Chapter IV: Preface: Decoration (4)
Posteâ cônsul creâtus adversus Pyrrhum missus est: cumque
in Capitôliô dêlêctum habêret et iûniôrês taediô[20] bellî nômina[21]
nôn darent, coniectîs in ûrnam omnium tribuum nôminibus
prîmum[22] nômen ûrnâ extrâctum citârî iussit et cum adulêscêns nôn
respondêret, bona[23] êius hastae subiêcit, deinde cum is {20}
[[37]]
questus[1] dê iniûriâ cônsulis tribûnôs[2] plêbis appellâsset, ipsum
quoque
vêndidit, nihil[3] opus esse reî pûblicae eô cîve,[4] quî nescîret
pârêre, dîcêns. Neque tribûnî plêbis adulêscentî[5] auxiliô[5]
fuêrunt;
posteâque rês[6] in cônsuêtûdinem abiit, ut dêlêctû rîte âctô, {24}
quî[7] mîlitiam dêtrêctâret, in servitûtem vênderêtur. Hôc[8] terrôre
cêterî adâctî[9] nômina prômptius dedêrunt.
Hîs côpiîs Curius Pyrrhî exercitum cecîdit[10] dêque eô rêge
triumphâvit. Însîgnem[11] triumphum fêcêrunt quattuor elephantî
cum turribus suîs, tum prîmum Rômae[12]
vîsî. Victus rêx relîctô Tarentî[12] praesidiô {30}
in Êpîrum revertit. Cum[13] autem
bellum renovâtûrus putârêtur, Mânium
Curium iterum cônsulem fierî placuit.[14]
Sed inopînâta mors rêgis Rômânôs metû
lîberâvit. Pyrrhus enim, dum Argôs {35}
oppûgnat,[15] urbem iam ingressus â iuvene
quôdam Argîvô lanceâ leviter vulnerâtus
est. Mâter adulêscentis, anus paupercula,
cum aliîs mulieribus ê têctô domûs proelium
spectâbat; quae cum vîdisset Pyrrhum in auctôrem vulneris {40}
suî mâgnô impetû ferrî,[16] perîculô fîliî suî commôta prôtinus
têgulam
corripuit et utrâque manû lîbrâtam[17] in caput rêgis dêiêcit.
[Footnotes: XV (pages 36-37)
36.1: _proficîscor_.
36.2: _vincô_.
36.3: partitive gen.: cf. p. 30, n. 2.
36.4: Cf. p. 4, n. 11.
36.5: _capiô_.
36.6: i.e. from the _ager_, or the money derived from the sale of
the _hominês_.
36.7: Cf. p. 26, n. 8.
36.8: See p. 5, n. 15; cf. also H 456 (409, II): M 582: A 220:
G 378: B 208, 1.
36.9: #catîllô . . . prôlâtô# (_prôferô_) #iûrâret# = _catîllum
prôferret et iûrâret_. Cf. p. 2, n. 8.
36.10: H 477, I (421, I): M 253: A 249: G 407: B 218, 1.
36.11: _cônsuêscô_.
36.12: Join with #attulissent#.
36.13: _adferô_.
36.14: #nôn . . . imperâre#: 'it was not the having gold that
seemed to him glorious, but the ruling over those who had it.'
Give Curius' exact words.
36.15: subjects of #vidêrî#: cf. p. 6, n. 16.
36.16: = _distribuit_.
36.17: We would say, '_that_ citizen.'
36.18: H 476, 1 (421, III): M 629: A 254, _b_, 2: G 401, N. 6:
B 219.
36.19: Why subjunctive?
36.20: abl. of cause.
36.21: _nômina dare_ = to hand in one's name to a recruiting
officer, i.e. 'to volunteer.'
36.22: #prîmum nômen#: i.e. the man whose name was first drawn.
36.23: #bona . . . subiêcit#: i.e. he sold his goods at auction.
At Roman auctions, especially of booty taken in war, a spear was
set in the ground, just as nowadays a flag is exposed.
37.1: _queror_.
37.2: The _tribûnî plêbis_ had been created for the express
purpose of protecting the people from unjust treatment by the
patrician magistrates, especially the consuls. They could veto the
acts of any magistrate.
37.3: #nihil# (adv. acc.) #. . . cîve#: 'the state had no need of
that citizen.'
37.4: abl. with #opus#: H 477, III (414, IV): M 646: A 243, _e_:
G 406: B 218, 2.
37.5: For the two datives see p. 25, n. 6.
37.6: #rês . . . âbiit#: i.e. it became a regular custom. Cf.
_sevêritâs . . . abeat_, XIII, 63.
37.7: 'whoever.'
37.8: #Hôc terrôre#: i.e. 'by the terror occasioned by this
(act).'
37.9: _adigô_.
37.10: At Beneventum, 275 B.C.
37.11: #Însîgnem . . . elephantî#: 'this triumph was made notable
by the presence of four elephants.' How literally?
37.12: Cf. p. 25, n. 7.
37.13: #Cum . . . putârêtur#: with #renovâtûrus# sc. _esse_. For
the personal construction, see p. 7, n. 12.
37.14: Sc. _populô Rômânô_. Its subject is the clause #Mânium
. . . fierî#; hence the infin. #fierî#.
37.15: '_was_ besieging.' Cf. p. 3, n. 14.
37.16: 'rushing.' How literally?
37.17: #lîbrâtam . . . dêiêcit# = _lîbrâvit et dêiêcit_.]
#XVI. Gaius Duilius# [[stripped text]]
Gaius Duilius Poenos navali pugna primus devicit. Qui cum videret naves Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas sive corvos, machinam ad comprehendendas hostium naves tenendasque utilem, excogitavit. Quae manus ubi hostilem apprehenderant navem, superiecto ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus dimicabant, unde Romanis, qui robore praestabant, facilis victoria fuit. Celeriter sunt expugnatae naves Punicae triginta, in quibus etiam praetoria septiremis capta est, mersae tredecim.
Duilius victor Romam reversus primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio concessum est, ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a cena rediret.
Hannibal, dux classis Punicae, e navi quae iam capiebatur, in scapham saltu se demittens Romanorum manus effugit. Veritus autem, ne in patria classis amissae poenas daret, civium odium astutia avertit, nam ex illa infelici pugna priusquam cladis nuntius domum perveniret quendam ex amicis Carthaginem misit. Qui postquam curiam intravit, "Consulit" inquit "vos Hannibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis instructis advenerit, num cum eo confligere debeat?" Acclamavit universus senatus non esse dubium quin confligi oporteret. Tum ille "Conflixit" inquit "et superatus est." Ita non potuerunt factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Hannibal victus crucis supplicium effugit: nam eo poenae genere dux re male gesta apud Poenos adficiebatur.
[[38]]
#XVI. Gâius Duîlius# [[as printed]]
Gâius Duîlius Poenôs nâvâlî pûgnâ prîmus[1] dêvîcit.
Quî cum vidêret nâvês Rômânâs â Pûnicîs
vêlôcitâte superârî, manûs ferreâs sîve corvôs,
mâchinam ad comprehendendâs hostium nâvês
tenendâsque ûtilem, excôgitâvit. Quae[2] manûs ubi {5}
hostîlem apprehenderant nâvem, superiectô ponte
trânsgrediêbâtur Rômânus[3] et in ipsôrum[4] ratibus
comminus dîmicâbant, unde[5] Rômânîs, quî rôbore
praestâbant, facilis victôria fuit. Celeriter sunt
expûgnâtae nâvês Pûnicae trîgintâ, in quibus etiam {10}
praetôria[6] septirêmis[7] capta est, mersae[8] tredecim.
Duîlius victor Rômam reversus prîmus
nâvâlem triumphum êgit. Nûlla victôria
Rômânîs grâtior fuit, quod[9] invictî terrâ
iam etiam marî plûrimum[10] possent.[9] Itaque {15}
Duîliô concessum est, ut per omnem vîtam
praelûcente fûnâli et praecinente tîbîcine â
cênâ redîret.[11]
Hannibal, dux classis Pûnicae, ê nâvî
quae iam capiêbâtur, in scapham saltû sê dêmittêns Rômânôrum {20}
manûs effûgit. Veritus autem, nê[12] in patriâ classis[13] âmissae
[[39]]
poenâs daret, cîvium odium âstûtiâ âvertit, nam ex illâ înfêlîcî
pûgnâ priusquam[1] clâdis nûntius domum[2] pervenîret[1] quendam
ex amîcîs Carthâginem[2] mîsit. Quî postquam cûriam intrâvit,
"Cônsulit" inquit "vôs Hannibal, cum[3] dux Rômânôrum mâgnîs {25}
côpiîs maritimîs înstrûctîs advênerit,[3] num cum eô cônflîgere
dêbeat?" Acclâmâvit ûniversus senâtus nôn esse dubium quîn[4]
cônflîgî oportêret. Tum ille "Cônflîxit" inquit "et superâtus
est." Ita nôn potuêrunt factum damnâre, quod ipsî fierî dêbuisse
iûdicâverant. Sîc Hannibal victus crucis supplicium effûgit: {30}
nam eô[5] poenae genere dux rê[6] male gestâ apud Poenôs
adficiêbâtur.
[Footnotes: XVI (pages 38-39)
38.1: #prîmus dêvîcit#: 'was the first (Roman) to conquer.' Cf.
_prîmus êgit_, l. 12. H 497, and 1 (443 and 1): A 191: G 325, R.
6: B 239. Such a phrase as _prîmus fuit dêvincere_ is never used
by good writers.
38.2: 'These'; cf. p. 4, n. 3.
38.3: a collective noun: 'the Romans.'
38.4: Sc. _hostium_.
38.5: = 'and as a consequence.'
38.6: Cf. _rêgius_, I, 17. The Romans applied the term _praetor_
to the commander of any foreign force.
38.7: Sc. _nâvis_. At this time Carthaginian ships generally had
five banks of oars. In building the fleet commanded by Duilius,
the Romans, it is said, took as their model a Carthaginian vessel
which had been wrecked on the coast of Italy.
38.8: _mergô_; sc. _sunt_.
38.9: Cf. p. 14, n. 1.
38.10: 'were supreme'; cf. p. 23, n. 1.
38.11: In commemoration also of the victory the Columna Rôstrâta
was erected in the Forum.
38.12: #nê . . . daret#: a clause of purpose, dependent on
#veritus#: H 567 (498, III) M 897: A 331, _f_: G 550: B 296, 2.
38.13: #classis âmissae#: 'for losing the fleet'; see p. 5, n. 15.
39.1: Cf. p. 12, n. 5.
39.2: Why accusative?
39.3: causal subjunctive.
39.4: _quîn_ with a subjunctive of result is regularly used after
negative expressions of doubt: H 595, 1 (504, 3, 2): M 913: A 332,
_g_, R.: G 555, 2: B 298.
39.5: #eô . . . adficiêbâtur#: 'in that way . . . was punished.'
How literally?
39.6: #rê male gestâ#: 'if unsuccessful.' How literally?]
#XVII. Marcus Atilius Regulus# [[stripped text]]
Marcus Regulus cum Poenos magna clade adfecisset, Hanno Carthaginiensis ad eum venit, quasi de pace acturus, re vera ut tempus extraheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est militum clamor auditaque vox, idem huic faciendum esse, quod paucis ante annis Cornelio consuli a Poenis factum esset. Cornelius enim, velut in conloquium per fraudem evocatus, a Poenis comprehensus erat et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum astuto responso avertit: "Hoc vero" inquit "si feceritis, nihilo eritis Afris meliores." Consul tacere iussit eos, qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat." De pace, quia neque Poenus serio agebat et consul victoriam quam pacem malebat, non convenit.
Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta castella expugnavit, neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris dimicavit. Nam cum ad flumen Bagradam castra haberet, anguis mira magnitudine exercitum Romanorum vexabat; multos milites ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus adflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat, durissima squamarum lorica omnia tela facile repellente. Confugiendum fuit ad machinas advectisque ballistis et catapultis, velut arx quaedam munita, deiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit, sed cruore suo flumen corporisque pestifero adflatu vicina loca infecit Romanosque castra inde submovere coegit. Corium beluae, centum et viginti pedes longum, Romam misit Regulus.
Huic ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui vilicum suum in agello, quem septem iugerum habebat, mortuum esse et servum, occasionem nactum, aufugisse ablato instrumento rustico ideoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi iussit, agellum colendum locavit, alimenta coniugi ac liberis praebuit. Regulus deinde multis proeliis Carthaginiensium opes contudit eosque pacem petere coegit. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, a Lacedaemoniis illi auxilium petierunt.
Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: nam duo tantum milia hominum ex omni Romano exercitu refugerunt et Regulus ipse captus et in carcerem coniectus est. Inde Romam de permutandis captivis missus est dato iureiurando. ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem. Qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit; sententiam ne diceret recusavit; quamdiu iureiurando hostium teneretur, se non esse senatorem. Iussus tamen sententiam dicere, negavit esse utile captivos Poenos reddi, illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse, cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquamdiu in loco tenebricoso tenuerunt: deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam, undique clavis praeacutis horrentem et tam angustam, ut erectus perpetuo manere cogeretur, incluserunt. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinabat, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo interemptus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus, ipsa vita clarior et inlustrior.
#XVII. Mârcus Atîlius Rêgulus# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 256.]
Mârcus Rêgulus cum Poenôs mâgnâ clâde[7] adfêcisset, Hannô
Carthâginiênsis ad eum vênit, quasi dê pâce âctûrus,[8] rê
vêrâ ut[8] tempus extraheret,[8] dônec[9] novae côpiae ex Âfricâ
advenîrent.[9] Is ubi ad cônsulem accessit, exortus[10] est mîlitum
clâmor audîtaque vôx, idem[11] huîc faciendum esse, quod paucîs {5}
ante annîs[12] Cornêliô cônsulî â Poenîs factum esset. Cornêlius
enim, velut in conloquium per fraudem êvocâtus, â Poenîs
comprehênsus erat et in vincula coniectus. Iam Hannô timêre
incipiêbat, sed perîculum âstûtô respônsô âvertit: "Hôc vêrô" inquit
[[40]]
"sî fêceritis,[1] nihilô[2] eritis Âfrîs[3] meliôrês." Cônsul tacêre
iussit eôs, quî pâr[4] parî referrî volêbant, et conveniêns[5]
gravitâtî {11}
Rômânae respônsum dedit: "Istô tê metû, Hannô, fidês Rômâna
lîberat." Dê pâce, quia neque Poenus sêriô agêbat et cônsul
victôriam quam pâcem mâlêbat, nôn convênit.
Rêgulus deinde in Âfricam prîmus[6] Rômânôrum ducum trâiêcit. {15}
Clypeam urbem et trecenta[7] castella expûgnâvit, neque[8]
cum hominibus tantum, sed etiam cum mônstrîs dîmicâvit. Nam
cum ad flûmen Bagradam castra habêret, anguis mîrâ mâgnitûdine
exercitum Rômânôrum vexâbat; multôs mîlitês ingentî ôre corripuit;
plûrês caudae verbere êlîsit[9]; nônnûllôs ipsô pêstilentis {20}
hâlitûs adflâtû exanimâvit. Neque is têlôrum îctû perforârî
poterat, dûrissimâ[10] squâmârum lôrîcâ omnia têla facile repellente.
Cônfugiendum[11] fuit ad mâchinâs advectîsque ballistîs[12] {23}
et catapultîs, velut[13] arx quaedam mûnîta, dêiciendus hostis fuit.
Tandem saxôrum pondere oppressus[14] iacuit, sed cruôre suô flûmen
corporisque pêstiferô adflâtû vîcîna loca înfêcit Rômânôsque castra
inde submovêre coêgit.[15] Corium bêluae, centum et vîgintî pedês[16]
longum, Rômam mîsit Rêgulus.
Huîc ob rês[17] bene gestâs imperium in annum proximum prôrogâtum
[[41]]
est. Quod ubi côgnôvit Rêgulus, scrîpsit senâtuî vîlicum {30}
suum in agellô, quem septem iûgerum[1] habêbat, mortuum esse et
servum, occâsiônem nactum,[2] aufûgisse ablâtô înstrûmentô[3]
rûsticô ideôque petere sê ut sibi[4] successor in Âfricam mitterêtur,
nê, dêsertô agrô, nôn esset unde[5] uxor et lîberî alerentur.[6] {34}
Senâtus, acceptîs litterîs, rês quâs Rêgulus âmîserat pûblicâ pecûniâ
redimî iussit, agellum colendum[7] locâvit, alimenta[8] coniugî ac
lîberîs praebuit. Rêgulus deinde multîs proeliîs Carthâginiênsium
opês contudit[9] eôsque pâcem petere coêgit. Quam cum
Rêgulus nôllet nisi dûrissimîs condiciônibus[10] dare, â
Lacedaemoniîs illî auxilium petiêrunt. {40}
[Sidenote: B.C. 255]
[Sidenote: B.C. 251]
Lacedaemoniî Xanthippum, virum bellî perîtissimum, Carthâginiênsibus
mîsêrunt, â quô Rêgulus victus est ûltimâ perniciê[10]:
nam duo tantum mîlia hominum ex omnî Rômânô
exercitû refûgêrunt et Rêgulus ipse captus et in carcerem
coniectus est. Inde Rômam dê permûtandîs captîvîs missus {45}
est datô iûreiûrandô. ut,[11] sî nôn impetrâsset,[12] redîret ipse
Carthâginem. Quî cum Rômam vênisset, inductus in senâtum
mandâta exposuit; sententiam[13] nê dîceret recûsâvit; quamdiû[14]
iûreiûrandô hostium tenêrêtur, sê nôn esse senâtôrem. Iûssus
tamen sententiam dîcere, negâvit[15] esse ûtile captîvôs Poenôs {50}
[[42]]
reddî, illôs enim adulêscentês esse et bonôs ducês, sê iam
cônfectum[1] senectûte. Cûius cum[2] valuisset auctôritâs, captîvî
retentî sunt, ipse, cum retinêrêtur â propinquîs et amîcîs, tamen
Carthâginem rediit: neque vêrô tunc îgnôrâbat sê ad crûdêlissimum
hostem et ad exquîsîta supplicia proficîscî, sed iûsiûrandum {55}
cônservandum[3] putâvit. Reversum[4] Carthâginiênsês omnî
cruciâtû necâvêrunt: palpebrîs enim resectîs aliquamdiû in locô
tenebricôsô tenuêrunt: deinde cum sôl esset ârdentissimus, repente
êductum intuêrî caelum coêgêrunt; postrêmô in arcam lîgneam,
undique clâvîs praeacûtîs horrentem et tam angustam, ut êrêctus {60}
perpetuô manêre côgerêtur, inclûsêrunt. Ita dum fessum corpus,
quôcumque inclînâbat, stimulîs ferreîs cônfoditur, vigiliîs et dolôre
continuô interêmptus est. Hîc fuit Atîliî Rêgulî exitus, ipsâ vîtâ
clârior et inlûstrior.
[Footnotes: XVII (pages 39-42)
39.7: #clâde adfêcisset# = 'had inflicted defeat upon.' Cf. _eô
genere . . . adficiêbâtur_, XVI, 31. The reference is to the naval
victory off Ecnomus, in Sicily.
39.8: Note carefully the two ways of expressing purpose, the
future participle being exactly equivalent to _ut_ with the
subjunctive. See p. xviii, E 5; #quasi# = 'as if,' and is
contrasted with #rê vêrâ#, 'in reality.'
39.9: The subjunctive in reality expresses purpose. See also p.
xx, G 3.
39.10: _exorior_.
39.11: #idem . . . esse#: 'the same thing _ought to be done_ to
him.' The gerundive with _esse_ denotes either physical necessity
('must'), or moral obligation ('ought').
39.12: abl. of the measure of difference: H 479 (423): M 655:
A 250: G 403: B 223. #paucîs annîs# is a sort of temporal adverb
with _ante_.
40.1: Latin is extremely exact in the use of the tenses. Of two
_past_ actions the prior is expressed by the _pluperfect_ tense;
of two _future_ actions the prior is expressed by the _future
perfect_ tense. Apply this principle here. We say simply, 'if
you do.'
40.2: Join with #meliôrês#, and cf. p. 39, n. 12.
40.3: i.e. the Carthaginians. To the Roman mind _Pûnica fidês_ was
a synonym for the vilest treachery. So Livy says of the great
Hannibal that his character was marred by 'worse than Punic
treachery.' For #Âfrîs#, see p. 10, n. 18.
40.4: #pâr . . . referrî# = 'retaliation.' How literally?
40.5: 'consistent with.'
40.6: #prîmus . . . trâiêcit#: cf. p. 38, n. 1.
40.7: indefinite, like our 'hundreds of.' _Sêscentî_ and _mîlle_
are often used in the same way.
40.8: = _et nôn_ (cf. l. 13).
40.9: _êlîdô_.
40.10: #dûrissimâ . . . repellente#: what does the abl. abs.
express?
40.11: #Cônfugiendum . . . ad#: impersonal passive: 'they had to
resort to.' Cf. p. 39, n. 11.
40.12: The _ballistae_ and _catapultae_ were the artillery of
antiquity. It is said that from the _ballistae_ stones weighing
one hundred pounds could be sent half a mile.
40.13: #velut . . . mûnîta#: to be taken with what follows.
40.14: _opprimô_.
40.15: _côgô_.
40.16: acc. of extent (cf. p. 12, n. 1) with #longum#.
40.17: #rês bene gestâs#: 'successes,' 'exploits.' Contrast _rê
male gestâ_, XVI, 31, and note.
41.1: Cf. p. 18, n. 17.
41.2: #occâsiônem nactum# (_nancîscor_): 'seizing the
opportunity.'
41.3: #înstrûmentô rûsticô#: 'his farming implements.'
41.4: Join with #successor#, and cf. p. 26, n. 5.
41.5: #unde . . . alerentur#: 'the wherewithal to support,' etc.
41.6: subjunctive partly of purpose, partly by attraction, for
which see p. 13, n. 10.
41.7: #colendum#: 'to be tilled' (cf. p. 2, n. 18), for Regulus'
benefit. In such cases the produce of the farm was divided equally
between owner and tenant.
41.8: #alimenta . . . praebuit#: i.e. they were supported at
public expense till the harvest of that year was gathered. No
salary was given to Roman officials.
41.9: _contundô_.
41.10: abl. of manner: H 473, 3 (419, III): M 635: A 248: G 399:
B 220, 1.
41.11: #ut . . . redîret# gives the purpose of the Carthaginians
in exacting the oath.
41.12: subjunctive in indirect discourse. Regulus said: _Sî nôn
impetrâverô, . . . redîbô._
41.13: #sententiam . . . recûsâvit#: 'he refused to express his
opinion.' _recûsâre_ is construed (1) with the simple infinitive;
(2) with _nê_ and a subjunctive of purpose; (3) with _quîn_ or
_quôminus_ and a subjunctive of result.
41.14: #quamdiû . . . senâtôrem#: indirect discourse = '(saying
that) as long as,' etc.
41.15: #negâvit esse ûtile#: 'he _said_ that it was _not_
expedient.' In such sentences _negâre_ rather than _nôn dîcere_ is
used. The subject of #esse# is the clause #captîvôs . . . reddî#.
42.1: 'exhausted.'
42.2: Here temporal, but in the next line adversative, as is shown
by #tamen#: see p. xxii, J.
42.3: Sc. _esse_, and cf. p. 39, n. 11.
42.4: Sc. _eum_: 'on his return.' The story is given by no writer
earlier than Cicero, and modern historians are inclined to view
the whole narrative as fictitious.]
#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[stripped text]]
Appius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus priorum ducum consilia palam reprehendebat seque, quo die hostem vidisset, bellum confecturum esse iactitabat. Qui cum, antequam navale proelium committeret, auspicia haberet pullariusque ei nuntiasset, pullos non exire e cavea neque vesci, inridens iussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Ea res cum, quasi iratis diis, milites ad omnia segniores timidioresque fecisset, commisso proelio magna clades a Romanis accepta est: octo eorum milia caesa sunt, viginti milia capta. Qua re Claudius postea a populo condemnatus est damnationisque ignominiam voluntaria morte praevenit. Ea res calamitati fuit etiam Claudiae, consulis sorori: quae a ludis publicis revertens, in conferta multitudine aegre procedente carpento, palam optavit ut frater suus Pulcher revivisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Ob vocem illam impiam Claudia quoque damnata gravisque ei dicta est multa.
#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 249.]
Appius Claudius, vir stultae temeritâtis, cônsul adversus Poenôs
profectus priôrum ducum cônsilia palam reprehendêbat
sêque, quô[5] diê hostem vîdisset, bellum cônfectûrum esse
iactitâbat. Quî cum, antequam nâvâle proelium committeret, {4}
auspicia[6] habêret pullâriusque[7] eî nûntiâsset, pullôs nôn exîre ê
[[43]]
caveâ neque vescî, inrîdêns iussit eôs in aquam mergî, ut saltem
biberent, quoniam êsse[1] nôllent. Ea rês cum, quasi[2] îrâtîs diîs,
mîlitês ad omnia sêgniôrês timidiôrêsque
fêcisset, commissô proeliô[3]
mâgna clâdês â Rômânîs accepta est: {10}
octô eôrum mîlia caesa sunt, vîgintî
mîlia capta. Quâ re Claudius posteâ â
populô condemnâtus est damnâtiônisque[4]
îgnôminiam voluntâriâ morte
praevênit. Ea rês calamitâtî[5] fuit {15}
etiam Claudiae,[5] cônsulis sorôrî: quae
â lûdîs pûblicîs revertêns, in[6] cônfertâ
multitûdine aegrê prôcêdente carpentô,
palam optâvit ut frâter suus Pulcher
revîvîsceret atque iterum classem âmitteret, {20}
quô[7] minor turba Rômae foret.[7] Ob vôcem illam impiam
Claudia quoque damnâta gravisque[8] eî[9] dicta est multa.
[Footnotes: XVIII (pages 42-43)
42.5: #quô diê#: we should expect _diê quô_, or _eôdem diê quô_,
but the antecedent, as often, is incorporated into the relative
clause and made to agree with the pronoun: H 399, 3 (445, 9):
A 200, _b_: G 616: B 251, 4.
42.6: #auspicia habêret#: cf. _auspicia adhibêre_, I, 42.
42.7: #pullârius . . . vescî#: on setting out for the seat of war,
the commanding general often took with him a cage of sacred
chickens, in charge of a special keeper (#pullârius#). If, when
food was thrown before them, the chickens ate so greedily that
portions of the food fell from their mouths to the ground, it was
considered a very favorable omen. The circumstance described in
the text would be regarded by the superstitious soldiery as of
very dire significance.
43.1: infinitive of _edô_.
43.2: #quasi . . . diîs#: 'because (as they supposed), the gods
were angry.' Cf. p. 3, n. 6. #îrâtîs diîs# is an abl. abs.
43.3: The battle was fought off Drepanum, in Sicily. Appius lost
93 out of 123 ships.
43.4: #que# here = 'but,' a meaning which it bears more frequently
after negative sentences (p. 13, n. 12).
43.5: Cf. p. 25, n. 6.
43.6: #in . . . carpentô#: an abl. abs., giving the cause of
#optâvit#.
43.7: Cf. p. 14, n. 13.
43.8: #gravis . . . multa#: 'a heavy fine was imposed upon her.'
43.9: dat. of disadvantage.]
#XIX. Quintus Fabius Maximus# [[stripped text]]
Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum Punicum bellum. Nam, mortuo Hamilcare, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, civitatem Hispaniae Romanis foederatam evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui Hannibalem, mali auctorem, exposcerent. Tergiversantibus Poenis Quintus Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto "Hic" inquit "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite." Poenis daret utrum vellet succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum se dare dicit. Poeni accipere se responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.
Hannibal superatis Pyrenaei et Alpium iugis in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasumenum profligavit.
Adversus hostem totiens victorem missus Quintus Fabius dictator Hannibalis impetum mora fregit; namque, priorum ducum cladibus edoctus belli rationem mutare et adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque cum eo congrederetur; castris, nisi quantum necessitas cogeret, miles tenebatur. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Itaque cum ex levibus proeliis superior discederet, militem minus iam coepit aut virtutis suae aut fortunae paenitere.
His artibus cum Hannibalem Fabius in agro Falerno locorum angustiis clausisset, ille sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Namque arida sarmenta in boum cornibus deligata principio noctis incendi bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrerent, Romani miraculo attoniti constiterunt; ipse Fabius, insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Hannibal ex angustiis evasit.
Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius, misso Romam Quinto filio, inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos Romanos redemit.
Haud grata tamen Romanis erat Fabii cunctatio: eumque pro cauto timidum, pro cunctatore segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius, magister equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu esset solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori magistrum equitum imperio aequavit. Hanc iniuriam aequo animo tulit Fabius exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum autem Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subito adventu repressus Hannibal receptui cecinit, palam confessus ab se Minucium, se a Fabio victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita esset, cum procella imbrem dedisse. Minucius autem periculo liberatus castra cum Fabio iunxit et patrem eum appellavit idemque facere milites iussit.
Postea Hannibal Tarento per proditionem potitus est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverant. Hi, nocte per speciem venandi urbe egressi, ad Hannibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum quid pararent exposuissent, conlaudavit eos Hannibal monuitque ut redeuntes pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste factam aut praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac saepius ab iis factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore sibilo dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi proditores ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Hannibal cum suo agmine ingreditur: Romani passim trucidantur. Livius Salinator, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt, in arcem confugit.
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit. Leve dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini deperibat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit ac per sororem praefectum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat. Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem transcenderunt. Inde, proxima porta refracta, Fabius cum exercitu intravit. Hannibal nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset, "Et Romani" inquit "suum Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus."
Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod arcem Tarentinam retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum recepisse, "Certe" inquit Fabius ridens, "nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem."
Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est, duodecim lictoribus pro more antecedentibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens "Non ego, fili," inquit "tuum imperium contempsi, sed experiri volui num scires consulem te esse." Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est, sed insita eius ingenio prudentia ei bello, quod tum gerebatur, proprie apta erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit. Ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.
#XIX. Quîntus Fabius Mâximus# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 236.]
[Sidenote: B.C. 219.]
Hannibal, Hamilcaris[10] fîlius, novem[11] annôs[12] nâtus, â
patre ârîs admôtus odium in Rômânôs perenne iûrâvit.
Quae rês mâximê vidêtur concitâsse secundum[13] Pûnicum bellum.
[[44]]
Nam, mortuô[1] Hamilcare, Hannibal causam bellî quaerêns Saguntum,
cîvitâtem Hispâniae Rômânîs[2] foederâtam êvertit. {5}
Quâpropter Rômâ missî sunt Carthâginem
lêgâtî, quî Hannibalem, malî auctôrem, expôscerent.
Tergiversantibus Poenîs Quîntus Fabius,
lêgâtiônis prînceps, sinû ex togâ factô "Hîc"
inquit "vôbîs bellum et pâcem portâmus; utrum[3] {10}
placet, sûmite." Poenîs daret[4] utrum vellet
succlâmantibus, Fabius, excussâ[5] togâ, bellum
sê dare dîcit. Poenî accipere sê respondêrunt et,
quibus[6] acciperent animîs, iîsdem sê gestûrôs.[7]
Hannibal superâtîs Pyrênaeî et Alpium iugîs in Îtaliam vênit. {15}
Pûblium[8] Scîpiônem apud Tîcînum[9] amnem, Semprônium apud
Trebiam, Flâminium apud Trasumênum prôflîgâvit.
Adversus hostem totiêns victôrem missus Quîntus Fabius {18}
dictâtor[10] Hannibalis impetum morâ[11] frêgit; namque, priôrum ducum
clâdibus êdoctus bellî ratiônem mûtâre et adversus[12] Hannibalem,
succêssibus proeliôrum însolentem, recêdere[13] ab ancipitî discrîmine
et tuêrî tantummodo Îtaliam cônstituit Cunctâtôrisque {22}
nômen et laudem summî ducis meruit. Per loca alta âgmen
dûcêbat modicô ab hoste intervâllô,[14] ut neque omitteret[15] eum
[[45]]
neque cum eô congrederêtur; castrîs,[1] nisi[2] quantum necessitâs
côgeret,[2] mîles tenêbâtur. Dux neque occâsiônî[3] reî[4] bene {26}
gerendae deerat, sî qua ab hoste darêtur, neque ûllam ipse hostî
dabat. Itaque cum ex levibus proeliîs superior discêderet,
mîlitem[5] minus iam coepit aut virtûtis suae aut fortûnae
paenitêre. {30}
Hîs artibus cum Hannibalem Fabius in agrô Falernô locôrum
angustiîs clausisset, ille sine ûllô exercitûs dêtrîmentô sê
expedîvit.
Namque ârida sarmenta in boum cornibus dêligâta[6] prîncipiô[7]
noctis incendî bovêsque ad montês, quôs Rômânî însêderant, agî
iussit. Quî cum accênsîs cornibus per montês, per silvâs hûc {35}
illûc discurrerent, Rômânî mîrâculô attonitî cônstitêrunt; ipse
Fabius, însidiâs esse ratus,[8] mîlitem extrâ vâllum êgredî vetuit.
Intereâ Hannibal ex angustiîs êvâsit.
Dein Hannibal, ut Fabiô apud suôs cônflâret invidiam, agrum {39}
êius, omnibus circâ vâstâtîs, intâctum relîquit. At Fabius, missô
Rômam Quîntô fîliô, inviolâtum ab hoste agrum vêndidit êiusque
pretiô captîvôs Rômânôs redêmit.
Haud grâta tamen Rômânîs erat Fabiî cunctâtiô: eumque prô
cautô timidum, prô cunctâtôre sêgnem[9] vocitâbant. Augêbat
invidiam Minucius, magister[10] equitum, dictâtôrem crîminandô: {45}
illum in dûcendô bellô sêdulô tempus terere,[11] quô diûtius in
magistrâtû esset sôlusque et Rômae et in exercitû imperium
habêret. Hîs sermônibus accênsa plêbs dictâtôrî[12] magistrum
[[46]]
equitum imperiô[1] aequâvit. Hanc iniûriam aequô[2] animô tulit
Fabius exercitumque suum cum Minuciô dîvîsit. Cum autem {50}
Minucius temerê proelium commîsisset, eî[3] perîclitantî auxiliô
vênit Fabius. Cûius subitô adventû repressus Hannibal receptuî[4]
cecinit, palam cônfessus[5] ab sê Minucium, sê â Fabiô victum esse.
Redeuntem ex aciê dîxisse eum[6] ferunt tandem[7] eam nûbem, quae
sedêre in iugîs montium solita esset, cum procellâ imbrem dedisse.
Minucius autem perîculô lîberâtus castra cum Fabiô iûnxit et {56}
patrem eum appellâvit idemque facere mîlitês iussit.
Posteâ Hannibal Tarentô[8] per prôditiônem potîtus est. Hanc
urbem ut Poenîs trâderent, tredecim ferê nôbilês iuvenês Tarentînî
coniûrâverant. Hî, nocte per[9] speciem vênandî urbe êgressî, {60}
ad Hannibalem, quî haud procul castra habêbat, vênêrunt. Cuî
cum quid parârent exposuissent, conlaudâvit eôs Hannibal monuitque
ut[10] redeuntês pecora Carthâginiênsium, quae pâstum[11] prôpulsa
essent, ad urbem agerent[10] et velutî[12] praedam ex hoste
factam aut praefectô aut cûstôdibus portârum dônârent.[10] Id {65}
iterum ac saepius ab iîs factum eôque[13] cônsuêtûdinis adducta rês
est, ut, quôcumque noctis tempore sîbilô dedissent[14] sîgnum, porta
urbis aperîrêtur. Tunc Hannibal eôs nocte mediâ cum decem
mîlibus hominum dêlêctôrum secûtus est. Ubi portae appropinquârunt,
[[47]]
nôta iuvenum vôx et familiâre sîgnum vigilem excitâvit. {70}
Duo prîmî înferêbant aprum vâstî corporis. Vigil incautus, dum
bêluae mâgnitûdinem mîrâtur, vênâbulô occîsus est. Ingressî
prôditôrês cêterôs vigilês sôpîtôs[1] obtruncant. Tum Hannibal
cum suô âgmine ingreditur: Rômânî passim trucîdantur. Lîvius
Salînâtor, Rômânôrum praefectus, cum iîs, quî caedî superfuêrunt,
in arcem cônfûgit. {76}
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidiône
cinxit. Leve[2] dictû mômentum ad rem ingentem perficiendam
eum adiûvit. Praefectus praesidiî Tarentînî dêperîbat[3]
amôre mulierculae,[4] cûius frâter in exercitû Fabiî erat. Mîles {80}
iussus â Fabiô prô perfugâ Tarentum trânsiit ac per sorôrem
praefectum ad[5] trâdendam urbem perpulit. Fabius vigiliâ[6] prîmâ
accessit ad eam partem mûrî, quam praefectus cûstôdiêbat. Adiuvantibus
recipientibusque êius mîlitibus, Rômânî in urbem trânscendêrunt.
Inde, proximâ portâ refrâctâ,[7] Fabius cum exercitû {85}
intrâvit. Hannibal[8] nûntiâtâ Tarentî oppûgnâtiône, cum ad opem
ferendam fêstînâns captam urbem esse audîvisset, "Et Rômânî"
inquit "suum[9] Hannibalem habent: eâdem, quâ cêperâmus, arte
Tarentum âmîsimus."
Cum posteâ Lîvius Salînâtor côram Fabiô glôriârêtur, quod[10] {90}
arcem Tarentînam retinuisset,[10] dîxissetque eum[11] suâ operâ
Tarentum recêpisse, "Certê" inquit Fabius rîdêns, "nam nisi tû
âmîsissês,[12] ego numquam recêpissem."[12]
Quîntus Fabius iam senex fîliô suô cônsulî lêgâtus fuit; cumque
[[48]]
in êius castra venîret, fîlius obviam patrî prôgressus est, {95}
duodecim lîctôribus prô môre antecêdentibus. Equô[1] vehêbâtur
senex neque appropinquante cônsule dêscendit. Iam ex lîctôribus
ûndecim verêcundiâ[2] paternae mâiestâtis tacitî praeterierant.
Quod cum cônsul animadvertisset, proximum lîctôrem iussit
inclâmâre[3] Fabiô patrî ut ex equô dêscenderet. Pater tum {100}
dêsiliêns "Nôn ego, fîlî," inquit "tuum imperium contempsî, sed
experîrî voluî num scîrês cônsulem tê esse." Ad summam senectûtem
vîxit Fabius Mâximus, dîgnus tantô côgnômine.[4] Cautior[5]
quam prômptior habitus est, sed însita[6] êius ingeniô prûdentia eî
bellô, quod tum gerêbâtur, propriê apta erat. Nêminî[7] dubium {105}
est quîn[8] rem[9] Rômânam cunctandô[10] restituerit. Ut Scîpiô
pûgnandô,[10] ita hîc nôn dîmicandô[10] mâximê cîvitâtî Rômânae
succurrisse vîsus est. Alter enim celeritâte suâ Carthâginem
oppressit, alter cunctâtiône id[11] êgit, nê Rôma opprimî posset.
[Footnotes: XIX (pages 43-48)
43.10: In the latter part of the First Punic War Hamilcar had
successfully maintained himself for several years in Sicily
against the Romans. Subsequently he built up a great Carthaginian
empire in Spain, partly to offset the losses which Carthage had
sustained in its struggle with Rome, and partly to supply it with
the means for a renewal of the conflict.
43.11: #novem . . . nâtus#: 'when only nine years old.'
43.12: Cf. p. 10, n. 15.
43.13: This war lasted from 218 to 202 B.C.
44.1: When Hamilcar was killed in battle in Spain in 227, his
son-in-law Hasdrubal took command of the Carthaginian forces
there. He in turn was succeeded by Hannibal in 219.
44.2: dat. with #foederâtam#. Cf. H 428, 3 (385, 4, 3): A 248,
_a_, R.: G 359: B 192, 1. Compare the dat. used with _iungô_ and
_mîsceô_.
44.3: #utrum# is here a relative pronoun; hence the indicative
#placet#, with which we must supply _vôbîs_. In #utrum vellet#,
however, #utrum# is interrogative: hence the subjunctive.
44.4: = a subjunctive in ind. disc. representing an original
imperative. See p. xxvi, M 6.
44.5: _excutiô_.
44.6: #quibus . . . animîs, iîsdem#: abl. of manner. See p. 42,
n. 5.
44.7: Sc. _bellum_.
44.8: P. Cornelius Scipio, father of the famous P. Cornelius
Scipio Africanus Maior, and consul in 218.
44.9: The first two battles were fought in 218, the third in 217.
44.10: See Vocab., _dictâtor_.
44.11: Cf. p. 28, n. 17.
44.12: #adversus Hannibalem# = a causal clause: 'since he was
facing H.' Here again the Latin feels the lack of a participle to
_sum_.
44.13: #recêdere . . . discrîmine#: 'to avoid (any) hazardous
risk.' #recêdere# depends on #cônstituit#, l. 22.
44.14: #modicô . . . intervâllô#: we say, 'at a moderate
distance.' For the abl., see p. 39, n. 12.
44.15: 'let slip,' 'lose sight of.'
45.1: apparently = _in castrîs_, but really an abl. of means.
45.2: #nisi . . . côgeret#: 'except as far as necessity forced
(Fabius to lead them forth).' #côgeret# is an example of the
iterative subjunctive, used to denote the frequent repetition of
an act. It generally occurs in clauses containing a past tense,
and is common in Livy, on whom this story is based.
45.3: #neque . . . deerat#: 'missed no chance of scoring a
success.'
45.4: #reî bene gerendae#: cf. p. 40, n. 17.
45.5: #mîlitem . . . paenitêre#: 'the soldiers began to be less
discontented with (i.e. to be more confident of),' etc. For the
construction, see p. 28, n. 7.
45.6: #dêligâta . . . incendî# = _dêligârî et incendî_.
45.7: Why abl.?
45.8: _reor_.
45.9: Render by a noun: 'sluggard.'
45.10: See Vocab., _magister_.
45.11: indirect discourse, dependent on the verb of saying
suggested by #crîminandô#.
45.12: Indirect object with #aequâvit#, which = _aequum fêcit_.
46.1: #abl.# of specification.
46.2: #aequô animô# is an abl. of manner (p. 41, n. 10), and =
'patiently.'
46.3: #eî . . . auxiliô#: 'to help him in his peril.' Cf. p. 25,
n. 6.
46.4: #receptuî cecinit#: 'gave the signal for a retreat.'
#receptuî# is a dat. of purpose: cf. p. 25, n. 6. _canere_ is used
of instrumental music (here of playing on the trumpet) as well as
of vocal.
46.5: _cônfiteor_.
46.6: i.e. Hannibal.
46.7: #tandem . . . dedisse#: 'the cloud . . . had at last brought
wind and rain,' i.e. Fabius, after so long threatening the
Carthaginians, had at last proceeded to active measures.
46.8: Cf. p. 4, n. 6.
46.9: #per . . . vênandî#: 'under pretense of hunting.'
46.10: a substantive clause of purpose, object of #monuit#.
46.11: supine of _pâscô_, denoting the purpose of #prôpulsa
essent#: cf. p. 5, n. 20.
46.12: _veluti . . . factam_: 'as if they (i.e. the cattle) were
plunder captured from the foe.' #praedam# is accus. by attraction
to _ea pecora_, to be supplied as the object of dônârent.
46.13: #eô . . . est#: lit., 'to such a degree of custom was the
matter brought,' = 'so customary did this proceeding become.'
#cônsuêtûdinis# is a partitive gen. with #eô#, which strictly =
'thither, to that point.'
46.14: subjunctive by attraction (p. 13, n. 10) to #aperîrêtur#,
which itself denotes result.
47.1: 'who were buried in slumber.' The perf. pass. part. here, as
often, = a relative clause.
47.2: #Leve . . . mômentum#: 'a circumstance (almost too) trifling
to mention.' For #dictû#, see p. 19, n. 15.
47.3: #dêperîbat amôre#: 'was dying for (lit. because of) love,'
i.e. was desperately in love with.
47.4: objective gen. with #amôre#: cf. p. 14, n. 15.
47.5: #ad . . . perpulit# (_perpellô_): 'drove him to,' i.e.
induced him to, etc.
47.6: '#watch.#'
47.7: _refringô_.
47.8: emphatic by reason of its position before the conjunction
#cum#: cf. p. 19, n. 8.
47.9: #suum Hannibalem#: 'a Hannibal of their own.'
47.10: Cf. p. 14, n. 1.
47.11: i.e. Fabius. Livius said: _meâ operâ tû Tarentum
recêpistî_.
47.12: A conditional sentence, containing a supposition contrary
to the facts: H 579 and N. (510 and N. 1): M 938: A 308: G 597:
B 304.
48.1: #equô vehêbâtur#: 'was riding.' #equô# is an abl. of means.
48.2: #verêcundiâ . . . mâiestâtis#: 'out of respect for his
dignity as a father.' Explain the case of #verêcundiâ#, also of
#mâiestâtis#. Roman fathers were as absolutely masters of their
children as they were of their slaves. Yet the rights of a son in
official position took precedence of the honors due a father.
48.3: Cf. p. 12, n. 3.
48.4: abl. with #dîgnus#: H 481 (421, III): M 654: A 245, _a_:
G 397, N. 2: B 226, 2.
48.5: #Cautior . . . est#: = 'he was accounted cautious rather
than alert.' See H 499 (444, 2): M 429: A 192: G 299: B 240, 4.
48.6: #însita . . . prûdentia#: 'his innate caution'; lit., the
caution implanted in his nature. For _ingeniô_, see p. 2, n. 7.
48.7: possessive dative: 'no one has a doubt.'
48.8: Cf. p. 39, n. 4.
48.9: = _rem pûblicam_.
48.10: abl. of means. With #cunctandô# cf. _morâ_, l. 19, and
_cunctâtiône_, l. 109.
48.11: #id . . . posset#: 'accomplished this, that it should be
impossible to overthrow Rome.' #nê . . . posset# is a clause of
purpose, in apposition with #id#.]
#XX. Aemilius Paulus et Terentius Varro# [[stripped text]]
Hannibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo consules, Aemilius Paulus et Terentius Varro. Paulo Fabii cunctatio magis placebat; Varro autem, ferox et temerarius, acriora sequebatur consilia. Ambo consules ad vicum, qui Cannae appellabatur, castra communiverunt. Ibi deinde Varro, invito conlega, aciem instruxit et signum pugnae dedit. Hannibal autem ita constituerat aciem, ut Romanis et solis radii et ventus ab oriente pulverem adflans adversi essent. Victus caesusque est Romanus exercitus; nusquam graviore vulnere adflicta est res publica. Aemilius Paulus telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna sedentem in saxo oppletum cruore conspexisset quidam tribunus militum, "Cape" inquit "hunc equum et fuge, Aemili. Etiam sine tua morte lacrimarum satis luctusque est." Ad ea consul: "Tu quidem macte virtute esto! Sed cave exiguum tempus e manibus hostium evadendi perdas! Abi, nuntia patribus ut urbem muniant ac prius quam hostis victor adveniat, praesidiis firment. Me in hac strage meorum militum patere exspirare." Alter consul cum paucis equitibus Venusiam perfugit. Consulares aut praetorii occiderunt viginti, senatores capti aut occisi triginta, nobiles viri trecenti, militum quadraginta milia, equitum tria milia et quingenti. Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios aureorum anulorum Carthaginem misit, quos de manibus equitum Romanorum et senatorum detraxerat.
Hannibali victori cum ceteri gratularentur suaderentque ut quietem iam ipse sumeret et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis, Maharbal, minime cessandum ratus, Hannibalem hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. Cumque Hannibal illud non probasset, Maharbal "Non omnia nimirum" inquit "eidem dii dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis." Mora huius diei satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Hannibal cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma in Campaniam divertit, cuius deliciis mox exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Hannibali Cannas fuisse.
Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuntius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; quin etiam animo civitas adeo magno fuit, ut Varroni ex tanta clade redeunti obviam irent et gratias agerent, quod de re publica non desperasset: qui, si Poenorum dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit. Nam et barbam capillumque submisit, et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. Dum igitur Hannibal segniter et otiose agebat. Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant: detracta sunt templis vetera hostium spolia. Deerat iuventus: servi manumissi et armati sunt. Egebat aerarium: opes suas libens senatus in medium protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quidquam sibi auri reliquerunt. Patrum exemplum secuti sunt equites imitataeque equites omnes tribus. Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus, cum omnes privatae opes in publicum deferrentur.
Cum Hannibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis postulatum est, quam ut iurarent se, si non impetrassent, in castra esse redituros. Eos senatus non redimendos censuit responditque eos cives non esse necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Ûnus ex iis legatis e castris Poenorum egressus, veluti aliquid oblitus, paulo post in castra erat regressus, deinde comites ante noctem adsecutus erat. Is ergo, re non impetrata, domum abiit; reditu enim in castra se liberatum esse iureiurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, iussit senatus illum comprehendi et vinctum duci ad Hannibalem. Ea res Hannibalis audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus adflictis tam excelso esset animo.
#XX. Aemilius Paulus et Terentius Varrô# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 216.]
Hannibal[12] in Âpûliam pervênerat. Adversus eum Rômâ
profectî sunt duo cônsulês, Aemilius Paulus et Terentius
[[49]]
Varrô. Paulô Fabiî cunctâtiô magis placêbat; Varrô[1] autem, ferôx
et temerârius, âcriôra sequêbâtur cônsilia. Ambô cônsulês ad
vîcum, quî Cannae appellâbâtur, castra commûnîvêrunt. Ibi {5}
deinde Varrô, invîtô[2] conlêgâ, aciem înstrûxit et sîgnum pûgnae
dedit. Hannibal autem ita cônstituerat aciem, ut Rômânîs[3] et
sôlis radiî et ventus ab oriente pulverem adflâns adversî
essent. Victus caesusque est Rômânus exercitus; nûsquam graviôre
vulnere adflîcta est rês pûblica. Aemilius Paulus têlîs obrutus {10}
cecidit: quem cum mediâ in pûgnâ sedentem in saxô opplêtum cruôre
cônspexisset quîdam tribûnus mîlitum, "Cape" inquit "hunc
equum et fuge, Aemilî.[4] Etiam sine tuâ morte lacrimârum satis
lûctûsque est." Ad ea cônsul[5]: "Tû[6] quidem macte virtûte
estô! Sed cavê[7] exiguum tempus ê manibus hostium êvâdendî {15}
perdâs! Abî, nûntiâ patribus ut urbem mûniant ac prius quam
hostis victor adveniat, praesidiîs fîrment. Mê in hâc strâge meôrum
mîlitum patere[8] exspîrâre." Alter cônsul cum paucîs equitibus
Venusiam perfûgit. Cônsulârês aut praetôriî occidêrunt
vîgintî, senâtôrês captî aut occîsî trîgintâ, nôbilês {20}
virî trecentî, mîlitum quadrâgintâ mîlia, equitum
tria mîlia et quîngentî. Hannibal in[9] têstimônium
victôriae suae três modiôs aureôrum ânulôrum[10]
Carthâginem mîsit, quôs dê manibus
equitum Rômânôrum et senâtôrum dêtrâxerat. {25}
[[50]]
Hannibalî victôrî cum cêterî grâtulârentur suâdêrentque ut
quiêtem iam ipse sûmeret et fessîs mîlitibus daret, ûnus ex êius
praefectîs, Maharbal, minimê[1] cessandum ratus, Hannibalem
hortâbâtur ut statim Rômam pergeret, diê quîntô victor in
Capitôliô epulâtûrus.[2] Cumque Hannibal illud nôn probâsset, {30}
Maharbal "Nôn omnia nîmîrum" inquit "eîdem[3] diî dedêre.
Vincere scîs, Hannibal; victôriâ ûtî nescîs." Mora hûius diêî satis
crêditur salûtî[4] fuisse urbî[4] et imperiô.[4] Hannibal cum victôriâ
posset ûtî, fruî mâluit, relîctâque Rômâ in Campâniam dîvertit,
cûius[5] dêliciîs mox exercitûs ârdor êlanguit, adeô ut vêrê dictum
sit Capuam[6] Hannibalî Cannâs fuisse. {36}
Numquam tantum pavôris Rômae fuit, quantum[7] ubi acceptae
clâdis nûntius advênit. Neque tamen ûlla pâcis mentiô facta est;
quîn[8] etiam animô cîvitâs adeô mâgnô fuit, ut Varrônî ex tantâ {39}
clâde redeuntî obviam îrent et grâtiâs agerent, quod dê rê pûblicâ
nôn dêspêrâsset: quî, sî Poenôrum dux fuisset,[9] temeritâtis poenâs
omnî suppliciô dedisset.[9] Nôn autem vîtae cupiditâte, sed reî
pûblicae amôre sê superfuisse[10] reliquô aetâtis suae tempore
approbâvit. Nam et barbam capillumque submîsit,[11] et posteâ numquam
recubâns[12] cibum cêpit; honôribus quoque, cum eî dêferrentur â {45}
[[51]]
populô, renûntiâvit, dîcêns fêlîciôribus magistrâtibus[1] reî pûblicae
opus esse. Dum igitur Hannibal sêgniter et ôtiôsê agêbat.
Rômânî interim respîrâre[2]
coepêrunt. Arma nôn
erant: dêtrâcta sunt {50}
templîs[3] vetera hostium
spolia. Deerat iuventûs:
servî manûmissî et armâtî
sunt. Egêbat aerârium:
opês suâs libêns senâtus in medium prôtulit, nec praeter quod in {55}
bullîs singulîsque[4] ânulîs erat quidquam sibi aurî relîquêrunt.
Patrum exemplum secûtî sunt equitês imitâtaeque equitês omnês
tribûs. Dênique vix[5] suffêcêre tabulae, vix scrîbârum manûs, cum
omnês prîvâtae opês in pûblicum dêferrentur.
Cum Hannibal redimendî[6] suî côpiam captîvîs Rômânîs fêcisset, {60}
decem ex ipsîs Rômam eâ dê rê missî sunt; nec pîgnus aliud
fideî ab iîs pôstulâtum est, quam ut iûrârent sê, sî nôn impetrâssent,
in castra esse reditûrôs. Eôs senâtus nôn redimendôs cênsuit
responditque eôs cîvês nôn esse necessâriôs, quî, cum armâtî
essent, capî potuissent. Ûnus ex iîs lêgâtîs ê castrîs Poenôrum {65}
êgressus, velutî[7] aliquid[8] oblîtus, paulô post in castra erat
regressus, deinde comitês ante noctem adsecûtus erat. Is ergô, rê
nôn impetrâtâ, domum abiit; reditû enim in castra sê lîberâtum
esse iûreiûrandô interpretâbâtur.[9] Quod ubi innôtuit, iussit senâtus
[[52]]
illum comprehendî et vinctum dûcî ad Hannibalem. Ea rês {70}
Hannibalis audâciam mâximê frêgit, quod senâtus populusque
Rômânus rêbus[1] adflîctîs tam excelsô esset animô.
[Footnotes: XX (pages 48-52)
48.12: Since the battle at Lake Trasumenus (XIX, 17), there had
been no general engagement between the Romans and Hannibal. The
latter, closely watched and followed by Fabius, had marched into
southern Italy, hoping to induce the peoples there to desert Rome
and join him. When Fabius resigned the dictatorship at the end of
the legal period, C. Terentius Varro and L. Aemilius Paulus were
elected consuls. Their army numbered 80,000 men, and their
instructions were to fight as speedily as possible.
49.1: A further cause of trouble between the consuls was the fact
that Paulus was a patrician, Varro a plebeian.
49.2: #invîtô conlêgâ#: abl. abs.: 'though opposed by his
colleague.' How literally? The consuls held supreme command on
alternate days.
49.3: Construe with #adversî#.
49.4: H 83, 5 (51, 5): M 152: A 40, _c_: G 33, 2: B 25, 1.
49.5: sc. _inquit_.
49.6: #Tû . . . estô#: 'God bless you!' Cf. p. 32, n. 1.
49.7: #cavê . . . perdâs# = _cavê nê . . . perdâs_: 'Take care
lest,' etc. For this form see H 561, 2 (489, 2): M 715: A 269,
_a_, 3: G 271, 2: B 276, _c_. We really have two commands here
side by side, thus: 'Take care'; 'Don't waste,' etc.
49.8: imperative of _patior_.
49.9: #in . . . suae#: 'to prove his victory.'
49.10: The custom of wearing rings was universal among the Romans,
having arisen out of their use as signets. Originally they were of
iron. When gold rings were first used they served to distinguish
the higher classes.
50.1: #minimê . . . ratus#: 'thinking that there ought to be no
delay.' With #cessandum# sc. _esse_, and see p. 16, n. 8.
50.2: #victor . . . epulâtûrus#: 'for he would surely dine as
victor on the Capitol.' The fut. part. is often thus used to
denote the certain occurrence of a future event. Further, the
clause expresses the reason why Maharbal urged H. to proceed to
Rome. What were Maharbal's exact words?
50.3: dat. sing.
50.4: Cf. p. 25, n. 6. Contrast the words of a modern historian:
"Hannibal knew Rome better than the simpletons who, in ancient and
modern times, have fancied that he might have terminated the
struggle by a march on the enemy's capital."
50.5: #cûius . . . fuisse#: a gross exaggeration. Hannibal
successfully maintained himself in Italy till recalled in 203.
50.6: Capua, at this time the most powerful city in Italy next to
Rome, had formed an alliance with Hannibal after the battle of
Cannae.
50.7: Sc. _fuit._
50.8: #quîn etiam#: 'on the contrary.'
50.9: For the construction, see p. 47, n. 12. For the fact, cf.
XVI, 19 ff.
50.10: #superfuisse . . . approbâvit#: 'he showed that he had
effected his escape (lit., had survived).'
50.11: 'let grow.' This manner of showing grief is often
mentioned.
50.12: The Romans reclined on the left side at meals. Varro's act
was a kind of penance, since it indicated that he denied himself
the pleasures of the table.
51.1: #magistrâtibus . . . esse#: cf. p. 37, notes 3 and 4.
51.2: 'to repair their losses'; lit., 'to get their breath again.'
51.3: dat.; cf. p. 2, n. 7. After a victory, captured arms, as
well as a portion of the captured treasure, were hung up in some
temple as a thank-offering to the gods.
51.4: #singulîs . . . ânulîs#: 'a ring apiece.'
51.5: #vix . . . manûs#: i.e. they hardly had clerks and tablets
sufficient to keep the record of contributions.
51.6: #redimendî suî#: 'of ransoming themselves.' H 626, 3 (542,
#I#, N. 1): M 1000: A 298, _a_: G 428, R. 1: B 339, 5.
51.7: #velutî . . . oblîtus#: 'pretending to have forgotten
something.' How literally?
51.8: A neuter pronoun or adjective is often used with verbs of
remembering or forgetting. Contrast _oblîta frâtrum_, IV, 37, and
note.
51.9: 'maintained, held.'
52.1: abl. abs.: 'though their affairs were at the lowest ebb.']
#XXI. Publius Cornelius Scipio Africanus# [[stripped text]]
Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit; qui cum pugna apud Ticinum contra Hannibalem commissa graviter vulneratus in hostium manus iam iam venturus esset, filius interiecto corpore Poenis inruentibus se opposuit et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea aedilitatem petenti favorem populi conciliavit. Cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, "Si me" inquit Scipio "omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto desisterent.
Post cladem Cannensem Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant; cumque ibi tribuni militum quattuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem, admodum adulescentem, summa imperii delata est. Quibus consultantibus nuntiat Publius Furius Philus, consularis viri filius, nobiles quosdam iuvenes propter desperationem consilium de Italia deserenda inire. Statim in hospitium Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus adlatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio, "Iurate" inquit "vos neque ipsos rem publicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros: qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.
Cum Romani duas clades in Hispania accepissent duoque ibi summi imperatores intra dies triginta cecidissent, placuit exercitum augeri eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat ut, qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Maesta igitur civitas ac prope inops consilii comitiorum die in campum descendit. Subito P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, ad unum omnes Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. At postquam animorum impetus resedit, populum Romanum coepit facti paenitere: aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata contione ita magno elatoque animo de bello, quod gerendum esset, disseruit, ut homines cura liberaret speque certissima impleret.
Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem Novam, quo die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant: quibus omnibus potitus est Scipio. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Quam ubi comperit inlustri loco inter Celtiberos natam principique eius gentis adulescenti desponsam esse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam redimendam satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem orabant ut id a se donum acciperet. Scipio aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad se virginis sponso, "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent" aurumque tollere ac sibi habere iussit. Ille domum reversus ad referendam Scipioni gratiam Celtiberos Romanis conciliavit.
Deinde Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus omnem praedam militibus concessit, captivos Hispanos sine pretio domum dimisit; Afros vero vendi iussit. Erat inter eos puer adultus regii generis, forma insigni: quem cum percontaretur Scipio quis et cuias esset, et cur id aetatis in castris fuisset, "Numida sum" inquit puer, "Massivam populares vocant: orbus a patre relictus, apud avum maternum, Numidiae regem, educatus sum. Cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam traieci; prohibitus propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inii. Eo die, quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exii: ibi, prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogat velletne ad avunculum reverti. Cum, effusis gaudio lacrimis, id vero se cupere puer diceret, tum Scipio puero anulum aureum equumque ornatum donat datisque qui tuto deducerent equitibus dimisit.
Comments
Log in to leave a comment.
Selections from Viri RomaeChapter IV: Preface: Decoration (4)
0%34 min left in chapter