Skip to content

Chapter D

Text size

_Mandatum, est Vicecomit._ Norf. et _Suff. quod in civitate_ Norwic. et _singulis bonis villis comitatuum suorum, clamari faciant, quod nulla fœmina_ Christiana, _de cætero, serviat_ Judæos, _ad alendos pueros suos, vel in aliquo alio officio_. Teste Rege apud _West._ 20 die _Januar._ ――_Claus._ 19, H. 3, m. 14.

E.

_Accepimus autem quod_ Judæi _faciunt_ Christianas, _filiorum suorum nutrices_: et (_quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare_), _cum in die resurrectionis Dominicæ illas recipere corpus et sanguinem Jesu Christi contingit, per triduum ante eos lactent_, lac _effundere faciunt in_ latrinam.

F.

_Mandatum est Justiciariis ad custodiam_ Judæorum _assignatis, quod de arreragiis_ tallagii Judæorum _de 10 mille marcis quæ collegi præcipit Rex, nullos_ Judæos _quietos esse permittant, nisi_ tallagium _illud ad scaccarium Regis pacaverint, vel literas Regis de quietancia inde habuerint, vel aliud rationabile warrantum producant, quod eis de jure sufficere debeat_.

Teste Rege apud _Marleburge_ 13 die _Decemb._――_Claus._ 21, H. 3, pars 1, m. 19.

G.

Judæi Angliæ _debent_ C. _l. ut_ Judæi, retonsores, latrones, et _eorum receptatores, per inquisitionem factam per sacramentum legalium_ Christianorum _vel_ Judæorum, _vel alio modo, de prædicta malicia convicti_, a Regno ejiciantur irredituri.

H.

Rex Vic. Northampt. Salutem. Præcipimus tibi, quod sicut teipsum et omnia tua diligis, et sicut vis quod ad te non gravissime capiamus, venire facias coram nobis apud Wigorn. die Dominica prima ante cineres, sex de ditioribus, et potentioribus Judæis nostris Northampt. et de singulis villis comitat. tui, in quibus Judæi manent, vel duos Judæos, secundum numerum eorum. Ad tractandum nobiscum, tam de nostra quam sua utilitate. Sciturus quod nisi illuc ad terminum præfatum venerint, ita manum nostram tam erga corpus, quam catalla tua aggravabimus, quod tu perpetuo te senties non mediocriter prægravari.

Teste Rege apud Marleberg. 24 die Januar.――_Claus._ 25, H. 3, dors. 19.

Comments

Log in to leave a comment.

The Jews in Great BritainChapter D

0%1 min left in chapter