Chapter D
Johannes Dei gratia, &c. Sciatis nos consessisse omnibus Judæis Angliæ et Normaniæ, libere et honorifice habere residentiam in terra nostra et omnia illa de nobis tenenda quæ tenuerunt de Rege Henrico, avo patris nostri; et omnia illa quæ modo rationabiliter tenent in terris et feodis, et vadiis et akatis suis: et quod habeant omnes libertates, et consuetudines suas, sicut eas habuerunt tempore prædicti Regis H. avi patris nostri, melius et quietius et honorabilius. Et si querela orta fuerit inter Christianum et Judæum, ille qui alium appellaverit ad querelam suam dirationandam, habeat Testes, scilicet legitimum Christianum et Judæum. Et si Judæus de querela sua breve habuerit, breve suum erit ei testis. Et si Christianus habuerit querelam adversus Judæum, sit Judicata per pares Judæi. Et cum Judæus obierit, non detineatur corpus suum super terram, sed habeat hæres suus pecuniam suam et debita sua, ita quod non inde disturbetur, si habuerit hæredem qui pro ipso respondeat, et rectum faciat de debitis suis et de forisfacto suo. Et liceat Judæis omnia quæ eis apportata fuerint, sine occasione accipere et emere, exceptis illis quæ de ecclesiæ sunt et panno sanguinolento. Et si Judæus ab aliquo appellatus fuerit sine teste, de illo appellatu erit quietus solo Sacramento suo super librum suum, et de appellatu illarum rerum quæ ad coronam nostram pertinent, similiter quietus erit solo Sacramento suo super Rotulum suum. Et si inter Christianum et Judæum fuerit dissentio de accommodatione alicujus pecuniæ, Judæus probabit catallum suum et Christianus lucrum. Et liceat Judæo quiete vendere vadium, postquam certum erit, eum illud unum annum, et unum diem tenuisse. Et Judæi non intrabunt inplacitum, nisi coram nobis, aut coram illis qui turres nostras custodierint, in quorum ballivis Judæi manserint. Et ubicunque Judæi, fuerint, liceat eis ire ubicunque voluerint, cum omnibus catallis eorum, sicut res nostræ propriæ; et nulli liceat eas retinere, neque hoc eis prohibere. Et præcipimus quod ipsi quieti sint per totam Angliam et Normaniam de omnibus consuetudinibus et Theoloniis et modiatione vini _sicut nostrum proprium catallum_. Et mandamus vobis et præcipimus quod eos custodiatis, et defendatis, et manu teneatis, et prohibemus nequis contra Chartam istam de hiis supredictis eos in placitum ponat super forisfacturam nostram; sicut Charta Regis H. patris nostri rationabiliter testatur. Teste T. Humf. filio Petri Com. Essex. Willielmi de Merescal. Com. de Pembr. Henr. de Bohun Com. de Hereford. Robert de Turnham, Willielmo Brywer, etc. Dat. per manum S. Well. Archidiac. apud Marleberg, decimo dei Aprilis Anno Regni nostri secundo.――_Charta 2 John_, n. 49.
The above gracious charter might well have been considered a fabrication had the following one not been added soon.
Judæi Angliæ dant Domino Regi M M M M. marc, pro Cartis suis conformandis, et missæ fuerunt Cartæ Gaufrido filio Petri et Stephano de Pertico, ut eas faciant legi coram se, et coram Dom. Londoniensi et Norwicensi Episcopis, et cum acceperit securitatem de illis quatuor mille marcis reddendis, tunc eis illas cartas coram prædictis liberet. ――_Oblata_ 2 Fo. M. 3.
E.
The following original indictment will supply the curious with the particulars of the accusation.
Placita capta apud Bedeford, a die Sancti Michaelis, in tres sept. coram Simon de Pateshal et Ric. de Faukenbrig et sociis suis, anno regni Regis Johannis 4to rot. 5. in dorso.
_Hundred de Clipton._
Robertus de Sutton appellat Bonefand Judæum de Bedeford, quod ipse in pacem Domini Regis, et nequiter, fecit ementulari Ricardum nepotem suum, unde obiit. Ita quod ipse fecit portari eum usque in Terram suam de Hacton, quam ipse habet in vadio, et ibi obiit: et hoc offert probare.
Et tunc Bonefand venit, et defendit totum, et offert Domino Regi unam marcam pro habenda inquisitione, utrum sit inde culpabilis, vel non.
Et Juratores inquisiti dicunt, quod non est culpabilis inde: et ideo Bonefand sit quietus, et Robertus in misericordia, pro falso appello.
F.
Rex, &c. Majori et Baronibus London. &c. Semper dileximus vos multum, et jura et libertates vestras bene observari fecimus, unde credimus vos nos specialiter diligere, et ea quæ ad honorem nostrum, et pacem et tranquillitatem terræ nostræ eduntur, libenter velle præstare. Verum cum sciatis, quod Judæi in speciali nostra protectione sint, miramur quod Judæis in civitate London. morantibus, malum fieri sustinetis; cum id manifeste sit contra pacem regni, et terræ nostræ tranquillitatem. Ita quidem magis miramur et movemur, quia alii Judæi, per Angliam ubicunque moram fecerunt, exceptis illis qui sunt in villa vestra in bona pace consistunt. Nunc id tamen diximus pro Judæis nostris, pro pace nostra: quia si cuidam tantum pacem nostram dedissimus, debet inviolabiliter observari. De cætero autem, Judæos in civitate London. morantes, vestræ committimus custodiæ, ut si quis eis malum facere attentaverit, vos manu forti eis subsidium facientes, eos defendatis. Vestris enim manibus eorum sanguinem requiremus, si forte per defectum vestri aliquid mali eis acciderit, quod absit. Scimus enim bene quod per fatuos villæ, et non per discretos, hujusmodi eveniunt; et debent discreti fatuorum stultitiam compescere.
Teste me ipso, apud Montem fortem, 29 die Julii.――_Pat. 5 Joh._ m. 7, n. 18.
G.
Rex omnibus, &c. Sciatis quod quietavimus Roberto filio Rogeri, tota vita sua, de omnibus debitis Judæorum, Willielmi de Chesney, patris Margaretæ, uxoris ejusdem Roberti; et præcipimus quod inde sit quietus, tota vita sua, et in hujus rei testimonium, has literas nostras patentes, ei fieri fecimus.
Teste me ipso 19 die August.――_Pat. 10. Joh._ m. 5.
H.
Rex Majori et Vicecom. London. &c. Sciatis quod dedimus dilecto, et fideli nostro, Com. de Ferrariis, domum Isaac Judæi de Norw. &c. in London. in parochia Sanctæ Margaretæ, cum redditibus et omnibus pertinentiis suis, et cartam nostram ei modo fieri fecimus; ideo vobis mandamus, quod, secundum tenorem ejusdem cartæ nostræ, ei sine dilatione plenam seisinam habere faciatis.
Teste me ipso apud Craneborn 8 die Julii.――_Claus. 15 Joh._ m. 3.
Comments
Log in to leave a comment.
The Jews in Great BritainChapter D
0%4 min left in chapter