Chapter V: Preface: Decoration (5)
Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, "Nomen imperatoris" inquit, "quo me mei milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen, alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis." Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur, quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.
Scipio recepta Hispania cum iam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem, Maurorum regem, opulentissimum totius Africae regem, quem magno usui sibi fore speraret, primum tentare statuit. Itaque legatum cum donis ad eum misit C. Laelium, quocum intima familiaritate vivebat. Syphax amicitiam Romanorum se accipere adnuit, sed fidem nec dare nec accipere, nisi cum ipso coram duce Romano, voluit. Scipio igitur in Africam traiecit. Forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania ad eundem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas in Scipione, ut non Syphacem modo, sed etiam hostem infestissimum Hasdrubalem sibi conciliaret. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.
Masinissa quoque amicitiam cum Scipione iungere iam dudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principes misit ad tempus locumque conloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione iubet; remisso tertio, qui Masinissam ad locum constitutum adduceret, Scipio et Masinissa cum paucis in conloquium venerunt. Ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis veneratio cepit: erat enim in vultu maiestas summa; accedebat promissa caesaries habitusque corporis, non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris remisso agit: adfirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserit; cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit atque in societatem recepit.
Scipio deinde Romam rediit et ante annos consul factus est. Sicilia ei provincia decreta est permissumque ut in Africam inde traiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos subito armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Namque ex omni Sicilia trecentos iuvenes nobilissimos et ditissimos, qui equis militarent et secum in Africam traicerent, legit diemque iis edixit, qua equis armisque instructi atque ornati adessent. Gravis ea militia, procul domo, terra marique multos labores, magna pericula adlatura videbatur; neque ipsos modo, sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. Ubi dies quae dicta erat advenit, arma equosque ostenderunt, sed omnes fere longinquum et grave bellum horrere apparebat. Tunc Scipio militiam iis se remissurum ait, si arma et equos militibus Romanis voluissent tradere. Laeti condicionem acceperunt iuvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.
Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est tanto militum ardore, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt conspectaque brevi Africae litora. Scipio cum egrediens ad terram navi prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, in hortationem convertens, "Africam oppressi" inquit, "milites!" Expositis copiis in proximis tumulis castra metatus est. Ibi speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos; dein interrogatos num ea satis considerassent, quae speculari erant iussi, prandio dato incolumes dimisit.
Scipioni in Africam advenienti Masinissa se coniunxit cum parva equitum turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Hasdrubal, Poenorum dux, Syphaxque Scipioni se opposuerunt, qui utriusque castra una nocte perrupit et incendit. Syphax ipse captus et vivus ad Scipionem pertractus est. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est; praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Maurorum. Movebat omnes fortuna viri, cuius amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit Scipio; Masinissam, qui egregie rem Romanam adiuverat, aurea corona donavit.
Haec et aliae, quae sequebantur, clades Carthaginiensibus tantum terroris intulerunt, ut Hannibalem ex Italia ad tuendam patriam revocarent. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans is dicitur legatorum verba audisse mandatisque paruisse. Respexit saepe Italiae litora, semet accusans, quod non victorem exercitum statim ab Cannensi pugna Romam duxisset. Zamam venerat Hannibal, quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest, et nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret. Scipio cum conloquium haud abnuisset, dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquamdiu taciti mutuaque admiratione defixi. Cum vero de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad suos se receperunt, renuntiantes armis decernendum esse. Commisso deinde proelio Hannibal victus cum quattuor equitibus fugit. Ceterum constat utrumque de altero confessum esse nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari.
Carthaginienses metu perculsi ad petendam pacem oratores mittunt triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana venerunt, veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Hannibalem transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas condiciones recusarent, Romam profecti sunt, ut, quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio exercitu in naves imposito Romam revertit. Ad quem advenientem concursus ingens factus est; effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris multitudo viam obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus primusque nomine victae a se gentis est nobilitatus Africanusque appellatus.
Ex his rebus gestis virum eum esse virtutis divinae vulgo creditum est. Id etiam dicere haud piget, quod scriptores de eo litteris mandaverunt, Scipionem consuevisse, priusquam dilucesceret, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis ibi solum diu demorari, quasi consultantem de re publica cum Iove: aedituosque eius templi saepe esse miratos, quod eum id temporis in Capitolium ingredientem canes, semper in alios saevientes, non latrarent. Has vulgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda, ex quibus est unum huiuscemodi. Adsidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ moenibusque ac defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, neque ulla eius potiundi spes erat. Quodam die ius in castris sedens dicebat Scipio atque ex eo loco id oppidum procul videbatur. Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vades sisti iuberet. Et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens, "Perendie" inquit "sese sistant illo in loco," atque ita factum. Die tertia, in quam vades sisti iusserat, oppidum captum est. Eodem die in arce eius oppidi ius dixit.
Hannibal, a Scipione victus suisque invisus, ad Antiochum, Syriae regem, confugit eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Hannibale Ephesi conlocutus ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet. Respondit Hannibal Alexandrum, Macedonum regem, maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret, "Pyrrhum" inquit, "quod primus castra metari docuit nemoque illo elegantius loca cepit et praesidia deposuit." Sciscitanti denique quem tertium duceret, semet ipsum dixit. Tum ridens Scipio "Quidnam tu diceres" inquit "si me vicisses?" "Tum me vero" respondit Hannibal "et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnes alios imperatores posuissem." Ita improviso adsentationis genere Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.
Scipio ipse fertur quondam dixisse, cum eum quidam parum pugnacem dicerent, "Imperatorem me mater, non bellatorem peperit." Idem dicere solitus est non solum dandam esse viam fugientibus, sed etiam muniendam.
Decreto adversus Antiochum bello cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus gerendi huius belli curam mandari volebat conlegae eius C. Laelio. Surgens tunc Scipio Africanus, frater maior Lucii Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei legatum fore promisit. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori legatus in Asiam profectus est et tam diu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen Asiatici peperisset.
Eodem bello filius Scipionis Africani captus est et ad Antiochum deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamquam ab eius patre tum maxime finibus imperii pellebatur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus eius Publium Scipionem adiit eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit "Abi, nuntia regi, me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam ut bello absistat et pacis condicionem nullam recuset." Pax non convenit; tamen Antiochus Scipioni filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem suum ulcisci maluit.
Victo Antiocho cum praedae ratio a L. Scipione reposceretur, Africanus prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur et refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata esset. Quin etiam hunc in modum verba fecit: "Non est quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea praeter cognomen rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum invidia quam pecunia est locupletior." Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.
Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam dicere rostra conscendit et, corona triumphali capiti suo imposita, "Hoc ego die" inquit "Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio vici in terra Africa pacemque nobis et victoriam peperi insperabilem. Ne igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo relinquamus nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi optimo maximo supplicatum." A rostris in Capitolium ascendit; simul se universa contio ab accusatoribus avertit et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.
Cum in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat, quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.
#XXI. Pûblius Cornêlius Scîpiô Âfricânus# [[as printed]]
Pûblius Cornêlius Scîpiô[2] nôndum annôs
pueritiae êgressus patrem singulârî virtûte
servâvit; quî[3] cum pûgnâ[4] apud Tîcînum[5]
contrâ Hannibalem commissâ graviter vulnerâtus
in hostium manûs iam iam[6] ventûrus {5}
esset, fîlius interiectô[7] corpore Poenîs inruentibus
sê opposuit et patrem perîculô lîberâvit.
Quae[8] pietâs Scîpiônî posteâ aedîlitâtem
petentî favôrem populî conciliâvit. Cum obsisterent
tribûnî plêbis, negantês[9] ratiônem êius esse habendam, {10}
quod nôndum ad petendum lêgitima[10] aetâs esset, "Sî mê" inquit
Scîpiô "omnês Quirîtês aedîlem facere volunt, satis annôrum
habeô." Tantô inde favôre ad suffrâgia itum[11] est, ut tribûnî
inceptô dêsisterent.
Post clâdem Cannênsem Rômânî exercitûs reliquiae Canusium {15}
perfûgerant; cumque ibi tribûnî mîlitum quattuor essent, tamen
omnium cônsênsû ad Pûblium Scîpiônem, admodum[12] adulêscentem,
summa imperiî dêlâta est. Quibus cônsultantibus nûntiat
[[53]]
Pûblius Fûrius Philus, cônsulâris virî fîlius, nôbilês quôsdam
iuvenês propter dêspêrâtiônem cônsilium dê Italiâ dêserendâ {20}
inîre. Statim in hospitium Metellî, quî cônspîrâtiônis erat prînceps,
sê contulit Scîpiô, et cum concilium ibi iuvenum, dê quibus
adlâtum[1] erat, invênisset, strictô super câpita cônsultantium
gladiô, "Iûrâte" inquit "vôs neque ipsôs rem pûblicam populî
Rômânî dêsertûrôs, neque alium cîvem Rômânum dêserere {25}
passûrôs[2]: quî[3] nôn iûrâverit, in sê hunc gladium strictum esse
sciat."[4] Haud[5] secus pavidî, quam sî victôrem Hannibalem
cernerent,[6] iûrant omnês cûstôdiendôsque sêmet ipsôs Scîpiônî
trâdunt.
[Sidenote: B.C. 212.]
Cum Rômânî duâs clâdês in Hispâniâ accêpissent duoque ibi {30}
summî imperâtôrês[7] intrâ diês trîgintâ cecidissent, placuit[8]
exercitum augêrî eôque prôcônsulem mittî; nec tamen
quem mitterent[9] satis cônstâbat. Eâ dê rê indicta sunt comitia.
Prîmô populus exspectâbat ut, quî sê tantô dîgnôs imperiô {34}
crêderent,[10] nômina profitêrentur; sed nêmô audêbat illud imperium
suscipere. Maesta igitur cîvitâs ac prope inops[11] cônsiliî[12]
comitiôrum diê in campum dêscendit. Subitô P. Cornêlius Scîpiô,
quattuor et vîgintî fermê annôs nâtus, professus sê petere,[13] in
superiôre, unde[14] cônspicî posset, locô cônstitit. In quem
postquam omnium ôra conversa sunt, ad ûnum omnês Scîpiônem in {40}
Hispâniâ prôcônsulem esse iussêrunt. At postquam animôrum[15]
impetus resêdit, populum[16] Rômânum coepit factî paenitêre:
[[54]]
aetâtî Scîpiônis mâximê diffîdêbant. Quod ubi animadvertit
Scîpiô, advocâtâ côntiône ita mâgnô êlâtôque animô dê bellô,
quod gerendum esset, disseruit, ut hominês cûrâ lîberâret spêque {45}
certissimâ implêret.
Profectus igitur in Hispâniam Scîpiô Carthâginem Novam,
quô[1] diê vênit, expûgnâvit. Eô[2] congestae[3] erant omnês paene
Âfricae et Hispâniae opês, ibi arma, ibi pecûnia, ibi tôtîus Hispâniae
obsidês erant: quibus omnibus potîtus est Scîpiô. Inter {50}
captîvôs ad eum adducta est eximiae fôrmae adulta virgô. Quam
ubi comperit inlûstrî locô inter Celtibêrôs nâtam prîncipîque êius
gentis adulêscentî dêspônsam esse, arcessîtîs parentibus et spônsô
eam reddidit. Parentês virginis, quî ad eam redimendam satis[4]
mâgnum aurî pondus attulerant, Scîpiônem ôrâbant ut id â sê {55}
dônum acciperet. Scîpiô aurum ante pedês pônî iûssit vocâtôque
ad sê virginis spônsô, "Super dôtem" inquit "quam acceptûrus
â socerô es, haec tibi â mê dôtâlia dôna accêdent" aurumque
tollere âc sibi habêre iûssit. Ille domum reversus ad referendam
Scîpiônî grâtiam Celtibêrôs Rômânîs conciliâvit. {60}
Deinde Scîpiô Hasdrubalem[5] victum[6] ex Hispâniâ expulit.
Castrîs hostium potîtus omnem praedam mîlitibus concessit,
captîvôs[7] Hispânôs sine pretiô domum dîmîsit; Âfrôs vêrô vêndî
iussit. Erat inter eôs puer adultus rêgiî generis,[8] fôrmâ {64}
însîgnî[8]: quem cum percontârêtur Scîpiô quis et cûiâs esset, et
cûr id[9] aetâtis in castrîs fuisset, "Numida sum" inquit puer,
"Massîvam populârês vocant: orbus â patre relîctus, apud avum
mâternum, Numidiae rêgem, êducâtus sum. Cum avunculô Masinissâ,
quî nûper subsidiô Carthâginiênsibus vênit, in Hispâniam
[[55]]
trâiêcî; prohibitus propter aetâtem â Masinissâ numquam ante {70}
proelium iniî. Eô diê, quô pûgnâtum est cum Rômânîs, însciô
avunculô, clam armîs equôque sûmptô, in aciem exiî: ibi, prôlâpsô
equô, captus sum â Rômânîs." Scîpiô eum interrogat velletne[1]
ad avunculum revertî. Cum, effûsîs[2] gaudiô lacrimîs, id
vêrô sê cupere puer dîceret, tum Scîpiô puerô ânulum aureum {75}
equumque ôrnâtum dônat datîsque quî[3] tûtô dêdûcerent equitibus
dîmîsit.
Cum Pûblius Cornêlius Scîpiô sê ergâ Hispânôs clêmenter gessisset,
circumfûsa multitûdô eum rêgem ingentî cônsênsû appellâvit;
at Scîpiô, silentiô per praecônem factô, "Nômen imperâtôris" {80}
inquit, "quô[4] mê meî mîlitês appellârunt, mihi[5] mâximum est:
rêgium[6] nômen, alibî mâgnum, Rômae intolerâbile est. Sî id
amplissimum iûdicâtis, quod rêgâle est, vôbîs licet exîstimâre rêgâlem
in mê esse animum; sed ôrô vôs ut â rêgis appellâtiône abstineâtis."
Sênsêre etiam barbarî mâgnitûdinem animî, quâ Scîpiô id {85}
âspernâbâtur, quod cêterî mortâlês admîrantur et concupîscunt.
[Sidenote: B.C. 206.]
Scîpiô receptâ Hispâniâ cum iam bellum in ipsam Âfricam
trânsferre meditârêtur, conciliandôs[7] prius rêgum et gentium
animôs exîstimâvit. Syphâcem, Maurôrum rêgem, opulentissimum
tôtîus Âfricae rêgem, quem[8] mâgnô ûsuî[9] sibi[9] fore[10] spêrâret,
prîmum tentâre statuit. Itaque lêgâtum cum dônîs ad eum mîsit {91}
C. Laelium, quôcum intimâ familiâritâte vîvêbat. Syphâx amîcitiam
Rômânôrum sê accipere adnuit, sed fidem nec dare
nec accipere, nisi cum ipsô côram duce Rômânô, voluit.
Scîpiô igitur in Âfricam trâiêcit. Forte ita incidit, ut eô ipsô {95}
[[56]]
tempore Hasdrubal[1] pulsus Hispâniâ ad eundem portum appelleret,[2]
Syphâcis amîcitiam pariter petîtûrus.[3] Uterque â rêge in
hospitium invîtâtus. Cênâtum[4] simul apud rêgem est; eôdem
etiam lectô[5] Scîpiô atque Hasdrubal accubuêrunt. Tanta autem
inerat cômitâs in Scîpiône, ut nôn Syphâcem modo, sed etiam {100}
hostem înfêstissimum Hasdrubalem sibi conciliâret. Scîpiô, foedere
îctô cum Syphâce, in Hispâniam ad exercitum rediit.
Masinissa quoque amîcitiam cum Scîpiône iungere iam dûdum[6]
cupiêbat. Quârê ad eum três Numidârum prîncipês mîsit ad {104}
tempus locumque conloquiô statuendum. Duôs prô obsidibus retinêrî
â Scîpiône iubet; remissô tertiô, quî Masinissam ad locum
cônstitûtum addûceret, Scîpiô et Masinissa cum paucîs in
conloquium vênêrunt. Cêperat iam ante Numidam ex fâmâ rêrum
gestârum admîrâtiô virî, sed mâior praesentis[7] venerâtiô cêpit:
erat enim in vultû mâiestâs summa; accêdêbat prômissa caesariês {110}
habitusque corporis, nôn cultus[8] munditiîs, sed virîlis vêrê ac
mîlitâris, et flôrêns iuventa. Prope attonitus ipsô congressû
Numida grâtiâs dê[9] fîliô frâtris remissô agit: adfîrmat sê ex eô
tempore eam quaesîvisse[10] occâsiônem, quam tandem oblâtam[11]
nôn omîserit; cupere sê illî et populô Rômânô operam nâvâre. {115|
Laetus eum Scîpiô audîvit atque in societâtem recêpit.
Scîpiô deinde Rômam rediit et ante annôs[12] cônsul factus est.
Sicilia eî prôvincia dêcrêta est permissumque ut in Âfricam inde
[[57]]
trâiceret. Quî cum vellet ex fortissimîs peditibus Rômânîs
trecentôrum equitum numerum complêre, nec posset illôs subitô {120}
armîs et equîs înstruere, id prûdentî cônsiliô perfêcit. Namque
ex omnî Siciliâ trecentôs iuvenês nôbilissimôs et dîtissimôs, quî
equîs mîlitârent[1] et sêcum in Âfricam trâicerent,[1] lêgit diemque
iîs êdîxit, quâ[2] equîs armîsque înstrûctî atque ôrnâtî adessent.[1]
Gravis ea mîlitia, procul domô, terrâ marîque multôs labôrês, {125}
mâgna perîcula adlâtûra vidêbâtur; neque ipsôs modo, sed parentês
côgnâtôsque eôrum ea cûra angêbat. Ubi diês quae dicta
erat advênit, arma equôsque ostendêrunt, sed omnês ferê
longinquum et grave bellum horrêre appârêbat. Tunc Scîpiô mîlitiam
iîs sê remissûrum ait, sî arma et equôs mîlitibus Rômânîs {130}
voluissent[3] trâdere. Laetî condiciônem accêpêrunt iuvenês Siculî.
Ita Scîpiô sine pûblicâ impênsâ suôs înstrûxit ôrnâvitque equitês.
Tunc Scîpiô ex Siciliâ in Âfricam ventô secundô profectus est
tantô mîlitum ârdôre, ut nôn ad bellum dûcî vidêrentur, sed ad
certa victôriae praemia. Celeriter nâvês ê cônspectû Siciliae {135}
ablâtae sunt cônspectaque brevî Âfricae lîtora. Scîpiô cum êgrediêns
ad terram nâvî prôlâpsus esset et ob hôc attonitôs mîlitês
cerneret, id, quod trepidâtiônem adferêbat, in hortâtiônem convertêns,
"Âfricam oppressî" inquit, "mîlitês!" Expositîs côpiîs in {139}
proximîs tumulîs castra mêtâtus[4] est. Ibi speculâtôrês hostium
in castrîs dêprehênsôs[5] et ad sê perductôs[5] nec suppliciô adfêcit
nec dê cônsiliîs ac vîribus Poenôrum percontâtus est, sed circâ
omnês Rômânî exercitûs manipulôs cûrâvit dêdûcendôs; dein
interrogâtôs[6] num ea satis cônsîderâssent, quae speculârî erant
iûssî, prandiô datô incolumês dîmîsit. {145}
[[58]]
Scîpiônî in Âfricam advenientî Masinissa sê coniûnxit cum
parvâ equitum turmâ. Syphâx vêrô â Rômânîs ad Poenôs dêfêcerat.
Hasdrubal, Poenôrum dux, Syphâxque Scîpiônî sê opposuêrunt,
quî utrîusque castra ûnâ nocte perrûpit et incendit.
Syphâx ipse captus et vîvus ad Scîpiônem pertrâctus est. {150}
Syphâcem in castra addûcî cum esset nûntiâtum, omnis velut ad
spectâculum triumphî multitûdô effûsa est; praecêdêbat ipse[1]
vinctus, sequêbâtur grex nôbilium Maurôrum. Movêbat omnês
fortûna[2] virî, cûius amîcitiam ôlim Scîpiô petierat. Rêgem
aliôsque captîvôs Rômam mîsit Scîpiô; Masinissam, quî êgregiê rem
Rômânam adiûverat, aureâ corônâ dônâvit. {156}
[Sidenote: B.C. 203.]
[Sidenote: B.C. 202.]
Haec et aliae, quae sequêbantur, clâdês Carthâginiênsibus
tantum terrôris intulêrunt, ut Hannibalem ex Îtaliâ ad
tuendam patriam revocârent. Frendêns gemênsque ac vix
lacrimîs[3] temperâns is dîcitur lêgâtôrum vêrba audîsse {160}
mandâtîsque pâruisse. Respexit saepe Îtaliae lîtora, sêmet accûsâns,
quod[4] nôn victôrem exercitum statim ab[5] Cannênsî pûgnâ Rômam
dûxisset. Zamam vênerat Hannibal, quae urbs quînque diêrum
iter[6] â Carthâgine abest, et nûntium ad Scîpiônem mîsit ut {164}
conloquendî sêcum potestâtem faceret. Scîpiô cum conloquium haud
abnuisset, diês locusque cônstituitur. Itaque congressî sunt duo
clârissimî suae aetâtis ducês. Stetêrunt aliquamdiû tacitî mûtuâque
admîrâtiône dêfîxî.[7] Cum vêrô dê condiciônibus pâcis inter
eôs nôn convênisset, ad suôs sê recêpêrunt, renûntiantês armîs[8]
dêcernendum esse. Commissô deinde proeliô Hannibal {170}
victus cum quattuor equitibus fûgit. Cêterum[9] cônstat
[[59]]
utrumque dê alterô cônfessum esse nec melius înstruî aciem nec
âcrius potuisse pûgnârî.
Carthâginiênsês metû perculsî[1] ad petendam pâcem ôrâtôrês
mittunt trîgintâ cîvitâtis prîncipês. Quî ubi in castra Rômâna {175}
vênêrunt, veniam cîvitâtî petêbant nôn culpam pûrgantês,[2] sed
initium culpae in Hannibalem trânsferentês.[2] Victîs lêgês
imposuit Scîpiô. Lêgâtî, cum nûllâs condiciônês recûsârent, Rômam
profectî sunt, ut, quae â Scîpiône pacta[3] essent, ea patrum ac
populî auctôritâte cônfîrmârentur. Ita pâce terrâ marîque {180}
partâ,[4] Scîpiô exercitû in nâvês impositô Rômam revertit. Ad
quem advenientem concursus ingêns factus est; effûsa nôn ex
urbibus modo, sed etiam ex agrîs multitûdô viam obsidêbat.
Scîpiô inter grâtulantium plausûs triumphô omnium[5] clârissimô
urbem est invectus prîmusque nômine victae â sê gentis est {185}
nôbilitâtus Âfricânusque appellâtus.
Ex hîs rêbus gestîs virum eum esse virtûtis dîvînae vulgô
crêditum est. Id etiam dîcere haud piget,[6] quod scrîptôrês dê
eô litterîs mandâvêrunt, Scîpiônem cônsuêvisse, priusquam
dîlûcêsceret, in Capitôlium[7] ventitâre ac iubêre {190}
aperîrî cellam Iovis ibi sôlum diû dêmorârî,
quasi cônsultantem dê rê pûblicâ cum Iove:
aedituôsque êius templî saepe esse mîrâtôs,
quod eum id[8] temporis in Capitôlium
ingredientem canês, semper in aliôs saevientês, {195}
nôn lâtrârent. Hâs vulgî dê Scîpiône
opîniônês cônfîrmâre atque approbâre vidêbantur
dicta factaque êius plêraque admîranda, ex
quibus est ûnum hûiuscemodî. Adsidêbat oppûgnâbatque oppidum
[[60]]
in Hispâniâ, sitû moenibusque ac dêfênsôribus validum et {200}
mûnîtum, rê etiam cibâriâ côpiôsum, neque ûlla êius potiundî
spês erat. Quôdam diê iûs in castrîs sedêns dîcêbat Scîpiô atque
ex eô locô id oppidum procul vidêbâtur. Tum ê[1] mîlitibus, quî
in iûre apud eum stâbant, interrogâvit quispiam ex môre in[2]
quem diem locumque vadês sistî iubêret. Et Scîpiô manum ad {205}
ipsam oppidî, quod obsidêbâtur, arcem prôtendêns, "Perendiê"
inquit "sêsê[3] sistant illô in locô," atque ita factum. Diê[4]
tertiâ,
in quam vadês sistî iusserat, oppidum captum est. Eôdem diê
in arce êius oppidî iûs dîxit.
Hannibal, â Scîpiône victus suîsque invîsus, ad Antiochum, {210}
Syriae rêgem, cônfûgit eumque hostem Rômânîs fêcit. Missî
sunt Rômâ lêgâtî ad Antiochum, in quibus erat Scîpiô Âfricânus,
quî cum Hannibale Ephesî[5] conlocûtus ab eô quaesîvit, quem
fuisse mâximum imperâtôrem crêderet. Respondit Hannibal
Alexandrum, Macedonum rêgem, mâximum sibi vidêrî, quod {215}
parvâ manû innumerâbilês exercitûs fûdisset. Quaerentî deinde,
quem secundum pôneret, "Pyrrhum" inquit, "quod prîmus castra[6]
mêtârî docuit nêmôque illô[7] êlegantius loca[8] cêpit et praesidia
dêposuit." Scîscitantî dênique quem tertium dûceret, sêmet ipsum
dîxit. Tum rîdêns Scîpiô "Quidnam tû dîcerês[9]" inquit "sî mê {220}
vîcissês[9]?" "Tum[10] mê vêrô" respondit Hannibal "et ante
Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnês aliôs imperâtôrês
posuissem.[9]" Ita imprôvîsô adsentâtiônis genere Scîpiônem ê
grege imperâtôrum velut inaestimâbilem sêcernêbat.
[[61]]
Scîpiô ipse fertur quondam dîxisse, cum eum quîdam parum {225}
pûgnâcem dîcerent, "Imperâtôrem mê mâter, nôn bellâtôrem[1]
peperit.[2]" Îdem dîcere solitus est nôn sôlum dandam esse viam
fugientibus, sed etiam mûniendam.
Dêcrêtô adversus Antiochum bellô[3] cum Syria prôvincia {229}
obvênisset Lûciô Scîpiônî, quia parum in eô putâbâtur esse animî,[4]
parum rôboris,[4] senâtus gerendî hûius bellî cûram mandârî volêbat
conlêgae êius C. Laeliô. Surgêns tunc Scîpiô Âfricânus,
frâter mâior Lûciî Scîpiônis, illam familiae îgnôminiam
dêprecâtus est: dîxit in frâtre suô summam esse virtûtem, summum
cônsilium sêque eî lêgâtum fore prômîsit. Quod cum ab eô esset {235}
dictum, nihil[5] est dê Lûciî Scîpiônis prôvinciâ commûtâtum:
itaque frâter nâtû mâior minôrî lêgâtus in Asiam profectus est
et tam diû eum cônsiliô operâque adiûvit, dônec triumphum ille
et côgnômen Asiâticî peperisset.
Eôdem bellô fîlius Scîpiônis Âfricânî captus est et ad Antiochum
dêductus. Benîgnê et lîberâliter adulêscentem rêx habuit,[6] {241}
quamquam ab êius patre tum[7] mâximê fînibus imperiî pellêbâtur.
Cum deinde pâcem Antiochus â Rômânîs peteret, lêgâtus êius
Pûblium Scîpiônem adiit eîque fîlium sine pretiô redditûrum
rêgem dîxit, sî per eum pâcem impetrâsset.[8] Cuî Scîpiô respondit
"Abî, nûntiâ rêgî, mê prô tantô mûnere grâtiâs[9] agere; sed {246}
nunc aliam grâtiam nôn possum referre, quam ut eî suâdeam[10] ut
bellô absistat et pâcis condiciônem nûllam recûset." Pâx nôn
convênit[11]; tamen Antiochus Scîpiônî fîlium remîsit tantîque virî
mâiestâtem venerârî quam dolôrem suum ulcîscî mâluit. {250}
Victô Antiochô cum praedae ratiô â L. Scîpiône repôscerêtur,
[[62]]
Âfricânus prôlâtum[1] ab eô librum, quô[2] acceptae et expênsae
summae continêbantur et refellî inimîcôrum accûsâtiô poterat,
discerpsit, indîgnâtus[3] dê eâ rê dubitârî, quae sub ipsô lêgâtô
administrâta esset. Quîn etiam hunc[4] in modum verba fêcit: {255}
"Nôn[5] est quod quaerâtis, patrês cônscrîptî, num parvam pecûniam
in aerârium rettulerim, quî anteâ illud Pûnicô aurô replêverim,
neque mea innocentia potest in dubium vocârî. Cum
Âfricam tôtam potestâtî vestrae subiêcerim, nihil ex eâ praeter
côgnômen rettulî. Nôn igitur mê Pûnicae, nôn frâtrem meum {260}
Asiâticae gazae avârum reddidêrunt; sed uterque nostrum[6]
invidiâ quam pecûniâ est locuplêtior." Tam cônstantem dêfênsiônem
Scîpiônis ûniversus senâtus comprobâvit.
Deinde Scîpiônî Âfricânô duo tribûnî plêbis diem dîxêrunt,
quod praedâ ex Antiochô captâ aerârium fraudâsset. Ubi causae {265}
dîcendae diês vênit, Scîpiô mâgnâ hominum frequentiâ in Forum
est dêductus. Iussus causam dîcere rôstra cônscendit et, corônâ[7]
triumphâlî capitî suô impositâ, "Hôc ego diê"
inquit "Hannibalem Poenum, imperiô nostrô
inimîcissimum, mâgnô proeliô vîcî in terrâ {270}
Âfricâ pâcemque nôbîs et victôriam peperî
înspêrâbilem. Nê[8] igitur sîmus adversus deôs
ingrâtî, sed cênseô relinquâmus[9] nebulônês hôs
eâmusque nunc prôtinus in Capitôlium Iovî
optimô mâximô supplicâtum." Â rôstrîs in Capitôlium âscendit; {275}
simul sê ûniversa côntiô ab accûsâtôribus âvertit et secûta Scîpiônem
[[63]]
est, nec quisquam praeter praecônem, quî reum citâbat, cum
tribûnîs remânsit. Celebrâtior is diês favôre[1] hominum fuit, quam
quô[2] triumphâns dê Syphâce rêge et Carthâginiênsibus urbem est
ingressus. Inde, nê amplius tribûnîciîs iniûriîs vexârêtur, in {280}
Lîternînum concessit, ubi reliquam êgit aetâtem sine urbis dêsîderiô.
Cum in Lîternînâ vîllâ sê continêret, complûrês praedônum
ducês ad eum videndum forte cônfluxêrunt. Quôs cum ad vim
faciendam venîre exîstimâsset, praesidium servôrum in têctô
conlocâvit aliaque parâbat, quae[3] ad eôs repellendôs opus erant.
Quod ubi praedônês animadvertêrunt, abiectîs armîs iânuae {286}
appropinquant et clârâ vôce nûntiant Scîpiônî sê nôn vîtae êius
hostês,
sed virtûtis admîrâtôrês vênisse, cônspectum[4] tantî virî, quasi
caeleste aliquod beneficium, expetentês; proinde nê[5] gravârêtur
sê spectandum praebêre. Haec postquam audîvit Scîpiô, forês {290}
reserârî eôsque intrôdûcî iussit. Illî postês iânuae tamquam
religiôsissimam âram venerâtî, cupidê Scîpiônis dextram
apprehendêrunt ac diû deôsculâtî sunt; deinde positîs ante vêstibulum
dônîs laetî, quod sibi Scîpiônem ut vidêrent contigisset, domum
revertêrunt. Paulô post mortuus est Scîpiô moriênsque ab uxôre {295}
petiit nê corpus suum Rômam referrêtur.
[Footnotes: XXI (pages 52-63)
52.2: See Vocab., _Âfricânus_ and _Scîpiô_.
52.3: #quî cum#: 'for when he.' Cf. p. 4, n. 3.
52.4: 'in (the course of) the battle.' _pûgna_, like _bellum_ and
_proelium_, is often used in the abl. of time without a prep.
52.5: Cf. XIX, 16.
52.6: #iam iam . . . esset#: 'was on the very point of falling.'
52.7: #interiectô corpore#: 'by interposing his body.' See p.
xxiii, K 8.
52.8: #Quae pietâs#: 'this act of devotion.'
52.9: #negantês . . . habendam#: 'by saying that no account should
be taken of him.' For #negantês#, see p. 41, n. 15. _ratiônem
habêre_ is a phrase of mercantile life.
52.10: Scipio was less than twenty-five years old. In later times
no one could be aedile till he had completed his thirty-sixth
year.
52.11: impersonal pass. from _eô_: 'they proceeded.'
52.12: #admodum adulêscentem#: 'though but,' etc.
53.1: #adlâtum erat#: impersonal pass.: 'the news had been
brought.'
53.2: _patior_.
53.3: #quî . . . iûrâverit# (fut. perf. indic.) = a conditional
clause, _sî quis nôn iûrâverit_. Cf. _quî . . . crêderent_, l. 35,
below.
53.4: Cf. p. 31, n. 9.
53.5: #Haud . . . sî#: 'Quite as much frightened as if.'
53.6: Cf. p. 47, n. 12.
53.7: P. Cornelius Scipio and Cn. Cornelius Scipio, respectively
father and uncle of Africanus.
53.8: Sc. _senâtuî_ or _populô_.
53.9: Cf. p. 3, n. 2.
53.10: Subjunctive by attraction: see p. 13, n. 10.
53.11: #inops cônsiliî#: 'at its wit's end.'
53.12: The gen. is regularly used with adjectives denoting
fullness or the opposite: H 451, 2 (399, I, 3): M 573: A 218, a:
G 374: B 204, 1.
53.13: = 'to be a candidate.'
53.14: #unde . . . posset = ut inde . . . posset#; cf. p. 5, n. 3.
53.15: #animôrum impetus#: 'enthusiasm,' 'excitement.'
53.16: #populum . . . paenitêre#: cf. _Vêientês . . .
paenituisset_, XI, 13, and note.
54.1: Cf. p. 42, n. 5.
54.2: = _in eum locum_.
54.3: _congerô_.
54.4: #satis# often = our 'tolerably.'
54.5: A brother of Hannibal.
54.6: #victum . . . expulit# = _vîcit et expulit_.
54.7: = '_but_ the captives,' etc. Cf. p. 2, n. 24, and p. 5,
n. 13.
54.8: We have here side by side the gen. and the abl. of
characteristic. For the difference between them, see H 473, 2, N.
1 (419, 2): M 558: A 215, N.: G 400, R. 1.
54.9: #id aetâtis#: 'at that age,' i.e. though he was so young.
The accus. #id# is variously explained: see H 416, 2 (378, 2):
M 507: A 240, _b_: G 336, N. 2; B 185. #aetâtis# is partitive gen.
(p. 30, n. 2) with #id#.
55.1: Why is #vellet# subjunctive?
55.2: #effûsîs# (_effundô_) . . . #lacrimîs#: 'with tears of joy.'
How literally?
55.3: #quî . . . dêdûcerent#: 'to escort him.'
55.4: #quô . . . appellârunt#: Roman soldiers, after a victory,
hailed their general as Imperator. It was a way of saying that the
leader had won his spurs and had really earned his title, which he
had assumed on beginning the campaign.
55.5: 'in my eyes,' 'to my mind'; a dative of reference.
55.6: #rêgium nômen# = _rêgis nômen_, 'the title of king.' Cf.
_nômen imperâtôris_, l. 80, and _rêgis appellâtiône_, l. 84.
55.7: Sc. _esse_.
55.8: #quem . . . spêrâret#: causal rel. clause (p. 31, n. 1).
55.9: For the two datives, see p. 25, n. 6.
55.10: future infinitive of _sum_.
56.1: Son of Gisco (so also in l. 148); to be carefully
distinguished from the Hasdrubal of l. 61.
56.2: Sc. _nâvem_; 'was sailing.'
56.3: _= ut peteret_. Cf. p. xviii, E 5.
56.4: #Cênâtum . . . est# (_ab iîs_): impers. pass.; 'they dined.'
56.5: #lectô . . . accubuêrunt# (_accumbô_): the writer has in
mind the Roman custom, according to which men reclined at meals,
supporting themselves on the left elbow. Three persons or more
occupied the same couch.
56.6: #iam dûdum cupiêbat#: 'had long desired.' _Iam diû_, _iam
dûdum_, and _iam prîdem_ give to the _present_ the force of the
English _perfect_, to the _imperfect_ the force of the English
_pluperfect_.
56.7: Sc. _êius_: 'of him present' = 'now that he met him face to
face.'
56.8: #cultus# (_colô_) #munditiîs#: '(too) elegantly adorned.'
How literally?
56.9: #dê . . . remissô#: 'for the release of his nephew.' For the
construction, see p. 5, n. 15.
56.10: _quaerô_.
56.11: #oblâtam# (_offerô_): 'now that it was at last offered.'
56.12: 'the legal time'; _lêgitima aetâs_, l. 11. In later days
forty-three was the legal age.
57.1: See p. 5, n. 3.
57.2: Sc. _diê_, for the gender of which, as in _diês, quae dicta
erat_, l. 127, see Vocab., _diês_.
57.3: For mood and tense, see p. 6, n. 1. What did Scipio say?
57.4: 'pitched,' lit. 'measured.' The Roman camp was always laid
out with great care, according to a fixed plan, and was carefully
fortified, even if the stay was to last but one night.
57.5: The participles = rel. clauses: see p. xxiv, L 1.
57.6: #interrogâtôs# (sc. _eôs_) #. . . dîmîsit# = _interrogâvit
(eôs) . . . et . . . dîmîsit_, or _cum (eôs) . . . interrogâsset,
. . . dîmîsit_.
58.1: = Syphax. For _ipse_ referring to the principal personage,
see also I, 5, and II, 4 [[notes 2.5 and 5.1]].
58.2: 'misfortune.' So _fâma_ = both 'fame' and 'ill repute,'
_valêtûdô_ = both 'health' and 'sickness.'
58.3: dat. of indir. object with #temperâns#.
58.4: #quod . . . dûxisset.# What does the subjunctive show?
58.5: #ab . . . dûxisset#: cf. p. 50, n. 4.
58.6: acc. of extent of space: cf. p. xvii, D 2.
58.7: 'motionless.'
58.8: #armîs . . . esse#: 'that the issue must be decided by
arms.' Note the method employed in translating the impers. passive
here and in lines 13, 23, and 98, and apply it to #pûgnârî#,
l. 173.
58.9: #Cêterum cônstat#: 'it is, however, well known.'
59.1: _percellô_.
59.2: Cf. _negantês_, l. 10, and p. 6, n. 20.
59.3: #pacta# (_pacîscor_) #essent#: subjunctive by attraction:
see p. 13, n. 10.
59.4: _pariô_.
59.5: i.e. of all ever celebrated in Rome.
59.6: #haud piget#: sc. _mê_; 'I am not ashamed.' _piget_ is
construed exactly like _paenitet_: see p. 28, n. 7.
59.7: Here = the temple, sacred to Jupiter, Juno, and Minerva.
59.8: #id temporis# = _eô tempore_. Cf. note on _id aetâtis_,
l. 66.
60.1: Join #ê mîlitibus# with #quispiam#, l. 204.
60.2: #in . . . iubêret#: 'when and where he bade (the accused)
appear for trial.' #vadês sistî# is the passive of _vadês
sistere_, a legal phrase = 'to make one's bail stand,' i.e. to
make it effective, and so 'to stand trial.' _Sistere_ often means
'to produce in court,' as in l. 207.
60.3: #sêsê sistant#: 'let them produce themselves,' i.e. appear
for trial.
60.4: #Diê tertiâ# = _perendiê_, l. 206. In counting days, the
Romans usually included the day from which they started.
60.5: locative.
60.6: Cf. n. on _castra mêtâtus est_, l. 140.
60.7: #illô êlegantius#: 'more judiciously than he.' For #illô#,
see p. 10, n. 18.
60.8: Sc. _castrîs_.
60.9: See p. 47, n. 12. #dîcerês# is imperfect, as referring to
present time; the other verbs denote past time.
60.10: 'in that event'; = _sî tê vîcissem_.
61.1: 'a (mere) fighter.'
61.2: _pariô_.
61.3: This war lasted from 192 to 190.
61.4: partitive gen. with #parum#, which is here a noun. In l. 225
it was an adverb.
61.5: #nihil . . . commûtâtum#: 'no change was made.' Note that
#nihil# is an adverbial acc. of degree, and that #commûtâtum est#
is impersonal.
61.6: 'treated.'
61.7: #tum mâximê#: 'at that very moment.'
61.8: Explain mood and tense.
61.9: Distinguish between _grâtiâs agere_ and _grâtiam referre_.
61.10: Notice that _suâdeô_ = merely 'to advise'; 'to persuade' is
_persuâdeô_.
61.11: 'was not arranged.'
62.1: = _quî prôlâtus erat_; cf. p. xxiv, L 1.
62.2: abl. of means (though rendered 'in which') both with
#continêbantur# and #refellî poterat#.
62.3: #indîgnâtus . . . dubitârî#: 'angry because doubts were
raised.' For the infin. see p. 19, n. 6.
62.4: See p. 16, n. 9. #verba fêcit#: 'he delivered a speech.'
62.5: #Nôn . . . quaerâtis#: 'there is no reason why you should
ask'; lit., 'there is not (anything) as to which,' etc. H 591, 4
(503, 1, N. 2): M 836: A 320, _a_: G 631, 2: B 283, 2.
62.6: _nostrum_, like _vestrum_, is regularly used only as a
partitive gen.
62.7: A crown of laurel, worn by the general at his triumph.
62.8: #Nê . . . sîmus#: cf. p. 31, n. 9.
62.9: (_ut_) #relinquâmus . . . eâmus# is a substantive clause of
purpose. For the omission of _ut_ see H 565, 4 (499, 2): M 781:
A 331, _f_, R.: G 546, R. 2: B 295, 8.
63.1: abl. of specification.
63.2: #quô# (sc. _diê_) = _eô diê quô_.
63.3: #quae . . . opus erant#: 'which were necessary'; lit. 'which
were a necessity.' For a very different construction with _opus_,
cf. _nihil opus esse . . . eô cîve_, XV, 22, and note.
63.4: #cônspectum . . . expetentês#: 'craving a chance to see so
great a man, as a sort of heaven-sent favor.'
63.5: #nê . . . gravârêtur#: the subjunctive is used here in
indir. disc., as representing an imperative of the direct: H 642,
4 (523, III): M 1023: A 339: G 652: B 316.]
#XXII. Tiberius Gracchus et Gaius Gracchus# [[stripped text]]
Tiberius et Gaius Gracchi Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum adulescentia bonis artibus et magna omnium spe exacta est: ad egregiam enim indolem optima accedebat educatio. Erant enim diligentia Corneliae matris a pueris docti et Graecis litteris eruditi. Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat mater illa sapientissima. Cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, illo saeculo pulcherrima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone quousque e schola redirent liberi. Quos reversos hospitae ostendens, "Haec" inquit "mea ornamenta sunt." Nihil quidem his adulescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rem publicam, quam tueri poterant, perturbare maluerunt.
Tiberius Gracchus, tribunus plebis creatus, a senatu descivit: populi favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat; provincias novis coloniis replebat. Cum autem tribuniciam potestatem sibi prorogari vellet et palam dictitasset, interempto senatu omnia per plebem agi debere, viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare cum convocati patres deliberarent quidnam faciendum esset, statim Tiberius Capitolium petit, manum ad caput referens, quo signo salutem suam populo commendabat. Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceret, segniterque cessante consule, Scipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi praeferens sublata dextra proclamavit: "Qui rem publicam salvam esse volunt, me sequantur!" Dein optimates, senatus atque equestris ordinis pars maior in Gracchum inruunt, qui fugiens decurrensque Clivo Capitolino fragmento subsellii ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. Mortui Tiberii corpus in flumen proiectum est.
Gaium Gracchum idem furor, qui fratrem, Tiberium, occupavit. Tribunatum enim adeptus, seu vindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae potentiae causa, pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit; aerarium effudit: legem de frumento plebi dividendo tulit: civitatem omnibus Italicis dabat. His Gracchi consiliis quanta poterant contentione obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso, vir consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata ad frumentum cum ceteris accipiendum venit. Gracchus ubi animadvertit in contione Pisonem stantem, eum sic compellavit audiente populo Romano: "Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas, quam dissuasisti?" Cui Piso "Nolim quidem, Gracche" inquit, "mea bona tibi viritim dividere liceat; sed si facies, partem petam." Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens lege, quam tulerat Gracchus, patrimonium publicum dissipari.
Decretum a senatu est ut videret consul Opimius ne quid detrimenti res publica caperet: quod nisi in maximo discrimine decerni non solebat. Gaius Gracchus, armata familia, Aventinum occupavit. Consul, vocato ad arma populo, Gaium aggressus est, qui pulsus profugit et, cum iam comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum et mox semet ipsum super domini corpus interemit. Ut Tiberii Gracchi antea corpus, ita Gaii mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est. Caput autem a Septimuleio, amico Gracchi, ad Opimium relatum auro repensum fertur. Sunt qui tradunt infuso plumbo eum partem capitis, quo gravius efficeretur, explesse.
Occiso Tiberio Graccho cum senatus consulibus mandasset, ut in eos, qui cum Graccho consenserant, animadverteretur, Blosius quidam, Tiberii amicus, pro se deprecatum venit, hanc, ut sibi ignosceretur, causam adferens, quod tanti Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum consul "Quid?" inquit "si te Gracchus templo Iovis in Capitolio faces subdere iussisset, obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam, quam iactas, familiaritatem?" "Numquam" inquit Blosius "voluisset id quidem, sed si voluisset, paruissem." Nefaria est ea vox, nulla enim est excusatio peccati, si amici causa peccaveris.
Exstat Gaii Gracchi e Sardinia Romam reversi oratio, in qua cum alia tum haec de se narrat: "Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nemo possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea causa quemquam sumptum fecisse. Zonas, quas Roma proficiscens plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes rettuli. Alii amphoras, quas vini plenas extulerunt, eas argento repletas domum reportarunt."
#XXII. Tiberius Gracchus et Gâius Gracchus# [[as printed]]
Tiberius et Gâius Gracchî[6] Scîpiônis Âfricânî[7] ex fîliâ[8]
nepôtês erant. Hôrum adulêscentia bonîs artibus et mâgnâ omnium spê
[[64]]
exâcta est: ad êgregiam enim indolem optima accêdêbat êducâtiô.
Erant enim dîligentiâ Cornêliae mâtris â[1] puerîs doctî et Graecîs
lîtterîs[2] êrudîtî. Mâximum mâtrônîs ôrnâmentum esse lîberôs {5}
bene înstitûtôs meritô putâbat mâter illa sapientissima. Cum
Campâna mâtrôna, apud illam hospita,[3] ôrnâmenta sua, illô
saeculô[4] pulcherrima, ostentâret eî muliebriter,[5] Cornêlia trâxit
eam sermône quoûsque[6] ê scholâ redîrent lîberî. Quôs reversôs
hospitae ostendêns, "Haec" inquit "mea ôrnâmenta sunt." Nihil[7] {10}
quidem hîs adulêscentibus neque[7] â nâtûrâ neque[7] â doctrînâ
dêfuit; sed[8] ambô rem pûblicam, quam tuêrî poterant, perturbâre
mâluêrunt.
[Sidenote: B.C. 134.]
Tiberius Gracchus, tribûnus plêbis creâtus, â senâtû dêscîvit:
populî favôrem profûsîs largîtiônibus sibi conciliâvit; {15}
agrôs[9] plêbî dîvidêbat; prôvinciâs novîs colôniîs[10]
replêbat. Cum autem tribûnîciam potestâtem sibi prôrogârî[11] vellet
[[65]]
et palam dictitâsset,[1] interêmptô senâtû omnia per plêbem agî
dêbêre, viam sibi ad rêgnum parâre vidêbâtur. Quârê cum convocâtî
patrês dêlîberârent quidnam faciendum esset, statim Tiberius {20}
Capitôlium petit, manum ad caput referêns, quô sîgnô salûtem
suam populô commendâbat. Hôc[2] nôbilitâs ita accêpit, quasi
diadêma pôsceret, sêgniterque cessante cônsule, Scîpiô Nâsîca,
cum[3] esset cônsôbrînus Tiberiî Gracchî, patriam côgnâtiônî
praeferêns sublâtâ dextrâ prôclâmâvit: "Quî rem pûblicam salvam {25}
esse volunt, mê sequantur!" Dein optimâtês, senâtus atque
equestris[4] ôrdinis pars mâior in Gracchum inruunt, quî fugiêns
dêcurrênsque Clîvô Capitôlînô frâgmentô subselliî îctus vîtam,
quam glôriôsissimê dêgere[5] potuerat, immâtûrâ morte fînîvit.
Mortuî Tiberiî corpus in flûmen prôiectum est. {30}
[Sidenote: B.C. 123.]
Gâium Gracchum îdem furor, quî frâtrem, Tiberium, occupâvit.
Tribûnâtum enim adeptus,[6] seu vindicandae frâternae necis,
seu comparandae rêgiae potentiae causâ, pessima coepit inîre
cônsilia: mâximâs largîtiônês fêcit; aerârium[7] effûdit: lêgem dê
frûmentô plêbî dîvidendô tulit: cîvitâtem[8] omnibus Îtalicîs
dabat.[9] {35}
Hîs Gracchî cônsiliîs quantâ[10] poterant contentiône obsistêbant
[[66]]
omnês[1] bonî, in quibus mâximê Pîsô,[2] vir cônsulâris. Is
cum multa contrâ lêgem frûmentâriam dîxisset, lêge tamen lâtâ
ad frûmentum cum cêterîs accipiendum vênit. Gracchus ubi
animadvertit in côntiône Pîsônem stantem, eum sîc compellâvit {40}
audiente populô Rômânô: "Quî[3] tibi cônstâs, Pîsô, cum eâ lêge
frûmentum petâs, quam dissuâsistî?" Cuî Pîsô "Nôlim[4] quidem,
Gracche" inquit, "mea bona tibi[5] virîtim dîvidere liceat;
sed sî faciês, partem petam." Quô respônsô apertê dêclârâvit vir {44}
gravis et sapiêns lêge, quam tulerat Gracchus, patrimônium pûblicum
dissipârî.
[Sidenote: B.C. 121.]
Dêcrêtum â senâtû est ut[6] vidêret cônsul Opîmius nê quid
dêtrîmentî rês pûblica caperet: quod nisi in mâximô
discrîmine dêcernî nôn solêbat. Gâius Gracchus, armâtâ
familiâ,[7] Aventînum occupâvit. Cônsul, vocâtô ad arma populô, {50}
Gâium aggressus est, quî pulsus profûgit et, cum iam[8]
comprehenderêtur, iugulum servô praebuit, quî dominum et mox sêmet
ipsum super dominî corpus interêmit. Ut Tiberiî Gracchî anteâ
corpus, ita Gâiî mîrâ crûdêlitâte victôrum in Tiberim dêiectum
est. Caput autem â Septimulêiô, amîcô Gracchî, ad Opîmium {55}
relâtum aurô[9] repênsum fertur. Sunt[10] quî trâdunt înfûsô[11]
plumbô eum partem capitis, quô gravius efficerêtur, explêsse.[12]
Occîsô Tiberiô Gracchô cum senâtus cônsulibus mandâsset, ut
[[67]]
in[1] eôs, quî cum Gracchô cônsênserant, animadverterêtur, Blosius
quîdam, Tiberiî amîcus, prô sê dêprecâtum[2] vênit, hanc, ut[3] sibi
îgnôscerêtur, causam adferêns, quod tantî[4] Gracchum fêcisset, {61}
ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putâret. Tum cônsul
"Quid?" inquit "sî tê Gracchus templô Iovis in Capitôliô facês
subdere iussisset,[5] obsecûtûrusne voluntâtî illîus fuissês[5]
propter istam, quam iactâs, familiâritâtem?" "Numquam" inquit {65}
Blosius "voluisset[5] id quidem,[6] sed sî voluisset,[5]
pâruissem.[5]"
Nefâria est ea vôx, nûlla enim est excûsâtiô peccâtî, sî amîcî
causâ peccâveris.
Exstat Gâiî Gracchî ê Sardiniâ Rômam reversî ôrâtiô, in quâ {69}
cum[7] alia tum[7] haec dê sê nârrat: "Versâtus sum in prôvinciâ,
quômodo ex[8] ûsû vestrô exîstimâbam esse, nôn quômodo ambitiônî
meae condûcere arbitrâbar. Nêmô possit vêrê dîcere assem[9]
aut eô plûs in mûneribus mê
accêpisse aut meâ causâ quemquam
sûmptum[10] fêcisse. Zônâs, quâs {75}
Rômâ proficîscêns plênâs
argentî[11] extulî, eâs ex prôvinciâ
inânês rettulî. Aliî amphorâs,
quâs vînî[11] plênâs extulêrunt, eâs
argentô[11] replêtâs domum {80}
reportârunt."
[Footnotes: XXII (pages 63-67)
63.6: When two persons of the same name are mentioned together,
the cognomen is usually put in the plural.
63.7: Africanus Maior.
63.8: Her brother was the adoptive father of the younger Scipio
Africanus. The Gracchi were thus connected with two of the most
distinguished of the Roman clans, the Cornelian and the Aemilian.
64.1: #â puerîs#: we say, 'from _childhood_.'
64.2: 'literature'; abl. of means.
64.3: 'guest.'
64.4: #illô saeculô#: temporal abl. We say: 'for that age.' The
writer of these words was familiar with the extraordinary luxury
and extravagance that marked the later history of Rome.
64.5: 'with womanish pride.' A tone of contempt often attaches to
_mulier_ and its derivatives.
64.6: construed here like _dônec_, p. 39, n. 9.
64.7: Cf. p. 28, n. 3.
64.8: #sed . . . mâluêrunt#: this whole account of the Gracchi was
manifestly written by one who sympathized with the senatorial or
aristocratic party. Modern scholars are divided in their
interpretations of the motives of the Gracchi.
64.9: The reference is to the _ager pûblicus_, or land gained in
conquest. It belonged in theory to the state, but the greater part
of it had fallen into the hands of wealthy capitalists, who,
though possessing no legal title to the land, yet regarded it as
their own, and resented any attempt to interfere with their
occupancy. Meanwhile, the number of small landholders was
constantly decreasing. These circumstances tended to drive numbers
of poor people to the cities, especially Rome. The universal
employment of slave labor aggravated the trouble by shutting the
poor out from honest labor. Tiberius attempted to remedy these
evils by limiting the number of acres of the public land which
might be held by any individual and by distributing the lands thus
redeemed among the poorer classes.
64.10: These colonies were intended to aid in relieving the
distress at Rome by removing part of the population and supplying
such persons with lands.
64.11: It was a general rule that no magistrate should hold the
same office for two successive terms. Thus no man could be
reëlected consul until ten years after the expiration of the first
term. When Tiberius, at the end of his year as tribune, presented
himself for reëlection, the aristocrats appealed to this rule.
Gracchus might have replied that the rule had often been set aside
under special circumstances. Still, on the whole, his conduct
seems to have been unconstitutional.
65.1: This statement is probably wholly false. As the champions of
the poor against the rich, the Gracchi were hated by the
aristocrats, and received no favors at the hands of Roman
historians.
65.2: #Hôc . . . pôsceret#: 'The nobles interpreted this to mean
that he was demanding a kingly crown.' #pôsceret# is subjunctive
as giving in indirect discourse the thought of the nobles; cf.
p. 3, n. 6.
65.3: 'although.'
65.4: See Vocab., _equestris_ and _eques_.
65.5: #dêgere potuerat#: 'he might have spent.' Cf. _tuêrî
poterant_, l. 12.
65.6: _adipîscor_.
65.7: #aerârium effûdit#: 'he wasted (the money in) the treasury.'
The reference is to the corn law mentioned in the next sentence.
This entitled all citizens residing in Rome to a certain measure
of corn monthly for less than the market price. The distribution
was thus a constant drain upon the treasury.
65.8: 'citizenship.'
65.9: 'tried to give.' The imperfect tense, like the present,
often denotes attempted action; cf. _dîvidêbat_, l. 16, and
_commendâbat_, l. 22. He was unable to carry the law, as the
citizens of Rome itself were jealous of any extension of the
franchise. The Italians did not obtain citizenship till 89 B.C.
65.10: #quantâ . . . contentiône#: 'with the greatest possible
energy.' Cf. _quantô potuit apparâtû_, IX, 39, and note.
66.1: #omnês bonî#: 'all loyal citizens.' _bonî_, like
_optimâtês_, often has this political meaning. Cf. the derivation
of _aristocracy_.
66.2: Sc. _obsistêbat_.
66.3: #Quî . . . cônstâs#: 'How do you explain your conduct?' How
literally? See (4) _quî_ in vocabulary.
66.4: #Nôlim#: 'I should hardly desire'; lit. 'I should be
unwilling.' The subjunctive is often thus used in a modest
assertion: H 556 (486, N. 1): M 719: A 311, _b_: G 257, 2: B 280,
1. Cf. _possit_, l. 72. Often, as here, the modesty is assumed
ironically.
66.5: Join with #liceat#.
66.6: #ut . . . caperet#: this was the formula by which the senate
conferred unlimited power upon the consuls. Explain the
subjunctives #vidêret# and #caperet#, and give the words of the
decree as passed by the senate.
66.7: here 'household.'
66.8: #iam comprehenderêtur#: 'was on the point of being
arrested.'
66.9: #aurô . . . fertur#: 'is said to have been paid for with
gold.'
66.10: #Sunt quî trâdunt#: 'there are (those) who relate,' i.e.
'some say.'
66.11: #infûsô plumbô#: 'by pouring in lead.' Cf. p. xxiii, K 8.
It is said that Opimius had promised to pay its weight in gold for
the head of Gaius.
66.12: = _explêvisse_.
67.1: #in eôs . . . animadverterêtur#: 'punishment should be
visited upon those.'
67.2: Cf. p. xviii, E 6.
67.3: #ut . . . îgnôscerêtur#: a result clause, dependent on
#causam#: 'a reason as a result of which he _ought to be
pardoned_.' The subjunctive at times expresses necessity or
obligation and propriety.
67.4: #tantî . . . fêcisset#: 'he had so highly esteemed
Gracchus.' #tantî# is a so-called gen. of price or value: H 448, 1
(405): M 576: A 252, _a_: G 380: B 203, 3. For _fêcisset_, cf.
p. 14, n. 1.
67.5: Cf. p. 47, n. 12.
67.6: #quidem# emphasizes #id#. This emphasis in English would be
indicated by the stress of the voice, thus: 'he never would have
dreamed of _that_.' Cf. _Nôlim quidem_ above, l. 42.
67.7: #cum . . . tum#: 'not only . . . but also.'
67.8: #ex ûsû vestrô#: 'to your interests.'
67.9: 'a red cent,' 'a farthing,' as we say.
67.10: _sûmptum facere_ = 'to be put to expense.'
67.11: Verbs and adjectives denoting fulness and want are
construed with either the gen. or the abl., the abl. in reality
expressing means.]
#XXIII. Gaius Marius# [[stripped text]]
C. Marius, humili loco natus, militiae tirocinium in Hispania duce Scipione posuit. Erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem et impigram ad pericula et labores alacritatem. Cum aliquando inter cenam Scipionem quidam interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, Scipio, percusso leniter Marii umero, "Fortasse hunc" inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.
Q. Metellum in Numidiam contra Iugurtham missum, cuius legatus erat, cum ab eo Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum ducere: si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque creatus est consul et in Metelli locum suffectus. Bellum ab illo prospere coeptum confecit. Iugurtha ad Gaetulos perfugerat eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Gaetulos et Bocchum aggressus fudit; castellum in excelsa ripa positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus, bello defessus, legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sulla quaestor, a Mario ad regem remissus, Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est; quem Marius triumphans ante currum egit et in carcerem caenosum inclusit. Quo cum Iugurtha detracta veste ingrederetur, os ridentis in modum diduxisse et stupens similisque desipienti exclamasse fertur: "Pro! quam frigidum est vestrum balneum!" Paucis diebus post in carcere necatus est.
Marius post bellum Numidicum iterum consul creatus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes, ab extremis Germaniae finibus profugi, novas sedes quaerebant, exclusique Gallia et Hispania cum in Italiam remigrarent, a Romanis ut aliquid sibi terrae darent petierunt. Repulsi, quod nequiverant precibus, armis petere constituunt. Tres duces Romani impetus barbarorum non sustinuerunt. Omnes fugati, exuti castris. Actum erat de imperio Romano, nisi Marius fuisset. Hic primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus adsecutus proelio oppressit. Vallem fluviumque medium hostes tenebant: Romanis aquarum nulla copia. Aucta necessitate virtus causa victoriae fuit. Nam flagitante aquam exercitu Marius "Viri" inquit "estis, en illic aquam habetis." Itaque tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent quam sanguinis barbarorum. Caesa traduntur hostium ducenta milia, capta nonaginta. Rex ipse Teutobochus in proximo saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi fuit: quippe vir proceritatis eximiae super tropaea ipsa eminebat.
Deletis Teutonibus, C. Marius in Cimbros se convertit. Qui cum ex alia parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed iniectis arborum truncis, velut aggere, traiecissent, occurrit iis C. Marius. Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros urbesque sibi et fratribus postulantes, Teutonum enim cladem ignorabant. Quaerente Mario quos illi fratres dicerent, cum Teutones nominassent, ridens Marius "Omittite" inquit "fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt." Tum legati se ludibrio haberi sentientes ultionem Mario minati sunt, simul atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt" inquit Marius "nec sane civile foret vos fratribus vestris non salutatis discedere." Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces, qui in proelio capti erant.
His rebus auditis, Cimbri egrediuntur castris et cum paucis suorum ad vallum Romanum adequitans Boiorix, Cimbrorum dux, Marium ad pugnam provocat et diem pugnae a Romanorum imperatore petit. Proximum dedit consul. Marius cum aciem ita instituisset, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur, incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo: caesa traduntur centum octoginta hominum milia. Nec minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit, cum obiectis undique plaustris, desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Victae tamen cum missa ad Marium legatione libertatem non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus suis aut mutuis conciderunt vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus pependerunt. Canes quoque defendere, Cimbris caesis, eorum domos. Marius pro duobus triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo rem publicam fatebantur. In ipsa acie Marius duas Camertium cohortes, mira virtute vim Cimbrorum sustinentes contra legem civitate donaverat. Quod quidem factum et vere et egregie postea excusavit, dicens inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse.
Illa tempestate primum Romae bellum civile commotum est. Causam bello dedit C. Marius. Cum enim Sulla consul contra Mithridatem, regem Ponti, missus fuisset, Sulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit ut Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit, eam armis occupavit, Sulpicium interfecit, Marium fugavit. Marius hostes persequentes fugiens aliquamdiu in palude delituit. Sed paulo post repertus extractusque, ut erat nudo corpore caenoque oblitus, iniecto in collum loro Minturnas raptus et in custodiam coniectus est. Missus est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus auctoritate deterruit. Cum enim hominem ad se stricto gladio venientem vidisset "Tune, homo," inquit "C. Marium audebis occidere?" Quo audito attonitus ille ac tremens abiecto ferro fugit, Marium se non posse occidere clamitans. Marius deinde ab iis, qui prius eum occidere voluerant, e carcere emissus est.
Comments
Log in to leave a comment.
Selections from Viri RomaeChapter V: Preface: Decoration (5)
0%35 min left in chapter