Skip to content

Chapter XV: Appendix: To Lecture V

Text size

A.

THIS is the record respecting that infamous affair, transmitted unto us in bad Latin as well as in bad French. The perusal of the original may interest some.

“Placitum loquelæ de Judæis Norwich qui sunt in prisona apud London.

“Benedictus physicus appellat Jacobum de Norwich, Judæum, quod cum Edoardus, filius suus, puer ætatis 5 annorum, ivit ludendo in via villæ Norwich, vigilia sancti Ægidii 4 annis elapsis; venit idem Jacobus, Judæus, et cepit eundem Eodardum, et eum portavit usque ad domum suam, et circumcidit eum in membro suo, et voluit ipsum facere Judæum, et eum retinuit per unam diem et unam noctem in domo sua, quousque per clamorem vicinorum Benedictus venit ad domum, et illum invenit in manibus ipsius Jacobi, et sic ipsum puerum circumcisum monstravit officiali archidiaconi, et coronatoribus, ipso die; qui praesentes simul; et hoc idem testantur. Qui dicunt, quod viderunt prædictum puerum circumcisum, et quod habuit membrum suum grossum, et valde inflatum, et ita aturnatum, sicut prædictum est. Et quod hoc nequitur fecit, et in felonia, et in despectu crucifixi, et Christianitatis, et in pacem domini regis; et quod ipse non potuit habere eum nisi per forciam Christianorum, offert disrationare sicut curia consideraverit. Et postquam circumciderat eum vocavit eum Jurnepin. Et puer visus est coram justiciariis, et liquidum est quod circumcisus erat.

“Idem appellat de forcia, et consilio, Leonem, filium Margeriæ senioris, et filium Josce Bodon, et plures alios Judæos; qui omnes venerunt præter Dedone Joppe, Benedictum Moses, et Isaac; et hi totum defendunt, sicut Judæi versus Christianum.

“Postea, prædictus puer, qui tunc fuit ætatis 5 annorum, et nunc est ætatis 9 annorum, requisitus quomodo circumciderunt eum? dicit, quod ceperunt eum, et adduxerunt eum, usque ad domum ipsius Jacobi; et unus illorum tenuit eum, et cooperuit oculos suos; et quidam alius circumcidit eum, quodam cultello, et postea ceperunt peciam illam quam scinderant de membro suo, et posuerunt in quodam vacyno cum sabelone, et quæ siverunt peciam illam cum parvis sufflatis, quousque quidam Judæus qui vocabatur Jurnepin invenit eum primo; tunc vocaverunt eum Jurnepin.

“Et officialis archidiaconi venit coram justiciariis, cum magna secta sacerdotum, qui omnes dixerunt in verbo Dei, quod prædictus puer ita circumcisus fuit sicut prædictum est, et per prædictos Judæos, et quod viderunt prædictum puerum recenter circumcisum, habentem membrum suum grossum, et valde inflatum et sanguinolentum.

“Et coronatores de comitatu, et coronatores de civitate Norwici, et 36 homines de villata de Norwic; jurati venerunt, et trove (inveniunt) ut fuit circumcisus &c. Et quod juxta ripam Norwic. il fuit trove (fuit inventus) ululans, et plorans, per unam Maude de Barneham, et sa file, et que ils luy amesniont a lour maison; et que tout esteaut les Jewes veigne, et dioit que il fuit Judæum suum, et vocaverunt eum Jurnepin, &c. Et quando Judæi non potuerunt eum habere propter Christianos, prohibuerunt eidem Matildæ, ne daret ei carnem porcinam ad manducandam; quia dixerunt ipsum esse Judæum. Ita quod per vim venerunt Christiani, et abstulerunt puerum prædictum, a manibus Judæorum.

“Et Maude exmyne confesse ceo tout &c. Et omnes Judæi sunt in prisona apud Norwich, præter illos qui fuerunt apud London, quando hæc inquisitio facta fuit. Et omnes juratores requisiti, qui interfuerunt ad circumcisionem illam? Dicunt quod omnes prædicti Judæi fuerunt consentientes facto illo, præter Mossi filius Saloni. Hæc autem omnia facta fuerunt in curia Domini Regis apud Norwic. Fratribus prædicatoribus, et fratribus minoribus, et pluribus aliis tam clericis, quam laicis, præsentibus. Et tout ceo fuit testify per Ric. de Tresingfield constable de Norwich, et auters.

“Postea coram Domino Rege, et Domino Cantuar. et majori parte episcoporum, et baronum Angliæ, quia casus iste nunquam prius accidit in curia Domini Regis, et præterea quia factum illud primo tangit Deum, et sanctam ecclesiam, eo quod circumcisio et baptismus sunt pertinentia ad fidem; et præterea quia non est ibi talis felonia, nec amissio membri, nec mahemium, nec plaga mortalis, vel alia felonia laica quæ possit hominem damnare, sine mandato sanctæ ecclesiæ: consideratum est, quod istud in primo tractetur in sancta ecclesia, et per ordinarium loci inquiratur rei veritas.

“Et mandatur Domino Regi una marca auri, per sic quod puer videatur coram justiciariis, si circumcisus fuit, vel non; et recipitur. Et visus est puer; et membrum ejus visum est pelle coopertum, ante in capite: et in tali statu liberatur patri suo, ut eum habeat coram judicibus ecclesiasticis; et ipsi Judæi remanent in prisona.”――_Placit._ 19, H. 3, rot. 21.

B.

Matthew Paris in Hist. Angl. says――“Similiter et quidam apostata Judæus, factus ex Christiano diaconus; qui similiter est judicialiter punitus; quem Falco statim arreptum suspendi fecit.” Bracton asserts that the apostate was burned to ashes.

C.

Rex _Vicecomiti_ Northumberland _salutem_. _Sciatis quod_ concessimus, _et charta nostra confirmavimus, probis hominibus nostris_, de villa Novi Castri super Tynam, _et hæredibus eorum, quod habeant hanc libertatem_ quod nullus Judæus de caetero tempore nostro, vel hæredum nostrorum maneat, vel residentiam aliquam faciat in eadem villa; _sicut plenius continetur in Charta Regis, &c._

Comments

Log in to leave a comment.

The Jews in Great BritainChapter XV: Appendix: To Lecture V

0%3 min left in chapter