Chapter III
Vela Neritii ducis Et uagas pelago rates Eurus appulit insulae, Pulchra qua residens dea Solis edita semine 5 Miscet hospitibus nouis Tacta carmine pocula. Quos ut in uarios modos Vertit herbipotens manus, Hunc apri facies tegit, 10 Ille Marmaricus leo Dente crescit et unguibus. Hic lupis nuper additus, Flere dum parat, ululat. Ille tigris ut Indica 15 Tecta mitis obambulat. Sed licet uariis malis Numen Arcadis alitis Obsitum miserans ducem Peste soluerit hospitis, 20 Iam tamen mala remiges Ore pocula traxerant, Iam sues Cerealia Glande pabula uerterant Et nihil manet integrum 25 Voce corpore perditis. Sola mens stabilis super Monstra quae patitur gemit. O leuem nimium manum Nec potentia gramina, 30 Membra quae ualeant licet, Corda uertere non ualent! Intus est hominum uigor Arce conditus abdita. Haec uenena potentius 35 Detrahunt hominem sibi Dira quae penitus meant Nec nocentia corpori Mentis uulnere saeuiunt."
Comments
Log in to leave a comment.
The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyChapter III
0%1 min left in chapter