Skip to content

Chapter L

Text size

Rex Custodibus Portuum Angliæ salutem. Præcipimus vobis quod Judæos qui venturi sunt in terram nostram Angliæ, de transmarinis partibus, ad morandum in terra nostra Angliæ, cum catallis suis, libere, et sine impedimento in portu nostro accedere permittatis; accepta ab eis sufficienti securitate, secundum legem Judæorum per fidem eorundem, quod quam citius poterint, veniant ad justiciarios nostros ad custodiam Judæorum assignatos, ad inrotulandum nomina eorum in rotulis nostris. Et si aliquem Judæum, qui de partibus transmarinis venerit, sicut prædictum est, retinueritis, ipsum, et catalla sua, sine dilatione, deliberari faciatis. Si quos autem inveneritis Judæos de terra nostra, qui ad vos venerint ad transfretandum usque ad partes transmarinas, sine literis nostris de licentia transfretandi, ipsos cum catallis suis arrestari faciatis, donec a nobis, vel a justiciariis nostris ad custodiam Judæorum assignatis inde aliud mandatum habueritis.

Teste Petro Winton, Episcopo, West. 13 die Novemb. an. Reg. nostr. tertio.

Comments

Log in to leave a comment.

The Jews in Great BritainChapter L

0%1 min left in chapter