Chapter IV
Quondam porticus attulit Obscuros nimium senes Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, 5 Vt quondam celeri stilo Mos est aequore paginae, Quae nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis uigens 10 Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens iacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi uicem Rerum reddit imagines, 15 Vnde haec sic animis uiget Cernens omnia notio? Quae uis singula perspicit Aut quae cognita diuidit? Quae diuisa recolligit 20 Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Veris falsa redarguit? 25 Haec est efficiens magis Longe causa potentior Quam quae materiae modo Impressas patitur notas. Praecedit tamen excitans 30 Ac uires animi mouens Viuo in corpore passio. Cum uel lux oculos ferit Vel uox auribus instrepit, Tum mentis uigor excitus 35 Quas intus species tenet Ad motus similes uocans Notis applicat exteris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines. 40
Comments
Log in to leave a comment.
The Theological Tractates and The Consolation of PhilosophyChapter IV
0%1 min left in chapter