Skip to content

Chapter VIII: Preface: Decoration (8)

Text size

Bellum Mutinense Octavianus duobus proeliis confecit, quorum in altero non ducis modo, sed militis etiam functus est officio atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris subisse diuque fertur portasse. Postea reconciliata cum Antonio gratiaiunctisque cum eo copiis, ut Gai Caesaris necem ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit misitque qui nomine exercitus sibi consulatum deposcerent. Cunctante senatu centurio, princeps legationis, reiecto sagulo, ostendens gladii capulum non dubitavit in Curia dicere: "Hic faciet, si vos non feceritis."

Ita cum Octavianus vicesimo aetatis anno consulatum invasisset, pacem fecit cum Antonio et Lepido, ita ut triumviri rei publicae constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et ut suos quisque inimicos proscriberent. Quae proscriptio Sullana longe crudelior fuit. Exstant autem ex ea multa vel extremae impietatis vel mirae fidei ac constantiae exempla. T. Toranius, triumvirorum partes secutus, proscripti patris sui, praetorii et ornati viri, latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. Alius quidam cum proscriptum se cognovisset, ad clientem suum confugit; sed filius eius per ipsa vestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit.

Cum C. Plotius Plancus a triumviris proscriptus in regione Salernitana lateret, servi eius, comprehensi multumque ac diu torti, negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari; sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Senatoris cuiusdam servus cum ad dominum proscriptum occidendum milites advenisse cognosset, commutata cum eo veste, permutato etiam anulo, illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ad lectulum recepit et ut dominum occidi passus est. "Quanti viri est" addit Seneca, "cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere!"

Octavianus deinde M. Brutum, interfectorem Caesaris, bello persecutus id bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici proelio transegit; quorum priore castris exutus vix fuga evasit. Victor acerbissime se gessit: in nobilissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit. Uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam in volucrum fore potestate. Alios, patrem et filium, pro vita rogantes sortiri fertur iussisse ut alterutri concederetur, ac cum, patre quia se obtulerat occiso, filius quoque voluntaria occubuisset nece, spectasse utrumque morientem. Orare veniam vel excusare se conantibus, una voce occurrebat moriendum esse. Scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos ad aram divo Iulio exstructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos.

Abalienatus postea est ab Antonio, quod is, repudiata Octavia sorore, Cleopatram, Aegypti reginam, duxisset uxorem: quae quidem mulier cum Antonio luxu et deliciis certabat. Una se cena centies sestertium absumpturam aliquando dixerat. Cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Postero igitur die magnificam alias cenam, sed cottidianam Antonio apposuit inridenti, quod promisso stare non potuisset. At illa inferri mensam secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque margaritas resolvit. Exspectante igitur Antonio quidnam esset actura, margaritam, quam auribus gerebat, detraxit et aceto liquefactam absorbuit. Victum Antonium omnes, qui aderant, pronuntiaverunt.

Octavianus cum Antonio apud Actium, qui locus est in Epiro, navali proelio dimicavit. Victum et fugientem persecutus Aegyptum petiit, et Alexandream, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, obsedit. Antonius in ultima rerum desperatione, cum habitu regis in solio regali sedisset, mortem sibi ipse conscivit. Cleopatra, quam Octavianus, Alexandrea in potestatem redacta, magno opere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi adferendam curavit eiusque morsu periit. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.

Tandem Octavianus, hostibus victis solus imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit vel iis qui saepe graviter eum offenderant. Reversus in Italiam triumphans Romam ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis Iani gemini portas sua manu clausit, quae bis tantum antea clausae fuerant, primum sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum oblivio cepit populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruebatur. Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus et in honorem eius mensis Sextilis eodem nomine appellatus est, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Patris patriae cognomen universi maximo consensu detulerunt ei. Deferentibus lacrimans respondit Augustus his verbis: "Compos factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quod deos immortales precer, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferre liceat!"

Dictaturam magna vi offerente populo deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit eamque sibi tribui edicto vetuit. Immo de restituenda re publica non semel cogitavit, sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rem publicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit ne quem novi status paeniteret. Bene de iis etiam, quos adversarios expertus erat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit eoque statim reddito, "Hic vir," inquit "fili mi, doctus fuit et patriae amans."

Pedibus saepe per urbem incedebat summaque comitate adeuntes excipiebat. Convenit aliquando eum veteranus miles, qui vocatus in ius periclitabatur rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi," simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus atque ipse venit in advocationem.

Cum post Actiacam victoriam Octavianus Romam reverteretur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar, victor, imperator!" Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba, quae didicerat, expressit: "Ave, Antoni, victor, imperator!" Nihil exasperatus Caesar satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.

Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat "Opera et impensa periit!" Aliquando tamen corvus coepit dicere dictam salutationem. Hac audita, dum transit, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret: "Opera et impensa periit." Ad quod Caesar risit emique avem iussit, quanti nullam ante emerat.

Solebat Graeculus quidam descendenti e palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset et tamen rursus eum idem facturum duxisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma et Graeculo advenienti obviam misit. Ille inter legendum laudare mirarique tam voce quam vultu gestuque. Deinde cum accessisset ad sellam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit et satis grandem pecuniae summam numerari Graeculo iussit.

Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene cottidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quendam cenaret fregissetque unus e servis vas crystallinum, rapi eum ad mortem Pollio iussit et obici muraenis quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer et ad pedes Caesaris confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret nec esca piscium fieret. Motus est novo crudelitatis genere Caesar et illum quidem mitti, crystallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam, aucupii peritus, noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii. Cui cum Augustus mille nummos dari iussisset, ille minus dignum praemium existimans dicere ausus est: "Malo ut vivat," et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat nec ad ulciscendum potestas: hanc tamen iniuriam aequo animo tulit Augustus hominemque impunitum abire passus est.

Augustus amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit. Imprimis familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum; qui ea, qua apud principem valebat, gratia ita semper usus est, ut prodesset omnibus, quibus posset, noceret nemini. Ius aliquando dicebat Augustus et multos capite damnaturus videbatur. Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propius accedere conabatur. Quod cum frustra tentasset, haec verba in tabella scripsit: "Surge tandem, carnifex!" eamque tabellam ad Augustum proiecit. Qua lecta is statim surrexit neque quisquam est morte multatus.

Habitavit Augustus in aedibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Suppellex quoque eius vix privatae elegantiae erat. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia neptibusque. Item tamen Romam, quam pro maiestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut iure gloriaretur marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.

Forma fuit Augustus eximia et per omnes aetatis gradus venustissima. Erat tamen omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committeret, aut legeret aliquid aut etiam scriberet.

Paucis annis antequam moreretur, gravissimam in Germania accepit cladem, tribus legionibus cum duce Varo legatisque et auxiliis omnibus caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret, et magnos ludos Iovi optimo maximo vovit, si res publica in meliorem statum vertisset. Adeo denique consternatum ferunt, ut, per continuos menses barba capilloque submisso, caput interdum foribus inlideret, vociferans: "Quintili Vare, legiones redde!" diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

Tandem adflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi, remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die petito speculo capillum sibi comi iussit et amicos circumstantes percontatus ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, adiecit solitam clausulam: "Edite strepitum vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.

#XXX. Octâviânus Caesar Augustus# [[as printed]]

Octâviânus, Iûliae, Gâî Caesaris sorôris, nepôs, quârtum annum
agêns patrem âmîsit. Ab avunculô adoptâtus profectum eum in
Hispâniâs[12] adversus Gnaeî Pompêî lîberôs secûtus est. Deinde
ab eô Apollôniam missus studiîs[13] vacâvit. Utque prîmum occîsum
[[104]]
Caesarem hêrêdemque sê comperit, in urbem regressus {5}
hêrêditâtem adiit, nômen Caesaris sûmpsit conlêctôque veterânôrum
exercitû opem Decimô[1] Brûtô tulit, quî ab
Antôniô Mutinae obsidêbâtur. Cum autem
urbis aditû prohibêrêtur, ut Brûtum dê omnibus
rêbus certiôrem faceret, prîmô lîtterâs {10}
mîsit plumbeîs[2] lâminîs înscrîptâs, quâs ad
bracchium[3] religâtâs ûrînâtôrês[4] Scultennam
amnem trânsnantês[5] ad Brûtum dêferêbant.
Quîn et avibus internûntiîs ûtêbâtur. Columbîs[6]
enim, quâs inclûsâs ante famê[7] adfêcerat, {15}
epistulâs ad collum religâbat eâsque â proximô moenibus locô
êmittêbat. Illae, lûcis cibîque avidae, altissima aedificiôrum
petentês excipiêbantur â Decimô Brûtô, quî eô modô dê omnibus
rêbus certior fîêbat, utique[8] postquam dispositô quibusdam locîs
cibô columbâs illûc dêvolâre înstituerat. {20}

Bellum Mutinênse Octâviânus duôbus proeliîs cônfêcit, quôrum
in alterô nôn ducis modo, sed mîlitis etiam fûnctus est officiô
atque in mediâ dîmicâtiône, aquiliferô legiônis suae graviter
sauciô,[9] aquilam umerîs subîsse diûque fertur portâsse. Posteâ
reconciliâtâ cum Antôniô grâtiâ[10]iûnctîsque cum eô côpiîs, ut {25}
Gâî Caesaris necem ulcîscerêtur, ad urbem hostîliter accessit
mîsitque quî nômine exercitûs sibi cônsulâtum dêpôscerent.
Cunctante senâtû centuriô, prînceps lêgâtiônis, rêiectô sagulô,[11]
ostendêns gladiî capulum[12] nôn dubitâvit[13] in Cûriâ dîcere: "Hîc
faciet, sî vôs nôn fêceritis." {30}

Ita cum Octâviânus vîcêsimô aetâtis annô cônsulâtum invâsisset,
pâcem fêcit cum Antôniô et Lepidô, ita ut triumvirî reî
[[105]]
pûblicae cônstituendae per quînquennium essent ipse et Lepidus
et Antônius, et ut suôs quisque inimîcôs prôscrîberent. Quae
prôscrîptiô Sullânâ longê crûdêlior fuit. Exstant autem ex eâ {35}
multa vel extrêmae impietâtis vel mîrae fideî âc cônstantiae
exempla. T. Tôranius, triumvirôrum partês secûtus, prôscrîptî
patris suî, praetôriî et ôrnâtî virî, latebrâs, aetâtem notâsque[1]
corporis, quibus âgnôscî posset, centuriônibus êdidit, quî eum
persecûtî sunt. Alius quîdam cum prôscrîptum sê côgnôvisset, {40}
ad clientem suum cônfûgit; sed fîlius êius per ipsa vêstîgia
patris mîlitibus ductîs occîdendum eum in cônspectû suô obiêcit.

Cum C. Plôtius Plancus â triumvirîs prôscrîptus in regiône
Salernitânâ[2] latêret, servî êius, comprehênsî multumque âc diû
tortî,[3] negâbant sê scîre ubi dominus esset. Nôn sustinuit deinde
Plancus tam fidêlês tamque bonî exemplî servôs ulterius cruciârî;
sed prôcessit in medium iugulumque gladiîs mîlitum obiêcit. {47}
Senâtôris cûiusdam servus cum ad dominum prôscrîptum occîdendum
mîlitês advênisse côgnôsset, commûtâtâ cum eô veste,
permûtâtô etiam ânulô, illum postîcô[4] clam êmîsit, sê autem in {50}
cubiculum ad lectulum[5] recêpit et ut dominum occîdî passus est.
"Quantî[6] virî est" addit Seneca,[7] "cum praemia prôditiônis
ingentia ostendantur, praemium fideî mortem concupîscere!"

Octâviânus deinde M. Brûtum, interfectôrem Caesaris, bellô
persecûtus id bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplicî {55}
proeliô trânsêgit; quôrum priôre castrîs exûtus[8] vix fugâ êvâsit.
Victor acerbissimê sê gessit: in nôbilissimum quemque captîvum
nôn sine verbôrum contumêliâ saeviit. Ûnî suppliciter sepultûram
precantî respondisse dîcitur iam istam in volucrum fore
potestâte. Aliôs, patrem et fîlium, prô vîtâ rogantês sortîrî {60}
fertur iussisse ut alterutrî[9] concêderêtur, ac cum, patre quia
[[106]]
sê obtulerat occîsô, fîlius quoque voluntâriâ occubuisset nece,
spectâsse utrumque morientem. Ôrâre veniam vel excûsâre sê
cônantibus, ûnâ vôce occurrêbat[1] moriendum esse. Scrîbunt
quîdam trecentôs ex dêditîciîs[2] êlêctôs ad âram dîvô[3] Iûliô {65}
exstrûctam Îdibus Mârtiîs hostiârum[4] môre mactâtôs.[5]

Abaliênâtus posteâ est ab Antôniô, quod is, repudiâtâ Octâviâ
sorôre, Cleopatram, Aegyptî rêgînam, dûxisset uxôrem: quae quidem
mulier cum Antôniô lûxû et dêliciîs[6] certâbat. Ûnâ sê cênâ
centiês[7] sêstertium absûmptûram aliquandô dîxerat. Cupiêbat {70}
dîscere Antônius, sed fierî posse nôn arbitrâbâtur. Posterô igitur
diê mâgnificam[8] aliâs cênam, sed cottîdiânam Antôniô apposuit
inrîdentî, quod prômissô stâre nôn potuisset. At illa înferrî
mênsam[9] secundam iussit. Ex praeceptô ministrî ûnum tantum {74}
vâs ante eam posuêre acêtî,[10] cûius asperitâs vîsque margarîtâs[11]
resolvit.[12] Exspectante igitur Antôniô quidnam esset âctûra,
margarîtam, quam auribus gerêbat, dêtrâxit et acêtô liquefactam
absorbuit. Victum Antônium omnês, quî aderant, prônûntiâvêrunt. {78}

Octâviânus cum Antôniô apud Actium, quî locus est in Êpîrô, {80}
nâvâlî proeliô dîmicâvit. Victum et fugientem persecûtus Aegyptum
petiit, et Alexandrêam, quô Antônius cum Cleopatrâ cônfûgerat,
obsêdit. Antônius in ultimâ rêrum dêspêrâtiône, cum
habitû rêgis in soliô[13] rêgâlî sêdisset, mortem sibi ipse cônscîvit.
Cleopatra, quam Octâviânus, Alexandrêâ in potestâtem redâctâ, {85}
mâgnô opere cupiêbat vîvam comprehendî triumphôque servârî,
aspidem[14] sibi adferendam cûrâvit êiusque morsû periit. Cleopatrae
mortuae commûnem cum Antôniô sepultûram tribuit.

[[107]]
Tandem Octâviânus, hostibus victîs sôlus imperiô potîtus,
clêmentem sê exhibuit.[1] Omnia deinceps in eô plêna mânsuêtûdinis[2]
et hûmânitâtis. Multîs îgnôvit vel iîs quî saepe graviter {91}
eum offenderant. Reversus in Îtaliam triumphâns Rômam
ingressus est. Tum bellîs tôtô orbe compositîs Iânî geminî portâs
suâ manû clausit, quae bis tantum anteâ clausae fuerant, prîmum
sub Numâ rêge, iterum post prîmum Pûnicum bellum. Tunc {95}
omnês praeteritôrum malôrum oblîviô cêpit populusque Rômânus
praesentis ôtiî laetitiâ perfruêbâtur. Octâviânô mâximî honôrês
â senâtû dêlâtî sunt. Ipse Augustus côgnôminâtus et in honôrem
êius mênsis Sextîlis[3] eôdem nômine appellâtus est, quod illô
mênse bellîs cîvîlibus fînis esset impositus. Patris patriae {100}
côgnômen ûniversî mâximô cônsênsû dêtulêrunt eî. Dêferentibus
lacrimâns respondit Augustus hîs verbîs: "Compos[4] factus
vôtôrum meôrum, patrês conscrîptî, quid habeô aliud, quod deôs
immortâlês precer, quam ut hunc cônsênsum vestrum ad ultimum
vîtae fînem mihi perferre liceat!" {105}

Dictâtûram mâgnâ vî offerente populô dêprecâtus est. Dominî
appellâtiônem semper exhorruit eamque sibi tribuî êdictô vetuit.
Immô[5] dê restituendâ rê pûblicâ nôn semel côgitâvit, sed
reputâns et sê prîvâtum nôn sine perîculô fore, et rem pûblicam
plûrium arbitriô commissum[6] îrî, summam retinuit potestâtem, {110}
id vêrô studuit nê quem novî statûs paenitêret. Bene dê iîs
etiam, quôs adversâriôs expertus erat, et sentiêbat et loquêbâtur.
Legentem aliquandô ûnum ê nepôtibus invênit; cumque puer
territus volûmen Cicerônis, quod manû tenêbat, veste tegeret,
Augustus librum cêpit eôque statim redditô, "Hîc vir," inquit {115}
"fîlî mî, doctus fuit et patriae amâns."

[[108]]
Pedibus saepe per urbem incêdêbat summâque cômitâte adeuntês
excipiêbat. Convênit[1] aliquandô eum veterânus mîles, quî
vocâtus in iûs perîclitâbâtur rogâvitque ut sibi adesset. Statim
Augustus ûnum ê comitâtû[2] suô êlêgit advocâtum, quî lîtigâtôrem
commendâret. Tum veterânus exclâmâvit: "At nôn ego, {121}
tê perîclitante bellô Actiacô, vicârium[3] quaesîvî, sed ipse prô tê
pûgnâvî," simulque dêtêxit cicâtrîcês.[4] Êrubuit[5] Augustus
atque ipse vênit in advocâtiônem.

Cum post Actiacam victôriam Octâviânus Rômam reverterêtur, {125}
occurrit eî inter grâtulantês opifex[6] quîdam corvum[7] tenêns,
quem înstituerat haec dîcere: "Avê,[8] Caesar, victor, imperâtor!"
Mîrâtus Caesar officiôsam avem vîgintî mîlibus nummôrum[9] êmit.
Socius opificis, ad quem nihil ex illâ lîberâlitâte pervênerat,
adfîrmâvit Caesarî habêre illum et alium corvum, quem ut adferre
côgerêtur rogâvit. Adlâtus verba, quae didicerat, expressit: {131}
"Avê, Antônî, victor, imperâtor!" Nihil exasperâtus Caesar
satis dûxit iubêre illum dîvidere dônâtîvum[10] cum contubernâlî.
Salûtâtus similiter â psittacô[11] emî eum iussit.

Exemplum sûtôrem[12] pauperem sollicitâvit ut corvum înstitueret
ad parem salûtâtiônem. Quî impendiô[13] exhaustus saepe ad {136}
avem nôn respondentem dîcere solêbat "Opera et impênsa[13]
periit[14]!" Aliquandô tamen corvus coepit dîcere dictam
salûtâtiônem. Hâc audîtâ, dum trânsit, Augustus respondit: "Satis
domî tâlium salûtâtôrum habeô." Superfuit corvô memoria, ut {140}
et illa, quibus dominum querentem solêbat audîre, subtexeret[15]:
"Opera et impênsa periit." Ad quod Caesar rîsit emîque avem
iussit, quantî[16] nûllam ante êmerat.

Solêbat Graeculus quîdam dêscendentî ê palâtiô Caesarî honôrificum
aliquod epigramma porrigere.[17] Id cum frûstrâ saepe fêcisset {145}
[[109]]
et tamen rûrsus eum idem factûrum dûxisset Augustus, breve
suâ manû in chartâ[1] exarâvit[2] Graecum epigramma et Graeculô
advenientî obviam mîsit. Ille inter legendum laudâre[3] mîrârîque[3]
tam[4] vôce quam[4] vultû gestûque. Deinde cum accessisset {149}
ad sellam, quâ Caesar vehêbâtur, dêmissâ in pauperem crumênam[5]
manû paucôs dênâriôs[6] prôtulit, quôs prîncipî daret, dîxitque
sê plûs datûrum fuisse, sî plûs habuisset. Secûtô omnium
rîsû, dispênsâtôrem[7] Caesar vocâvit et satis grandem pecûniae
summam numerârî Graeculô iussit.

Augustus ferê nûllî sê invîtantî negâbat. Exceptus igitur â {155}
quôdam cênâ satis parcâ et paene cottîdiânâ, hôc tantum
însusurrâvit[8]: "Nôn putâbam mê tibi esse tam familiârem." Cum
aliquandô apud Pôlliônem quendam cênâret frêgissetque ûnus ê
servîs vâs crystallinum, rapî eum ad mortem Pôlliô iussit et {159}
obicî mûraenîs[9] quâs ingêns piscîna[10] continêbat. Êvâsit ê manibus
puer et ad pedês Caesaris cônfûgit, nihil aliud petîtûrus quam
ut aliter perîret nec êsca[11] piscium fieret. Môtus est novô
crûdêlitâtis
genere Caesar et illum quidem mittî,[12] crystallina autem
omnia côram sê frangî iussit complêrîque piscînam.

Augustus in quâdam vîllâ aegrôtâns noctês inquiêtâs agêbat, {165}
rumpente somnum êius crêbrô noctuae[13] cantû. Quâ molestiâ cum
lîberârî sê vehementer cupere sîgnificâsset, mîles quîdam, aucupiî
perîtus, noctuam prehendendam cûrâvit, vîvamque Augustô attulit,
spê ingentis praemiî. Cuî cum Augustus mîlle nummôs[14] darî {169}
iussisset, ille minus dîgnum praemium exîstimâns dîcere ausus est:
"Mâlô ut vîvat," et avem dîmîsit. Imperâtôrî nec ad îrâscendum
causa deerat nec ad ulcîscendum potestâs: hanc tamen iniûriam
aequô animô tulit Augustus hominemque impûnîtum abîre passus est.

[[110]]
Augustus amîcitiâs neque facile admîsit et cônstantissimê retinuit.
Imprîmîs familiârem habuit Maecênâtem, equitem Rômânum; {175}
quî eâ, quâ apud prîncipem valêbat, grâtiâ ita semper ûsus
est, ut prôdesset omnibus, quibus posset, nocêret nêminî. Iûs
aliquandô dîcêbat Augustus et multôs capite damnâtûrus vidêbâtur.
Aderat tum Maecênâs, quî per
circumstantium turbam perrumpere et {180}
ad tribûnal propius accêdere cônâbâtur.
Quod cum frûstrâ tentâsset, haec verba
in tabellâ scrîpsit: "Surge tandem,
carnifex[1]!" eamque tabellam ad Augustum
prôiêcit. Quâ lêctâ is statim surrêxit {185}
neque quisquam est morte multâtus.

Habitâvit Augustus in aedibus modicîs,
neque laxitâte[2] neque cultû[3] cônspicuîs,
ac per annôs amplius quadrâgintâ
in eôdem cubiculô hieme et aestâte {190}
mânsit. Suppellex[4] quoque êius vix
prîvâtae êlegantiae erat. Rârô veste
aliâ ûsus est quam cônfectâ ab uxôre,
sorôre, fîliâ neptibusque.[5] Item tamen
Rômam, quam prô mâiestâte imperiî nôn {195}
satis ôrnâtam invênerat, adeô excoluit, ut iûre glôriârêtur
marmoream sê relinquere, quam laterîciam[6] accêpisset.

Fôrmâ fuit Augustus eximiâ et per omnês aetâtis gradûs
venustissimâ. Erat tamen omnis lênôciniî[7] neglegêns et in capite
cômendô tam incûriôsus, ut eô ipsô tempore, quô illud tônsôribus
committeret, aut legeret aliquid aut etiam scrîberet. {201}

Paucîs annîs antequam morerêtur, gravissimam in Germâniâ
accêpit clâdem, tribus legiônibus cum duce Vârô lêgâtîsque et
[[111]]
auxiliîs omnibus caesîs. Hâc nûntiâtâ excubiâs[1] per urbem {204}
indîxit, nê quis tumultus exsisteret, et mâgnôs lûdôs Iovî optimô
mâximô vôvit, sî rês pûblica in meliôrem statum vertisset. Adeô
dênique[2] cônsternâtum ferunt, ut, per continuôs mênsês barbâ
capillôque submissô,[3] caput interdum foribus inlîderet, vôciferâns:
"Quîntilî Vâre, legiônês redde!" diemque clâdis quotannîs
maestum habuerit ac lûgubrem. {210}

Tandem adflîctâ valêtûdine in Campâniam concessit, ubi, remissô
ad ôtium animô, nûllô hilaritâtis genere abstinuit. Suprêmô vîtae
diê petîtô speculô[4] capillum sibi cômî iussit et amîcôs
circumstantês percontâtus ecquid iîs vidêrêtur mîmum[5] vîtae commodê
trânsêgisse, adiêcit solitam clausulam[6]: "Êdite strepitum {215}
vôsque omnês cum gaudiô applaudite." Obiit Nôlae sextum et
septuâgêsimum annum agêns.

[Footnotes: XXX (pages 103-111)

103.12: See Vocab., _Hispânia_.
103.13: #studiîs vacâbat#: 'had time for (i.e. devoted himself to)
study.'
104.1: At Caesar's death he was governor of Cisalpine Gaul. Antony
carried a law allotting this province to himself, and then
undertook to expel Brutus.
104.2: #plumbeîs lâminîs#: 'leaden plates.'
104.3: 'arm.'
104.4: 'divers.'
104.5: 'by swimming across.'
104.6: 'doves.'
104.7: 'hunger.'
104.8: 'especially.'
104.9: '(being) wounded.'
104.10: = _amîcitiâ_.
104.11: 'cloak.'
104.12: 'hilt.'
104.13: 'hesitate.'
105.1: 'marks.'
105.2: 'of Salernum,' a town in Campania; the modern Salerno.
105.3: 'though tortured.'
105.4: 'by a back door.'
105.5: 'couch.'
105.6: #Quantî . . . est#: 'What marvelous manhood it shows.'
105.7: A philosopher of the first century A.D.
105.8: 'stripped of.'
105.9: 'to one or the other,' i.e. to one, but not to both.
106.1: 'he met,' i.e. he answered.
106.2: 'prisoners of war.' Cf. _dêdere_, 'to surrender.'
106.3: Julius Caesar, like the later emperors, was deified after
his death.
106.4: 'sacrificial victims.'
106.5: 'slaughtered.'
106.6: 'pleasure.'
106.7: #centiês# (sc. _centêna mîlia_) #sêstertium# = 'ten million
sesterces,' or about four hundred thousand dollars. Cf. p. 88,
n. 8.
106.8: #mâgnificam . . . Antôniô#: 'under other circumstances
truly splendid, but to Antony quite commonplace.'
106.9: 'course.'
106.10: 'vinegar.'
106.11: 'pearls.'
106.12: 'melts,' 'dissolves.'
106.13: 'throne.'
106.14: 'asp.'
107.1: = _ostendit_.
107.2: 'gentleness.'
107.3: 'the sixth,' counting from March, with which, it is said,
the Roman year originally began.
107.4: #Compos . . . meôrum#: 'Now that I have gained my heart's
desire,' which had been to avenge his uncle's death.
107.5: 'Nay.'
107.6: #commissum îrî# is fut. infin. pass. of _committô_, and =
'was sure to be (lit. was going to be) handed over,' i.e. if he
resigned.
108.1: 'met.'
108.2: 'retinue.'
108.3: 'substitute.'
108.4: 'wounds.'
108.5: 'blushed.'
108.6: 'artisan.'
108.7: 'raven.'
108.8: 'Hail!'
108.9: = _sêstertiôrum_.
108.10: = _dônum_.
108.11: 'parrot.'
108.12: 'cobbler.'
108.13: 'outlay.'
108.14: 'have come to naught.'
108.15: 'added': lit., 'wove in.'
108.16: #quantî . . . êmerat#: 'at a higher price than he had paid
before.'
108.17: 'offer.'
109.1: 'paper.'
109.2: 'scratched off,' 'wrote.'
109.3: Examples of the historical infinitive, so called because it
is especially common in historical writing. It is to be translated
by an imperfect or perfect indicative.
109.4: = _et . . . et_.
109.5: 'purse.'
109.6: 'francs.'
109.7: 'steward.'
109.8: 'whispered.'
109.9: 'eels.'
109.10: 'fish-pond.'
109.11: 'food.'
109.12: 'freed.'
109.13: 'night-owl.'
109.14: = _sêstertiôs_.
110.1: 'executioner,' 'butcher.'
110.2: 'size.'
110.3: 'style.'
110.4: 'furniture.'
110.5: 'granddaughters.'
110.6: 'made of brick.'
110.7: 'finery.'
111.1: #excubiâs . . . indîxit#: 'ordered watches to be set.'
111.2: Often used like our 'to cut a long story short,' 'in
short.'
111.3: #barbâ . . . submissô#: 'letting his beard grow.'
111.4: 'mirror' (of metal, generally bronze or silver).
111.5: 'comedy.'
111.6: 'conclusion.' Latin plays regularly close with an appeal of
the actors to the spectators to grant them 'loud and prolonged
applause.']

EXERCISES FOR TRANSLATION INTO LATIN

Words in round brackets are not to be translated; those in square brackets indicate the Latin rendering. Note the 'Caution' on p. xxv. The section numbers refer to the selections.

Comments

Log in to leave a comment.

Selections from Viri RomaeChapter VIII: Preface: Decoration (8)

0%15 min left in chapter