Skip to content

Chapter C

Text size

Rex Justic. suis ad custodiam Judæorum assignatis, Salutem. Monstraverunt nobis Mosseus de Hornden et Suetecota, uxor ejus, Judæi Lond. quod cum ipsa Suetecota Christiana non sit, nec aliquo tempore fuerat baptizata, quidam emuli eorum, maliciose confingentes ipsam Suetecotam baptizatam fuisse inter duo bella de Lewes et Evesham, eam super hoc defamarunt; in ipsorum Mossei et Suetecotæ dampnum non modicum et gravamen. Et ideo vobis mandamus, quod, inquisita inde plenius veritate per Christianos et Judæos, sicut mos est; si inveneritis quod prædicta Suetecota non fuit baptizata, sicut sibi imponitur, tunc iisdem Mosseo et Suetecotæ, juxta officii vestri debitum, pacem habere inde faciatis.――_Claus._ 16. E. 1, m. 20.

Comments

Log in to leave a comment.

The Jews in Great BritainChapter C

0%1 min left in chapter