Sic et in ecclesia sunt corui suntque columbe,
Sunt cum felle mali, sunt sine felle boni.
Cras primam cantant, cum se conuertere tardant,
Set tollit tales sepe suprema dies: 2040
Tales sunt pigri, quos mundi vincula nectunt,
Nec promissa dei regna sitire volunt.
Ordinis ipse sui qui seruat iura sacerdos,
Rebus et exemplis dogmata sancta docens,
Non honor est tantus, quo non sit in ordine dignus,
Laus sibi nec populi sufficit, immo dei:
In clero fateor, quos approbat ardua virtus,
Illorum merito gracia maior erit.
=Postquam dixit de errore illorum qui inter seculares sacerdocii ministerium sibi assumpserunt, intendit dicere secundum tempus nunc de errore scolarium, qui ecclesie plantule dicuntur.=
Cap^m. xxviii.
Nomine sub cleri cognouimus esse scolares,
Ecclesie plantas quos vocat ipse deus. 2050
Orti diuini bonus extat planta scolaris,
Ecclesie fructus que facit esse bonos.
Qui studet in morum causis et non viciorum,
Qui sibi nec mundum computat, immo deum,
Clericus ipse dei super hoc reputatur, et eius
Principium fine clauditur inde bono.
Summi doctoris virtutum regula iusta
Discipulos dociles de racione fouet:
Qui studiis herent, cor ad alta leuant et in altis
Figunt, hii vera sunt holocausta deo. 2060
Nunc tamen inter eos puto multos esse vocatos,
Electos paucos condicione probos:
Moribus hii dudum studii virtute vacabant,
Nunc viciis studia dant vigilare sua.
Vix pro materia si nunc studet vnus habenda,
Solum set forme sufficit vmbra sue.
Clericus ire scolas animo paciente solebat,
Gloria nunc mundi statque magistra sibi,
Discurrensque vagus potator et accidiosus,
Deditus et veneri, circuit hic et ibi. 2070
Ex planta sterili non fiet fertilis arbor,
Nec faciet fructus arbor iniqua bonos:
Sepe senecta tenet, tenuit quodcumque iuuentus;
Si malus est iuuenis, vix bonus ipse vetus.
Est bona que radix bonitatis germina profert,
De radice mala germinat omne malum.
Quisque suos igitur pueros castiget, vt illa
Virgula non licite mentis agenda fugat:
Qui virtutis habet iuuenis cum flore magistrum,
Discat et ipse pie que probitatis erunt, 2080
Proficiet talis; set quem doctor viciosus
Instruit, hic raro fructificabit homo.
=Hic querit causam que scolarium animos ad ordinem presbiteratus suscipiendum inducit: tres enim causas precipue allegat; tractat eciam de quarta causa, que raro ad presens contingit.=
Cap^m. xxix.
Sunt aliqui, studio modo qui perstant animoso,
Nescio que causa sit tamen inde rea.
Quicquid agant homines, intencio iudicat omnes;
Corde quod interius est capit ipse deus:
Istis prepositis, verum michi pande, scolaris,
Dic que sit studii condita causa tui:
Muniri primo cum te facis ordine sacro,
Cum te principiis presbiterare venis, 2090
O que mente tua fuerit tunc mocio summa,
Hoc vel pro mundi sit vel amore dei?
Aut tu certa tue michi dic primordia cause,
Aut tibi que sapio dicere vera volo.
‘Sunt plures cause, per quas communis in orbe[423]
Est sacer hic ordo carus vt ecce modo:
In prima causa fugio mundana flagella
Legis communis, que dat amara viris:
Vlterius video quod non sudore laboro,
Ocia que quero sic et habere queo: 2100
~Tercia~ causa meum dat vestitum quoque victum;
Sicque meo placito persto quietus ego.
Ex hiis causata mea stat deuocio tota,
Qua poterit cerni rasa corona michi:
Hec est causa scole, ciuilia iura studere
Que facit, et logicam me docet arte suam.
Ipsa scoleque gradus michi dat conscendere summos,
Sic et in ecclesiam scandere quero bonam:
Nam si fama viget, puto quod prebenda vigebit,
Sicque vacare libris est labor ipse leuis. 2110
Sic sacer ordo michi placet, et sic litera cleri
Confert, dum studio pinguia lucra gero.
Nunc causas dixi, constat quibus ordo scolari,
Sic propter mundum me reor esse reum;
Nam michi nil melius, dum sufficit ipsa facultas,
Estimo, quam mundi gaudia ferre michi.’
Est set adhuc causa melior tamen omnibus, illa
Qua scola discipulum gaudet habere bonum.
Hec solet antiquis, non nostris stare diebus,
Que de virtute concipit acta scole. 2120
Nuper erant mundi qui contempsere beati
Pompas, et summum concupiere bonum;
Et quia scire scolas acuit mentes fore sanctas,
Scripture studiis se tribuere piis.
Non hos ambicio, non hos amor vrget habendi,
Set studio mores conuenienter eunt:
Hii contemplantes celum terrena negabant,
Causa voluptatis nulla remouit eos:
Hii neque serviciis optabant regis inesse,
Nec foris in plebe nomen habere Rabi: 2130
Hos neque precellens superabat comptus inanis
Nec vini luxus, nec mulieris amor:
Moribus experti dederant exempla futuris,
Que sibi discipulus debet habere scolis.
Nunc tamen in ~vicium virtus conuertitur, et~ que
Nuper erant mores turpia plura gerunt:
Que modo scripta dei dicunt se discere laudi,
In laudem mundi vertit auarus honor.
O res mira nimis! legit et studet ipse scolaris
Mores, dum vicia sunt magis acta sua: 2140
Sic quia stat cecus morum sine lumine clerus,
Erramus laici nos sine luce vagi.
FOOTNOTES:
[340] _Heading_ Hic incipit exquo L Incipit prologus libri tercii _om._ L
[341] 9 set et S (et _in later hand_)
[342] 13 vulgus] p_o_p_u_lus (_ras._) C
[343] 16 Vt sit D Sit sic L
[344] 46 conciliumq_ue_ H
[345] 58 malo C
[346] 69 pot_er_untq_ue_ C
[347] 90 Quodq_ue_ prius D Quod p_ri_us L
[348] _In place of_ Incipit &c., L _has here the four lines_ ‘Ad mundum mitto,’ _with picture below: see p._ 19.
[349] 4* exempla D humus] mundus DL
[350] 18* eum] ei D eni_m_ L
[351] 22* ille CD ipse HGEL
[352] 27* pot_er_int D
[353] 1** regentes H₂
[354] 4** mundit T
[355] 24** ipse] ille H₂
[356] 58 periat HCGL
[357] 81 Marcenarius G m_er_cennarius E
[358] 86 Glebas D
[359] 141 ip_s_eq_ue_ D
[360] 176 ouis CEHGDLH₂ onus ST
[361] 193 possint D
[362] _Heading_ Hic loquitur quomodo de legibus positiuis quasi cotidie noua instituuntur nobis peccata, quibus tamen priusquam fiant prelati propter lucrum dispensant, et ea fieri libere propter aurum permittunt LTH₂ (Hic quom_odo_ diligentib_us_ positiuis ... p_ri_us fiant &c. L liberi LT)
[363] 229 numq_uam_ L vnq_ua_m D
[364] 258 iugum] suum C
[365] 273 Dum S Cum CEHDL
[366] 300 gerarchiam SHT Ierarchiam CL ierarchiam ED
[367] _Heading_ 2 dicit_ur_ tamen nunc D dicit_ur_ t_ame_n L
[368] 351 vinximus SDL vincimus CEHG
[369] 375 ff. _marginal note om._ ELTH₂L₂
[370] 375 _margin_ hic _om._ S
[371] _margin_ in guerris S guerris CHGD
[372] 380 _margin_ spoliantes S _om._ CHGD
[373] 379 neq_ue_ C
[374] 401 reperare S reparare CED
[375] 454 cotinuatq_ue_ H
[376] 462 saruat H
[377] _Heading_ deuincant EL deuincat SCHD
[378] 516 Solennes CEL Solemnes D
[379] 536 Hec DL
[380] 546 sit CE
[381] 561 _No paragraph_ S
[382] Cap. ix _Heading_ 2 nec decet CEDL
[383] 579 sceptrum C
[384] 595 tetram CEH terram SGDL
[385] 617 _No paragr._ CE
[386] 633 sunt vmbra velud (velut) fugitiua CEG sunt fugitiua velut vmbra L
[387] 641 piper vrtice _om._ D (_blank_)
[388] 685 Ne C
[389] _Heading_ 2 incontrarium S
[390] 840 lucri] dei EHT
[391] 934 ruet CH
[392] 989 sit] sic S
[393] 1124 Et CEGDL Est SHTH₂
[394] 1149 subectos S
[395] 1214 ad hec CEHGDTH₂ ad hoc L et hec S
[396] 1265 fallit S
[397] 1374 timuisse EHL
[398] 1376 vngat vt D vngat et SCEHGL
[399] 1454 plus sibi sensus hebes est SGDL fit sibi sensus hebes CEHTH₂
[400] 1498 Nec CE
[401] 1518 circueu_n_tis C
[402] 1533 Est et S Est sed (set) CEHGL Est _set et_ D
[403] 1541 Durior CEHGDLT Durius S
[404] 1552 modicicum S
[405] _Heading_ 1 Qostq_ua_m S
[406] 2 iam _om._ S
[407] 1617 solennia CEDL
[408] 1642 Hoc S Hec CEHGDL
[409] 1695 si CEHGDLTH₂ sua S
[410] 1747 vouet CEHGT vouit SDLH₂
[411] 1760 n_e_c i_n_ simili conditione grauat (_om._ ll. 1761 f.) C
[412] 1815 Aaron CED
[413] 1863 puluere CEH vulnere SGDL
[414] 1890 Accedat SL Accedit CEHGD
[415] _Heading_ 5 f. a bonis non debent operibus esse CE a bonis op_er_ib_us_ no_n_ debe_n_t esse L a bonis op_er_ibus non esse D
[416] 1907 ad huc SGT adhuc CEHDL
[417] 1915 pugnam CEHL pu_n_gnam SGT pingua_m_ D
[418] 1922 Nec C timeat EDL
[419] 1963 serpit CE
[420] 1991 residiuis SET recidiuis CHDL
[421] 1999 Helizeus C Helyseus EL
[422] 2009 _No paragr._ S
[423] 2095 _No paragr._ S
=Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum: et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.=
=Incipit liber Quartus.=
Cap^m. i.
Sunt et Claustrales diuerse condicionis,
De quibus vt sapio scribere pauca volo.
Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat,
Quosdam pauperies, set similata nimis.
Est bona religio de se, set religionem
Qui fallunt, tales dicimus esse malos:
Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos,
Quos mundanus amor nescit habere reos;
Quique manus aratro mittunt nec respicientes
Retro, viros sanctos ordo notabit eos. 10
Est deus in monachis, sunt et commercia celi
Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt.
Cum quis amare duo pariter contraria sumit,
Alterius vires subtrahit alter amor:[424]
Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra
Ordinis, et mundi crimina subtus agunt,
Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis
Leditur, immo suum quisque reportet onus.
Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora
Que michi vox populi contulit, illa loquar. 20
Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit,
Quidam, quos nullis moribus ordo ligat;
Nam possessores aliqui sic ocia querunt
Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati:
Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant,
Pellicibus calidis frigus et omne fugant:
Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis,
Nec vox rauca cipho concinit alta choro.
Deuoret in mensa talis nisi fercula plura,
Euacuet plures potibus atque ciphos, 30
Tunc infirmari se credit, et hinc recreari
Postulat, et ludis sic vacat ipse suis.
Est nam vix fessus a potibus ille professus,
Sic cupit in vino dompnus adesse deo:
Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres,
Dant simul ista duo claustra relicta modo.
Si celum poterit calefacta veste lucrari,
Et gula cum superis possit habere locum,
Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque
Conciuis Petri stabit in arce poli. 40
=Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.=
Comments
Log in to leave a comment.
The complete works of John Gower, volume 4Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (6)
0%31 min left in chapter