Skip to content

Chapter XXII: Appendix: To Lecture VI

Text size

A.

Rex vicecomiti Mall. Salutem. Cum nuper pacem nostram per totum regnum nostrum publicè proclamari fecimus, et eam omnibus et singulis de regno nostro tam Judæis, quam Christianis observari præcepimus, et præcipimus quod Judæi nostri de Bruges in balliva tua manuteneas, et defendas, ita quod eis pax nostra, prout ejus per totum regnum nostrum proclamari fecimus, inviolabiliter observetur. Et non exigas vel exigi permittas ab eisdem redemptiones vel alias extorsiones ad opus nostrum, vel alicujus alterius, nisi quatenus ad debita nostra, seu Domini _Henrici_ regis patris nostri, seu tallagia, aut alia ad quæ de jure tenentur ab eis levanda, de nostro, aut ejusdem Domini Henr. patris nostri mandato warrantum habueris. Datum, &c. apud Westm. 15 die Junii.

B.

Rex dilectis et fidelibus suis Stephano de Pentecester, Waltero de Helynn, et Johanni de Cobham, justiciariis suis ad placita transgressionum monetæ audienda et terminanda assignatis, et dilecto clerico suo Philippo de Wylegheby, Salutem. Quia datum est nobis intelligi, quod quidam Judæi regni nostri, fidem Catholicam, et Sacra Ecclesiastica, hactenus diversimode blasphemare non formidarunt nec adhuc formidant, in Divini nominis contumeliam, et totius Christianæ professionis opprobrium; nos hujusmodi blasphemias, sicut principem Catholicum decet, reprimi cupientes: volumus, quod nullus Judæus taliter de cætero blasphemare præsumat; videlicet, aliquod erroneum, detestabile aut abbominabile dicendo vel faciendo, in blasphemia crucifixi, fidei Catholicæ, seu beatissimæ matris Mariæ Virginis, seu Ecclesiasticorum Sacramentorum. Volumus etiam, quod hoc, per omnia loca regni nostri in quibus Judæi morantur, publice proclamatur; et ne aliquis Judæus sub periculo vitæ et membrorum talia facere vel dicere præsumat. Et si quis notorius blasphemator invenietur, ita quod per inquisitionem per Sacramentum Christianorum bonorum et graviorum inde convinci possit evidenter; volumus quod quilibet talis puniretur secundum quod in hujusmodi casibus alias fieri consuevit.――_Claus._ 7. E. 1, m. 6, dors.

Comments

Log in to leave a comment.

The Jews in Great BritainChapter XXII: Appendix: To Lecture VI

0%1 min left in chapter