Skip to content

Chapter III: Book X: 160 (2)

Text size

=7.= Interim eō tempore Sulla etiam Dardanōs, Scordiscōs,
Dalmatās et Maedōs partim vīcit, aliōs in fidem accēpit.
Sed cum lēgātī ā rēge Mithradāte, quī pācem petēbant,
vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respōndit, nisi 20
rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad rēgnum suum redisset.
Posteā tamen ad conloquium ambō vēnērunt. Pāx inter eōs
ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō
perīculum nōn habēret. Nam dum Sulla in Achaeā atque
Asiā Mithradātēn vincit,[113] Marius, quī fugātus erat, et 25
Cornēlius Cinna, ūnus ex cōnsulibus, bellum in Ītaliā
50 reparāvērunt et ingressī urbem Rōmam nōbilissimōs ē senātū et
cōnsulārēs virōs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt, ipsīus
Sullae domō ēversā fīliōs et uxōrem ad fugam compulērunt.
Ūniversus reliquus senātus ex urbe fugiēns ad Sullam in
Graeciam vēnit, orāns ut patriae subvenīret. Ille in 5
Ītaliam trāiēcit, bellum cīvīle gestūrus adversus Norbānum
et Scīpiōnem cōnsulēs. Et prīmō proeliō contrā Norbānum
dīmicāvit nōn longē ā Capuā.[114] Tunc sex mīlia ēius cecīdit,
sex mīlia cēpit, CXXIV suōs āmīsit. Inde etiam ad Scīpiōnem
sē convertit et ante proelium tōtum ēius exercitum sine 10
sanguine in dēditiōnem accēpit.

_Battle of Colline Gate, 82 B.C._

=8.= Sed cum Rōmae mūtātī cōnsulēs essent, Marius, Marī
fīlius, ac Papīrius Carbō cōnsulātum accēpissent, Sulla
contrā Marium iūniōrem dīmicāvit et XV mīlibus ēius occīsīs
CCCC dē suīs perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. 15
Marium, Marī fīlium, Praeneste[115] persecūtus obsēdit et ad
mortem compulit. Rūrsus pūgnam gravissimam habuit
contrā Lamponium et Carīnātem, ducēs partis Mariānae, ad
portam Collīnam. LXX mīlia hostium in eō proeliō contrā
Sullam fuisse dīcuntur. XII mīlia sē Sullae dēdidērunt, 20
cēterī in aciē, in castris, in fugā īnsatiābilī īrā victōrum
cōnsūmptī sunt. Cn. quoque Carbō, cōnsul alter, ab Arīminō
ad Siciliam fūgit et ibi per Cn. Pompēium interfectus
est, quem adulēscentem Sulla atque annōs ūnum et vīgintī
nātum cognitā ēius industriā exercitibus praefēcerat, ut 25
secundus ā Sullā habērētur.

=9.= Occīsō ergō Carbōne Siciliam Pompēius recēpit. Trānsgressus
51 inde ad Āfricam Domitium, Mariānae partis ducem,
et Hiardam, rēgem Mauretāniae, quī Domitiō auxilium ferēbat,
occīdit. Post haec Sulla dē Mithradāte ingentī glōriā
triumphāvit. Cn. etiam Pompēius, quod nūllī Rōmānōrum
tribūtum erat, quārtum et vīcēsimum annum agēns dē 5
Āfricā triumphāvit. Hunc fīnem habuērunt duo bella
fūnestissima, Ītalicum, quod et sociāle dictum est, et cīvīle,
quae ambō trācta sunt per annōs decem. Cōnsūmpsērunt
ultrā CL mīlia hominum, virōs cōnsulārēs XXIV, praetōriōs
VII, aedīlīciōs LX, senātōrēs ferē CC. 10

LIBER SEXTUS

FROM THE END OF THE FIRST CIVIL WAR TO THE ASSASSINATION OF
CAESAR, 81-44 B.C.

_War with Sertorius, 78-72 B.C._

=1.= M. Aemiliō Lepidō Q. Catulō cōnsulibus, cum Sulla
rem publicam composuisset, bella nova exārsērunt, ūnum in
Hispāniā, aliud in Pamphȳliā et Ciliciā, tertium in Macedoniā,
quārtum in Dalmatiā. Nam Sertōrius, quī partium
Mariānārum fuerat, timēns fortūnam cēterōrum, quī interēmptī 15
erant, ad bellum commōvit Hispāniās. Missī sunt
contrā eum ducēs Q. Caecilius Metellus, fīlius ēius quī
Iugurtham rēgem vīcit, et L. Domitius praetor. Ā Sertōrī
duce Hirtulēiō Domitius occīsus est. Metellus variō successū
contrā Sertōrium dīmicāvit. Posteā cum impār pūgnae[116] 20
sōlus Metellus putārētur, Cn. Pompēius ad Hispāniās
missus est. Ita duōbus ducibus adversīs Sertōrius fortūnā
variā saepe pūgnāvit. Octāvō demum annō per suōs occīsus
52 est, et fīnis eī bellō datus per Cn. Pompēium adulēscentem
et Q. Metellum Pium atque omnēs prope Hispāniae in
diciōnem populī Rōmānī redāctae.

=2.= Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post cōnsulātum.
Levia proelia habuit contrā variās gentēs, quae Rhodopam 5
prōvinciam incolēbant, atque ibi morbō mortuus est.
Missus eī successor C. Scrībōnius Cūriō post cōnsulātum.
Is Dardanōs vīcit et ūsque ad Dānuvium penetrāvit triumphumque
meruit et intrā triennium bellō fīnem dedit.

_War with the Isaurians, 78 B.C._

=3.= Ad Ciliciam et Pamphȳliam missus est P. Servīlius ex 10
cōnsule, vir strēnuus. Is Ciliciam subēgit, Lyciae urbēs
clārissimās oppūgnāvit et cēpit, in hīs Phasēlida, Olympum,
Cōrycum. Isaurōs quoque aggressus in diciōnem redēgit
atque intrā triennium bellō fīnem dedit. Prīmus omnium
Rōmānōrum[117] in Taurō iter fēcit. Revertēns triumphum 15
accēpit et nōmen Isauricī meruit.

=4.= Ad Īllyricum missus est C. Coscōnius prō cōnsule. Multam
partem Dalmatiae subēgit, Salōnās cēpit et compositō
bellō Rōmam post biennium rediit.

=5.= Īsdem temporibus cōnsul M. Aemilius Lepidus, Catulī 20
conlēga, bellum cīvīle voluit commovēre, intrā ūnam tamen
aestātem mōtus ēius oppressus est. Ita ūnō tempore multī
simul triumphī fuērunt, Metellī ex Hispāniā, Pompēī secundus
ex Hispāniā, Cūriōnis ex Macedoniā, Servīlī ex Isauriā.

_The Third Mithradatic War, 74-63 B.C._

=6.= Annō urbis conditae sexcentēsimō septuāgēsimō sextō 25
L. Liciniō Lūcullō et M. Aurēliō Cottā cōnsulibus mortuus
53 est Nīcomēdēs, rēx Bīthȳniae, et per testāmentum populum
Rōmānum fēcit hērēdem. Mithradātēs pāce ruptā Bīthȳniam
et Asiam rūrsus voluit invādere. Adversus eum
ambō cōnsulēs missī variam habuēre fortūnam. Cotta apud
Chalcēdōna victus ab eō aciē, etiam intrā oppidum coāctus 5
est et obsessus. Sed cum sē inde Mithradātēs Cȳzicum
trānstulisset, ut Cȳzicō captā tōtam Asiam invāderet, Lūcullus
eī, alter cōnsul, occurrit. Ac dum Mithradātēs in obsidiōne
Cȳzicī commorātur, ipse eum ā tergō obsēdit famēque
cōnsūmpsit et multīs proeliīs vīcit, postrēmō Bȳzantium, 10
quae nunc Cōnstantīnopolis est, fugāvit. Nāvālī quoque
proeliō ducēs ēius Lūcullus oppressit. Ita ūnā hieme et
aestāte ā Lūcullō centum ferē mīlia rēgis exstīncta sunt.

_War with the Gladiators, 73-71 B.C._

=7.= Annō urbis Rōmae sexcentēsimō septuāgēsimō octāvō
Macedoniam prōvinciam M. Licinius Lūcullus accēpit, 15
cōnsōbrīnus Lūcullī, quī contrā Mithradātēn bellum gerēbat.
Et in Ītaliā novum bellum subitō commōtum est. Septuāgintā
enim et quattuor gladiātōrēs ducibus Spartacō, Crixō
et Oenomaō effrāctō Capuae ludō fūgērunt et per Ītaliam
vagantēs paene nōn levius bellum in eā, quam Hannibal 20
mōverat, parāvērunt. Nam multīs ducibus et duōbus simul
Rōmānōrum cōnsulibus victīs sexāgintā ferē mīlium armātōrum
exercitum congregāvērunt, victīque sunt in Āpūliā ā
M. Liciniō Crassō prō cōnsule, et post multās calamitātēs
Ītaliae tertiō annō bellō huic est fīnis impositus. 25

=8.= Sexcentēsimō octōgēsimō prīmō annō urbis conditae, P.
Cornēliō Lentulō et Cn. Aufidiō Oreste cōnsulibus, duo tantum
gravia bella in imperiō Rōmānō erant, Mithradāticum
et Macedonicum. Haec duo Lūcullī agēbant, L. Lūcullus
et M. Lūcullus. L. ergō Lūcullus post pūgnam Cȳzicēnam, 30
54 quā vīcerat Mithradātēn, et nāvālem, quā ducēs ēius oppresserat,
persecūtus est eum et receptā Paphlagoniā atque
Bīthȳniā etiam rēgnum ēius invāsit, Sinōpēn et Amīson,
cīvitātēs Pontī nōbilissimās, cēpit. Secundō proeliō apud
Cabīra cīvitātem, quō ingentēs cōpiās ex omnī rēgnō addūxerat 5
Mithradātēs, cum XXX mīlia lēctissima rēgis ā quīnque
mīlibus Rōmānōrum vāstāta essent, Mithradātēs fugātus
est, castra ēius dīrepta. Armenia quoque Minor, quam
tenuerat, eīdem sublāta est. Susceptus tamen est Mithradātēs
post fugam ā Tigrāne, Armeniae rēge, quī tum ingentī 10
glōriā imperābat, Persās saepe vīcerat, Mesopotamiam occupāverat
et Syriam et Phoenīcēs partem.

_Battle of Tigranocerta, 69 B.C._

=9.= Ergō Lūcullus repetēns hostem fugātum etiam rēgnum
Tigrānis ingressus est. Tigrānocertam, cīvitātem Arzanēnae,
nōbilissimam rēgnī Armeniacī, cēpit, ipsum rēgem 15
cum septem mīlibus quīngentīs clībanāriīs et centum mīlibus
sagittāriōrum et armātōrum venientem decem et octō
mīlia mīlitum habēns ita vīcit ut māgnam partem Armeniōrum
dēlēverit. Inde Nisibīn profectus eam quoque
cīvitātem cum rēgis frātre cēpit. Sed hī quōs in Pontō 20
Lūcullus relīquerat cum exercitūs parte, ut regīōnēs victās
et iam Rōmānōrum tuērentur, neglegenter sē et avārē
agentēs occāsiōnem iterum Mithradātī in Pontum inrumpendī[118]
dedērunt, atque ita bellum renovātum est. Lūcullō
parantī captā Nisibī contrā Persās expeditiōnem successor 25
est missus.

=10.= Alter autem Lūcullus, quī Macedoniam administrābat,
Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī
55 proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam,
quod Bessī habitābant, eōdem diē quō aggressus est vīcit,
Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās
suprā Pontum positās cīvitātēs aggressus est. Illīc Apolloniam
ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, 5
Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō
triumphāvērunt, tamen Lūcullus, quī contrā Mithradātēn
pūgnāverat, māiōre glōriā, cum tantōrum rēgnōrum[119] victor
redisset.

=11.= Confectō bellō Macedonicō, manente Mithradāticō, 10
quod recedente Lūcullō rēx conlēctīs auxiliīs reparāverat,
bellum Crēticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus
ingentibus proeliīs intrā triennium omnem prōvinciam
cēpit, appellātusque est Crēticus atque ex īnsulā triumphāvit.
Quō tempore Libya quoque Rōmānō imperiō per 15
testāmentum Appiōnis, quī rēx ēius fuerat, accessit, in quā
inclutae urbēs erant Berenīcē, Ptolemāïs, Cȳrēnē.

_Cn. Pompey takes command, 66 B.C._

=12.= Dum haec geruntur, pīrātae omnia maria īnfestābant
ita ut Rōmānīs tōtō orbe victōribus sōla nāvigātiō tūta nōn
esset. Quārē id bellum Cn. Pompēiō dēcrētum est. Quod 20
intrā paucōs mēnsēs ingentī et fēlicitāte et celeritāte
cōnfēcit. Mox eī dēlātum etiam bellum contrā Mithradātēn et
Tigrānēn. Quō susceptō Mithradātēn in Armeniā Minōre
nocturnō proeliō vīcit, castra dīripuit, quadrāgintā mīlia
ēius occīdit, vīgintī tantum dē exercitū[120] suō perdidit et 25
duōs centuriōnēs. Mithradātēs cum uxōre fūgit et duōbus
comitibus. Neque multō post, cum in suōs saevīret, Pharnacis,
56 fīliī suī, apud mīlitēs sēditiōne ad mortem coāctus
venēnum hausit. Hunc fīnem habuit Mithradātēs. Periit
autem apud Bosporum, vir ingentis industriae[121] cōnsiliīque.
Rēgnāvit annīs sexāgintā, vīxit septuāgintā duōbus, contrā
Rōmānōs bellum habuit annīs quadrāgintā. 5

=13.= Tigrānī deinde Pompēius bellum intulit. Ille sē eī
dēdidit et in castra Pompēī sextō decimō mīliāriō ab Artaxatā
vēnit ac diadēma suum, cum prōcubuisset ad genua
Pompēī, in manibus ipsīus conlocāvit. Quod eī Pompēius
reposuit honōrificēque eum habitum rēgnī tamen parte 10
multāvit et grandī pecūniā. Adēmpta est eī[122] Syria, Phoenīcē,
Sophanēnē; sex mīlia praetereā talentōrum argentī
indicta, quae populō Rōmānō daret, quia bellum sine causā
Rōmānīs commōvisset.[123]

_Pompey subdues Syria and Palestine, 64 B.C._

=14.= Pompēius mox etiam Albānīs bellum intulit et eōrum 15
rēgem Orōdēn ter vīcit, postrēmō per epistulās ac mūnera
rogātus veniam eī ac pācem dedit. Hibēriae quoque rēgem
Artacēn vīcit aciē et in dēditiōnem accēpit. Armeniam
Minōrem Dēiotarō, Galatiae rēgī, dōnāvit, quia socius bellī
Mithradāticī fuerat. Attalō et Pylaemēnī Paphlagoniam 20
reddidit. Aristarchum Colchīs rēgem imposuit. Mox Itūraeōs
et Arabās vīcit. Et cum vēnisset in Syriam, Seleucīam,
vīcīnam Antiochīae[124] cīvitātem, lībertāte[125] dōnāvit,
quod rēgem Tigrānēn nōn recēpisset.[123] Antiochēnsibus
obsidēs reddidit. Aliquantum agrōrum Daphnēnsibus dedit, 25
57 quō lūcus ibi spatiōsior fieret,[126] dēlectātus locī
amoenitāte et aquārum abundantiā. Inde ad Iūdaeam trānsgressus
est, Hierosolyma, caput gentis, tertiō mēnse cēpit XII mīlibus
Iūdaeōrum occīsīs, cēterīs in fidem accēptīs. Hīs gestīs
in Asiam sē recēpit et fīnem antīquissimō bellō dedit. 5

_Cicero Consul. Conspiracy of Catiline, 63 B.C._

=15.= M. Tulliō Cicerōne ōrātōre et C. Antōniō cōnsulibus,
annō ab urbe conditā sexcentēsimō octōgēsimō nōnō, L.
Sergius Catilīna, nōbilissimī generis vir, sed ingeniī
prāvissimī, ad dēlendam patriam[127] coniūrāvit cum quibusdam
clārīs quidem sed audācibus virīs. Ā Cicerōne urbe expulsus 10
est. Sociī ēius dēprehēnsī in carcere strangulātī
sunt. Ab Antōniō, alterō cōnsule, Catilīna ipse victus
proeliō est interfectus.

_Triumphs of Metellus and Pompey, 62 B.C._

=16.= Sexcentēsimō nōnāgēsimō annō urbis conditae D. Iūniō
Sīlānō et L. Mūrēnā cōnsulibus Metellus dē Crētā triumphāvit, 15
Pompēius dē bellō pīrāticō et Mithradāticō. Nūlla
umquam pompa triumphī similis fuit. Ductī sunt ante
ēius currum fīliī Mithradātis, fīlius Tigrānis et Aristobūlus,
rēx Iūdaeōrum; praelāta est ingēns pecūnia et aurī atque
argentī īnfīnītum. Hōc tempore nūllum per orbem terrārum 20
grave bellum erat.

_Caesar Consul, 59 B.C. Governor of Gaul, 58-49 B.C._

=17.= Annō urbis conditae sexcentēsimō nōnāgēsimō tertiō
C. Iūlius Caesar, quī posteā imperāvit, cum L. Bibulō
58 cōnsul est factus. Dēcrēta est eī Gallia et Īllyricum cum
legiōnibus decem. Is prīmus vīcit Helvētiōs, quī nunc
Sēquanī appellantur, deinde vincendō[128] per bella gravissima
ūsque ad Ōceanum Britannicum prōcessit. Domuit autem
annīs nōvem ferē omnem Galliam, quae inter Alpēs, flūmen 5
Rhodanum, Rhēnum et Ōceanum est et circuitū patet ad
bis et trīciēs centēna mīlia[129] passuum. Britannīs mox bellum
intulit, quibus ante eum nē nōmen quidem Rōmānōrum cognitum
erat, eōsque victōs obsidibus acceptīs stīpendiāriōs
fēcit. Galliae[130] autem tribūtī nōmine annuum imperāvit 10
stīpendium quadringentiēs, Germānōsque trāns Rhēnum
aggressus immanissimīs proeliīs vīcit. Inter tot successūs
ter male pūgnāvit, apud Arvērnōs semel praesēns et absēns
in Germāniā bis. Nam lēgātī ēius duo, Titūrius et Aurunculēius,
per īnsidiās caesī sunt. 15

_Battle of Carrae; M. Licinius Crassus slain, 53 B.C._

=18.= Circā eadem tempora, annō urbis conditae sexcentēsimō
nōnāgēsimō septimō, M. Licinius Crassus, conlēga Cn. Pompēī
Māgnī in cōnsulātū secundō, contrā Parthōs missus est
et cum circā Carrās contrā ōmen et auspicia dīmicāsset, ā
Surēnā Orōdis rēgis duce victus ad postrēmum interfectus
est cum fīliō, clārissimō et praestantissimō iuvene. 20
Reliquiae exercitus per C. Cassium quaestōrem servātae sunt,
quī singulārī animō[131] perditās rēs tantā virtūte restituit ut
Persās rediēns trāns Euphrātēn crēbrīs proeliīs vinceret.[132]

59 _The Civil War between Caesar and Pompey, 49-45 B.C.
Caesar invades Italy, Pompey flees to Greece, 49 B.C._

=19.= Hinc iam bellum cīvīle successit exsecrandum[133] et
lacrimābile, quō praeter calamitātēs, quae in proeliīs accidērunt,
etiam populī Rōmānī fortūna mūtāta est. Caesar enim
rediēns ex Galliā victor coepit poscere alterum cōnsulātum
atque ita, ut sine dubietāte aliquā eī dēferrētur. Contrādictum 5
est ā Mārcellō cōnsule, ā Bibulō, ā Pompēiō, ā Catōne,
iussusque dīmissīs exercitibus ad urbem redīre. Propter
quam iniūriam ab Arīminō, ubi mīlitēs congregātōs habēbat,
adversum patriam cum exercitū vēnit. Cōnsulēs cum Pompēiō
senātusque omnis atque ūniversa nōbilitās ex urbe 10
fūgit[134] et in Graeciam trānsiit. Apud Ēpīrum, Macedoniam,
Achaeam Pompēiō duce senātus contrā Caesarem bellum
parāvit.

_Caesar crosses to Spain._

=20.= Caesar vacuam urbem ingressus dictātōrem sē fēcit.
Inde Hispāniās petiit. Ibi Pompēī exercitūs validissimōs et 15
fortissimōs cum tribus ducibus, L. Āfraniō, M. Petrēiō, M.
Varrōne, superāvit. Inde regressus in Graeciam trānsiit,
adversum Pompēium dīmicāvit. Prīmō proeliō victus est
et fugātus, ēvāsit tamen, quia nocte interveniente Pompēius
sequī nōluit, dīxitque Caesar nec Pompēium scīre vincere 20
et illō tantum diē sē potuisse superārī. Deinde in Thessaliā
apud Palaeopharsālum prōductīs utrimque ingentibus
cōpiīs dīmicāvērunt. Pompēī aciēs habuit XL mīlia peditum,
equitēs in sinistrō cornū sexcentōs, in dextrō quīngentōs,
praetereā tōtīus Orientis auxilia, tōtam nōbilitātem, 25
60 innumerōs senātōrēs, praetōriōs, cōnsulārēs et quī māgnōrum
iam bellōrum victōrēs fuissent.[135] Caesar in aciē suā habuit
peditum nōn integra XXX mīlia, equitēs mīlle.

_Battle of Pharsalus. Pompey is defeated, flees to Egypt,
and is slain, 48 B.C._

=21.= Numquam adhūc Rōmānae cōpiae in ūnum neque
māiōrēs neque meliōribus ducibus convēnerant, tōtum terrārum 5
orbem facile subāctūrae,[136] sī contrā barbarōs dūcerentur.[137]
Pūgnātum tum est ingentī contentiōne, victusque ad postrēmum
Pompēius et castra ēius dīrepta sunt. Ipse fugātus
Alexandrīam petiit, ut ā rēge Aegyptī, cuī tūtor ā senātū
datus fuerat propter iuvenīlem ēius aetātem, acciperet auxilia. 10
Quī fortūnam magis quam amīcitiam secūtus occīdit
Pompēium, caput ēius et ānulum Caesarī mīsit. Quō cōnspectō
Caesar etiam lacrimās fūdisse dīcitur, tantī virī intuēns
caput et generī quondam suī.

_Caesar defeats Ptolemy._

=22.= Mox Caesar Alexandrīam vēnit. Ipsī quoque Ptolemaeus 15
parāre voluit īnsidiās, quā causā bellum rēgī inlātum
est. Victus in Nīlō periit inventumque est ēius corpus cum
lōrīcā aureā. Caesar Alexandrīā[138] potītus rēgnum Cleopatrae
dedit, Ptolemaeī sorōrī. Rediēns inde Caesar Pharnacēn,
Mithradātis Māgnī fīlium, quī Pompēiō in auxilium apud 20
Thessaliam fuerat, rebellantem in Pontō et multās populī
Rōmānī prōvinciās occupantem vīcit aciē, posteā ad mortem
coēgit.

61 _Battle of Thapsus, 46 B.C._

=23.= Inde Rōmam regressus tertiō sē cōnsulem fēcit cum
M. Aemiliō Lepidō, quī eī magister equitum dictātōrī ante
annum[139] fuerat. Inde in Āfricam profectus est, ubi īnfīnīta
nōbilitās cum Iubā, Mauretāniae rēge, bellum reparāverat.
Ducēs autem Rōmānī erant P. Cornēlius Scīpiō ex genere 5
antīquissimō Scīpiōnis Āfricānī (hīc etiam socer Pompēī
Māgnī fuerat), M. Petrēius, Q. Vārus, M. Porcius Catō,
L. Cornēlius Faustus, Sullae dictātōris fīlius. Contrā hōs
commissō proeliō post multās dīmicātiōnēs victor fuit Caesar.
Catō, Scīpiō, Petrēius, Iuba ipsī sē occīdērunt. Faustus, 10
Sullae quondam dictātōris fīlius, Pompēī gener, ā
Caesare interfectus est.

_Battle of Munda, 45 B.C._

=24.= Post annum[139] Caesar Rōmam regressus quārtō sē cōnsulem
fēcit et statim ad Hispāniās est profectus, ubi Pompēī
fīliī, Cn. Pompēius et Sex. Pompēius, ingēns bellum 15
praeparāverant. Multa proelia fuērunt, ultimum apud[140] Mundam
cīvitātem, in quō adeō Caesar paene victus est ut fugientibus
suīs sē voluerit occīdere, nē post tantam reī mīlitāris
glōriam in potestātem adulēscentium nātus annōs sex et
quīnquāgintā vēnīret. Dēnique revocātīs suīs vīcit. Ex 20
Pompēī fīliīs māior occīsus est, minor fūgit.

_Caesar Monarch, 45 B.C. Caesar Assassinated, 44 B.C._

=25.= Inde Caesar bellīs cīvīlibus tōtō orbe compositīs Rōmam
rediit. Agere īnsolentius[141] coepit et contrā cōnsuētūdinem
62 Rōmānae lībertātis. Cum ergō et honōrēs ex suā
voluntāte praestāret, quī ā populō anteā dēferēbantur, nec
senātuī ad sē venientī adsurgeret aliaque rēgia ac paene
tyrannica faceret, coniūrātum est[142] in eum ā sexāgintā vel
amplius senātōribus equitibusque Rōmānīs. Praecipuī fuērunt 5
inter coniūrātōs duo Brūtī ex eō genere Brūtī, quī prīmus
Rōmae cōnsul fuerat et rēgēs expulerat, et C. Cassius et
Servīlius Casca. Ergō Caesar, cum senātūs diē inter cēterōs
vēnisset ad cūriam, tribus et vīgintī vulneribus cōnfossus est.

LIBER SEPTIMUS

FROM THE ASSASSINATION OF CAESAR TO THE DEATH OF THE EMPEROR
DOMITIAN, 44 B.C.-96 A.D.

_Civil War with Hirtius and Pansa, 44-43 B.C._

=1.= Annō urbis septingentēsimō ferē ac nōnō interfectō 10
Caesare cīvīlia bella reparāta sunt. Percussōribus[143] enim
Caesaris senātus favēbat. Antōnius cōnsul partium Caesaris
cīvīlibus bellīs opprimere eōs cōnābātur. Ergō turbātā rē
pūblicā multa Antōnius scelera committēns ā senātū hostis
iūdicātus est. Missī ad eum persequendum duo cōnsulēs, 15
Pānsa et Hīrtius, et Octāviānus adulēscēns annōs X et VIII
nātus, Caesaris nepōs, quem ille testāmentō hērēdem relīquerat
et nōmen suum ferre iusserat. Hīc est, quī posteā
Augustus est dictus et rērum[144] potītus. Quī profectī contrā
Antōnium trēs ducēs vīcērunt eum. Ēvēnit tamen ut victōrēs 20
63 cōnsulēs ambō morerentur. Quārē trēs exercitūs ūnī
Caesarī Augustō pāruērunt.

_The Second Triumvirate, 43 B.C._

=2.= Fugātus Antōnius āmissō exercitū cōnfūgit ad Lepidum,
quī Caesarī[145] magister equitum fuerat et tum mīlitum cōpiās
grandēs habēbat, ā quō susceptus est. Mox Lepidō operam 5
dante Caesar pācem cum Antōniō fēcit et quasi vindicātūrus
patris suī mortem, ā quō per testāmentum fuerat adoptātus,
Rōmam cum exercitū profectus extorsit ut sibi vīcēsimō
annō cōnsulātus darētur. Senātum prōscrīpsit, cum Antōniō
ac Lepidō rem pūblicam armīs tenēre coepit. Per hōs[146] 10
etiam Cicero ōrātor occīsus est multīque aliī nōbilēs.

_The Battle of Philippi, 42 B.C._

=3.= Intereā Brūtus et Cassius, interfectōrēs Caesaris, ingēns
bellum mōvērunt. Erant enim per Macedoniam et
Orientem multī exercitūs, quōs occupāverant. Profectī sunt
igitur contrā eōs Caesar Octāviānus Augustus et M. Antōnius; 15
remānserat enim ad dēfendendam Ītaliam Lepidus.
Apud Philippōs, Macedoniae urbem, contrā eōs pūgnāvērunt.
Prīmō proeliō victī sunt Antōnius et Caesar, periit
tamen dux nōbilitātis Cassius, secundō Brūtum et īnfīnītam
nōbilitātem, quae cum illīs bellum gesserat, victam 20
interfēcērunt. Ac sīc inter eōs dīvīsa est rēs pūblica, ut
Augustus Hispāniās, Galliās et Ītaliam tenēret, Antōnius Asiam,
Pontum, Orientem. Sed in Ītaliā L. Antōnius cōnsul bellum
cīvīle commōvit, frāter ēius, quī cum Caesare contrā
Brūtum et Cassium dīmicāverat. Is apud Perusiam, Tusciae 25
cīvitātem, victus et captus est, neque occīsus.

64 _War with Sextus Pompey._

=4.= Interim ā Sex. Pompēiō, Cn. Pompēī Māgnī fīliō, ingēns
bellum in Siciliā commōtum est, hīs quī superfuerant
ex partibus Brūtī Cassiīque ad eum cōnfluentibus. Bellātum
per Caesarem Augustum Octāviānum et M. Antōnium adversus
Sex. Pompēium est. Pāx postrēmō convēnit. 5

=5.= Eō tempore M. Agrippa in Aquītāniā rem prōsperē
gessit et L. Ventidius Bassus inrumpentēs in Syriam Persās
tribus proeliīs vīcit. Pacorum, rēgis Orōdis fīlium, interfēcit
eō ipsō diē quō ōlim Orōdēs, Persārum rēx, per ducem
Surēnam Crassum occīderat. Hīc prīmus dē Parthīs iūstissimum 10
triumphum Rōmae ēgit.

=6.= Interim Pompēius pācem rūpit et nāvālī proeliō victus
fugiēns ad Asiam interfectus est. Antōnius, quī Asiam et
Orientem tenēbat, repudiātā sorōre Caesaris Augustī Octāviānī
Cleopatram, rēgīnam Aegyptī, dūxit uxōrem. Contrā 15
Persās etiam ipse pūgnāvit. Prīmīs eōs proeliīs vīcit,
regrediēns tamen famē et pestilentiā labōrāvit et, cum īnstārent
Parthī fugientī, ipse prō victō recessit.

_Civil War between Augustus and Antonius. The Battle of
Actium, 31 B.C._

=7.= Hīc quoque ingēns bellum cīvīle commōvit cōgente
uxōre Cleopatrā, rēgīnā Aegyptī, dum cupiditāte muliebrī 20
optat etiam in urbe rēgnāre. Victus est ab Augustō nāvālī
pūgnā clārā et inlūstrī apud Actium, quī locus in Ēpīrō est,
ex quā fūgit in Aegyptum et dēspērātīs rēbus, cum omnēs[147]
ad Augustum trānsīrent, ipse sē interēmit. Cleopatra sibi[148]
aspidem admīsit et venēnō ēius exstincta est. Aegyptus per 25
65 Octāviānum Augustum imperiō Rōmānō adiecta est praepositusque
eī C. Cornēlius Gallus. Hunc prīmum Aegyptus
Rōmānum iūdicem habuit.

_Imperial Government Established, 31 B.C._

=8.= Ita bellīs tōtō orbe cōnfectīs Octāviānus Augustus Rōmam
rediit, duodecimō annō[149] quam cōnsul fuerat. Ex eō 5
rem pūblicam per quadrāgintā et quattuor annōs sōlus obtinuit.
Ante enim duodecim annīs cum Antōniō et Lepidō
tenuerat. Ita ab initiō prīncipātūs ēius ūsque ad fīnem
quīnquāgintā et sex annī fuērunt. Obiit autem septuāgēsimō
sextō annō morte commūnī in oppidō Campāniae 10
Ātellā. Rōmae in campō Mārtiō sepultus est, vir, quī nōn
immeritō ex māximā parte deō[150] similis est putātus. Neque
enim facile ūllus eō[151] aut in bellīs fēlīcior fuit aut in pāce
moderātior. Quadrāgintā et quattuor annīs, quibus sōlus
gessit imperium, cīvīlissimē vīxit, in cūnctōs līberālissimus, 15
in amīcōs fīdissimus, quōs tantīs ēvēxit honōribus ut paene
aequāret fastīgiō suō.

_Extension of the Empire._

=9.= Nūllō tempore ante eum magis rēs Rōmāna floruit.
Nam exceptīs cīvīlibus bellīs, in quibus invictus fuit, Rōmānō
adiēcit imperiō Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe 20
ante vīctam, sed penitus tunc subāctam, Pannoniam, Aquītāniam,
Īllyricum, Raetiam, Vindelicōs et Salassōs in Alpibus,
omnēs Pontī maritimās cīvitātēs, in hīs nōbilissimās
Bosporum et Panticapaeum. Vīcit autem multīs proeliīs
Dācōs. Germānōrum ingentēs cōpiās cecīdit, ipsōs quoque 25
66 trāns Albim fluvium summōvit, quī in Barbaricō longē ultrā
Rhēnum est. Hōc tamen bellum per Drūsum, prīvīgnum
suum, administrāvit, sīcut per Tiberium, prīvīgnum alterum,
Pannonicum, … quō bellō XL captīvōrum mīlia ex Germāniā
trānstulit et suprā ripam Rhēnī in Galliā conlocāvit. 5
Armeniam ā Parthīs recēpit. Obsidēs, quod nūllī anteā,
Persae eī dedērunt. Reddidērunt etiam sīgna Rōmāna,
quae Crassō victō adēmerant.

_Death of Augustus, 14 A.D._

=10.= Scythae et Indī, quibus anteā Rōmānōrum nōmen incognitum
fuerat, mūnera et lēgātōs ad eum mīsērunt. Galatia 10
quoque sub hōc prōvincia facta est, cum anteā rēgnum fuisset,
prīmusque eam M. Lollius prō praetōre administrāvit.
Tantō autem amōre[152] etiam apud barbarōs fuit ut rēgēs
populī Rōmānī amīcī in honōrem ēius conderent cīvitātēs,
quās Caesarēās nōminārent. Multī autem rēgēs ex rēgnīs 15
suīs vēnērunt, ut eī obsequerentur, et habitū Rōmānō, togātī
scīlicet, ad vehiculum vel equum ipsīus cucurrērunt. Moriēns
Dīvus appellātus. Rem pūblicam beātissimam Tiberiō
successōrī relīquit, quī prīvīgnus eī, mox gener, postrēmō
adoptiōne fīlius fuerat. 20

_Tiberius Emperor, 14-37 A.D._

=11.= Sed Tiberius ingentī sōcordiā imperium gessit, gravī
crūdēlitāte, scelestā avāritiā, turpī libīdine. Nam nūsquam
ipse pūgnāvit, bella per lēgātōs gessit suōs. Quōsdam rēgēs
ad sē per blanditiās ēvocātōs numquam remīsit, in quibus
Archelāum Cappadocem, cūius etiam rēgnum in prōvinciae 25
fōrmam redēgit et māximam cīvitātem appellārī nōmine
67 suō iussit, quae nunc Caesarēa dīcitur, cum Māzaca anteā
vocārētur. Hīc tertiō et vīcēsimō imperiī annō, aetātis
septuāgēsimō octāvō, ingentī omnium gaudiō mortuus est in
Campāniā.

_Caligula Emperor, 37-41 A.D._

=12.= Successit eī C. Caesar, cognōmentō Caligula, Drūsī, 5
prīvīgnī Augustī, et ipsīus Tiberī nepōs, scelerātissimus ac
fūnestissimus et quī etiam Tiberī dēdecōra pūrgāverit.[153]
Bellum contrā Germānōs suscēpit et ingressus Suēviam
nihil strēnuē fēcit. Cum adversum cūnctōs ingentī avāritiā,
libīdine, crūdēlitāte saevīret, interfectus in Palātiō est annō 10
aetātis vīcēsimō nōnō, imperiī tertiō, mēnse decimō diēque
octāvō.

_Claudius Emperor, 41-54 A.D._

=13.= Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drūsī,
quī apud Mogontiacum monumentum habet, fīlius, cūius et
Caligula nepōs erat. Hīc mediē imperāvit, multa gerēns 15
tranquillē atque moderātē, quaedam crūdēliter et īnsulsē.
Britannīs intulit bellum, quam nūllus Rōmānōrum post
C. Caesarem attigerat, eāque dēvictā per Cn. Sentium et
A. Plautium, inlūstrēs ac nōbilēs virōs, triumphum celebrem
ēgit. Quāsdam īnsulās etiam ultrā Britanniās in 20
Ōceanō positās imperiō Rōmānō addidit, quae appellantur
Orchadēs, fīliō autem suō Britannicī nōmen imposuit.
Tam cīvīlis autem circā quōsdam amīcōs exstitit, ut etiam
Plautium, nōbilem virum, quī expeditiōne Britannicā multa
ēgregiē fēcerat, triumphantem ipse prōsequerētur et 25
cōnscendentī Capitōlium laevus incēderet. Is vīxit annōs IV
et LX, imperāvit XIV. Post mortem cōnsecrātus est Dīvusque
appellātus.

68 _Nero Emperor, 54-68 A.D._

=14.= Successit huic Nerō, Caligulae, avunculō suō, simillimus,
quī Rōmānum imperium et dēfōrmāvit et minuit, inūsitātae
lūxuriae[154] sūmptuumque, et quī exemplō C. Caligulae in
calidīs et frīgidīs lavāret unguentīs, rētibus aureīs piscārētur,
quae blattinīs fūnibus extrahēbat. Īnfīnītam senātus 5
partem interfēcit, bonīs[155] omnibus hostis fuit. Ad postrēmum
sē tantō dēdecōre prōstituit ut et saltāret et cantāret
in scaenā citharoedicō habitū vel tragicō. Parricīdia multa
commīsit frātre, uxōre, sorōre, mātre interfectīs. Urbem
Rōmam incendit, ut spectāculī ēius imāginem cerneret, quālī 10
ōlim Trōia capta ārserat. In rē mīlitārī nihil omnīnō ausus
Britanniam paene āmīsit. Nam duo sub eō nōbilissima
oppida capta illīc atque ēversa sunt. Armeniam Parthī
sustulērunt legiōnēsque Rōmānās sub iugum mīsērunt.
Duae tamen sub eō prōvinciae factae sunt, Pontus Polemōniacus 15
concedente rēge Polemōne et Alpēs Cottiae Cottiō
rēge dēfūnctō.

=15.= Per haec Rōmānō orbī exsecrābilis ab omnibus simul
dēstitūtus est et ā senātū hostis iūdicātus; cum quaererētur
ad poenam, quae poena erat tālis, ut nūdus per pūblicum 20
ductus furcā capitī ēius īnsertā virgīs ūsque ad mortem
caederētur atque ita praecipitārētur ā saxō, ē Palātiō fūgit
et in suburbānō sē lībertī suī, quod inter Salariam et
Nōmentānam viam ad quārtum urbis mīliārium est, interfēcit.
Is aedificāvit Rōmae thermās, quae ante Nerōniānae dictae 25
nunc Alexandriānae appellantur. Obiit trīcēsimō et alterō
aetātis annō, imperiī quārtō decimō, atque in eō omnis
Augustī familia cōnsūmpta est.

69 _Galba Emperor, 68-69 A.D._

=16.= Huic Serv. Galba successit, antīquissimae nōbilitātis
senātor, cum septuāgēsimum et tertium annum ageret aetātis,
ab Hispānīs et Gallīs imperātōr ēlēctus, mox ab ūniversō
exercitū lībenter acceptus. Nam privāta ēius vīta
īnsīgnis fuerat mīlitāribus et cīvīlibus rēbus. Saepe cōnsul, 5
saepe prō cōnsule, frequenter dux in gravissimīs bellīs.
Hūius breve imperium fuit et quod bona habēret exōrdia,
nisi ad sevēritātem prōpēnsior vidērētur.[156] Īnsidiīs tamen
Othōnis occīsus est imperiī mēnse septimō. Iugulātus in
forō Rōmae sepultusque in hortīs suīs, quī sunt Aurēliā viā 10
nōn longē ab urbe Rōmā.

_Otho Emperor, 69 A.D._

=17.= Otho occīsō Galbā invāsit imperium, māternō genere[157]
nōbilior quam paternō, neutrō tamen obscūrō. In privātā
vītā mollis et Nerōnī familiāris, in imperiō documentum
suī nōn potuit ostendere. Nam cum īsdem temporibus, 15
quibus Otho Galbam occīderat, etiam Vitellius factus esset
ā Germāniciānīs exercitibus imperātōr, bellō contrā eum
susceptō cum apud Bēdriacum in Ītaliā levī proeliō victus
esset, ingentēs tamen cōpiās ad bellum habēret, sponte sēmet[158]
occīdit. Petentibus mīlitibus nē tam cito dē bellī dēspērāret 20
ēventū, cum tantī[159] sē nōn esse dīxisset ut propter
eum bellum cīvīle movērētur, voluntāriā morte obiit trīcēsimō
et octāvō aetātis annō, nōnāgēsimō et quīntō imperiī
diē.

70 _Vitellius Emperor, 69 A.D._

=18.= Dein Vitellius imperiō[160] potītus est, familiā honōrātā
magis quam nōbilī. Nam pater ēius nōn admodum clārē
nātus trēs tamen ōrdināriōs gesserat cōnsulātūs. Hīc cum
multō dēdecōre imperāvit et gravī saevitiā nōtābilis, praecipuē
ingluviē et vorācitāte, quippe cum dē diē saepe quārtō 5
vel quīntō ferātur[161] epulātus. Nōtissima certē cēna memoriae
mandāta est, quam eī Vitellius frāter exhibuit, in quā
super cēterōs sūmptūs duo mīlia piscium, septem avium
apposita trāduntur. Hīc cum Nerōnī similis esse vellet
atque id adeō prae sē ferret, ut etiam exsequiās Nerōnis, 10
quae humiliter sepultae fuerant, honōrāret, ā Vespasiānī
ducibus occīsus est interfectō prius in urbe Sabīnō, Vespasiānī
imperātōris frātre, quem cum Capitōliō incendit.
Interfectus autem est māgnō dēdecōre: trāctus per urbem
Rōmam pūblicē, nūdus, ērēctō comā capite et subiectō ad 15
mentum gladiō, stercore in vultum et pectus ab omnibus
obviīs appetītus, postrēmō iugulātus et in Tiberim dēiectus
etiam commūnī caruit sepultūrā. Periit autem aetātis annō
septimō et quīnquāgēsimō, imperiī mēnse octāvō et diē ūnō.

_Vespasian Emperor, 69-79 A.D._

=19.= Vespasiānus huic successit, factus apud Palaestīnam 20
imperātōr, prīnceps obscūrē quidem nātus, sed optimīs
comparandus, privātā vītā inlūstris, ut quī ā Claudiō in
Germāniam et deinde in Britanniam missus trīciēs et bis cum
hoste cōnflīxerit, duās validissimās gentēs, vīgintī oppida,
īnsulam Vectam, Britanniae prōximam, imperiō Rōmānō 25
adiēcerit. Rōmae sē in imperiō moderātissimē gessit. Pecūniae
71 tantum avidior fuit, ita tamen, ut eam nūllī[162] iniūstē
auferret. Quam cum omnī dīligentiae prōvīsiōne conligeret,
tamen studiōsissimē largiēbātur, praecipuē indigentibus.

Nec facile ante eum cūiusquam prīncipis vel māior est
līberālitas comperta, vel iūstior. Placidissimae lēnitātis, 5
ut quī māiestātis quoque contrā sē reōs nōn facile pūnīret
ultrā exsiliī poenam. Sub hōc Iūdaea Rōmānō accessit
imperiō et Hierosolyma, quae fuit urbs nōbilissima Palaestīnae.
Achaeam, Lyciam, Rhodum, Bȳzantium, Samum,
quae līberae ante id tempus fuerant, item Thrāciam, Ciliciam, 10
Commāgēnēn, quae sub rēgibus amīcīs ēgerant, in
prōvinciārum fōrmam redēgit.

=20.= Offēnsārum[163] et inimīcitiārum immemor fuit, convīcia
ā causidicīs et philosophīs in sē dicta lēniter tulit, dīligēns
tamen coërcitor disciplīnae mīlitāris. Hīc cum fīliō Titō 15
dē Hierosolymīs triumphāvit. Per haec cum senātuī, populō,
postrēmō cūnctīs amābilis ac iūcundus esset, prōfluviō
ventris exstinctus est in vīllā propriā circā Sabīnōs, annum
agēns aetātis sexāgēsimum nōnum, imperiī nōnum et diem
septimum, atque inter Dīvōs relātus est. Genitūram fīliōrum 20
ita cognitam habuit, ut, cum multae contrā eum coniūrātiōnēs
fierent, quās patefactās ingentī dissimulātiōne
contempsit, in senātū dīxerit aut fīliōs sibi successūrōs, aut
nēminem.

_Titus Emperor, 79-81 A.D._

=21.= Huic Titus fīlius successit, quī et ipse Vespasiānus est 25
dictus, vir omnium virtūtum genere mirābilis adeō ut amor
et dēliciae humānī generis dīcerētur, facundissimus,
bellicōsissimus, moderātissimus. Causās Latīnē ēgit, poēmata
72 et tragoediās Graecē composuit. In oppūgnātiōne Hierosolymōrum
sub patre mīlitāns duodecim prōpūgnātōrēs duodecim
sagittārum cōnfīxit ictibus. Rōmae tantae cīvīlitātis
in imperiō fuit ut nūllum omnīnō pūnīerit, convīctōs adversum
sē coniūrātiōnis dīmīserit vel in eādem familiāritāte 5
quā anteā habuerit. Facilitātis et līberālitātis tantae fuit
ut, cum nūllī quicquam negāret et ab amīcīs reprehenderētur,
responderit nūllum trīstem dēbēre ab imperātōre discēdere,
praetereā cum quādam diē in cēnā recordātus fuisset
nihil sē illō diē cuīquam praestitisse, dīxerit: ‘Amīcī, hodiē 10
diem perdidī.’ Hīc Rōmae amphitheātrum aedificāvit et
quīnque mīlia ferārum in dēdicātiōne ēius occīdit.

=22.= Per haec inūsitātō favōre dīlēctus morbō periit in eā,
quā pater, vīllā post biennium et mēnsēs octō, diēs vīgintī,
quam imperātōr erat factus, aetātis annō alterō et 15
quadrāgēsimō. Tantus lūctus eō mortuō pūblicus fuit ut omnēs
tamquam in propriā doluerint orbitāte. Senātus obitū ipsīus
circā vesperam nūntiātō nocte inrūpit in cūriam et tantās eī
mortuō laudēs gratiāsque congessit, quantās nec vīvō umquam
ēgerat nec praesentī. Inter Dīvōs relātus est. 20

_Domitian Emperor, 81-96 A.D._

=23.= Domitiānus mox accēpit imperium, frāter ipsīus
iūnior, Nerōnī aut Caligulae aut Tiberiō similior quam patrī
vel frātrī suō. Prīmīs tamen annīs moderātus in imperiō fuit,
mox ad ingentia vitia prōgressus libīdinis, īrācundiae,
crūdēlitātis, avāritiae, tantum in sē odiī[164] concitāvit ut 25
merita et patris et frātris abolēret. Interfēcit nōbilissimōs ē
senātū. Dominum sē et deum prīmus appellārī iussit.
Nūllam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitōliō
73 passus est ponī. Cōnsōbrīnōs suōs interfēcit. Superbia
quoque in eō exsecrābilis fuit. Expeditiōnēs quattuor habuit,
ūnam adversum Sarmatās, alteram adversum Cattōs,
duās adversum Dācōs. Dē Dācīs Cattīsque duplicem triumphum
ēgit, dē Sarmatīs sōlam lauream ūsūrpāvit. Multās 5
tamen calamitātēs īsdem bellīs passus est; nam in Sarmatiā
legiō ēius cum duce interfecta est et ā Dācīs Oppius Sabīnus
cōnsulāris et Cornēlius Fuscus, praefectus praetōriō,
cum māgnīs exercitibus occīsī sunt. Rōmae quoque multa
opera fēcit, in hīs Capitōlium et Forum Trānsitōrium, Dīvōrum 10
Porticus, Īsīum ac Serāpīum et Stadium. Vērum cum
ob scelera ūniversīs exōsus esse coepisset, interfectus est
suōrum coniūrātiōne in Palātiō, annō aetātis quadrāgēsimō
quīntō, imperiī quīntō decimō. Fūnus ēius cum ingentī
dēdecōre per vespillōnēs exportātum et ignōbiliter est 15
sepultum.

LIBER OCTĀVUS

FROM THE ACCESSION OF NERVA TO THE DEATH OF ALEXANDER
SEVERUS, 96-235 A.D.

_Nerva Emperor, 96-98 A.D._

=1.= Annō octingentēsimō et quīnquāgēsimō ab urbe conditā
Vetere et Valente cōnsulibus rēs pūblica ad prōsperrimum
statum rediit bonīs prīncipibus ingentī fēlicitāte commissa.
Domitiānō enim, exitiābilī tyrannō, Nerva successit, vir in 20
prīvātā vītā moderātus et strēnuus, nōbilitātis mediae. Quī
senex admodum operam dante Petrōniō Secundō, praefectō
praetōriō, item Partheniō, interfectōre Domitiānī, imperātōr
est factus; aequissimum sē et cīvilissimum praebuit. Reī[165]
74 pūblicae dīvīnā prōvīsiōne cōnsuluit Trāiānum adoptandō.[166]
Mortuus est Rōmae post annum et quattuor mēnsēs imperiī
suī ac diēs octō, aetātis septuāgēsimō et alterō annō, atque
inter Dīvōs relātus est.

_Trajan Emperor, 98-117 A.D._

=2.= Successit eī Ulpius Crīnītus Trāiānus, nātus Ītalicae in 5
Hispāniā, familiā[167] antīquā magis quam clārā. Nam pater
ēius prīmum cōnsul fuit. Imperātōr autem apud Agrippīnam
in Galliīs factus est. Rem pūblicam ita administrāvit
ut omnibus prīncipibus meritō praeferātur, inūsitātae
cīvīlitātis et fortitūdinis. Rōmānī imperiī, quod post Augustum 10
dēfēnsum magis fuerat quam nōbiliter ampliātum,
fīnēs longē lātēque diffūdit. Urbēs trāns Rhēnum in Germāniā
reparāvit. Dāciam Decibalō victō subēgit prōvinciā
trāns Dānubium factā in hīs agrīs quōs nunc Taifalī, Victoalī
et Tervingī habent. Ea prōvincia deciēs centēna mīlia 15
passuum in circuitū tenuit.

=3.= Armeniam, quam occupāverant Parthī, recēpit Parthomasīrī
occisō, quī eam tenēbat. Albānīs rēgem dedit.
Hibērōrum rēgem et Sauromatārum et Bosporānōrum et
Arabum et Osdroēnōrum et Colchōrum in fidem accēpit. 20
Carduenōs, Marcomedōs occupāvit et Anthemūsiam, māgnam
Persidis regiōnem, Seleuciam, Ctēsiphōntem, Babylōnem;
Messēniōs vīcit ac tenuit. Ūsque ad Indiae fīnēs
et mare Rubrum accessit atque ibi trēs prōvinciās fēcit,
Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum hīs gentibus 25
quae Madenam attingunt. Arabiam posteā in prōvinciae
fōrmam redēgit. In marī Rubrō classem īnstituit, ut per
eam Indiae fīnēs vāstāret.

75 =4.= Glōriam tamen mīlitārem cīvīlitāte et moderātiōne superāvit,
Rōmae et per prōvinciās aequālem sē omnibus exhibēns,
amīcōs salūtandī[168] causā frequentāns vel aegrōtantēs
vel cum fēstōs diēs habuissent, convīvia cum īsdem indiscrēta
vicissim habēns, saepe in vehiculīs eōrum sedēns, nūllum 5
senātōrum laedēns, nihil iniūstum ad augendum fiscum
agēns, līberālis in cūnctōs, pūblicē prīvātimque dītāns omnēs
et honōribus augēns, quōs vel mediōcrī familiāritāte cognōvisset,
per orbem terrārum aedificāns multa, immūnitātēs
cīvitātibus tribuēns, nihil nōn tranquillum et placidum 10
agēns, adeō ut omnī ēius aetāte ūnus senātor damnātus sit
atque is tamen per senātum ignōrante Trāiānō. Ob haec
per orbem terrārum deō proximus nihil nōn venerātiōnis
meruit et vīvus et mortuus.

=5.= Inter alia dicta hoc ipsīus fertur ēgregium. Amīcīs 15
enim culpantibus, quod nimium circā omnēs commūnis esset,[169]
respondit tālem sē imperātōrem esse prīvātīs, quālēs esse
sibi imperātōrēs prīvātus optāsset. Post ingentem igitur
glōriam bellī domīque quaesitam ē Perside rediēns apud
Seleuciam Isauriae prōfluviō ventris exstinctus est. Obiit 20
autem aetātis annō sexāgēsimō tertiō, mēnse nōnō, diē
quārtō, imperiī nōnō decimō, mēnse sextō, diē quīntō decimō.
Inter Dīvōs relātus est sōlusque omnium intrā urbem
sepultus est. Ossa conlāta in urnam auream in forō, quod
aedificāvit, sub columnā posita sunt, cūius altitūdō CXLIV 25
pedēs habet. Hūius tantum memoriae dēlātum est ut
ūsque ad nostram aetātem nōn aliter in senātū prīncipibus
acclāmētur, nisi ‘Fēlīciōr Augustō,[170] meliōr Trāiānō.’ Adeō
in eō glōria bonitātis obtinuit, ut vel adsentantibus vel
76 vērē laudantibus occāsiōnem māgnificentissimī praestet
exemplī.

_Hadrian Emperor, 117-138 A.D._

=6.= Dēfūnctō Trāiānō Aelius Hadriānus creātus est prīnceps,
sine aliquā quidem voluntāte Trāiānī, sed operam dante
Plōtīnā, Trāiānī uxōre; nam eum Trāiānus, quamquam 5
cōnsōbrīnae suae fīlium, vīvus nōluerat adoptāre. Nātus
et ipse Ītalicae in Hispāniā. Quī Trāiānī glōriae invidēns
statim prōvinciās trēs relīquit, quās Trāiānus addiderat, et
dē Assyriā, Mesopotamiā, Armeniā revocāvit exercitūs ac
fīnem imperiī esse voluit Euphrātēn. Idem dē Dāciā facere 10
conātum amīcī dēterruērunt, nē multī cīvēs Rōmānī barbarīs
trāderentur, proptereā quia Trāiānus victā Dāciā ex tōtō
orbe Rōmānō īnfīnītās eō cōpiās hominum trānstulerat ad
agrōs et urbēs colendās. Dācia enim diūturnō bellō Decibalī
virīs fuerat exhausta. 15

=7.= Pācem tamen omnī imperiī suī tempore habuit, semel
tantum per praesidem dīmicāvit. Orbem Rōmānum circumiit;
multa aedificāvit. Fācundissimus Latīnō sermōne,
Graecō ērudītissimus fuit. Nōn māgnam clēmentiae glōriam
habuit, dīligentissimus tamen circā aerārium et mīlitum 20
disciplīnam. Obiit in Campāniā māior sexāgenāriō, imperiī
annō vīcēsimō prīmō, mēnse decimō, diē vīcēsimō nōnō.
Senātus eī tribuere nōluit dīvīnōs honōrēs, tamen cum successor
ipsīus T. Aurēlius Antōnīnus Fulvius hōc vehementer
exigeret, etsī ūniversī senātōrēs palam resisterent, tandem 25
obtinuit.

_Antoninus Pius Emperor, 138-161 A.D._

=8.= Ergō Hadriānō successit T. Antōnīnus Fulvius Bōiōnius,
īdem etiam Pius nōminātus, genere clārō, sed nōn admodum
77 vetere, vir īnsīgnis et quī meritō Numae Pompiliō cōnferātur,[171]
ita ut Rōmulō Trāiānus aequētur. Vīxit ingentī honestāte
prīvātus, māiōre in imperiō, nūllī acerbus, cūnctīs
benīgnus, in rē mīlitārī moderātā glōriā, dēfendere magis
prōvinciās quam amplificāre studēns, virōs aequissimōs ad 5
administrandam rem pūblicam quaerēns, bonīs honōrem
habēns, improbōs sine aliquā acerbitāte dētestāns, rēgibus
amīcīs venerābilis nōn minus quam terribilis, adeō ut barbarōrum
plūrimae nātiōnēs dēpositīs armīs ad eum contrōversiās
suās lītēsque dēferrent sententiaeque pārērent. Hīc 10
ante imperium dītissimus opēs quidem omnēs suās stīpendiīs
mīlitum et circā amīcōs līberālītātibus minuit, vērum
aerārium opulentum relīquit. Pius propter clēmentiam
dictus est. Obiit apud Lorium, vīllam suam, mīliāriō ab
urbe duodecimō, vītae annō septuāgēsimō tertiō, imperiī 15
vīcēsimō tertiō, atque inter Dīvōs relātus est et meritō
cōnsecrātus.

_Marcus Aurelius and Lucius Verus Emperors, 161-169 A.D._

=9.= Post hunc imperāvit M. Antōnīnus Vērus, haud dubiē
nōbilissimus, quippe cum ēius orīgō paterna ā Numā Pompiliō,
māterna ā Sallentīnō rēge penderet, et cum eō L. Annius 20
Antōnīnus Vērus. Tumque prīmum Rōmāna rēs pūblica
duōbus aequō iūre imperium administrantibus pāruit, cum
ūsque ad eōs singulōs semper habuisset Augustōs. Hī et
genere inter sē coniūnctī fuērunt et adfīnitāte. Nam Vērus
Annius Antōnīnus M. Antōnīnī fīliam in mātrimōnium habuit, 25
M. autem Antōnīnus gener Antōnīnī Piī fuit per uxōrem
Galēriam Faustīnam iūniōrem, cōnsōbrīnam suam.

=10.= Hī bellum contrā Parthōs gessērunt, quī post victōriam
78 Trāiānī tum prīmum rebellāverant. Vērus Antōnīnus ad id
profectus est. Quī Antiochīae et circā Armeniam agēns multa
per ducēs suōs et ingentiā patrāvit. Seleucīam, Assyriae
urbem nōbilissimam, cum quadringentīs mīlibus hominum
cēpit; Parthicum triumphum revexit. Cum frātre eōdemque[172] 5
socerō triumphāvit. Obiit tamen in Venetiā, cum ā
Concordiā cīvitāte Altīnum proficīscerētur et cum frātre
in vehiculō sēderet, subitō sanguine ictus, cāsū morbī quem
Graecī apoplēxin vocant. Vir ingeniī parum cīvīlis, reverentiā
tamen frātris nihil umquam atrōx ausus. Cum obisset 10
ūndecimō imperiī annō, inter deōs relātus est.

_Marcus Aurelius reigns alone, 169-180 A.D._

=11.= Post eum M. Antōnīnus sōlus rem pūblicam tenuit, vir
quem mīrārī facilius quis quam laudāre possit. Ā prīncipiō
vītae tranquillissimus, adeō ut ex īnfantīa quoque vultum
nec ex gaudiō nec ex maerōre mutāverit. Philosophiae dēditus 15
Stoicae, ipse etiam nōn sōlum vītae moribus, sed etiam
ērudītiōne philosophus. Tantae admirātiōnis adhūc iuvenis
ut eum successōrem parāverit Hadriānus relinquere,
adoptātō tamen Antōnīnō Piō generum eī idcircō esse voluerit,
ut hōc ōrdine ad imperium pervenīret. 20

=12.= Īnstitūtus est ad philosophiam per Apollōnium[173]
Chalcēdōnium, ad scientiam litterārum Graecārum per Sextum
Chaerōnēnsem, Plūtarchī nepōtem, Latīnās autem eum litterās
Frontō, ōrātor nōbilissimus, docuit. Hīc cum omnibus
Rōmae aequō iūre ēgit, ad nūllam īnsolentiam ēlātus est 25
imperiī fastīgiō; līberālitātis prōmptissimae. Prōvinciās
ingentī benīgnitāte et moderātiōne trāctāvit. Contrā Germānōs
79 eō prīncipe rēs fēlīciter gestae sunt. Bellum ipse ūnum
gessit Marcomannicum, sed quantum nūllā memoriā fuit,
adeō ut Pūnicīs cōnferātur. Nam eō[174] gravius est factum,
quod ūniversī exercitūs Rōmānī perierant. Sub hōc enim
tantus cāsus pestilentiae fuit ut post victōriam Persicam 5
Rōmae ac per Ītaliam prōvinciāsque māxima hominum pars,
mīlitum omnēs ferē cōpiae languōre dēfēcerint.

=13.= Ingentī ergō labōre et moderātiōne, cum apud Carnuntum
iūgī trienniō perseverāsset, bellum Marcomannicum cōnfēcit,
quod cum hīs Quādī, Vandalī, Sarmatae, Suēvī atque 10
omnis barbaria commoverat, multa hominum mīlia interfēcit,
ac Pannoniīs servitiō līberātīs Rōmae rūrsus cum
Commodō Antōnīnō, fīliō suō, quem iam Caesarem fēcerat,
triumphāvit. Ad hūius bellī sūmptum cum aerāriō exhaustō
largītiōnēs nūllās habēret neque indīcere prōvinciālibus 15
aut senātuī aliquid vellet, īnstrumentum rēgiī cultūs
factā in forō Dīvī Trāiānī sectiōne distrāxit, vāsa aurea,
pōcula crystallina et murrina, uxōriam ac suam sēricam et
auream vestem, multa ōrnamenta gemmārum. Ac per duōs
continuōs mēnsēs ea vēnditiō habita est multumque aurī 20
redāctum. Post victōriam tamen ēmptōribus pretia restituit,
quī reddere comparāta voluērunt; molestus nūllī fuit
quī māluit semel ēmpta retinēre.

=14.= Hīc permīsit virīs clāriōribus ut convīvia eōdem cultū
quō ipse et ministrīs similibus exhibērent. In ēditiōne 25
mūnerum post victōriam adeō māgnificus fuit ut centum
simul leōnēs exhibuisse trādātur. Cum igitur fortūnātam
rem pūblicam et virtūte et mānsuetūdine reddidisset, obiit
XVIII imperiī annō, vītae LXI, et omnibus certātim adnitentibus
inter Dīvōs relātus est. 30

80 _Commodus Emperor, 180-193 A.D._

=15.= Hūius successōr L. Antōnīnus Commodus nihil paternum
habuit, nisi quod contrā Germānōs fēlīciter et ipse
pūgnāvit. Septembrem mēnsem ad nōmen suum trānsferre
conātus est, ut Commodus dīcerētur. Sed lūxuriā et obscēnitāte
dēprāvātus gladiātōriīs armīs saepissimē in lūdō, 5
deincēps etiam in amphitheātrō cum hūiusmodī hominibus
dīmicāvit. Obiit morte subitā atque adeō ut strangulātus
vel venēnō interfectus putārētur, cum annīs XII post patrem
et VIII mēnsibus imperāsset, tantā exsecrātiōne omnium ut
hostis humānī generis etiam mortuus iūdicārētur. 10

_Pertinax Emperor, 193 A.D._

=16.= Huic successit Pertināx, grandaevus iam et quī
septuāgenāriam attigisset aetātem, praefectūram urbī tum agēns,
ex senātūs cōnsultō imperāre iussus. Octōgēsimō diē imperiī
praetōriānōrum mīlitum sēditiōne et Iūliānī scelere
occīsus est. 15

=17.= Post eum Salvius Iūliānus rem pūblicam invāsit, vir
nōbilis et iūre perītissimus, nepōs Salvī Iūliānī, quī sub
Dīvō Hadriānō perpetuum composuit ēdictum. Victus est
ā Sevērō apud Mulvium pontem, interfectus in Palātiō.
Vīxit mēnsibus septem postquam coeperat imperāre. 20

_Septimius Severus Emperor, 193-211 A.D._

=18.= Hinc imperiī Rōmānī administrātiōnem Septimius
Sevērus accēpit, oriundus ex Āfricā prōvinciā Tripolitānā,
oppidō Leptī. Sōlus omnī memoriā[175] et ante et posteā ex
Āfricā imperātōr fuit. Hīc prīmum fiscī advocātus, mox
mīlitāris tribūnus, per multa deinde et varia officia atque 25
81 honōrēs ūsque ad administrātiōnem tōtīus reī pūblicae vēnit.
Pertinācem sē appellārī voluit in honōrem ēius Pertinācis,
quī ā Iūliānō fuerat occīsus. Parcus admodum fuit, natūrā
saevus. Bella multa et fēlīciter gessit. Pescennium Nigrum,
quī in Aegyptō et Syriā rebellāverat, apud Cȳzicum 5
interfēcit. Parthōs vīcit et Arabās interiōrēs et Adiabēnōs.
Arabās eō ūsque superāvit ut etiam prōvinciam ibi faceret.
Idcircō Parthicus, Arabicus, Adiabēnicus dictus est. Multa
tōtō orbe Rōmānō reparāvit. Sub eō etiam Clōdius Albīnus,
quī in occidendō Pertināce socius fuerat Iūliānō,[176] Caesarem 10
sē in Galliā fēcit, victusque apud Lugdūnum est interfectus.

=19.= Sevērus tamen praeter bellicam glōriam etiam cīvīlibus
studiīs clārus fuit et litterīs doctus, philosophiae scientiam
ad plēnum adeptus. Novissimum bellum in Britanniā
habuit, utque receptās prōvinciās omnī sēcūritāte mūnīret, 15
vāllum per CXXXII passuum mīlia ā marī ad mare dēdūxit.
Dēcessit Eborācī admodum senex, imperiī annō sextō
decimō, mēnse tertiō. Dīvus appellātus est. Nam fīliōs
duōs successōrēs relīquit, Bassiānum et Getam, sed Bassiānō
Antōnīnī nōmen ā senātū voluit impōnī. Itaque dictus 20
est M. Aurēlius Antōnīnus Bassiānus patrīque successit.
Nam Geta hostis pūblicus iūdicātus cōnfestim periit.

_Caracalla Emperor, 211-217 A.D._

=20.= M. igitur Aurēlius Antōnīnus Bassiānus, īdemque Caracalla,
mōrum ferē paternōrum fuit, paulō asperior et mināx.
Opus Rōmae ēgregium fēcit lavācrī, quae thermae Antōnīniānae 25
appellantur, nihil praetereā memorābile. Impatientis
libīdinis, quī novercam suam Iūliam uxōrem dūxerit. Dēfūnctus
est in Osdroēna apud Edessam moliēns adversum
82 Parthōs expedītiōnem annō imperiī sextō, mēnse secundō,
vix ēgressus quadrāgēsimum tertium annum. Fūnere pūblicō
ēlātus est.

_Macrinus Emperor, 218 A.D._

=21.= Deinde Opilius Macrīnus, quī praefectus praetōriō
erat, cum fīliō Diadūmenō factī imperātōrēs nihil memorābile 5
ex temporis brevitāte gessērunt. Nam imperium
eōrum duum mēnsuum et ūnīus annī fuit. Sēditiōne mīlitārī
ambō pariter occīsī sunt.

_Heliogabalus Emperor, 218-221 A.D._

=22.= Creātus est post hōs M. Aurēlius Antōnīnus. Hīc
Antonīnī Caracallae fīlius putābātur, sacerdōs autem 10
Heliogabalī templī erat. Is cum Rōmam ingentī et mīlitum et
senātūs exspectātiōne vēnisset, probrīs sē omnibus contāmināvit.
Impudicissimē et obscēnissimē vīxit, bienniōque post
et octō mēnsibus tumultū interfectus est mīlitārī et cum eō
māter Symiasera. 15

_Alexander Severus Emperor, 221-235 A.D._

=23.= Successit huic Aurēlius Alexander, ab exercitū Caesar,
ā senātū Augustus nōminātus, iuvenis admodum, susceptōque
adversus Persās bellō Xerxēn, eōrum rēgem, glōriōsissimē
vīcit. Mīlitārem disciplīnam sevērissimē rēxit.
Quāsdam tumultuantēs legiōnēs integrās exauctorāvit. 20
Adsessōrem habuit vel scriniī magistrum Ulpiānum, iūris
conditōrem. Rōmae quoque favōrābilis fuit. Periit in Galliā
mīlitārī tumultū tertiō decimō imperiī annō et diē nōnō.
In Mamaeam, mātrem suam, ūnicē pius.

83 LIBER NŌNUS

FROM THE ACCESSION OF MAXIMUS TO THE ABDICATION OF
DIOCLETIAN, 235-305 A.D.

_Maximinus Emperor, 235-237 A.D._

=1.= Post hunc Māximīnus ex corpore mīlitārī prīmus ad
imperium accessit sōlā mīlitum voluntāte, cum nūlla senātūs
intercessisset auctōritās neque ipse senātor esset. Is bellō
adversus Germānōs fēlīciter gestō cum ā mīlitibus imperātōr
esset appellātus, ā Pupiēnō Aquilēiae occīsus est 5
dēserentibus eum mīlitibus suīs cum fīliō adhūc puerō, cum quō
imperāverat trienniō et paucīs diēbus.

_Antonius Gordianus Emperor, 237-238 A.D. Gordianus III
Emperor, 238-244 A.D._

=2.= Posteā trēs simul Augustī fuērunt, Pupiēnus, Balbīnus,
Gordiānus, duo superiōrēs obscūrissimō genere, Gordiānus
nōbilis, quippe cūius pater, senior Gordiānus, cōnsensū 10
mīlitum, cum prōcōnsulātum Āfricae gereret, Māximīnō
imperante prīnceps fuisset ēlēctus. Itaque cum Rōmam
vēnissent, Balbīnus et Pupiēnus in Palātiō interfectī sunt,
sōlī[177] Gordiānō imperium reservātum. Gordiānus admodum
puer cum Tranquillīnam Rōmae dūxisset uxōrem, Iānum 15
Geminum aperuit et ad Orientem profectus Parthīs bellum
intulit, quī iam mōliēbantur ērumpere. Quod quidem fēlīciter
gessit proeliīsque ingentibus Persās adflīxit. Rediēns
haud longē ā Rōmānīs fīnibus interfectus est fraude Philippī,
quī post eum imperāvit. Mīles eī tumulum vīcēsimō 20
mīliāriō ā Circēsiō, quod castrum nunc Rōmānōrum est
Euphrātae inminēns, aedificāvit, exsequiās Rōmam revexit,
ipsum Dīvum appellāvit.

_Philip Emperor, 244-249 A.D._

84 =3.= Philippī duo, fīlius ac pater, Gordiānō occīsō imperium
invāsērunt atque exercitū incolumī reductō ad Ītaliam ex
Syriā profectī sunt. Hīs imperantibus mīllēsimus annus
Rōmae urbis ingentī lūdōrum apparātū spectāculōrumque
celebrātus est. Ambō deinde ab exercitū interfectī sunt, 5
senior Philippus Vērōnae, Rōmae iūnior. Annīs quīnque
imperāvērunt; inter Dīvōs tamen relātī sunt.

_Metius Decius Emperor, 249-251 A.D._

=4.= Post hōs Decius ē Pannoniā īnferiōre Budaliae nātus
imperium sūmpsit. Bellum cīvīle, quod in Galliā motum
fuerat, oppressit. Fīlium suum Caesarem fēcit. Rōmae 10
lavācrum aedificāvit. Cum imperāssent bienniō ipse et
fīlius, uterque in Barbaricō interfectī sunt. Senior meruit
inter Dīvōs referrī.

_Gallus Hostilianus and Volusianus Emperors, 251-253 A.D._

=5.= Mox imperātōrēs creātī sunt Gallus Hostīliānus et Gallī
fīlius Volusiānus. Sub hīs Aemiliānus in Moesiā rēs novās 15
mōlītus est; ad quem opprimendum cum ambō profectī
essent, Interamnae interfectī sunt nōn complētō bienniō.
Nihil omnīnō clārum gessērunt. Sōlā pestilentiā[178] et morbīs
atque aegritūdinibus nōtus eōrum prīncipātus fuit.

_Aemilianus Emperor, 253 A.D._

=6.= Aemiliānus obscūrissimē nātus obscūrius imperāvit ac 20
tertiō mēnse exstinctus est.

_Valerianus Emperor, 253-260 A.D._

=7.= Hinc Licinius Valeriānus in Raetiā et Nōricō agēns ab
exercitū imperātōr et mox Augustus est factus. Galliēnus
85 quoque Rōmae ā senātū Caesar est appellātus. Hōrum imperium
Rōmānō nōminī perniciōsum et paene exitiābile fuit
vel īnfēlīcitāte prīncipum vel ignāviā. Germānī Ravennam
ūsque vēnērunt. Valeriānus in Mesopotamiā bellum gerēns
ā Sapōre, Persārum rēge, superātus est, mox etiam captus 5
apud Parthōs ignōbilī servitūte cōnsenuit.

_Gallienus Emperor, 260-268 A.D._

=8.= Galliēnus cum adulēscēns factus esset Augustus, imperium
prīmum fēlīciter, mox commodē, ad ultimum perniciōsē
gessit. Nam iuvenis in Galliā et Īllyricō multa strēnuē
fēcit occīsō apud Mursam Ingenuō, quī purpuram sūmpserat, 10
et Trebelliānō. Diū placidus et quiētus, mox in omnem
lascīviam dissolūtus, tenendae reī pūblicae habēnās probrōsā
ignāviā et dēspērātiōne laxāvit. Alamannī vāstātīs
Galliīs in Ītaliam penetrāvērunt. Dācia, quae ā Trāiānō
ultrā Dānuvium fuerat adiectā, tum āmissa, Graecia, Macedonia, 15
Pontus, Asia vāstāta est per Gothōs, Pannonia ā
Sarmatīs Quadīsque populāta est, Germānī ūsque ad Hispāniās
penetrāvērunt et cīvitātem nōbilem Tarracōnem expūgnāvērunt,
Parthī Mesopotamiā occupātā Syriam sibi
coeperant vindicāre. 20

=9.= Iam dēspērātīs rēbus et dēlētō paene imperiō Rōmānō
Postumus in Galliā, obscūrissimē nātus, purpuram sūmpsit
et per annōs decem ita imperāvit ut cōnsūmptās paene prōvinciās
ingentī virtūte et moderātiōne reparāverit. Quī
sēditiōne mīlitum interfectus est, quod Mogontiacum cīvitātem, 25
quae adversus eum rebellāverat Laeliānō rēs novās
mōliente, dīripiendam[179] mīlitibus trādere nōluisset. Post
eum Marius, vīlissimus opifex, purpuram accēpit et secundō
86 diē interfectus est. Victorīnus posteā Galliārum accēpit
imperium, vir strēnuissimus, sed cum nimiae libīdinis[180] esset
et mātrimōnia aliēna corrumperet, Agrippīnae occīsus est
āctuāriō quōdam dolum māchinante, imperiī suī annō
secundō. 5

=10.= Huic successit Tetricus senātor, quī Aquitāniam honōre
praesidīs administrāns absēns ā mīlitibus imperātōr ēlēctus
est et apud Burdigalam purpuram sūmpsit. Sēditiōnēs
multās mīlitum pertulit. Sed dum haec in Galliā geruntur,
in Oriente per Odenāthum Persae victī sunt. Dēfēnsā 10
Syriā, receptā Mesopotamiā ūsque ad Ctēsiphōntem Odenāthus
penetrāvit.

_Claudius Emperor, 268-270 A.D._

=11.= Ita Galliēnō rem pūblicam dēserente Rōmānum imperium
in Occidente per Postumum, per Odenāthum in Oriente
servātum est. Galliēnus intereā Mediōlānī cum Valeriānō 15
frātre occīsus est imperiī annō nōnō, Claudiusque eī successit
ā mīlitibus ēlēctus, ā senātū appellatus Augustus. Hīc
Gothōs Īllyricum Macedoniamque vāstantēs ingentī proeliō
vīcit. Parcus vir ac modestus et iūstī[181] tenāx ac reī pūblicae
gerendae idōneus, quī tamen intrā imperiī biennium morbō 20
interiit. Dīvus appellātus est. Senātus eum ingentī honōre
decorāvit, scīlicet ut in cūriā clipeus ipsī aureus, item in
Capitōliō statua aurea pōnerētur.

_Quintillus Emperor, 270 A.D._

=12.= Quintillus post eum, Claudī frāter, cōnsēnsū mīlitum
imperātōr ēlēctus est, ūnicae moderātionīs[180] vir et 25
87 cīvīlitātis, aequandus frātrī vel praeponendus. Cōnsēnsū senātūs
appellātus Augustus septimō decimō diē imperiī occīsus est.

_Aurelian Emperor, 270-275 A.D._

=13.= Post eum Aurēliānus suscēpit imperium, Dāciā Rīpēnsī
oriundus, vir in bellō potēns, animī tamen immodicī et ad
crūdēlitātem prōpēnsiōris. Is quoque Gothōs strēnuissimē 5
vīcit. Rōmānam diciōnem ad fīnēs prīstinōs variā bellōrum
fēlīcitāte revocāvit. Superāvit in Galliā Tetricum apud
Catalaunōs ipsō Tetricō prōdente exercitum suum, cūius
adsiduās sēditiōnēs ferre nōn poterat. Quīn etiam per litterās
occultās Aurēliānum ita fuerat dēprecātus ut inter 10
alia versū[182] Vergiliānō uterētur: ‘Ēripe mē hīs, invicte,
malīs.’ Zēnobiam quoque, quae occīsō Odenāthō marītō
Orientem tenēbat, haud longē ab Antiochīā sine gravī
proeliō cēpit, ingressusque Rōmam nōbilem triumphum
quasi receptor Orientis Occidentisque ēgit praecēdentibus 15
currum Tetricō et Zēnobiā. Quī quidem Tetricus corrēctor
Lūcāniae posteā fuit ac prīvātus diūtissimē vīxit; Zēnobia
autem posterōs, quī adhūc manent, Rōmae relīquit.

=14.= Hōc imperante etiam in urbe monētāriī rebellāvērunt
vitiātīs pecūniīs et Fēlīcissimō rationālī interfectō. Quōs 20
Aurēliānus victōs ultimā crūdēlitāte compescuit. Plūrimōs
nōbilēs capite[183] damnāvit. Saevus et sanguinārius ac
necessārius magis in quibusdam quam in ūllō amābilis imperātōr.
Trux omnī tempore, etiam fīliī sorōris interfector, disciplīnae
tamen mīlitāris et morum dissolūtōrum māgnā ex parte corrēctor. 25

=15.= Urbem Rōmam mūrīs fīrmiōribus cīnxit. Templum
88 Sōlī aedificāvit, in quō īnfīnītum aurī gemmārumque cōnstituit.
Prōvinciam Dāciam, quam Trāiānus ultrā Dānuvium
fēcerat, intermīsit, vāstātō omnī Īllyricō et Moesiā dēspērāns
eam posse retinērī, abductōsque Rōmānōs ex urbibus et
agrīs Dāciae in mediā Moesiā conlocāvit appellāvitque eam 5
Dāciam, quae nunc duās Moesiās dīvīdit et est in dextrā
Dānuviō in mare fluentī, cum anteā fuerit in laevā. Occīditur
servī suī fraude, quī ad quōsdam mīlitārēs virōs, amīcōs
ipsīus, nōmina pertulit adnotāta falsō manum ēius imitātus,
tamquam Aurēliānus ipsōs pārāret occīdere; itaque ut 10
praevenīrētur, ab īsdem interfectus est in itineris mediō, quod
inter Cōnstantīnopolim et Hēraclēam est strātae veteris;
locus Caenophrūrium appellātur. Mors tamen ēius inulta
nōn fuit. Meruit quoque inter Dīvōs referrī.

_Tacitus Emperor, 275-276 A.D._

=16.= Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus 15
et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārum
potuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.
Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibus
et diēbus XX in imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriā
ēgit. 20

_Probus Emperor, 276-282 A.D._

=17.= Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, ad
administrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīs
occupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdam
imperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,
Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit. 25
Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārī
Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam
superiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.
89 Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevī
mīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstus
et quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autem
cīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultū
mīlitārī in turrī ferrātā. 5

_Carus Emperor, 282-283 A.D. Carus and Numerianus Emperors,
283-284 A.D._

=18.= Post hunc Cārus est factus Augustus, Narbōne nātus
in Galliā. Is cōnfestim Carīnum et Numeriānum fīliōs Caesarēs
fēcit. Sed dum bellum adversus Sarmatās gerit, nūntiātō
Persārum tumultū ad Orientem profectus rēs contrā
Persās nōbilēs gessit. Ipsōs proeliō fūdit, Cōchēn et 10
Ctēsiphōntem, urbēs nōbilissimās, cēpit. Et cum castra suprā
Tigridem habēret, vī dīvīnī fulminis periit. Numeriānus
quoque, fīlius ēius, quem sēcum Caesarem ad Persās dūxerat,
adulēscēns ēgregiae indolis, cum oculōrum dolōre correptus
in lectīculā veherētur, impulsōre Aprō, quī socer ēius 15
erat, per īnsidiās occīsus est. Et cum dolō occultārētur
ipsīus mors, quoūsque Aper invādere posset imperium, fētōre
cadāveris prōdita est. Mīlitēs enim, quī eum sequebantur,
putōre commōtī dēductīs lectīculae palliīs post aliquot diēs
mortem ēius nōtam habēre potuērunt. 20

_Diocletian Emperor, 284-305 A.D._

=19.= Intereā Carīnus, quem Caesarem ad Parthōs proficīscēns
Cārus in Īllyricō, Galliā, Italiā relīquerat, omnibus sē sceleribus
inquināvit. Plūrimōs innoxiōs fīctīs crīminibus occīdit,
mātrimōnia nōbilia corrūpit, condiscipulīs[184] quoque, quī
eum in auditōriō vel levī fatīgātiōne taxāverant, perniciōsus 25
90 fuit. Ob quae omnibus hominibus invīsus nōn multō post
poenās dedit. Nam dē Perside victor exercitus rediēns,
cum Cārum Augustum fulmine, Numeriānum Caesarem īnsidiīs
perdidisset, Dioclētiānum imperātōrem creāvit, Dalmatiā
oriundum, virum obscūrissimē nātum, adeō ut ā 5
plerīsque scrībae fīlius, ā nōnnūllīs Ānullīnī senātōris
lībertīnus fuisse crēdātur.

=20.= Is prīma mīlitum cōntiōne iūrāvit Numeriānum nūllō
suō dolō interfectum, et cum iūxtā eum Aper, quī Numeriānō
īnsidiās fēcerat, cōnstitisset, in cōnspectū exercitūs manū 10
Dioclētiānī percussus est. Posteā Carīnum omnium odiō et
dētestātiōne vīventem apud Margum ingentī proeliō vīcit,
prōditum ab exercitū suō, quem fortiōrem habēbat, aut certē
dēsertum, inter Viminācium atque Aureum montem. Ita
rērum[185] Rōmānārum potītus cum tumultum rūsticānī in 15
Galliā concitāssent et factiōnī suae Bacaudārum nōmen
impōnerent, ducēs autem habērent Amandum et Aeliānum,
ad subigendōs eōs Māximiānum Herculium Caesarem mīsit,
quī levibus proeliīs agrestēs domuit et pācem Galliae
refōrmāvit. 20

=21.= Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātus
strēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,
cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricī
pacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.
Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut 25
prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciō
esse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēs
cum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,
ā Māximiānō iussus occīdī purpuram sūmpsit et Britanniās
occupāvit. 30

91 _Diocletian makes Maximianus Herculius Augustus, Constantius
and Maximianus Caesars._

=22.= Ita cum per omnem orbem terrārum rēs turbātae essent,
Carausius in Britanniīs rebellāret, Achilleus in Aegyptō,
Āfricam Quīnquegentiānī īnfestārent, Narseus Orientī
bellum īnferret, Dioclētiānus Māximiānum Herculium ex
Caesare fēcit Augustum, Cōnstantium et Māximiānum 5
Caesarēs, quōrum Cōnstantius per fīliam nepōs Claudī trāditur,
Māximiānus Gālerius in Dāciā haud longē ā Serdicā
nātus. Atque ut eōs etiam adfīnitāte coniungeret, Cōnstantius
prīvīgnam Herculī Theodōram accēpit, ex quā
posteā sex līberōs, Cōnstantīnī frātrēs, habuit, Gālerius 10
fīliam Dioclētiānī Valeriam, ambō uxōrēs quās habuerant
repudiāre compulsī. Cum Carausiō tamen, cum bella frūstrā
temptāta essent contrā virum reī[186] mīlitāris perītissimum,
ad postrēmum pāx convēnit. Eum post septennium
Allectus, socius ēius, occīdit, atque ipse post eum Britanniās 15
trienniō tenuit. Quī ductū Asclēpiodotī, praefectī praetōriō,
oppressus est. Ita Britanniae decimō annō receptae.

Comments

Log in to leave a comment.

EutropiusChapter III: Book X: 160 (2)

0%33 min left in chapter